CroALa: documentum

CroALa, 2024-11-09+01:00. Nodus niger-t-divin.xml in collectione croala0.

Functio nominatur: /documentum/croala0/niger-t-divin.xml.

Documentum niger-t-divin.xml in db croala0


DIVINA ELECTIO AC TEMPESTIVA CREATIO SERENISSIMI PRINCIPIS VENETI LEONARDI LAURETANI CUM PRONOSTICO SUI INVICTISSIMI PRINCIPATUS
P. THOMAE NIGRI DE PROPRIETATE ET LAUDIBUS LAURI AC INSIGNIS LAURETANORUM. Laurus olet, redolentque rosae, Leonardus utrumque; Nam superat cunctas nardus odore rosas. Nunquam tacta polo Laurus nec fulminis ictu, Iupiter, aut telis est iaculata tuis. Semper, Laure, uires, uiridi nec in arbore desunt Grata rosis croceus ceruleusque color. Caesar fronde tua uictoribus atque poetis Et solet hac sacras cingere fronde comas. Grata uiris, dilecta deis uel Apolline teste, Gratior at Venetis qui tua serta gerunt. Tantum annosa cadis, tamen haec numerosa Quiritum Lauretana cohors mox pia damna leuat. Mox etenim totidem fecunda repullulat arbor Frondibus, Herculeus ut facit Hydra labor. Felix ergo locus quem uiuida Laurus obumbrat, Quem tegit umbriferis Laurus amoena comis.
Panegyris. P. Thomae Nigri Delmatae archipraesbyteri ac uicarii Spalatensis in creatione fausta Serenissimi principis Veneti Leonardi Lauretani. Fluctuat assiduis fidei dum cymba procellis Totus et infestis naufragat orbis aquis. Ille fuit Veneti cui semper cura senatus Spiritus omnipotens trinus et unus idem. Suscitat Euganeis Palinurum laetus in oris Huius ut imperio uentus et unda cadant Qui regere auspitio et uentis dare sciret habenas Quique foret Venetae portus et aura rati Mox ubi corda uirum sacro hoc tepuere calore, Flamineque insolito concaluere patres, Nemo Leonardo tantae ad moderamina molis Aptior est tota uisus in urbe legi. Cui neque corporeae uires neque fortior aetas Sed Martis probitas ingenitusque uigor, Sed genus armipotens, sed auorum uiuida uirtus Quis fatale datum signa referre mari. Protinus ergo fauor uenerandaque turba Quiritum Detulit huic Veneti scaeptra superba fori: Nec minus unanimes toto plaudente senatu Hunc dixere patres mox uoluere ducem. Quanta uiri ut uirtus fuerit pietasque fidesque Is fauor unanimis tectis in orbe foret, Laurigeros huic fata parant ueteresque triumphos Lauretana domus quos cumulare solet. Laurus enim dudum Neptunia regna subegit Classe sub hostili cum latuere freta Cum Lygurum Calabrumque et Turcas mille carinas Tyrrhenum mare uix Adriacumque tulit. Externo et Latio freta tunc rubuere cruore Corpora tunc celeres detinuere rates. Adriaci regina maris sub principe tanto Princeps orbis erit dum pia Parca sinat. Candida Parca sinet, crudam viridemque senectam Annuet, et Pylii tempora longa senis, Ut tandem redeant quae prisca absumpserat aetas Saecula, divino sceptra tenente duce, Cui iubet Italiae vicinaque montibus altis Subdi regna deus et sua iussa pati. Marcus enim, Veneti spes et tutela senatus, Principe sub roseo laurea serta geret. Altius ergo canam. Sua lux est reddita mundo, Purpureus Veneta fulsit in urbe dies. Non semper validis agitabitur aequor ab undis Turbida nec caelo nubila semper erunt, Nec semper superis Astraea morabitur oris Transfuga cum sacro candida diva choro. Auro pulsa fides Lauro revocabitur; atra Sede pudicitiam Laurus abire iubet. Laurigeros habitare lares ius fasque bonumque Imperat et celeri crimen abire pede. Nec prece nec precio iam sacrae ianitor aulae Munere nec cuiquam conciliandus erit; Noctes atque dies patet almi principis aula Hoc in supremo limine carmen habens. Quid mirare? scias hos principis esse penates, Haec Capitolini templa verenda dei. Huc pia turba veni, procul hinc, iubet, este prophani! Ianua clausa malis, semper aperta bonis. Hic venale nihil, Laurus hic imperat auro, Hic Astraea sacro praesidet usque choro. Auro pulsa fides, Lauro revocata, penates Hos colit aeternos hic habitura lares. Delator, mendax, tumidus, corruptor, adulter. Improbus, impurus his procul a foribus; Castus, inops, verax, insons, pacisve sequester Has subeant patulas nocte dieque fores. Nulli fas castum scelerato insistere limen, Nam sacer iste locus. Hic deus ipse manet. Hunc igitur merito populi venerentur, adorent, Laudibus assiduis semper ad astra ferant. Hunc merito patres divini numinis instar Semper habent. Quid enim gratius esse queat? Quid res ipsa potest sortiri publica maius Quam sibi contingat a sapiente regi? Nam Plato tunc cecinit mundum fore iure beatum Cum sapiens regeret, nec sequeretur opes. Gratia sit, rerum genitor tibi magna bonarum, Sceptra pater patriae dux metuenda tenet. Desinat insipiens sapientes Graecia septem Iactare: octavi nos meminisse iuvat. Nec ferat in caelum quos dura silentibus umbris Iustitia insignes reddere iura ferunt; Legiferum sileat tot nomina vana Solonum, Tuque tuos sileas Roma beata duces. Cedit enim Lauro patria probitate Camillus, Eloquiis Cicero, religione Numa, Muneribus Caesar, mira pietate Metellus Et salibus Paulus et gravitate Cato, Regulus insignis bello pietate fideque, Praecipua Fabius calliditate bonus, Iustitia Brutus, claraque propagine Drusus, Moribus ingenuis sanctus uterque Cato. Prodiga turba Deciorum sive Pisonum Laurigeris ducibus cedere iure velit. Curtius immensos ruptae telluris hiatus Non timuit, patriae captus amore pio; Lauretanus herus piceos non horruit ignes, Androgeus, Veneti gloria magna fori. Quantum igitur differt penetrabilis orbis ab Urbe, Inferior tantum Curtius Androgeo. Quem tibi caeruleo, generose Jacobe, Gradivo Roma parem meritis ingenioque daret? Scipiades, Fabios, Decios, Antonius Urbis Lumina Romuleo iudice vincit herus. Romulus ille pater, divinae conditor Urbis, Romuleis Venetos praeposuisse cupit. Iure igitur tantae stirpis generosa propago Imperii Veneti Laurea sceptra gerit. Iure pater patriae Leonardus ut imperet orbi Turba rogat superos sollicitatque deos. Maior Alexandro, totus cui paruit orbis, Hic erit, iniciat ni fera Parca manus. Proferet imperium super et Garamantas et Indos, Invideant propriis ni pia fata bonis. Haec ego vaticinor. Christi Phoebique sacerdos Vera cano, verum dicere uterque iubet. Spiritus in nobis, spirante reponimus illo, Credite, nam vates turba verenda sumus.
SERENISSIMO PRINCIPI VENETO LEONARDO LAURETANO THOMAS NIGER DELMATA ARCHIPRESBYTER ET VICARIUS SPALATENSIS SALUTEM. Vir sacer et nostro princeps memorabilis aevo, Astrigera Venetis missus ab arce poli, Quem deus ipse suo praefecit super ovili Ne foret hoc rabidis praeda cibusve lupis, Ne regale genus Christique cruore redemptum Subderet immani libera colla iugo. Aspice, Pierius quam vera reponat alumnus, Qui fore victorem teque tuosque iubet, Qui tibi laurigeros proavorum iure triumphos Et maris imperium fata parare canit. Vix bene victrices, afflatus numine, lauros Iam propiore dei vaticinatus eram, Ecce subit Venetum, proh sors, pia fama senatum Quae magnum a gelido nuntiat axe bonum, Quod genus armipotens, quod Avarae gentis Amilcar, Scander, ab Histricola milite caesus erat, Qui tibi devinctus numeroso militat aere, Nam meret in castris sumptibus ille tuis. Nec minus interea Mytilenem nuntius affert Milite sub Veneto vix superesse solo, Aequoreumque simul Cacum cognomine Richi Supplicium veteris persolvisse doli. Et ni forte suis ventos furibundus ab antris Aeolus insanis praecipitasset aquis, Insula tota focis Venetis cessisset et armis Subderet occiduo colla proterva iugo, Chalcidicosque sinus Venetus penetrasset et omnes Hellespontiacas diripuisset opes. Sed, quos fata premunt, hos ad maiora reservant. Ardua difficili semper in arce manent. Sic pater Aeneas ventis agitatus et undis, Magnus Alexander sic meruere premi. Ergo quid optandum restat tibi maius in orbe, Inclyta progenies Christigenumque pecus, Quam sub Laurigero vasto dominarier orbi Perpetuaque sacro principe pace frui? Quem bene vix solio fortuna locarat in alto, Principe mutato, mutat et ipsa vices. Mox sua sensit Arar, pia mox commercia Tigris Et quicumque colit divitis arva Tagi. Hunc deus ingenuis animi tot dotibus implet Quot maris Adriaci vix capit unda nives. Et iuris nodos, et legum aenigmata solvit, Nam fuit in duplici par sibi nemo foro; Et certis solidum metitur passibus orbem Nam vaga fulgentis consulit astra poli. Historicos, vates, divinaque scripta Solonis Consulit atque apices, docte Lycurge, tuos. Bella vetat, suscepta fovet, non iusta coercet: Quaeque tamen celeri vincere Marte solet. Cum sedet aurato solio sublimis in alto Dignatur facili supplicis aure preces; Cum iubet aeratas procedere rite carinas Ut leo magnanimus primus in arma ruit. Quid moror? est cumulum pietatis, culmen et aequi, Praesidium miseris, perniciesque malis. Aequora saeva paro fragili sulcare carina Atque per Euxinum ludere lintre lacum, Qui modo Laurigeros divini principis ortus Audeo disparibus concelebrare modis, Quem vix Maeonides placida celebrasset avena, Vix Maro, qui Latia primus in orbe lyra est, Vix Maro, vix gravibus chartis Venusina lucerna, Vix posset levibus Naso referre modis: Haec etenim fuerant tragico celebranda cothurno Atque Sophocleis res erat ista pedis. Quare agite, o rerum domini gentisque togatae Praecipui proceres perpetuique duces, Tu tamen ante alios, caelestis ianitor aulae, Culmen Apostolicum cui dedit ordo patrum Semper ut incolumes Christi tuearis alumnos, Mortiferis pateat ne sua aula lupis, Ne gens veridicis quondam praedicta prophetis Sacrilegum subeat letiferumque iugum, Consulite in medium vestrasque adiungite vires Nec pigeat tanti principis arma sequi, Qui fuerat Venetis primo promissus ab ortu, Quo duce sola dei fiet in orbe fides. Nonne pudet quod Turca ferox tot regna, tot urbes Straverit et solus victor in orbe furit? Nonne videtis atrox quae moenia subruat imis Sedibus et nostrae quam minuantur opes? Quantus in arma ruat, miseris quot ab orbe remoto Proelia christicolis perniciosa parat ? Vix mare navigiis, vix castris terra locandis Sufficit, aequoreas classis obumbrat aquas. Arva natant sanie terramque cadavera celant, More perennis aquae sanguis ubique fluit. Me miserum, patrio quot millia vincula collo Ferrea compedibus associata ferunt! Vidi ego, qui fuerat Latii pars magna senatus Squallidus immensa compede fossor erat, Vespere qui victo referens a monte ligonem Lassus et in nuda vix requievit humo, Et qui mille dapes iam fastidire soleret Et cui vix facerent vina Phalerna satis Huic levat herba famem semicrudis carnibus uncta, Vix levat assiduam turbida lympha sitim; Vestibus intextis auro qui incessit amictus Vix sacco putri tota pudenda tegit; Ingenuos pueros, captivas mille puellas, Proh pudor, intueor stupra nefanda pati; Infantes matrum gremiis et ab ubere raptos Excutiunt duro membra tenella solo, Quos in frusta secant canibusque trementia praebent. Ah miserae matres, quae genuere feris! Proh dolor immensus, nullo medicabilis aevo, Virginis Intactae templa verenda ruunt, Atque ubi, Christe, tuae fulgebat imago figurae Hic canibus locus est, hic stabulantur equi. Quare age, rumpe moras, Christi generosa propago, Lauriger ut toto regnet in orbe leo. Tuque prior, cui signa sacer Iovis ales obumbrat, Inclyte rex sacri, Maximiane, fori. Pelle moras rabidumque ruas furibundus in hostem, Qui toties Latiis intulit arma focis. Faucibus ecce subit Latii portisque propinquat Italiae validas iam populatur opes. Aere merens Veneto rex invictissimus acres Pannonas assiduo Marte fatigat equis, Inclyta Pannoniae generosaque turba Boaemi Arcet ab Illyricis hostica tela focis. Gallus et Hispanus, duo lucida sidera mundi, Regia progenies Martigenumque genus, Classibus aeratis Venetum muniere leonem, Auxiliatrices nec tenuere manus. Evigilent reliqui, paries nam proximus ardet, Nam vigilat rugiens ut leo Turca ferox. En sequimur vates quoscumque vocamur in usus Nec detrectamus munus obire pium, Principe sub roseo glacialem credimus ultra Oceanum Turcam pellere posse trucem. Europa atque Asia pulsum Libiaque feraci Perferat ad Stygias sutilis alnus aquas, Ut quem mille rates solidae vexere per orbem Unica naufragii cymba sit ista sui; Vel ruat in praeceps subito telluris hiatu Ut ruit attonitis Amphiaraus equis. Tu modo caeruleo properes, Benedicte, Gradivo, Nomen ab effectu cui dedit alma parens, Qui vehis innumeras Veneto sub nomine classes, Quem iuvat occidua belliger axis ope. Tu Marcellus eris, seu dux, Pensaure, Camillus, Restituit patrio qui sua signa foro. En, Leonarde, tibi prostratus supplicat orbis Victor ut excipias seque suosque simul, Quos tamen excipies hos ut tueare precatur Ut Veneta liceat his ditione frui. Auspicio, Leonarde, tuo iam nulla veremur Bella nec hostiles te vigilante minas. Te duce Pannonius maculatur sanguine Nilus, Hister et hostili turbidus amne fluit; Te duce Turca ferox Venetis iam colla catenis Cogitur aut turpi iam dare terga fugae; Te duce iam triplicem victricia signa per orbem Laurigerumque genus ferre sub astra licet. Ergo tuis pedibus cum totus inambulet orbis, En tibi dii merito mille dedere pedes. Nam tibi signa ferunt Rhodanus, Pactolus et Hister Quicquid et occidui perluit unda maris. Iam tua signa sequi Romana potentia gestit, Quicquid et Eridanus circuit amne sacro. Ergo, bonis avibus fatisque vocantibus, orbem Aggredere et fausta sceptra capesse manu. Nec te permoveant manifesta pericula Martis, Dii quibus eripient teque tuosque simul; Nec metuas Getici tot prospera bella tyranni, Quem Bellona simul, Mars et Enyo fugit, Quem modo Pannonius Venetusque coercuit acer: Hic terra clades intulit, ille mari. Quem faciles dare summa viris eademque tueri, Difficiles iam iam destituere dei. Victor eris, fateor, victriciaque arma repones Lauriger ad patrii templa verenda dei. Hic ubi Daphnea per eburnea colla vagantes Fronde tegit longas diva benigna comas, Cuius utrumque latus cingens pia turba sororum, Quaelibet officium certat obire suum, Iustitia in neutram recto libramine partem Declinans aequa crimina lance notat, At sibi concilians facilem reverentia plebem Saepe iubet populum patribus esse parem, Nec mortale canens lyrico modulamine carmen Gloria perpetuo plectra sonora movet, Maiestasque premens rugoso saecula fastu Tempora praeteritis nexa futura notat, Assidet bis proprium Venetum clementia numen Parcere quae miseris Caesare teste solet. Nam dare subiectis veniam, expugnare rebelles, Sola solent Veneti signa tremenda fori. Has inter locuples, sed barbara moribus astat Pacifica reliquis oscula fronte ferens, Fomentum vitii genitrixque pecunia luxus, Humano generi perniciosa comes; Applausus a fronte sedent qui, seria ludis Miscentes, mulcent conciliantque deam; Et favor ambiguus, blaeso quoque subdolus ore Risus adulator corde gemente favet; Gratia cum nympbis, numeros aptante Camoena, Ante deam properat ducere nuda choros; Et spes in dubiis semper comes optima rebus Desperare vetat, sed potiora iubet; Pax veneranda deis et pleno copia cornu Partitur larga munera quaeque manu; Fortuna omnipotens, varium et mutabile numen, Folle sedens, proprias huic rapit, huic dat opes; Ambitio pernox, curarum sedula nutrix, Pervigil ante fores imperiosa sedet. Multaque praeterea variarum turba dearum Laurigeram vario mulcet honore deam. Hic te dona decet votiva reponere templis, Hic spolia accipiat victor opima leo, Atria marmoreis clarus cui mira columnis Finxit Apelleus Phidiacusque labor. Hic Polycleteo spirantia pectora caelo, Zeuxidis hic vivae Parrhasiaeque manus. Haec mihi non tripode nec Apollinis umbra retexit, Sed deus et genitus ingenitusque simul. Ille pater rerum, totum qui condidit orbem, Veridicum sine quo credimus esse nihil. Plura quidem dixit, sed non licet omnia fari Donec erit Venetus victor in orbe leo.
ILLUSTRISSIMO PRINCIPI AC EXCELLENTISSIMO DOMINO DOMINO LEONARDO LAURETANO P. THOMAS NIGER ARCHIPRESBYTER ET VICARIUS SPALATENSIS. Cum fuerit vacuis manibus capitale verendos Caesaris Assyrii crimen adire lares, Scandere laurigeros timuit mea Musa penates Munere regifico ni comitata foret. Copia nulla mihi, flavi tibi nulla metalli Cura, nec occiduo ditior orbe viget. Ergo det alter opes. Ego, princeps, do tibi carmen, Nec maius vates, quod dare posset, habet. Gratius argento, fulvo pretiosius auro Carmen et hoc tanto munera digna viro. Verae carmen opes, nam cetera, carmina praeter, Fortuna instabili datque rapitque manu. Excipias igitur placido mea carmina vultu Parva nec audacis munera sperne viri Qui tua disparibus properet celebrare Camoenis Gesta, Sophoclei cum pedis ista forent. Munera parva quidem, sed dantis magna voluntas Qua fertur superis gratius esse nihil. Nec mirare, precor, si parvis magna movemus Nec pudet exigua summa referre lyra. Saepius aetherios mortalis homuntio divos Retulit et superis thura Sabaea dedit. Juppiter ignipotens laudari quolibet ore Se sinit. En, parvis magna movere licet. Tu quoque, fandi opibus quamvis sublimis abundes, Et te Phoebus amet Pieridesque colant, Ne tamen exiguo spernas celebrarier ore, Quod solet ingenuos tollere ad astra viros. Sol saepe occiduus, ventosaque cingitur astris Luna, et in Oceanum flumina parva cadunt. Caesaris arma Maro, Naso quoque Caesaris aras Dixit et egregium munus uterque tulit. Ast me laurigeros paupertas impulit audax Disparibus numeris concelebrare lares. Praemia parva peto, tam parvi carminis auctor, Sunt tamen a magnis magna petenda viris. Si me parva decent, dare te, reor, inclyte princeps, Parva pudet, tamen haec sunt mihi parva satis. Maxima sed dederis, multo maiora daturus, Si dabitur placido principe posse frui Laurigeros inter si connumerare clientes Meque tui fati iusseris esse tubam Sim licet incomptus nec tanto principe vates Dignus; at interea vernula fidus ero. Hoc ubi praestiteris, dabis in mea carmina vires, Nec ne carminibus promptior alter erit. Tu mibi Phoebus eris, tu numina cuncta sororum; Te sine nec Phoebus, Musa nec ulla iuvat. Vergilius culicem rudibus vix versibus olim Fleverat et raptas pauper et aeger oves. Accipe divitias et vatum maximus esto, Dixit Tuscus eques ingeniumque dedit. Caesaris arbitrio fugit et manet inclyta virtus Et cadit ingenium statque favore suo. Quantum ego Vergilio minor, hoc tu Caesare maior, Qui quocumque pio carmen ab ore probas. Ergo fave ceptis, nostras nec sperne Camoenas, Cum stet in arbitrio turba verenda tuo. Si nostram docto laudaveris ore Thaliam Contingam summis sidera verticibus, Protinus et triplicem spargam tua gesta per orbem Sideribusque meo carmine notus eris. At si forte meos, princeps, damnaveris versus Accipiet nostros flamma vel unda modos. Hactenus. Haec brevibus peraretur pagina verbis Postmodo carminibus dux celebrande meis. Inclyte dux, patriae legum sanctissime censor, Quem toga, quem bellum, quem decus omne canit, Seu tua perdendos aperit facundia Turcas, Seu dare pacato convenit hoste fidem, Nam Paphiae Charites et virtus Pallados almae Corpore se pariter constituere tuo. Hinc sophiae, Leonarde, parens, hinc nobile sidus Diceris, et patria nomen in urbe frequens, Quam bene consuluit Veneto fortuna senatu Quae Lauretanum praebuit aequa ducem.