CroALa: documentum

CroALa, 2024-11-09+01:00. Nodus natalis-f-carmina.xml in collectione croala0.

Functio nominatur: /documentum/croala0/natalis-f-carmina.xml.

Documentum natalis-f-carmina.xml in db croala0


Francisci Natalis carmina
1. Nos modo, si quemquam dederit fortuna secundum, Conquerimur, laeti si quis at hostis adest. Iam nitidas nostris labris non tingimus undas, Sed potius tristes nunc iuuat esse cibos. Non aliter quam cum deserta coniuge turtur Immemor escarum flebile carmen habet. Carminibus uultur raucis mihi semper ad aures Personat et cornix tristia signa canit. Non nisi nocturnum fas est mihi cernere tempus: Vtque fugit lucem noctua, nos fugimus. Si genus horrendae sortis quis nescit iniquum, Inspiciat nostrae fata seuera necis. Rupibus in mediis animalia cuncta quiescunt, Mollius haec trunco, frondibus illa cubant: Ast ego uana deum sub diuo numina maestus Conqueror et fractam spemque fidemque gemo. En uiret omnis ager, tamen at mihi sicca uidentur Omnia: nil maestos tempora laeta iuuant. Si lacrimis uocem confundimus, hei mihi nullus Mitiget alloquio tot mala nostra pio. Huc age, Tartareus foedi regnator Auerni, Huc tuus aduertat portitor ipse ratem Meque per obscurum traducat ad infera pontum Regna: decet maestos maesta tenere locos. Signa iuuant alios felicia, Pallados arbor: Nos cupimus Martis bella tremenda feri. Vndique iam cupimus gladios a caede rubentes Et simul horrisonas Martia signa tubas. Splendida tecta iuuant alios; hi lacta fluentes Exoptant fontes mellifluumque mare: Ast ego, terra, tuis modo uellem degere fossis, Aequora quam uellem sanguinolenta forent. Nempe tulit multis cursus fortuna benignos Et pietas multis non inimica fuit: Ast mihi saeua dedit sors nigros undique casus, Impia caelicolae fata dedere mihi. Sunt quibus alma placet peruoluere lumina caeli Quosque decet nitidi splendida forma poli: Ast caderent uellem nunc mundi sidera, Phoebus Lunaque uel totum frangeret axis onus. Sunt et qui cupiant contentum cernere quemquam Felicesque hilari uiuere pace uiros: Ast ego ut inuadant omnes rabiesque furorque, Discordesque sient uentus et unda precor. Ignibus absumptos fluctus modo cernere uellem, Vellem fulminibus scindier omne solum. Tristis ubique gemat luctus, suspiria, tristis Sit timor et lacrimis mixtus ubique dolor. Hippotades soluat tumidos nunc impiger utres Aeolus et uentis uim ferat ipse suis. Sparsa cadant magnum nunc moenia cuncta per orbem, Aethera serpentum peruolet omne genus. Quisque foret Tityus renouato uiscere uellem, Sisyphiis poenis omnia plena forent. Exeat immensum Furiarum foeda barathrum Turba, graues uolucres conueniantque simul. Bis comes et rabidus ueniat Canis ore trifauci, Qui uorat humanum dilaniatque genus. Sitque Chaos nigrum nunc undique nubibus atris, Atra uelim miseris sidera cuncta uiris. Hesperus et fiant utinam modo Lucifer unum, Quaque cadit Phoebus efferat inde iubar. Inque caput cunctos uellem conuertere ferrum, Verteret in patriam quisquis et arma suam. O utinam caelum fieret Plutonia sedes Et fierent summi Tartara regna Iouis. Filius et patrem manibus trucidaret iniquis, Interimat fratrem frater ubique suum. Non aliud quicquam decimus circumsonet orbis Quam mortem, mortem cuncta elementa sonent. Si mihi saeua darent Oenidae fata sorores, Illicet haec auidis ignibus ipse darem. Tantalias uellem durus perdiscere sortes Et Phaethonteae fulmina ferre necis. Vtque Erysichthonius consumpsit uiscera quondam, In proprium corpus dentibus ire uelim. O mihi cuncta ferae laniarent membra dolenti, Alter ut Actaeon et miser ipse forem. Quas ego non poenas, quae non discrimina ferrem, Dummodo tot mortes clauderet ima dies. Quid dolor humanos non iussit ferre? Manerem Nunc Ixioniis in miser ipse rotis. Sint mihi signa deum contraria, nil ego curo An fuerint Martis falciferique senis. Ite procul Veneris felicia sidera faustae, Ite procul placidi candida signa Iouis. Augurium nigro sit nostrum nomine tinctum Semper et auspiciis sint maledicta meis. O mihi damna forent cunctis oppleta ruinis Inque meum ruerent omnia bruta caput. Rupibus, Aetna, tuis cudunt quae fulmina Brontes Et Steropes: feriant in caput illa meum. Gorgon saeua, ferox ueniat Mezentius in me Centimanusque Gyas impius atque Nero. Barbara corda feri uellem sentire tyranni, Aeri Perilleo qui mea membra daret. Quid Marium, quid te, crudelis Sulla, superbe Quid Capaneu, quid te, Pyrrhe cruente, feram? In mea nunc uestros conuertite fata furores, Tydes in nostrum dente ruatque caput. Denique, ne ueterum memorem monumenta uirorum, Ipse miser paterer quot subiere mala. Cur igitur, Lachesis, tantum mea stamina profers Totque malis nolles ponere dura modum? Fila precor frangas; iam fusos rumpite, Parcae: Mors, uenias misero nil metuenda mihi. Heu uarium, caecum, fallax, heu temporis aeuum Mobilis. O mundi gloria uana, leuis. Falsus amor, nostro contraria cura labori; Vana est spes ueneris, uanior ipsa fides. Nunc mihi delicias sperabam, nunc ego pacem: In leuibus zephyris spes mea fixa fuit. Conqueror heu ueneris falsae de pace caduca Et lacrimans maesta proelia mente gero. Hoc scelus illa iubet nostro quae funere gaudet, Ingenio cuius nomen ad astra tuli. Quid moror infelix? Quid enim mihi denique restat: Mors, uenias misero nil metuenda mihi. Impia fata deum, cur tantos ferre labores Me sinitis? Saltem uos, rogo, detis opem. Confiteor, superi, uos reddere praemia dignis Et meritum nocuis, impia fata malis: Ast ego quid merui? Quid nunc peccauimus ipsi? Parcite, non digne tot mala nempe gero. Di facerent uarias o possem sumere formas Induere et uultus nunc miser ipse nouos, Vt melius dulces possem perquirere amores, Vt dominam peterem protinus ipse meam. Sed quia caelestes non praebent talia nobis: Mors, uenias misero nil metuenda mihi. Non cuiuis liceat flauum simularier imbrem Inque sinum dominae procubuisse suae. Non taurum liceat cuiuis, non fingere cycnum, Nec deus aut quisquis Iuppiter esse potest. Quod si forte alios possem mihi sumere uultus, Si facies posset nostra referre Iouem, Ipse darem finem tam longo nempe dolori, Nec fieret fletus ulla querella mei. O mihi ceratas aptaret Daedalus alas, Vt sequerer lumen protinus ipse meum. Non mea planta tuas imitatur, Daedale, pennas, Nec leuibus plumis praeda tenenda fuit. Quid loquor infelix? Nil prosunt uerba dolori: Mors o uenias misero nil metuenda mihi. Hanc ego Tarpeiam nunquam confringere sperem, Exclusit quae nos ad mala tanta foras. Quo latites, Circe? Quo nos, Medeides herbae, Aufugitis? Dominam reddite quaeso meam, Quae mihi cor leuibus reddit penetrabile telis, Quae rapidis flammis uulnera nostra fouet. His nec Apollinea possit medicarier arte, Hippolyto medicam quae tulit ante manum. Hei mihi, cum nostrum non sit medicabile uulnus: Mors, uenias misero nil metuenda mihi. Quae mihi sola fuit tantorum causa laborum Sola potest nostri finis et esse mali. Sola meos poterit, si uult, compescere luctus, Vulneribus nostris esse medella potest. Haec est illa mali spiritus quae funera semper Suadet: et hei finem mortis habere negat. Auxilium petimus, nostra nos luce dolentes: Dura manet surdis auribus illa tamen. Immemor est nostrae quam durae sortis iniqua; Me miserum! curat tot mala nostra nihil. Non licet ulterius sine dulci uiuere amore: Mors, uenias misero nil metuenda mihi. Supplicium uideas modo lux tu candida nostrum, Vndique tot lacrimas, tot gemitusque graues. Qualiter et fugimus clarum modo cernere Phoebum, Inspicias querulos quos facimusque modos. Quamque piget lucis cernas rogo lumine grato Cui misero et quoties uota fuere mori. Verba damus leuibus uentis foribus quoque duris; Fabula sum cunctis inde ego nota locis. Ipsa manes surdis tamen at mihi surdior undis Aegrotoque negas tu mihi ferre manum. Proh scelus indignum! dilecta linquor amica: Mors, uenias misero nil metuenda mihi. Saeua precor uenias rabidarum turba ferarum, Dentibus ut duris uiscera nostra uores. Iam uenias nigrae moderator maximus aulae, At querulis ponas fletibus ipse modum. Cerberus immanis tandem tria guttura pandens Faucibus accipiat uiscera nostra suis. Quaeque fouet nostras auido nunc igne medullas Accedat, nostram cernat ut illa necem. Saeuus Amor, uenias: satiabere sanguine nostro; Mors, uenias misero nil metuenda mihi. Qui modo cumque meos felix imitabere amores, Iam poteris damno cautior esse meo. Quisquis is es, uerbis ne te modo demorer, audi: Sit satis hoc speculum me tribuisse tibi. Ille erit o quoties felix quotiesque beatus Sumptibus alterius qui didicisse potest. Nos tamen at nostrae ueniam praebebimus hosti, Tot lacrimas et tot quae mala longa dedit. Denique sit mea mors totum uulgata per orbem, Damna per exemplum sint fugienda meum. Vade, meum nigro uestitu flebile, carmen, Ante pedes cuius non licet ire mihi. Non sine honore tamen uolumus te cernere castam, Contulerit quamuis tristia fata mihi. Nec mora cum fueris perlectum; protinus illam Desere: felices et loca laeta fuge. Cum mare, cum terras lustraueris ordine longo, Descendas nigri regna profunda Iouis. Nos ubi tum cernes cum maestis uana gerentem Saecula mundanam spemque fidemque leuem.
2. Ad amicam diutius expectatam Ignis et expectet uanae promissa puellae, Ludit amatorem quae male fida suum; Quae toties in amore deos iurata fefellit Et dixit: "Veniam, fac properanter eas. Vade, sed incassum ne sim uentura uideto. Festina, ne te serior hora uehat. Quo possim, mea uita, tuo paulisper amore Longius amoto non sine teste frui; Quo medium possim cupidis amplectier ulnis Figere et in collo stigmata blanda tuo; Quo possim tecum iucundos carpere fructus Et ueneris gratas enumerasse uices. Et quid erit quod non tua sit factura Neaera, Dummodo mentis ero non aliena meae. Non ego Caucaseas renuam transcendere rupes, Inter inhumanos dilaceranda lupos; Iusseris ad Libycas Syrtes: ego iussa natabo, Caeruleis audax associata feris; Seu uelis ad Gangem? Ganges mihi terminus esto: Si placeat, uiuam; si mea mors, moriar." His ego pollicitis - quis enim non talibus esset? ­ Illectus miser, hac credulitate tumens, Curro nec ardentem timeo Procyona, laborem Sperno nec amotum me remoratur iter. En uenit, ecce uenit promissae cura Neaerae - Expecto; tandem nulla Neaera uenit. At ueniet forsan paulum tardata: fidelis Saepe fuit; forsan causa probanda sua est. Aut fortasse patris grauior censura retardat; Aut negat aduentus mater iniqua suos. Quis scit an ipsa nouae resicet profluuia lunae, Pallidula roseas tabe notante genas. Posset et ad notum sese conferre sacellum: Perfidiae non est sed tamen ille locus. Rei miser, iniustae sunt haec commenta Neaerae Vana; meum falso torret amore iecur. Dic ubi uera fides? Vbi tot promissa? Cadentes More niuis lacrimae? Dic ubi uerus amor? Anne putas superos sine uindice perfida diuos? Tardior est quantum poena timenda magis. Fulmina missa time! Timens ne gurgite saeuo, Cum mare sulcabis, te maris unda uoret. Ah pereat quicumque fidem putat esse puellis: Nulla puella meo tempore fida manet. Non possum tolerare leues: sint gaudia uulgi; Esse potest leuius qua leuitate nihil.
3. puellam quam uiderat laudat Vidimus hesterna spatiantem luce puellam, Credibile est qualem non rapuisse Parim. Nec niueum Tyriis quondam uexisse iuuencum Littoribus talem trans freta longa ferunt. Et tunicas liceat non erat induta uagantes, Aut manibus fuerat lucida gemma suis; Non Arabo flaui spirabant rore capilli, Non erat in uarios forma relata modos: Digna tamen cuius fierent praeconia formae Splendida, perpetuo carmine digna fuit. Digna fuit merces pro qua uel obiret Achilles, Herculeus pro qua sudor emendus erat. Haec mihi Pisaei fieret si praemia currus Quicquid et est duri muneris, instar erit. Ismarios hanc ob cuperem transcendere montes, Armenias tigres Maenaliosque lupos; Visere seu nulla contactam nube Syenem Iusserit et Scythicam seu uelit illa niuem. Tantum cara mihi dicat: "Carissime, ueni: Te uolo, tu nostro solus amore uige."
4. ad amicam futuram O nimium felix, felicior illa sed esset, Quam facerent ueram carmina nostra deam. Quid? Formosa tuas superasset, Cynthia, laudes, Blandidulis quamquam sis celebrata modis; Delia non tantos posset numerare fauores, Quos adhibes formae, culte Tibulle, suae, Ipse meis quantos canerem felicis amicae Carminibus: turpis uel, foret illa decens.
5. Valerio cantilenam cuiusdam puellae laudat Forte meo fueram nuper comitatus Achate; Hinc illinc, Valeri, forte uagabar iners Passibus ambiguis per amoena silentia lunae. Multa sodalitio more sonabat amor: Ille suam recitare mihi iucundus amicam, Qualia contulerat basia quotue sibi; Felices in amore moras, liuentia colli Stigmata, Cecropiis labra refusa fauis; Quid sibi uita dedit longi monumenta teporis Nocteque praeterita gaudia quanta tulit. Cum subito nostras peruenit talis ad aures Vox, Sicula qualis rupe uenire solet; Cum subito audimus cuiusdam forte puellae Carmina, Threicios usque secuta modos. Vltima funerei testatus dona sepulchri, Non sic in herboso flumine cantat olor. Quid? Philomela suas nollet recitare querellas; Muta foret, si quid dulcius esse potest. Accessi, ut melius possem sentire; uidebat Inde tamen quoquam non tulit illa pedem. O me felicem: modo constat carmina quondam Posse peregrinas praecipitasse rates. Carmine credibile est duros saliisse molares, Flumina currentes substituisse gradus. Carmine, contendam, Libycas posuisse leaenas, Armenias animos imminuisse tigres. Carmine Nestoream constat tepuisse senectam, Cum Priamo statuas Laomedonta licet. Si quis erit qui uult mecum certare, puellis Omnia non flecti: credite, uictus erit. Miraris? Vellem sentires. Fabula forsan Et mihi, si non haec nota fuisset, erat. Adde quod et pulchro formosa gerebat in ore Sidera, pectoribus hei male nota meis. Haec magis est multo socio populata medullas, Qui totiens Paphios spreuerat ante iocos. Dum laudat uultus, miratur brachia, gratum Pectus et exigui crura rotunda pedis; Dum rutilam redimita comam, suffusa rubore Virgineo, niueos explicat orbe sinus: Iurat in Arcadica tantum non esse decoris Virgine, Maenalios dum remoratur apros.
6. Quod rarius sine amore scribat Nondum saeua dei sentimus toxica caeci, Toxica Thessalicis deteriora malis; Pectoribus nondum uenenato cuspide telum Sensimus, horrendae uulnera militiae. Nostra Cupidineo nec adhuc summisimus oestro Colla; Dionaeas spreuimus usque faces. Scribimus iccirco rarissima carmina, Domni, Otia libertas nam mihi blanda facit. At mea si grauibus oneraret colla catenis Mollia quae Gnidon, quae Paphos alma tenet: Pagina multa mihi formaret nempe libellos. Tum legeres sacri carmina Callimachi; Tum mihi Naso foret superandus carmine blando Ipse Philetaeos consequererque modos. Historias molli narrarem carmine longas Ex pulice et liber surgeret Iliados.
7. Hieronymo Martiniaco qualiter Cupidineis telis mederi possit respondet Miles inexpertae referens noua proelia pugnae, Quid quereris fixum uulnus habere iecur? Quid gemis et duras detrectas ferre cathenas catenas ? Mollia credebas signa cruenta fore? Credideras forsan placidum certamen inire: Cum puero fortes conseruisse manus? Ah, miser, ignoras pueri penetrabile telum; Vt graue succensus uulnus ad ossa facit. Vt ferus est domitor puer hic, praecordia quanto Turbine discindit, quo modo bella gerit. Implicat hamatis nudantia terga sagitis sagittis Vndique, quis prorsus nulla medella datur; Quoque magis tentas uulnus morbo medicarier isto, Hoc mage crudescit uulneribusque nocet. Vt leuis ardescit concusso stipite flamma Et fuerat quae iam semisopita, furit; Sauciat ut grauius renuentia colla iuuencus, Ora negata iugo contudit asper equus: Sic amor indomito crescit ferus igne, fauillam Ingerit ulterius, quo magis ipse negas. Qua ratione, petis, poteris cohibere dolores Vulneris illati: cedito, sanus eris.
8. Insomnium de reditu Ioannis Victurii ad Musas Per iuga montiuagas, Parnasia numina, nymphas Vidi ego praeterita ducere nocte choros. Dulcia dulcisonis nec non perstringere uerbis Carmina, festiui maxima signa ioci. Et dextras dextris coniungere quaeque uolebant, Et roseo dulces excipere ore notas. In medium tremulo pulsabat police pollice Phoebus Pulcher inauratae fila sonora lyrae. Protinus accedens timida sum uoce profatus: "Laetitiae causam dicite, quaeso, deae." Vna deum breuibus placidis sic coepit reddere uerbis (Nomen erat cuius docta Talia Thalia reor): "Cesserat a nostro duro coetu sacra Ioannis Gloria, quae felix tempus in omne uiget, Tristis erat Phoebus, tristes Heliconia Musae Numina, Parnasus tristis et ipse fuit. Nunc quoniam rediit celeberrima fama dearum Castalidum, diuas gaudia tanta mouent." Talia dum memorat quamprimum candida uirgo, Languidus excutior et mihi somnus abit. Quare age, qui fueras Musarum uerus alumnus, Da Musis uerae munera laetitiae.
9. Ad Franciscum Martiniacum ut elegiaco carmini se totum tradat Sacra Venus puerum cum corripuisset Amorem (Quod sine uate nihil tot sua regna forent), Protinus assumpta pharetra cithareius Cythereius ales Dicitus Dicitur ante tuos aduolitasse pedes. Inde ubi conspicuum ueluti cum numen adorat Inferius, supplex talia uerba dedit: "Hactenus excultus uiguit, Francisce, Catullus; Nasonis uiguit gloria, Gallus erat. Tot prius excelsi modo conticuere poetae, Quadriiugis quorum fama triumphat equis. Nunc mea regna uides, totum diffussa diffusa per orbem, Turpiter obducto contumulata situ. Nullus adest tantum pulchro qui carmine numen Ponere flammigera (proh dolor!) arte uelit. Imperium sine fine mihi, mea regna sub aequor; Iura damus, gemini sunt mea sceptra poli. Et tamen exquiro, titulos cui dicere nostros, Cui liceat tanti gesta referre ducis. Proh scelus! imperium cuius non despicit aether, Cum Ioue Neptunus quem timet: ecce rogat. mirthea Myrtea serta geres, genetricis praemia nostrae, Praemia funereos non subitura rogos. Quae modo nos ad te missit misit , sacrate poeta, Vnus ut e nostris uatibus esse uelis. Esto Cupidinei felix tutela triumphi, Esto meus uates, signifer esto meus." Dixit et ornauit doctam diademate frontem; Imposita est capiti sacra corona tuo. Ergo age, luctificos omite omitte , poeta, tumultus, Desine grandiloquo bella tonare sono. Effera Dalmaticis quotiens Coruatia campis Irruerit, Turcae quam nocuere feri. Mille per Adriacas fluctus memorare carinas Desine cur Veneti signa leonis agant. Sanguineis Bellona comis procul, ira furorque; Classica terribiles effugiantque tubae: Dulcis amor, dulces tibi sint in corde mente puellae: Sit coma, sit niuei grata rapina pedis. Argutos cantet, cantet tua molis mollis ocellos Musa, papillarum quam duo poma tument; Iurgia nocturno rixantia tempore amantum Scribito, liuentes, lactea colla, notas. Docta corymbiferis ornabis tempora sertis, Hac tua nobilitas scandet in astra uia. Inter honoratos felix cantabere uates, Spalaetum per te nomen ad astra feret.
10. ad Alexim quod forma sine moribus sordescit Nunc formosa tibi facies fulgebat, Alexi Candide, nunc Phrygius, nunc puer Ilus eras. Conspicuam tenero mirabar corpore formam; Pulchrior Hippolyto, pulcher Adonis eras. Et bene, nam studiis fueras comitatus honestis, Viuebat claro pectore clarus honos. Et bene, nam liquidi Parnasia numina fontis Pallidulos latices ad tua labra dabant. Te Charites blando stringebant pectore, Nais Texebatque tuis florea serta comis. Quo fugit illa tui praestantis gratia uultus? Heu periit cur nam tam bona forma tibi? An quia clara tuo discessit pectore uirtus, Turpior iccirco tu mihi forsan ades? Qua sine, forma nihil. Iuuenes, ne credite formae: Forma fluit, probitas, ni sua iura regat.
11. Marco Marulo Quam mihi misisti, uatum celeberrime, nuper, Sit tibi perpetuo munere missa salus. Nam tua fama uiget, longae dignissima uitae, Conuenit ingenuis moribus aucta dies. Conueniunt studiis longissima saecula claris: Tam facili quid non conuenit ingenio! Scire uelis fortasse meam quae gaudia mentem Sollicitant: lectis scriptis , dulcis amice, tuis. Grata fuere nimis, sed quot numerauimus, inquis. Multa cupis: stellis, si potes, adde modum. Aequore quot pisces fluitant, quot in arbore frondes, plummigerae Plumigerae siluis quot modulantur aues; Magna racemiferos quot habet uindemia fructus, Grana quot in sicco tempore messis habet; Corpora parua niuis uolitant quot in aethere caro, Florida quot uiolas uere remittit humus. Saepe igitur facias tali me munere dignum, Talia si dederis saepe, beatus ero.
12. Hieronymo Martinicho Artibus ingenuis, patriae lux clara iuuentae, Gratulor. Ecce meo tempore Musa uiget; Ecce biceps nostra uiget en Parnasus in urbe, Cumque Caballino flumine mons Helicon. imodo Amodo degeneres uocitet quis temporis annos Huius: habent magnum saecula nostra decus. Carmina misisti, totiens ego missa relegi, Quae mihi, melifluis mellifluis condita nempe modis, Quis neget Aonias Phoebo dictasse sorores Illa suo, Phoebum concrepuisse lyra. Doctiloqui tibi sint curae oblectamina uersus; Hos decet ingenio semper inesse tuo. Tenditur ad superos studioso tramite calles, Palladia aetherius scanditur arte polus.
13. ad Gilibertum Grineum, poetam eximium, pro magnifico Vrsato Iustiniano responsio Nobilium decus o uatum, celeberrime uates, Grineu, Musarum rector, alumne, pater. Cuius honoratae uolitant monumenta Camoenae Iam super Hesperias Mygdoniasque domos; Nomen erit cuius mansurum semper in aeuum, Destituent cuius saecula nulla sophos. Carmina misisti mihi quae dulcissima nuper, Legimus: haec animo grata fuere meo. Pro quibus innumeras grates tibi non ego solus Debeo: debebit Iustiniana domus. Haec mihi perpetui gratissima muneris instar Semper erunt medio condita nempe sinu. Non quia cuncta uelim de me mihi credere, quae tu Concinis, ast illo sed quod ab ore fluunt, Quo resonante lyra lapides mitescere possent, Posses montiuagas sollicitare feras. Felix o totiens cui di tribuere sonoro Carmine terrigenas tollere ad astra uiros. Cunctarum cedant rerum diademata solis Carminibus, semper carmina sola manent.
14. in detractores pro magnifico Petro Triuisano, Spalatensium rectore Mens mala, corrupti mores, ignobile uulgus Et cum periura lingua canina fide: Hei duo pacificam turbantia carmina mentem, Nescio quod dedecus conuiciumque nefas, Ausa fuere modo genuinos frangere dentes Nomen et illius uelle notare uiri, Qui tulit huic miserae tantum solaminis urbi, Aegroto quantum ferre medella potest; Qui populos ratione feros grauitate coercet, Conspicua cunctos qui pietate fouet; Quo melius quicquam uoto exoptarier ullo Haud potuit, probius iustitiaque prius. Nil nocuit sed enim foedae petulantia linguae, Iccirco mala mens uicta dolore iacet. Victa iace, mala mens: mala dis tribuantur iniquis Cuilibet, exemplo corruat ipse suo. Non potis est claram uirtutis rumpere famam Improbo: stat titulis non uitiata suis.
15. ad amicam crudelem Nicolae Cippici Lydia cara, tui tandem miserere Nicolae, Qui nimium pro te nocte dieque gemit; Qui totiens in amore mori uoluisse fatetur, Sed sine consensu non potuisse tuo. Aspice pallenti languentia membra colore, Vt miser absumpto corpore tardus eat; Vt tua forma sibi graciles tenuauerit artus, Vsserit ut miserum flama flamma corusca iecur, Qualiter aduertas aduersos oculos in fronte reduxit, Lapsus in extrema conditione miser. Saxea, dura, ferox, crudelior aequore saeuo, An tibi magnificum mors sua munus erit? Quandoquidem cupias iuuenili caede laudari lauari , Improba, quid cessas: utere sorte tua. Si sua uita tibi, felix o Lydia, sordet, Trade neci: ingrato mors in amore bona est.
16. de naufragio Lodouici Luchari Vade quis insanis et credat fluctibus, i nunc, Puppe per Adriacas currat auarus aquas! Aera profana uigent, scelerata pecunia regnat; Mors emitur nummis et uenit ante diem. Mercibus externas uariis Lodouicus ad urbes Nauigat; obstructa iam rate uela dabat, In patriam remeare uolens patriosque penates Visere et heu pietas quos cupiebat, amor. Proh scelus! inuidit Boreas crudelis et unda Mersaque concussae terga dedere ratis. Dumque procellosis moreretur fluctibus, aequor Mergeret et feruens ora natantis, ait: "Parcite, Nereides, parcas, Neptune, rogamus, Et quaecumque meis obstrepis unda malis. Haec uolui ipse miser, dum me mea uota morantur, Dum uolui in uestris fluctibus esse ferox. Debebam patrio non soluere littore funes, Debebam uestrum non perarasse fretum. Iure igitur patior male fidi uerbera ponti, Iure tuis uoluor nunc periturus aquis. Ah, quanto melius patria considere terra, Iucundae fuerat pacis amore frui Et mandare suis mandata nouissima uitae, Non disperata conditione tamen. Piscibus esca natet, bibula tumuletur harena: Ah, pereat merito cui sua terra parum est!". Dixit et exsurgens irrupit guttura uortex Illius, Adriacis spiritus exit aquis. Intereat quicumque cauas construxerit aluos Primus et aequoreas sollicitauit aquas; Quicumque ille fuit, primas qui trans mare merces Vexit, erat dignus morte perire graui.
17. in detractorem fratris Dominici Buchiae, sacrae theologiae magistri Dux Minyae gentis per saecula uiuet Iason: Aurea Phrixeae velera uellera uexit ouis, Igniuomos domuit tauros uigilemque draconem, Phasiacas postquam sollicitauit aquas. Troius Aeneas, dum conderet altera Phoebi Pergama, sidereos transiit ille polos; Per mare, per terras uentos perpesus. hymbres perpessus et imbres , Hic profugus tandem plurima bella tulit. Hoc mortale decus, sunt haec mortalia famae Praemia, semidii quae meruere duces. Domnice, quae tibi dant caelestia munera diui, Haec sunt humanis nobiliora bonis. Fulgura diuino, cum uis, tibi ab ore coruscant Et uitium quotiens corrigis, ipse tonas. Ipse Giganteos terres formidine fastus, Destruis infelix ambitionis onus. Turpis auaritiae quae sunt discrimina, monstras; Quid ualeant leges, quid pia iura monent. lurrida Lurida Tartareo depellis corde uenena, Fumiferos motus tu ratione domas. Eloquio superas praecordia ferrea grato, Moribus expellis, religione, fide. Proh scelus! et tantus, stimulis obnoxius, atrae Vir gemit inuidiae: quae sibi cuncta rapit. Nil facis, o liuor; dentes constringier in te Conuenit: hic multo celsior inuidia est.
18. in laudem Ioannis Baptistae Mullini, Spalatensium praetoris dignissimi Bella, fames, morbus totum sub legibus orbem Constituisse suis, cum uoluere, queunt: Spalaetum tribus his mundoque potentius ipso Exsuperat felix haec tria damna tamen. Quo duce tam saeuos miraris uicerit hostes, Vis recitem? Superant quae, rogo, scripta lege. Tempore quo nostram Mullinus praetor ad urbem Applicuit, dextra non sine uectus aue, Ferrea belligeri patuerunt limina Iani, Omnia terrifico plena fuere metu. Clausit at horrendum postquam prudentia templum Huius, adest placidae pacis amoena quies. Rura colonus arat, feruent cultoribus agri, Liber agit saturas undique pastor oues. Non Turcae insultant portis, non arma minantur: Dalmata iucundae munera pacis habet. Hinc suberat Cereris non parua penuria flauae, Dura fames, rigido durius ense malum. Hanc bonus extinxit propria uirtute Ioannes, Ingenio, studio consilioque graui. Ecce uides tibi quid felix uindemia profert: Vina Maroneis nobiliora cadis. Vndique subuectant celeres uitalia nautae Commoda, diuersis trans mare uecta plagis. Post bellum saeuamque famem saeuissima pestis Ausa est in nostrum sumere tela caput. Sed quia finitimos circum lustrauerat omnes Felle suo, rabiem perdidit illa trucem. Nam bene dispositis uigilanti pectore rebus Dispulit in tumidos saeua uenena notos; Dispulit obscurae tam saeua pericula mortis Praetoris clari nobile consilium. Ergo luem superas, superas bellumque famemque Viribus atque animo, clare Baptista, tuo. Omnia magnanimae uirtuti incommoda cedunt, Haec domina humanis casibus imperitat.
19. ad Angelum, Dominici Manlipetri, classis Venetae prouisoris, logothecam fidissimum Non si Corycii pateret antri, Secesus, foribus mihi reclusis Ad sacras, uenerabilis, cohortes, Phoebe, Castalios et ad liquores; Non si Pindaricam chelym ferirem, Sublatus Getici fauore plectri, Lesbois modulantior libellis, Dircaeum superando uoce cycnum; Non si tergemino ferar uolatu Caelum, Dulichii Camena uatis, Quo uel Pierii decus Maronis Felix aetherias adiuit auras, Musarum preciosior corona: Princeps Angele, gloriose uatum, Felix Ausonii leporis auctor, Possem tot tibi gratias referre, Grates tot meritas habere possem. In nostrum refoues amore fratrem, Quo non Tyndareos ferunt calores Arsisse, Haemoniae fidem fauillae. Vincis, Pirithous tibi relinquat Exemplum ueteris fidele flammae. Defessum tumidis leuas procellis, Tali sed catus allocutione, Quali Marmaridum feros leones, Saeuos Leucadii furoris aestus, Posses Bistonias mouere quercus, Pectus seu tetricae uelis nouercae. Tu mentis dubiae bacillus et tu Nostris pectoribus serena Phoebe: Omnis terrificos motus repellis. Tecum raucisonae Charybdis aequor, Gaetulis liceat uadis; Cerauni Addantur scopuli timorque Graium Scribit mellifluos habere portus. Ne fractis humeris onus recumbat Tantum continuo labore, curas. Ingratum domino facis benigno, Seu mauis Curio, Numae, Camillo; Illum si nomina potentiorum Laedunt, qui titulos, decus, triumphos Condonat patriae libens beatae; Qui rerum dominos scelus nefasque Accusat, lacerat, fugat, refellit. Famae quadriiuga leuatus aura, Nunc ad fluctiuagae caput Maleae, Qui nunc occiduis uidetur undis, Seu uolt aerisonis mouere rostris Bellum, tabifico cruore taetrum. Viso magnanimi ducis leone, Diffidit solio tumens auito Rector caerulei maris; profundo Exsurgit tubicen chorusque Phorci; Miratur gelido pauore Tethys, Horrens insolitum uenire numen. Seu uult pulueream citare nubem Hic, o belligeri ducis uideres Quid pectus ualeat, quid alta uirtus. Quanto compositis decore signis Prudenti uidet hic et inde cura Quid sit conueniens, quid arma queant. Mox celsa generosior cohorte In partes celer aduolat priores, Exemplum reliquis uirile monstrat. Illo quis melior toga, senatu De tanta referente mole rerum, Seu fors barbaricos mouet tumultus, Quo maior Venetis fauor triumphis Accedat, Latio corona regno; Aestus quo Rhodani Padus furentis Demergat grauius potentiusque. Stant patres solito frequentiores, Flammas magnifici uomunt penates, Omnis sollicitus uidetur ordo. Consultant uario tenore quorsum Diffundet grauidos aquosa Plias Nimbos, terribilis globum procellae; Qua possint remouere laude tantos Incursus rabidi ruentis hostis. Hic splendet, ueneratur inter omnes; Solus Dominicus uiget, probatur. Vt Phoebi uigor arduus minores Praelustri faculas coma renidet. Fasces purpurei nitent, curules Hinc sedes. Tituli beatiores, Crescunt stemmata nobilisque famae Ardor perspicuae. Decus perenne Hinc et Mygdonias opes flagellat; Sors quamquam renuit caduca, dicens: "Non sunt perpetuo premenda fructu". O si laurigerum caput reuincta E sacris penetralibus faueret Nostro Calliope benigna plectro. O possem celebrare, sancta Clio, Nomen perpetui ducis uerendum, Claros, Inachium genus, triumphos, Sed non degeneri superbus oestro. Esset Threicio canore plenum, Quid non Cecropio maderet imbre! Audirent dociles maris procellae, Coetus plumigerum uagus uolucrum, Quid blanda canerem lyra sonaret, De te quid gladius meus feriret. Per frondes, hederas sacrasque lauros, Flores per uiolas, rosas crocosque Cantarem didicit Minerua uulgi Quod non multiforae pater cicutae. Cantarent Satyri simul bicornes Et cum uirginea Diana turba. Implerem pelagus solumque caelum Et montes, fluuios cauasque ualles Grato pectine, dulcibus loquellis. Laudes Dominici tonaret orbis. Sed tantum melioribus relinquo Non nostris humeris onus ferendum. Ne forsan tenebris serena densis Inuoluam uitio suis premendo, Quam si rancidulae chelis magister Nequaquam modulos fuisset orsus. Quid tandem? Meritis, benigne, fratrem Vincis, tot cumulans perambiensque, Quot in sidereo micant Olympo Stellarum globuli nitente caelo; Quot in fluctiuago natant meatu Pisces, quot querulae canunt uolucres; Verno tempore rosidas per auras Quot in florigera uidentur Hybla Depicti uario colore flores. Quare non tenuis uelim camena Persoluat tibi muneris leporem. Di dent Nestoreos, precamur, annos, Felices hiemes decente uere Et cum pacifica quiete Ditis Fortunae lepidos sinus beatae. Seu quidquid tibi gratius uenire Velles, pro meritis habenda tantis. Thraces perpetuo prius calore Sudabunt, Babylon niuosa fiet Et Memphis glacie rigebit hirta Phoebus nigriferas prius quadrigas Et Nox chrysocomas mouebit atra; Excellens Veneti prius leonis Voluent imperium solo ruinae: Quam nostro tenebrosa corde Lethe Expellat meriti tot acta grati, Quam non continuo fatebor ore Quae tu continuo benignus auges.
20. in laudem clarissimorum uirorum Marci Antonii Mullae nec non Bernardini Nauagerii, Dalmatiae censuram gerentium hendecasyllabon Censura exoriens Catoniana, Qualem non homines prioris aeui Senserunt, oculis nec ista uidit Nostrorum generatio parentum, Decreto Veneti uolat senatus Vrbes per medias sinumque totum, Saeuis Adria qua tumet procellis, Fluctus Illyrici maris retorquens; Lites ut dirimat, dolos refringat, Poenas dent meritas scelestiores, Mulctas, exilium, flagella, caedes, Perpendat trutina seueriore Quid sit conueniens, malum, quid aequum, Quid sit discutiat pium nefasque, Cunctis ius tribuat reosque damnet. Vt seruet ueneranda iussa patrum, Sceptro qui populos beatiore Semper sunt soliti fouere caros, Offensam minimo nec exhibentes. Felix o populus, superbiore Vultu qui tetrici cares tyranni. Clemens est dominus deusque noster, Excellens, humilis, pius, benignus. Aspectum cupiunt uidere cuius Gentes barbaricae plagaeque mundi Exustae, quibus est domus Syenes Et quorum Scythicae niues rigescunt, Ganges qua Nabataea regna transit, Qua stant Herculei laboris axes. Exornent, generose Gritte princeps, Di te perpetuo tuosque patres Collegis sophiae, uiris peritis, Qui nos auspicio bono prosectis Ornasti. Vigeat per omne tempus Regnum pennigeri leonis almum, Quod nostras placide tuetur oras Tantorum miseretur et laborum. Quo terris nihil est magis benignum. Illud nec spatio ruentis aeui, Nec possit grauibus perire bellis, Semper sed titulis nouis uirescat, Illius penetret polos cacumen. O sors auspicio secunda laeto, Consulto hoc superi bonum dederunt. O factum bene quod paterno amore Vrbes Dalmatiae fidelioris, Res tantas, populos remotiores Librata moderando lance tractet Mullae progenies et Nauageri.
21. ad eosdem Sapphicum Longa multorum series malorum Hactenus crebris cumulata damnis Dalmatas laesit miseros amaro Non sine planctu. Hactenus nostrae regionis urbes Barbaras multum timuere turmas; Moenibus quarum cruor, arma, bellum Semper inhaesit. Fructibus tellus caruit creatis, Partior uictus Cereris negatae, Sordidus nullum Bromius liquorem Sub pede pressit. Litibus iunctae dubiis querellae, Hactenus rixae, dolus affuerunt, Luctus, infandum scelus ac rapinae Conuiciumque. At modo laetas nouat urna sortes, Candidum pullus subit in colorem, Fata fortunam uariando uersant In meliorem. En Nauagerus bonus, ecce Mulla Prouidus, iustus, sapiens, benignus, Nobilis, constans et uterque rarus Censor in orbem. Non metus adsunt, furor, ira questus; Litium cessit genus omne: pax est; Exulant fraudes, uitium recessit Seditioque. Clodius nusquam, Catilina nusquam, Sisyphus, Gracchus, Sinis et Procrustes, Exhibent poenas sceleris Cethegus Cum Dolabella. Adriae feruens mare nunc quiescit, Illyris diuo statuit leoni Templa, centenas agit ecce grates Dalmata felix. Ille per totum celebrandus orbem Praepotens ordo Veneti senatus Fungitur uotis iubilans et ambas Dormit in aures. Dum nidet tantos meruisse alumnos Clarus, aeternae monumenta famae, Qua uigent illi quibus alma monstrat Sidera uirtus.
22. ad eosdem elegidium Principis altus honos conspexit lumine Gritti Subdita quo mundi cernere regna solet: Dalmatiam innumeris turbatam litibus, urbes Illyriae totas Adriacumque sinum. Dixit et: "O Veneti, sociis consulite, patres: Est opus addictis uelle iuuare pium". Protinus elegit patrum sententia concors Censores, quibus haec tam pia cura data est. Quare agite, o soboles generosi stemmatis alma, Exhibitas populis reddite quaeso uices. Rem date cuique suam, statuit sanctissima legum Sanctio; libratis lancibus aequa date. Iustitiae seruare modum pulcherrima res est, Iustus honoratae praemia laudis habet. Eia agite, o iuuenes, animis concordibus altum Scandite iter meritis accumulando noua. Marce, tibi, Antoni, decus immortale paratur; Bernardine, tuus non morietur honos.
23. ad eosdem epigramma Fama per aetherios uolitans memorabilis axes Impleuit rutili solis utramque domum: Censuram grauitate nouam, compescere lites Lancibus aequatis et trutinare libram; Omnia metiri recta ratione modoque Consilio, affectu, religione, fide. Qualiter haec populos tractat dulcedine toruos Cogit et hos leui subdere colla iugo. Mulla, tuum decus hoc, decus hoc, Nauageria proles, Suggerit aligero grata trophaea Ioui. Felices quibus est concessum sidere fausto Munera tot patriae ferre beata suae.
24. ad eosdem distichon Astra subire paras claro molimine, Mulla; Perpetuo uiuent quae, Nauagere, geris.
25. aliud Nauibus exercet Nauagerius inclita censor Gesta; rigent si quae, mollia Mulla facit.
26. ad illustrissimum principem Venetiarum Augustinum Barbadicum pro Dominico Manlipetro, classis eiusdem prouisore, elegia Littera, barbarico fundata palatia saxo, Ibis ad augusti tecta superba ducis, Qui tenet immensas largae ditionis habenas, Exsuperat cuius nomen utrumque polum; Cuius inextinctum crescit decus, undique nostris Aurea temporibus quo duce saecla uigent; Quo nihil in toto uiuit clementius orbe, Imperium profert iustitiamque colit. Plurima Synnadicis quoniam decorata columnis Inuenies, Phrygiis plura referta notis, Accipe pauca, sacros ne perdas forte penates, Te Latii fallant limina neue Iouis: Ingrederis dominam nitidae regionis, onustam Fascibus, imperiis, nobilitate uiris; Reginam intrabis terraque marique potentem, Classibus extensam militiaque grauem. Hinc loca praeteriens remorantia, mercibus orbem, Innumeris dices huc coiisse bonis. Tota Tyros dibaphas uestes huc nobilis affert, Sidon Agenorei uellera tincta gregis; Balsama diues Arabs Panchaica mittit, Eoas Huc plaga Mygdonii contulit orbis apes. Quidquid fundit Hiber, flauas Harimaspus harenas Huc uehit, Illyrici diues et ora soli. Quaere ubi conspicuos intraueris aduena campos, Vnde togatorum, principis unde domus. Tunc fora monstrabunt feruentia litibus, auctas In melius leges patriciumque decus. Tunc tibi sidereis certantia templa colossis Occurrent, Libycis nobiliora tholis. Vndique regifico lucescent atria luxu Splendida, cum domibus tunc tibi uitra suis. Haec tibi miranti dextraque in parte trahenti Lumina, tam nitidos laeta uidere locos, Aurea magnanimi succrescet imago leonis, Imperium princeps quo duce noster habet. Hic domus, aetherio penetralia digna Tonante, Haec erit optatae meta tenenda rotae. Arte gradus Libyco structos de marmore clara Ascendas, superos ut subitura polos. Neue reformida tanges cum limina, si te Obruat illustris fama corusca uiri: Non erit id fulmen, populos non fulmine terret Ille suos, placida sed pietate fouet. Haud grauat inuita renuentia colla catena, Libera sed socia compede regna tenet. Non erit id nitidus fulgor praediuitis aulae, Non tantum flaui lumina chrysolithi, Quam decus et dignum tam claro caesare lumen, Conspicui mores tergeminumque sophos; Quam facies, ueluti rutilanti Phosphorus igne Irradiat Latium qua Venetumque solum; Qua fert Hesperii confinia clarus Hiberi, Vltima Gangetici qua ferit arua poli; Parrhasiam glaciale solum qua conspicit Arcton, Seu Nasamoniacae rura perusta plagae. Te petet: "Vnde uenis? Quid portas, littera? Cui tu Talia, succiduo poplite? Quaeso, refer." "Edite principibus princeps uenerande, salutem Domnicus Hesperio mittit ab orbe tibi. Quem mala ter denos menses uariosque labores Spes bona sollicito cogit amore pati. Ne mirere potens uersat si numine diua Quemque: coronatis undique regnat equis. Haec facit agricolas, exhaustos uomere duro Ilia, duritiem non meminisse grauem. Suggerit haec uires sulcantibus aequora nautis Persica, raucisonum dum ferit astra fretum. Hac duce Neritius tandem penetrauit Vlixes Fessus ad optatae limina casta domus. Hac duce Dardanius superatis fluctibus heros Obtigit Ausoniae uota petita suae. Mi quoque se comitem praestat Patientia, tantum Perpetuo faueat annumeranda bono. Vsque tamen finem, finem patientia cuius Attigerit, meritis praemia digna feret. Haec grauis et tetricis primum se nubibus offert, Aspera, terribilis, tristis, amara, ferox. Sed quoniam domitrix rerum, Patientia, uincis Omnia: dura licet, tu mihi laeta ueni. Te uolo, tu nostris amplexibus utere, uirgo Candida, terrificis dulce leuamen aquis. Finis habet palmam, finem patientia cuius Attigerit, meritis praemia digna feret. Molis inauditae, nulli tolerabile pondus, Vt potui, longo tempore nempe tuli. Spe iuuat accensum constanti pectore semper Indomitum sed enim sustinuisse iugum. Postquam scire datur pietatem, uiuere laetor, Laetor, inest pietas principe clara pio. Fine coronatur, finem patientia cuius Attigerit, meritis praemia digna feret. Si facit extremo patientia fine beatum Sola uirum, fateor, stat mihi cuncta pati. Virere dum dabitur, dum me mea conteget urna, Perficiet Lachesis dum mea pensa grauis: Hoc onus, hoc uario patiar discrimine pondus, Hac graue suscipiam conditione iugum. Fine triumphus adest, finem patientia cuius Attigerit, meritis praemia digna feret. Qui mala continuis tolerando laboribus explet, Ille laboriferum fortius ardet iter. Qui patietur, aget iucundae tempora lucis, Post modo composito tempore laetus erit. Euehat optatas tandem patientia sedes Me mea sidereo constituatque polo. Finis habet totum, finem patientia cuius Iam tetigit, meritis praemia digna feret. Iam ferat, o Veneti celeberrima cura leonis, O decus excelsi spesque salusque throni. Sic tua barbaricis reuirescant arua trophaeis, Saepius Ausoniam sic tua signa regant. Sic ueneranda patrum concordi pace tuorum Semper in immensas gloria crescat opes. Iam ferat, aetheriam superes sic tardior aulam Imperites populis longius atque tuis. Sic generosa tuum uolitent uexilla per orbem, Obtineant summum perpetuumque decus. Sic tibi quae uelles ueniant, generosa propago; Sic tua sidereis fama triumphet equis. Finis adest, finem spectato, fine precamur: Eueniat miseris saepe petita salus.
27. ad Dominicum Manlipetrum Venetae classis prouisorem celeberrimum sapphicum Herculis sudor, decus et perenne Nomen extensum uolitat per aeuum; Herculis curru uolitabit alto Fama superstes. Quod nouercali stimulatur oestro, Nubium pressit genus et furentes Cerberi crines quatientis auras Ore trifauci. Virgines aruis Scythicis morantes, Quod ferum uictor domuit leonem, Nescio quot nam rapuit quod olim Terga ferarum. Magnus extensum meruit triumphum, Nobilem palmam, titulos superbos, Reddidit nautis mare quod quietum Littore ab omni. Lucidum Liui celebrat uolumen, Axibus miscent superis poetae Mucios, Paulos, Decios, Camillos Corneliosque. Hi nisi dextras posuere flammis, Sortibus uitas, patriae leuamen, Quid nisi largis opibus bearunt Martia regna. Dignius nomen, grauior magister Nescio quid iam uenit ecce maius; Sit tua, felix, tamen hoc relatum Pace, uetustas. Verberat iam iam refluos marinae Tethyos fontes Syriosque campos; Hic ad Eoos penetrat recessus Auspice fama. Num taces, Clio ueneranda? Plectrum, Quo duces claros canis aut triumphos, Quo sonas hymnos sophos et deorum, Diua resume. Domnicum pulchris titulis nitentem, Prole sublatum, meritis perennem, Effer, erectas recines ad aures Dulcius Orpheo. Ille ter denos renouantis orbes Pertulit lunae, mala, tot labores, Tot graues soles dubiasque noctes Aequore toruo. Ille Scyllaeos totiens leones Et sues iunctis canibus minaces, Mille terrentes domuit figuras Ille ferarum. Ille piratas relegauit omnes, Mercibus feruet mare subleuatis, Somnium fessus leue nauta carpit Vndique tutus. Dum studet tantis patribus placere, Num bonus ductor renuit coruscis Et manus ambas caput et uerendum Subdere flammis? Hostium classi religatus uncis Dentibus, quamquam sua iam triremis Arserat, uoti nisi compos olim, Nescit abire. Adde quod patrum uenerandus ordo Credidit tantum tibi, fortis, heros, Vt parum curet fabricare classem, Te duce fidens. Ingruit quamquam grauius periclum, Solus infestis resides procellis, Tu famem Pisis releuas molestam, Hoste seratis. Quid facis tandem? Venetos reformas Latius fines, patriae trecentas Exigis uitas, tolerando uincis Mille triumphos.
28. ad eundem Alma salus patriae, meritis habitura triumphos, Viue Manlipetrae lucida gemma domus! Fama per aetherios uolitat memorabilis axes Enumerans meriti, Domnice, facta tui. Qualiter Hesperii seruaueris aequoris oras Conspicua Venetae non sine laude togae. Qualiter imperium praecelsi nominis auges Non ope mille ratum tot numeroque uirum: Pectore belligero, sapienti corde, benignis Moribus, eximia sed grauitate, fide. Audiit haec Veneti postquam reuerenda senatus Curia, teque tuas uexit ad astra rates. Per freta longa simul celeri uectarier aluo Iussit et Eois te superesse locis. Quo tibi summa cadat tantarum praebita rerum Et domites meritis orbis utrumque polum. Quo melius generosa tui stent signa decoris Augeat et titulos quo tibi fama nouos. Suscipe, nam pulchrum est nitidis extendere factis Nomen ad Eoas Hesperiasque plagas.
29. de eodem Classibus immodicis Veneti cur saepe senatus Iussa tot Eoos composuere locos; Cur iuuat Hesperios modo, tanta negotia, fines Exigua nimium sustinuisse trabe? Scire uelit forsan celebris memoranda leonis Fama peregrinas cunctaque regna plagas: Qua fluit Indus aquis, Ganges, qua Bosphorus alget Thracius, Herculeae qua tetigere rotae. Gloria quod Venetum felix non marmore constat Aerisono, grauidae non in honore manus: Sed grauitate uirum tantorum, Domnice, quantus Ipse nites, celso celsior Hannibale.
30. de aegritudine eiusdem Mirabar quid maestus eras, Gradiue; rubentes Abstulerat cristas quae tibi causa, pater; Dextra Pelethroniam cur exarmauerit hastam, Quae tibi Lemniacas fregerat ira rotas. Sanguinea Bellona manu discussa Medusam, Cur tua luctifico fleuerat ore soror. Anxia Dalmatiae trepidarint corda fidelis, Vnde tot heu gelidi signa pauoris erant. Publica sollicitus peragebat uota senatus, Mirabar ueneta cur erat urbe metus. Vndique Marcicolas mirabar feruere Pisas Vrere et in sacris thurea dona focis: Aeger in occiduis medicamina Domnicus oris Quaerit, Apollineas sustinet ecce manus. Fortibus assuetus semper prouisor in armis - Proh scelus! - intensis febribus ecce iacet. Ecce iacet ueneranda tui, Mars, gloria belli, Vnica Palladii numinis aura silet. En fauor Illyriae mutat regionis honorus, Dalmata quo felix, quo duce tutus erat. Imminet en grauis Veneto iactura leoni, Infirma est Venetae uita salusque togae. Nobilis ille tui seruator, Pisa, fauoris In dubio uitae membra grauata fouet. Vnda maris quem non, non mille pericula terrae Prostrarint quondam: febris acerba domat. Saeuiat usque licet, nullo tamen eximet aeuo Praemia perpetuo nobilitata bono. Quis grauior fuerat morbus Tirynthius olim, Quo super Oetaeos arserat usque rogos: Obtinuere tamen diuae praeconia laudis Inclita stelligeri regna subire poli. Multiplici liceat cecidisset uulnere Caesar Et graue sacratum corpus haberet onus: Fama tamen uolitat, felicia Caesaris acta Dicentur donec maximus orbis erit. Domnice, pennigeri felix tutela leonis, Nil uereare mori: quid tibi febris aget? Maior eris rumpent postquam tibi stamina Parcae, Iniciet nigras cum Libitina manus. Fortibus atra uiris non est obnoxia Clotho, Nil longinqua dies inuidiaque minus. Si quid inexpertum committere, si quid inausum Vellet at in nostrum mors uiolenta decus: Improba non illi quicquam nocuisset amaris Morsibus, at patriae damna suisque feret. Damna feret nostro sed qualia quantaque fratri, Perpetuo seruus qui cupit esse suus, Munere cuius habet uitam placidumque leuamen Et quicquid larga de pietate fluit. Di, quibus est cordi pietas, quorum insidet aure Excelsum Veneti nominis imperium: Instituam Libycis solemnia templa columnis Et cadet ad uestros uictima grata focos: Hunc seruate, precor, patriasque remittite ad oras Incolumem, patribus excipiendus eat; Hunc seruate, precor: patriam seruabitis, orbis Applaudet, frater sic mihi saluus erit.
31. ad augustissimum dominii Veneti decemuiratum de laudibus Ioannis Antonii Danduli, Spalatinae urbis prouisoris dignissimi Curia sancta uirum bis quinque, tremenda potestas, Cuius in arbitrio stat dicionis apex, Illud et imperium Venetorum nobile patrum, Quo nihil in toto clarius orbe uiget, Quod super Hesperios fines protenditur et quod Iam super Eoos fert sua signa polos: Di tibi barbaricos, ut consueuere, triumphos Dent, precor, et celsum tollere in astra caput; Dent tibi uictrices uolitare per aequora puppes Terrarum et titulis subdere regna tuis; Di tibi Romuleas praestent superare secures Fascibus aetherios et penetrare polos. Longa tuis superi concedant saecula rebus, Sit tua perpetuo fama decore nitens. Quandoquidem nostris tanta est conatibus impar Gratia, mortali non referenda sono; Quandoquidem gerimus non sufficientia uento Carbasa, tam tumidis quando grauamur aquis: Auspice te tali, prouisor Dandulus urbem Missus in hanc nostram tot bene facta gerit. Auspice te felix ridet Fortuna benigne Aspalato, fuerat cuius acerba modo. Moenia semirutis pendebant turribus, ecce Quae modo consurgunt tempore structa breui. Credendum est Phoebum nec non Amphiona muros Argutae ad numeros aedificasse lyrae, Suspicimus si nos miro properamine molem, Surgere inauditae nobilitatis opus; Suspicimus si nos annorum mille laborem Sumptibus et modicis crescere forte breui. Quem non tempus edax, tormenta nec hostica laedent, Nec poterint falsi uertere ad ima doli. In somnis magico seu quis cantamine talem Cerneret, erectus cernitur iste labor. Nil mirum: ueteres quod constituere canoris Fidibus, ecce facit, Dandule, lingua tibi; Dulcedo et populus facit hoc tibi deditus iste, Hoc faciunt mores ingeniumque tibi. Quo loca tam tetricae regionis dura gubernas, Gentis inhumanae quo fera corda domas. Maxima continuae facit hoc uigilantia curae, Hoc labor, anxietas, sollicitudo facit. Qua struis haud aliter nostri fundamina muri Perpetuo quam si sint habitanda tibi. Quisque salute sua iam desperauerat: ecce Viuimus amoto tam procul urbe metu. Otia Danduleo blandissima munere pacis Arbore sub patula carpimus ecce bonae. Nusquam Turcus adest pictos nec cernimus hostes, Quis satis est proprias si tuerentur opes. Pignora diripimus quorum patriosque penates, Quosque timebamus, saepe timore pauent. Ecce perhorrescunt confinia nostra latrones, Sollicita capti sedulitate modo. Hac regione locus nocuis fuit: ecce tremiscit Mens mala, criminibus noxia poena datur. Vir probus et si quis fuerit uirtutis amator In pretio nusquam nobiliore manet. Laudibus aetheriis prudens uir ponitur astris, Quibus in propria conditione manet. Dandulus aequata sustentat pondera lance, Hic cui plus iusta, parte rependit onus. Omnia clementia, summa grauitate magistra, Qui ratione, fide consilioque facit. Lucida frons et quae possent hilarare tenebras Lumina nil nigrum nos meminisse sinunt. Omnia magnifico facit hic clarescere uultu, Omnibus arridens, omnia laeta facit. Fata uices uersant: non semper nubila caelum Obducunt, iugibus non ruit imber aquis; Horrida non semper furiantibus aequora uentis Spumescunt, uno non furit unda modo. Sic miseris non est fortunae numen acerbum Semper, at obruerat quo magis, ecce fauet. Post pluuias nitidi spectanda est gratia solis Et solet a maesto laeta uenire dies. Ecce fouet nostras fortuna benignior oras, Laeta Salonaeum possidet hora solum. Carior est quando res frumentarias nobis Dandulus accepit. Vix bene nauis adest, Exsultant sine fine senes puerique puellae, Congeminant faciles ad sua uota deos: "Dii te felicem praestent, felicia nobis Saecula multiplici qui facis officio. Di faciant, patrias postquam remeabis ad oras Et perages quae tu gesseris ante ducem, Dandule, sublimis surgat tibi tota senatus Curia et excelsi principis altus honos. Collaudent generosa tuae gestamina famae, Hinc referant meritis praemia digna tuis." Quid bona tot tandem, felix o curia, narrem, Hunc populum uinxit Dandulus iste quibus. Disiecerat quanta sed cum pietate penates Et nonnullorum, lignea tecta, domos (Publica priuatis praeponens commoda damnis, Vt faciunt hi quos durius urget onus). Ordine dehinc alias recto construxerat aedes, Pro quibus ecce lares et noua tecta dedit. En tabulata nitent, miseris solacia rebus, Candidae perspicua stant regione casae. Est locus Adriaca nulli penetrabilis ora, Arduus excelsis undique culminibus; Terribilis, longo porrectus in aera dorso, Horrifer aeterna stat niue cuius apex. Vnica Dalmatiae spes et tutela salutis, In primis nostrae pacis amoena quies. Separat hinc nostras montanis collibus oras, Inde tenet Turca cum regione solum. Est ubi continuis exercita corpora bellis Mos dare seu celeres exagitare feras. Stramineis habitare casis et uiuere rapto Alpe sub aeria gens truculenta solet. Gens assueta diu nulli parere, leonis Ante pedes tandem concidit illa boni. Politiam ueteres quondam dixere parentes, Haec fuit externum nescia ferre iugum. Venerat hos inter colles saeuissima quaedam Seditio, nobis heu nocitura tamen. Nam timor omnis erat, ne dum discordibus armis Bella gerunt, hos in barbara turba ruat. Sic nostra ex horum pendebat uita ruina Forsan et Illyrici littoris omne solum. Dandulus hanc dulci leniuit uoce, quietam Restituit Veneta sub dicione plagam. Eualuit populos e duro robore natos Dandulus alloquio conciliare suo. Horum discordes grauitate coercuit iras, Ardebat quae iam flamma, sepulta iacet. Res mira, o nullos aetas moritura per annos, Praemia posteritas fac precor ista legat. Saxea magnificus lapidosi culmina montis Dandulus ecce regit, corda ferina domans. Mittere deberes, celeberrima curia, tales Saepe duces nostris urbibus immo patres. Nam sumus in misera positi quam sorte, uidetis, Mergitur et quanto nostra carina salo. Firma satis fuerat quondam Pagaseia puppis: Fracta sub aequoreis haec tamen isset aquis, Ordine clauigeri si non prudentia Tiphis Vela daret, tumidis exsinuanda notis. Dic ubi Thessalici non exeat gloria currus, Gloria Dardania sanguinolenta nece: Automedonteis nisi concitaretur habenis, Illius forsan mentio nulla foret. Nos quoque qui liceat non sumus in ordine tales, Grandibus ut paruas aequiperemus opes: Quid sine conspicuo faceremus munere tanti Rectoris, tanto quid foret absque duce? Oppida, regna, plagae, cunctarum culmina rerum Scitis ut attendunt a sapiente regi. Hoc tibi longa dedit summi experientia regni, O decus, o Venetae firma columna togae. Quare age, consensu mundi, quo sceptra gubernas Et facis addictam Solis utramque domum, Quo socias sacrum diadema binominis Istri, Quo ducis ignoti Persica Bactra reges: Effice, supplicibus palmis, procumbimus, oro, Effice quam potis est, gens Spalatina rogat, Ne bonus a nostra discedat Dandulus urbe Tam cito, si populi quae tibi cura tui est. Sin autem nequeas, ipsum ad maiora reseruans, Di faciant patriae magna daturus eat. Felix, o nimium felix, cui sorte sub umbra Contigerit tanti uiuere posse uiri! Quem Spalatum, donec stabunt monumenta Salonae Clara Dioclitiae, tollet ad astra uetus. Donec honorati stabunt uestigia muri, Nulla dies, nullus quem reticescet honos.
32. in laudem eiusdem Dandulus iste quis est? Veneti generosa senatus Curia quem iactat. Dandulus iste quis est? Dandulus iste quis est? Clarum Choruatia cuius Nomen ad astra uehit. Dandulus iste quis est? Dandulus iste quis est? Praestanter uiuida uirtus Quem superis miscet. Dandulus iste quis est? Dandulus iste quis est? Splendet clementia cuius, Fulget ubique decus. Dandulus iste quis est? Dandulus iste quis est? Sceleratis poena, bonorum Perpetuus fautor. Dandulus iste quis est? Dandulus iste quis est? Speculas qui uertice montis Imposuit celsas. Dandulus iste quis est? Dandulus iste quis est? Sanas componere rixas Qui didicit solus. Dandulus iste quis est? Dandulus iste quis est? Quo protegente nec hostem Spalaetum uidit. Dandulus iste quis est? Dandulus iste quis est? Bis senis mensibus amplum Struxit opus qui tam. Dandulus iste quis est? Dandulus iste quis est? Pulchram qui subdidit alto Planitiem muro. Dandulus iste quis est? Dandulus iste quis est? Miseris solamen, egenis Qui noua tecta dedit. Dandulus iste quis est? Dandulus iste quis est? Numerosae dulcia genti Qui dare festa iubet. Dandulus iste quis est? Dandulus iste quis est? Duro qui tempore nobis Iussit abire famem. Dandulus iste quis est? Dandulus iste quis est? Quo nos hic uiuimus omnes. Quisquis is est, uiuat Dandulus iste precor.
33. in laudem Aloysii Capelli, praetoris Spalatensium dignissimi Parcite caelestes, non solum curia diuos Vestra tenet: Veneta sunt et in urbe dei. Credimus ex diuis Venetum constare senatum, Credibile est Venetum numen habere decus. Iustitiam si quaeris, habet; pietate meretur A dominis mundi principibusque coli. Nobilis excedit dominae fastigia Romae, Adiciens titulis regna beata nouis. Iam Rhodanum uincit, Gangem superabit et Indum; Iam Scythicus Tanais sub sua iura fluet. Credere quis posset tam magni cura senatus Quod sumus, o nullo tempore notus amor. Cura sumus quarum subter molimina rerum, Nostra uident Veneti commoda cuncta patres. Gaudeat o felix Spalatum Spalatinaque turba: Caesaribus nostris maxima cura sumus. Plurima quid dicam praetorum nomina, quanta Felici auspicio missa fuere tibi! Venisti nobis, celeberrime Dandule, post te Bernardi fulsit gloria Hieronymi. O bene prouisum, dignus successor ut illis Missus adest, cuius transilit astra decus. Cuius ubique fauor nitida crebescere fama Cernitur, immensus conciliatur honos. Felix, o nimium felix Aloysius, ecce Iura tuis populis, urbs Spalatina, dabit. Iam secura potes dormire sub auspice tali: Nil tibi defuerit, reddito uota deis! Diues eris rerum cunctarum, bella recedent Impia, iucunda stat tibi pace frui. Iurgia nulla forum, nullas disrumpere leges Sentiet: aequa suum libra rependet onus. Libera quaeque domus, nullis obnoxia furtis Viuet. Adulter erit si quis, acerba luet. Nulla erit incerti lasciua licentia uulgi: Supprimet affectus poena tremenda malos. Praemia laudatae fuerint si maxima uitae In pretio, surgent nunc magis atque magis. Ferrea cessistis, uenerunt aurea nobis Saecula, multiplici laude canenda mihi. Dum modo patricium decus, o ueneranda Capellae Gloria, sufficit dicere Musa rudis. Hanc tibi perpetuo Natalis munere donat; Parua sit an grandis, seruiet usque tibi.
34. de infantulo a porco occiso Paruulus in cunis - scelus o - dum luderet infans Ederet et blaesos lingua tenella sonos, Cum sue quem solo miseri clausere parentes, De feritate ferae nil metuendo mali, Corripuit rabidis puerilia dentibus ora, Ex sue mansueto tam cito factus aper. Hinc lacerum tenero diuulsit fronte cerebrum Et capite exeso sic male pastus abit. Hoc ubi persensit nostri pia cura Capelli, Non tulit indignae crimina saeua necis, Iussit et occisum rabido consumier igni, Vt, fera sit quamquam, facta nefanda luat. Conueniens quid sit tali sub praeside, ciues, Discite, qui nocuas non iubet esse feras.
35. Francisco Raynerio amicae suae nomen declarat Quae, Francisce, tuos puella uultus Exarsit teneros, candide, scire cupis. Addam pollicitis fidem libenter, Ne rigidus uidear Caucaseusque nimis. Non mortalis amor decente forma, Virgo sed supero de Ioue nata fuit. Haec dum florigeros odore campos Perlustrat similis Persephonae et Triuiae, Vidit te uiolas rosis legentem Pulchrum, purpureo lilia mixta sinu. Miratur faciem comis nitentem Et teretes digitos marmoreasque manus. Quis tum praecipuos Adonis artus Praeferet, Idaliae sit procul ira deae! Illi uisus eras fauore tali, Endymion dignus quo tibi, Luna, tuus. Te spectans oculis perambit usque Virgineis, rabidas concipit illa faces. Nomen scire uelis tui furoris Et faciem, patria qua sit et ortus. Habe: Caelestis patria, beata forma, Euphrosyne nomen dicitur esse suum. Haec tibi mala parat manu feraci Aurea, conspicuo munera digna deo. Felix ne nimium superbulum et Tollas, Euphrosynae tam cito factus amor: Florum depereunt cito colores Et iuuenem subito curua senecta rapit.
36. de eiusdem discessu Hei cita saecla uolant: iam tertia uertitur aestas, Iam teritur spatiis ultima meta suis: Tu patriam, generose, tuam, tu pectora fratrum Visere, tu socios iam comitesque paras. Ast ego quid faciam? Scribam cui carmina? Solus Destituor, sordent hei mea fila lyrae! Plectra iacent nobis foedata rubigine turpi, Liuet et ingenii lucida cura mei. Quid mihi cum studiis? Dulcissima cura legendi Me fugit et mentem detrahit illa meam. Amplius, ut fueram, scribam non carmina laetus, Castalius tinget nec mea labra liquor. Parcite montiuagae, Parnasia numina, nymphae: Non dabimus uestris thura, cremanda focis. Hi mihi, discedet quondam mea sola uoluptas, Solus amor nostri carminis atque decus. Discedent quondam turgentia carbasa uento, Carbasa luminibus uda futura meis. Me miserum! gelidi sentimus signa pauoris Concrepuit gracilis seu lenis unda noti; Fulserit aut nitidi tantum clementia caeli, Protinus est curis cura grauata meis. Seu nautam quisquis monstrauerit ... ille Tristia uulneribus fert alimenta meis. Seu mihi forte ratis fuerat conspecta, timemus, Ne mihi praesentes auferat illa deos. Ah, Neptune, tuo figam quae dona sacello; Tyndaridae, uobis, quae tibi, Leucothoe? Ni cito dulce meum Francisci nomen amici Littoribus soluat stupea uincla meis. Ni bona signa fugae celeri tam sidere fausto Annuerint, rapidum ni mare radat iter. Nunc mihi qui Triuiae studuit uim ferre Dianae, Pleiades faueant Oleniumque pecus. O utinam totis hiemarent astra diebus Tristia, pro geminum Parrhasidumque face! Ne mihi dilectus posset discedere Achates; Patroclus, Pylades Hyrtacidaeque comes. Tunc mihi fata darent felicia saecla beato, Tunc ego perpetuo laetus amore forem. Quid loquor infelix? Quid inania uerba, querellas Fundimus? Hei steriles non facit ille sonos. Per mare ueliuolas festinat tendere pennas Ferreus et nostrum curat amare nihil! Vade magis gratos forsan petiturus amicos, Non puto sic fidos. Dulcis amice, uale!
37. Spalaeti discessum magnifici uiri Iacobi Raynerii, iusti praetoris sui, lugentis consolatio Fama Salonaei nunquam reticenda palati, Regia littorei deliciosa soli, Dalmaticas inter celeberrima gloria sedes, Spalaetum, priscae nobile gentis opus: Cur ita caelestes furibunda uoce fatigas, Sauciat heu superos cur tua lingua deos? Quae noua causa mali? Vesanis pectora pugnis Nuda quid incessas? Quid sine fine premis? Ah gemis et tantos dic cur profundis in imbres? Pallida quid facies, quid sibi maesta uelit? Me miserum, laceras sparsos sine lege capillos, Mollia sanguineis unguibus ora notas. Sera nimis longae latitant monumenta Salonae, Alta ruinosas contegit herba domos. Aequor in immensum curuus designat arator: Hic erat antiqui principis alta domus. Hac super inducto crepitabat lympha meatu, Conueniens oculis hic puto scena fuit. Amphitheatralis fuit hic pulcherrima circi Forma, cauernosis eruta fornicibus. Obliterata diu lacrimis te spargere regna Si iuuat et turpi flere subacta situ, Longior emineat maioris copia luctus, Protinus adueniat causa dolenda tibi. Moenia semiruto prodibunt Martia uultu Et Capitolini limina quassa Iouis. Tum ueteris fractae surgent Pandionis arces, Cecropis hospitium Palladiumque uetus. Inde draconigenae monstrabunt uulnera Thebae, Innumeras misera conditione fores. Laomedontis opus Phrygii, lacrimabile regnum, Exseret euersum Troia superba caput. Num cinerem precor esse putas Carthaginis altae; Nil habet ostendat quid superesse sui? Sunt aliae centum deleti nominis urbes, Quas erit insanus credito flere labor. Oppida mille iacent uariis tumulata ruinis: Omnia sunt aeuo comminuenda graui. Longa dies tanti prohibet reminiscier aestus; Imminuunt quod non saecula longa malum? Contrahe lora precor, lacrimarum pelle dolores, Omnia sint habitu candidiora tuo. Cernimus, ut maestum paterno in funere natum, Hic stetit Aspalatum, talia uerba gemens: "Non mihi sollicito priscas deflere Salonas Est animus tristis, non ego uana queror. Regna uetusta fluant: grauius sub corde fouemus Vulnus et est gemitus altera causa mei, Altera cura; dolor non hic mea pectora uersat; Parcimus excidiis funeribusque rogis. Saeua iubes nostri retegam monumenta doloris, Haec gemebunda mei signa doloris habe: Ramnerius Veneta praetor modo missus ab urbe, Sedibus e superis uenerat immo deus. Traxerat hic secum comites, moderamina clari Caesaris, Herculeum Romuleumque decus. Erigones habitus formosae, sancta Catonis Nomina, Cornelios, Paule, tuosque sales. Hic Lycias secum sortes, Dodona uolucres Quas alit, horrendae uexerat antra deae. Traxerat hic secum caeci pia facta Metelli, Pectora sacrifici religiosa Numae. Hic Nasamoniacis docuit quae corniger aruis Hammon Apollineo sanctus ab ore dabat. Hunc fuerat comitata biceps prudentia Iani, Regule, uelle tuum propositumque tenax. Hunc si uidisset tenebroso in carcere quondam, Credibile est uinctus Cimber in arma ferox Diceret: "Heu Marium nequicquam nostra ferire Dextra potens: uincor nobilitate uiri." Omnia iura, decem tabulas, callebat Athenas, Huic medio clausum pectore numen erat. Si Samium perhibent, prisco si tempore constat Egeriam sacro consuluisse Numae, Quis Lacedaemonium dubitat didicisse Lycurgum Te fora, te leges, diue Iacobe, tuas! Qua fera corda trucis populi grauitate regebat, Consilium uiduis qua pietate dabat! Vt fuit oppressi felix tutela clientis, Omnibus hic miseris quale leuamen erat. Fur erat innocuus duce quo, nemus omne silebat; Castior Hippolyto turpis adulter erat. Hoc duce miluus erat tenuis gallina, molossus Parua catella, ferox agna nouella lupus. Clodius hic grauior semper grauiorque Milonum Turba fuit, nocuis hac regione locus. Mansueuere quidem feritatis pectora, nullo Pressa metu, nulla lege uetante tamen. Aurea saecla puto fuerant quo tempore, talis Hic stetit; extabant horrea plena mihi. Vndique uitifero faciebant munera Baccho Agricolae, Cereri rustica liba dabant. Tot Campanus ager nec habet Methymna racemos, Prela tot Albanis non maduere iugis. Gargara tot segetes, Libycis non area campis Diues hiulca terit dum Canis ora rigent: Musta sub autumno calcabat turbida rubro, Quot meus agrestis farra tegebat humo. Forte famem, nullam norant sua tempora pestem: Ah peream si non hic puto numen erat! Nil nisi Laetitiae restabat condere sacrae Templa, Diocletio constituenda foro. Gaudia tot fuerant quo cum, felicia quo cum Vota, reor uotis fertiliora meis. Quam cito laeta fluunt, subitas mutantur in horas, Tempora praecipiti flant leuiora noto. Heu heu Ramneriae discessit gloria prolis Inclita, turbauit tot bona nostra modo. Aurea saecla, fidem, probitatem, gaudia nobis Abstulit exigua cimba cauata trabe. Num tibi iusta mei patuerunt signa doloris? Num queror in cassum? num leuis esse feror? Gaudia num fundes uideam cum flere puellas Cum puerisque senes, compita, saxa, solum?" Haec ait, alloquio subiunxi pauca benigno Tuncego: "Confiteor, iusta querella tua est Confiteor, titulis fuit hic generosus auitis, Vir erat ingenua quis probitate neget? Viuit at et dulces uiuunt sua pignora, nati, Praesidio Venetae saepe futura togae. Viuit amor patriae, pietatis forma supernae, Viuit natorum maximus ille pater. Eximium laudis specimen, castissima coniunx, Magnificae uiuit gloria rara domus. Crescit honos passim, crescunt propaginis altae Stemmata, iam generos, iam uidet ille nurus. Iam tenet in gremio decus imperiale uerendum, Monstrat auum simili iam ore suus nepos. Inclita pennigeri uolitant uexilla leonis, Vndique iam Venetum transilit astra decus. Indica purpureus Titan qua regna colorat Et nitidum rutilo fundit ab ore iubar; Qua patris Oceani nympharum turba iugales Solis anhelantes excipiendo leuat, Torrida zona rubet Scythiae qua stagna niuosae Sarmaticis plaustris exagitata rigent. Cura sancta patrum felici brachia motu Explicat et latius imperitata patet. Hac cum Rhamnerium surgit decus, alta per aeuum Fama uolat, uolitet sed sine fine precor."
38. Francisco Raynerio, patricio Venetiarum Fama decusque domus patriae uenerabile sidus, Vnica Pierii gloria, docte, chori: Quid, Francisce, facis, librosne amplecteris ulnis? An sedet in gremio mollis amica tuo? Nectit adoratas circum tua tempora laurus Delius, an Paphius myrtea serta puer? Pallados arma magis tibi sunt in pectore doctae, An celebras Guidiam corde tepente deam? Haec simul illa tuo contenta est munere forsan: Quid mirum? Vincis doctus utramque deam. Vna dat ingenium uelox uiresque secundas, Altera materiam suggerit ingenio. Currere longa tuis dicendi copia debet, Sic modulis longas condere Amazonidas. Quid mihi? Nulla Venus, Veneris non filius ad me Peruenit, iratae iurgia nulla deae. Non coma, turgiduli, non candida pectora, ocelli Aut rubor; expressus Xanthia nulla liquor. Num promissa fides, num sunt haec carmina mille, Carmina pollicitis facta minora tuis? Non ita Quintilios celauit Caluus amores, Dum memorat feruens, docte Catulle, tibi. Saepe tuas solitus retinere Propertius aures, Conticuit socius non tibi, Naso, tuus. At poteris nostris uafer obiectare querellis; Carmina non mittis: carmina nulla damus. Et tibi Musa fauet; promisti carmina, debes Pollicitis dubiam non adhibere fidem. Me tenet Adriaci maris interclusior ora, Vlla Venus quam non, rarus et hospes adit. Gens habitat truculenta, ferox Coruatia muros Inde premit, Scythicis horridiora locis. Quid tibi uis scribam? Nulla est mihi Xanthia, nullus Hic amor aut digno carmine causa patet. Si qua tamen placuit, non stilo, carmine, nardo Ad dominam rutilo, sed datum ire uia. Id faciant fortes, Mauortia pectora Achillis, Herculis, Antaei semiuirique bouis. Femina non tanti dabitur mihi. Femina quodam Vertit Apollinea moenia structa lyra. Femina Martigenas mansuri nominis urbes Cumque Palatinis traxit ad ima iugis. Mollibus assuetus studiis tenuique Camena, Dissidet armifera noster ab arte furor. Ingenio tantum facili meo gaudeo si quod Esse potest miseris, dulcis amice, locis. Id quoque post abitus minuit mihi gratia tristes, Maius opus tibi quos accelerare dedit. Infueras mecum, domine carissime rerum, Ingenium stimulis claruit egregiis. Nunc iacet exesum ueluti rubigine ferrum, Vt iacet atra, domus contumulata situ. Tu tua celsus habes Capitolia celsa Tonantis: Quis neget aetherios regna subire polos? Qua Venetis praelustre nitet regionibus aurum, Qua micat albus onyx Synnadicusue lapis. Tu comitum, numero, felix ostroque superbus, Nunc has, nunc illas aspicis orbis opes. Quicquid ab auricomis eiectat Hiberia fossis, Dalmaticis quicquid conuehiturue locis. Quicquid Erythraeo fulget sub littore, quicquid Sidonio tincti fulget in aere gregis. Quicquid ab Assyricis diues Panchaia campis, Comparat, in Libycis quicquid aratur agris: Dat tibi terra potens, Venetae celeberrima gentis Gloria, dat grauidae sarcina structa ratis. Tu modo sidereos spectas, Francisce, ministros, Nunc oculos retinet uncta palaestra tuos. Hic tibi materiam nitidi formosa puella Carminis, eximium dat in amore decus. Hic Venus et Veneris facundas filius artes Perdocet, egregiae munera militiae. Cypriacas dilecta domos et moenia nati Deseruit, Venetum quod petat hospitium. Scribe age, materiam tibi dat longissima rerum Copia, Phoebeam docta Thalia lyram.
39. Tabellas alloquitur, ut eundem Franciscum secure adeant An quia magna times intrare palatia forsan Et domino mixtis oscula ferre iocis, Retrahis iccirco, fidissima littera, passus, Fida ministerii munera ferre mei? Num pudet? Ipsa rogo uanum depone timorem: Est leuitas quod non cuique timere nocet. Altiuolas igitur felicibus excute pennas Ominibus, uento curre secunda tuo. Ni mihi nota forent uirtutis praemia clarae Illius, ingenium, sors, probitasque fides, Non ego per dubios uario discrimine casus Te traherem, nocuis haud mihi missa fores. At quoniam facilis noster deus ille perennis, Phoebe, tuus cultor conspicuumque decus, Qui mea facundo carpsit praecordia uersu, Cuius in extremo funere seruus ero, Te manet, acceptam perstringet et aurea labris Adiciens roseis basia multa dabit. Tum leget et releget formoso saepius ore Te meus aeterno tempore factus amor. Tum niueis manibus nimium retinebere fausta, Tum domini blando suscipiere sinu. Quam fortuna tuum clarescet candida fatum! Tunc eris accepto munere laeta nimis. Sis precor at memori, placeat si, percipe mente, Quae referas domino, pauca sed apta dato: "Non tibi pauca meis possunt, Francisce, libellis Reddere condignas carmina facta uices. Nam tua tanta seges cumulati muneris explet Ingenium nobis exiguumque latus. Littoribus conchas, coaceruas gramina campis; Obruimur meritis undique nempe tuis. Qui modo pro uersu quaerebam mittere uersus Proque sonis tenues, mollia uerba, sonos. Nunc in amore tibi non tantum uerba licebit Mittere, purpureis, ut fit, operta comis, Vera sed ex animo uerum testantia amorem Promere, dulciloquo mutua scripta sono. Tanta suo nunquam concepit pectore Bacchus Gaudia Gangeticis cum traheretur equis. Tanta nec, Hectoreae caderent cum moenia Troiae, Audiit Haemonium Graiugenumque decus. Tanta Giganteus Phlegraea ualle triumphus Nec meruit, superi parcite quaeso dei, Quanta meas nunc oh penetrarunt nata medullas Prospera, quod domino tantus amicus ero. Per uada, per Libyes mecum, per curua Maleae Littora, per Stygias est aditurus aquas. Sauromatas, glaciale solum qui uisere pro me, Nec timet extremis qua fluit Indus aquis. Cui ueterum cedunt arctissima uincla uirorum, Qui Phrygiam uincit Tyndareamque fidem. Haemonius cui sum fidus, cui Theseus ipse, Scipio, Patroclus Castoreusque comes. Ah tua magna nimis, dulcissime, littera nobis Pollicita est, meritis haud agitata meis. Ast ego quid merui? Qualis mihi munera confert Heu dominus? Quae sunt haec benefacta rogo? Militis en princeps, dominus tu munera serui Exigis at mores hoc meruere tui. Hoc genus e celsa demissum postulat aula, Hoc sibi perpetui nominis altus honos. Non mea, quae nulla est, uirtus, non praemia grati Muneris, accenso non in amore fides. Attamen utcumque est, sic habetur epistula, quam tu Misisti, extremo pectore fixa mihi. Vt nec Erythraei pretiosum gurgitis aequor, Fulua nec auriferi fluminis uada Tagi, Non opibus Persae, felicia munera Croesi Hanc mihi de nostris, eriperent manibus. Hanc ego pectoribus perstringam uiuus, eandem Mortuus obliquo substituam capite."
40. ad eundem Franciscum Raynerium Seruet chrysocomos suos paratus Croesus, purpureos Tyros amictus Extollat, uiolae, colore tincta. Reges Mygdonias eruant columnas Celsas dum statuunt domos nepotum: At nuper, gracilis poeta, uersus, Quos tu dulcisonos mihi dedisti, Non tantum proprio sinu tenebo, Francisce, Aonidum decus sororum, Discam sed, totiens benigne lectis, Et tangam citharae canora fila, Quo possim melius placere Phoebo, Quem tu perpetuo fauore curas.
41. ad eundem Dulcis amice, fauet nouenarum turba sororum, Suggerit ingenium pulcher Apollo tibi. Ipse manum facilem, digitos ad pectinis usus Doctus habes, doctae consona fila lyrae. Percute meque tuis, dulcissime, dulcibus exple Carminibus, fieret copia nulla licet.
42. ad eundem, quod eius carmina cogant ipsum de amoribus scribere Esse quid hoc narrem? Quid tam tua carmina nobis Blanda cothurnatos eripiunt animos? Xanthia cara tuos rapuit quae nuper ocellos, Quid uenit ad nostras terque quaterque manus? Quid tua nocturno recitantur murmure nobis Scripta? Puellares quid cano luce modos? An amor et ueneris placidissima cura morantes Acrius exustis corripiunt facibus? Sic erit asper equus: contunderit ora lupatis, Non detrectantem frena minus cruciant. Vomeris urget onus tenerorum colla iuuencum Durius: haud sentit qui patienter arat. Charolus Astraea deducens Alpe cohortes, Mole canant alii qua uenit Ausoniam. Agminibus quantis occureret Itala uirtus Protinus, hi dictent qui sibi saeua uelint. Turcus ut armigero bellum terraque marique Suscitat in miseros milite christicolas, Enumerent alii, Venetorum mille carinas, Venit ab occiduis quantaque classis aquis. Belliger, aduersus Turcas Vngaria quantis Viribus exsurgit, Calliopea, refer: Nos Venus et Veneris gratissima cura Cupido Seuocat a duro carmine: blanda canam. Quare ego sacra sequar sacrae uexilla Diones, Deponam tumido bella cruenta sono. Phoebe pater, ualeas, ualeant Heliconia diuum Numina, Mars, ualeas uosque ualete, duces. Iam mihi mens rigidae surgit recitare puellae Lumina, luminibus insidiosa meis; Proelia ficta, iocos, commixto melle uenena, Oscula, liuidulas, lactea colla, notas. Iam mihi nocturnae ueniunt ad carmina rixae, Murmur et in tunicis poma reclusa suis. Iam mihi Phaedra uenit, formosa Semiramis et quae In rigidos fertur mollius isse uiros. Quid mihi cum uestro, Cocytia turba, cerastae? Ite procul tristes: dulcis Amor, uenias.
43. Britio Albinouano Cur mea Musa silet, iuuenum doctissime Briti, Versibus excultis, Albinouane, petis. Ipse licet taceam, poteris cognoscere quare Elinguis facta est Musa repente mihi. Accipe pauca tamen, tua me ne gratia forsan Obliti culpet carminis esse reum. Otia carmen amat. Fuerant haec otia nobis, Currebam quando liberiore rota. Solus eram, soli fuerant satis omnia quaeque; Nil nisi uas simplex panis et unda foret. Nunc alia est ratio, Briti carissime: plures Circumeunt curae distrahimurque magis. Hinc ancilla petit, famulus uult inde, subintrant Nuctricum expensae continuusque labor. Vxor, ab Eois quicquid rate transuehit oris Mercator, uellet ponere in articulis. Viderit haec uestem, si qua est hyacinthina, dicit: "Dos emat hanc saltem, non inhonesta mihi!" Stat inaratus ager tenuis uindemia supra est, Hoc opus est, poscit iam sibi uterque puer. Maeonidem si quis perfecerit hisque Maronem, Vergilius mutus, mutus Homerus erit.
44. ad Nicolaum Albertum pro Christophoro Papale, sororio suo, ENDECASYLABON hendecasyllabon Tu quae Christophorum uocas peritum Iuris, dulcisonis Camena plectris, Paeligno modulantior poeta, Illi multiplices ferens corolas corollas: Non quae sunt recinis sed in fauorem Fortassis loqueris cliens patroni. Non est Vergilius, Catulianis Catullianis Non dignus numeris, Apollo non est. Arpinas minus et licet stuporem Astanti soleat monere turbae. Haec quid sunt? Minima mutantur hora. Laudantur: subito minora fiunt. Stant nunquam ueluti forent loquta locuta. At tu nobilium iuuenculorum Felix gloria, sidus o serenum, Quicquid carmine dixeris manebit Semper, perpetuo uigebit aeuo, Nec umquam poterit subire Lethem.
45. in laudem Marci Antonii Canalis, urbis Spalatinae praetoris dignissimi Splenduit cuius celebris per orbem Fama, seu diuus fuit ille seu uir; Nobilem prisci posuere uates Hunc super astra. Quisquis humano generi fauorem Praestitit quondam, meruit triumphum; Viuus augustos meruisse honores Dicitur immo. Lucidum nomen, decus atque uirtus Si quibus clari patribus senatus Fulxerit, nunquam tacitura Lethe Hunc superabit. Sed faces tamquam rutilantis astri Nubila expellent pluuiosa, quorum Nomen aeternum memorans per aeuum Fama loquetur. Nos tibi ciues Spalatensis urbis Mente deuota modulantis oestri Dicimus laudes merito decentes, Marce Canalis. Iste Turcarum prohibet tumultus, Exhibent cuncti sua lege sancta; Iste dat nobis fluat ut benigno Copia cornu. Nobilis, fortis, comis iste, clemens, Prouidus, constans, pius et seuerus; Hercules, Ianus, Fabius, Camillus, Iulius iste. Fulget Illustri iubar ut refundens Axe ridenti radios decorum; Gemma concluso rutilans in auro Sic nitet alba. Antoni princeps uerecunde, dormi. Dormias tutus, bone nos Canalis; En regit, pascit, fouet atque seruat Te duce Marcus.
46. ad Franciscum Raynerium de laudibus Aloysii Capelli, praetoris Spalatensis dignissimi Hanc tibi Franciscus mittit, Francisce, salutem, Vernula Dalmaticis, si petis unde, locis. Quisquis is est nescis, audito nomine forsan. Tam breuis est pietas, tam breuis omnis amor? Excidit ex animo tibi num quod uiximus una? Affueram puero quod tibi nempe puer? Tam cito, care, tui iamne es oblitus amici, Qui uenerabatur teque tuamque domum? Immemor es totiens num quae dictauerit olim Seu tua Musa mihi, seu mea Musa tibi? Ille ego sum quocum studium conferre solebas, Pieriis quocum fontibus ora dabas. Quo sine non libri, non gratae cura puellae, Dicebas quicquid posse placere tibi. Ille ego sum, laudum nostrarum maximus auctor: Grandibus in rebus si uoluisse, sat est. Nonne fui tecum totis, generose, diebus, Mansit in hac mea dum tuus urbe pater? Illyricis populis amplissima frena gubernans Iustitia, meruit qua super astra locum. Cuius erunt donec uiuet praeconia mundus, Imperium Venetae dum dicionis erit. Tertia messis adest forsan uel quarta quod ad te Scripsit inornatis nil mea Musa iocis. Quid miser heu feci? Debebat carmina mille, Mille tibi uersus mittere noster amor? Non erat absurdum fideique uolumina nostrae Non inconueniens grandia posse legi. Dicere ne posses quod te tua cura fefellit, Credideras in quo non habuisse fidem. Heu scelus! hoc dubiae posset tibi surgere menti; Quid tua Lethaeis pectora dantur aquis! Oblitus non sum rerum, Francisce, tuarum, Oblitus non est quem pius urit amor. Desinet insiliens aurata palatia circum Vnda prius Venetae nobilitatis agi. Saxea montanos ponet Dalmatia colles Illyris in Latium uertet et ora solum. Cuncta prius coeptos reuocabunt flumina cursus In caput, alba prius nox erit atra dies: Quam tua de nostris exibit imago medullis, Quam tuus e nostro dissoluetur amor. Tempora sed quia sunt nimium distantia primis, Continuo uariis obruor ecce malis. Auferor assiduis nunc huc, nunc flatibus illuc, Vt rapitur tumido cimbula parua noto. Non potui iccirco tibi carmina mittere nostra: Carmina, uis dicam? mens nisi laeta facit. Pulchra serenatae componunt otia mentis Carmina, carminibus debet abesse malum. Flamina discerpunt animum contraria nostrum: Anxietas, dubium, sollicitudo, labor. Vndique perturbor, series me longa malorum Iactat et ex duro durius urget onus. Hinc premit angustae praegrandis inopia uitae, Hinc inhiat falsis caeca cupido bonis. Mille procellosos in me consurgere motus Sentio, proh Lachesis fila seuera meae. Gramina quot flores, quot habet tua curia patres, Cum subeant triplici sollicitati gradu; Quot leuibus uolucres pertentant aera pennis, Aequora quot pisces, sidera Olympus habet: Tot mala commotis in me calcaribus extant, In mea certatim pectora tela ferunt. Publica priuatos praecedunt damna labores, Attamen iratos sensimus esse deos. Credibile est superos his aduersarier oris, Tam misero quae sunt extenuatae modo. Quicquid ab exhaustis Turcarum forte procellis Restitit, id nobis Martia turba rapit. Haec solet in siluis, inter truculenta ferarum Saxa, latebrosas gens habitare casas. Inde soporiferae quamprimum tempore noctis Opprimit instanter quos tenet alta quies. Alligat ignotos trahit et per deuia montis: Libera uenduntur corpora, capta dolo. Hoc leuius sed enim, quamquam grauis imminet horror: In laribus propriis non ualuisse mori. Ad mala tot nostris accessit partibus ingens Terribilisque fames, durius ense malum. Monticolae ex altis coierunt rupibus, hi quos Quam procul edendi saeuus adegit amor. Vix pedibus sistunt, turgentia membra uideres, Spiritus his tantum dura sub ossa uiget. Limina circumeunt, per limina cuncta frequentes Ore petunt querulo nocte dieque cibum. Corpora quin etiam prostrata, iacentia passim, Exonerant animas exonerata graues. Numina surripiunt humanae pabula uitae: Proh dolor! heu laesos turba piate deos. Deucalioneis genus est mortale sub undis, Exitiale nefas persoluisse satis. Nunc aliud surgit damnum, grauiora timemus Supplicia iratum constituisse Iouem. Iam Phaethonteas meruerunt nostra fauillas Crimina, tormentis perdimur ecce nouis: Semen abit iactum; tellus deludit arantes Sicca; latent Hyades Oleniumque pecus. Imbribus aspergi noluere salubribus agri Iam totiens et stat sole perusta seges. Herba uiret nusquam, solet ut, non gramina rident; Et tamen aestati uer dedit ecce locum. Quid tibi commemorem tantos, Francisce, dolores. Nostra quibus crescens multiplicatur humus? Quid mala tot numerem, gemebundi maxima luctus Signa, quibus possent indoluisse ferae? Sunt alia et liceat multo grauiora fuissent: Praetor adest nobis qui tamen ista leuat. Hic requies, nostro sola est medicina dolori, Solus adest fessis rebus amica salus. Cuius honoratae propter gestamina famae Haec placuit nobis scribere, amice, tibi. Quo celebris Veneta magis exornetur in urbe, Quo suus in Spalatum clarior extet amor. Nam quoties praetor, digno se gessit honore Fecit et in populos munia iusta suos, Est mihi mos patrius, quis possum laudibus, illum Ferre, nefas tamquam sit reticere decus. Vrbe licet Veneta probitas cognoscitur omnis, Accipe, nam dubitas forsitan iste quis est: Fulgida lux patriae, regit hanc Aloysius urbem, Ille Capelleae gloria summa domus. Quem puto miserunt caelestia numina nobis, Ne tot ab aduersis obrueremur aquis. Missus ab augusto non est, mihi crede, senatu: Decidit e supero sanctus at iste polo. Iustitiam si quaeris, habet; pietate triumphus Huic dabitur, meruit religione coli. Magnanimus, grauis est, constanti pectore, prudens; Peruius et pronae dexteritatis amans. Omnia clementer, summa ratione, benigno Sustinet aspectu consilioque domat. Tristia quaeque quo facit hic clarescere uultu, Damna lauat nostros discutiendo metus. Haud aliter Titan, radiis ubi splenduit albis, Nebula purpureo lumine nigra fugat. Sic solet aduersis Thaumantia nubibus Iris Exhilarare tuas, dure colone, genas. Puppis ab aequorea rapitur si forte procella, Sidere Amyclaeo laeta sic esse solet. Nunc bona promittit, nunc mollia tempora dicit Affore, constanter tot mala ferre iubet. Iura petit si quis, geminas sibi porrigit aures, Ceu quodam numen postmodo uerba refert. Litibus auditis nunc hos, nunc increpat illos, Disona concordi pectora pace ligat. Illius o quotiens actor fuit ante tribunal, Sponte sua tandem fertur abiisse reus. Non fora clamosis feruentia litibus augent Probra, furibundas comprimit ira minas. Quisquis adit, reuerenter adit; non opprimit Irum Croesus, auaritiae stat procul inde sitis. Munera nil prosunt, aequas turbantia leges; Non prece, non pretio iudicis ardet amor. Lancibus aequatis examine ponderat ille, Libra suum nulla parte rependit onus. O quotiens res est ciuilibus optima rebus Quando cliens causam non dubitanter agit! Iudicis arbitrium quod non corrumpitur auro Nescio quid mixtum cum deitate tenet. Adde quod hic nobis confinia libera fecit, A male tranquillis non habitanda uiris. Semper ab innumeris infesta latronibus ora Haec fuit, hac nocuis est regione locus. Cur nisi terribiles quia subsunt ordine colles, Sunt nemora et frondes, sunt puto causa rubi. Haec ubi sollerti persensit mente Capellus, Non potuit tantae crimina ferre necis. Explorata prius quo sunt factura ruinam, Nomina, praedonum non inhonora capit. Sustinuere malae spectacula turpia uitae Haec etenim meritis praemia digna suis. Haud minus hic meruit laudis abolendo malignos Impia quam sceleris gens onerando bonos. Quid dicam quanti fuit hic solamen egenis? Hi referant quantis praestita uita fuit. Tot bona miramur, quae diuidit iste misellis, Vnde habeat, pietas sed sibi donat opes. Gratius est superis nihil hac pietate putamus, Numina nil tantum quam pie facta uident. Nauita, terrifico ueluti cum sidere nimbus Ingruit, aspiciens, uela minora parat. Consilio tetricum tempus praeuiderat olim Haud aliter nostri maxima cura ducis. Vndique conflauit uictum prudenter et inde Instituit ne quo possit ab urbe uehi. Quod nisi fecisset, puto sic moreremur ad imum, Aut fierent saeuae saeua pericla necis. Viuere quis nostrum tam duro tempore posset Ni uigil hic, qui nos praemonuisset, erat. Ergo salus nostra est, columen, tutela Capellus, Vita, fides, animus, dux, medicina, quies. Huic Spalatum meritos semper debebit honores Porriget et uictas ad sua dona manus. Hoc duce Politiae non desperauit iniqua Conditio, Clysium sub iuga nostra fugit. Effera Choruatiae populorum nomina toruae Hoc duce iam Venetos in sua regna uocat. Et uocitet sine fine precor, quia digna triumphis Efficit hic, populos qui pietate fouet. In manibus mors nostra suis fuit, ergo salusque; Omne bonum dedit hic, reppulit omne malum. Di sibi concedant quod nos non possumus ipsi, Quicquid e laurigero principe dignus erit. Di faciant uobis, quis consultantibus iste Venerit, externas conciliare plagas. Libera purpurei supponant colla tyranni Mundus et, o uestros procidat ante pedes; Subdita qui meritis loca, qui tractatis amore, Perpetuus uobis est dicionis honos. Ista coronatis sunt nobiliora triumphis Facta, metu quae, ui quaeque cruore carent. Qua fluit Indus aquis, Ganges, qua Bosphorus alget Thracius, extremi qua Garamantes arant; Qua perhibent roseis pronum Titana quadrigis In mare purpureas abdere nocte rotas; Proferat imperium Veneti reuerenda senatus Curia, Romuleis fascibus egregior. O, utinam uideam Veneti uolitare leonis Signa, fouent populos nam pietate suos.
47. in laudem Augustini Mullae, censuram seu legationem gerentis, sapphicum Praemia ob clarae celebrata uitae Quod magos Persae posuere caelo, Semper augustos monumenta tradunt, Indite censor. Glorians famae, celebrata currum Solis occasus iubar et ad ortus, Iactat excelsos sapiens alumnos Graecia septem. Cecropis doctae memorant Athenae Theseos, Codros simul Aristippos; Quos quidem cunctos eleuasse uirtus Dicitur alma. Regulos, Brutos, Fabios, Camillos, Nulla Marcellos reticescet aetas, Subdidit mundum sibi quod triumphans Martia Roma. Et tibi surgit Veneto leoni Gloria, ad seros remeans nepotes, Quas queas partes alias tuis iam Subdere regnis. Mulla commissum facit ecce munus Iam probe, iuste, comiter, benigne. Illyris gaudet patiens ut ora, Nec mala sentit. Iam magos Persas, sophiae magistros, Iudice uincit tuus ecce Mulla. Graeciae septem sapientiores Mulla subaequat. Cecropem, Codrum, Phociona uincit. Iliae claros superat nepotes, Regulos, Drusos, Decios, Camillos Corneliosque. Semper extento catus orbe uiuet; Donec aeterni rutilent Olympi Sidera et fiet mare procellosum, Mulla uigebit.
48. ad Gregorium Caballinum Sibenicensem poetam eximium Felices docto cognomina docta parentes Crediderim casu quod tribuere tibi, Nunc maiora fide tua cum dictamina cerno, Qualia uix prisco tempore saecla dabant, Qualia credibile est non sacros ante poetas, Collibus Aoniis nec cecinisse deas, Nil dubito, constat Parnasia numina facto Concilio nomen constituisse tuum. Inde corymbiferam capiti imposuisse coronam, Munera non ulla deperitura die. Ergo Caballino donatus nomine uates Laurigeros inter tu quoque notus eris. Inter honoratos non ultima gloria uates, Ergo Camenarum tu quoque lumen, aue!
49. responsio eiusdem Candida fama prius mihi te, Francisce, poetis Cantabat nostri temporis esse parem. Carmen ubi ardiua formatum incude recepi, Quale Meleteus fecerat ante senex, Fama, tace, dixi, non est hic temporis huius Vates: umbra sub hoc corpore prisca latet. Si sunt uera satis Samii documenta magistri, Ad noua fata iterum Maeonis umbra redit. Iamque iterum qui cantat, erit grauiore cothurno Committetque truces ad fera bella uiros. Smyrnaeusque Meles quantum Calaberue Galaesus, Dalmaticus tantum notus Iader erit. Nunc tamen ad nostrum ludis quae carmina nomen, Siue patres illud seu posuere dei, Stesichori Philomela tuo cantauit in ore Et congesserunt mella Platonis apes.
50. de fide Modonei populi erga dominium Venetum Non tot in Actiaco numerauit rostra tumultu Nereus, ex imis sollicitatus aquis: Non Agamemnoniae tot conflauere Mycenae Vela, Phrygas pateret cum grauis ira nurus; Itala non tellus, non Persia protulit horrens Belligeratorum tot fera corda uirum. Quis tot in Haemoniis uidit tentoria campis Cum tremefacta suas Roma timeret opes, Quot centum uenere rates, quot in agmina Turcae Conuenere feri praecipitata manu. Quo melius tibi, sancta Fides, pia thura darentur Esset et hospitibus dignior ara tuis. Gens Modonea tuum melius quo numen adoret Et ferat ante tuos munera grata focos. Haec circumsessos armato milite muros Vt uidet intrepida mente, uirilis agit. "Nunc opus est dextra, socii; nunc pectoris ardor, Emineat uestri nobilitandus honos. Arma parate: graues circumstant undique turmae; Classis en ab alto gurgite saeua uenit. Barbarus haud aliter truculentus obambulat hinc nos, Inde petit muros, quaeritat inde gradum. Martius occluso lupus instat ut omnis ouili Rostra cruentauit si stimulante fame. Et licet horrificus Caesar terraque marique Sit prope: terrificas spernite quaeso minas. Robora magnanimae spernant insignia laudis Cuncta, dat aeternum mors generosa decus. Tempus adest fidei monstrandae clara per aeuum Praemia, pro dominis quos decet esse suis. Tempus adest fidam quo te non sola Saguntos Iactabis: meritum tale duabus erit. Stat dare pro Venetis diuo duce et auspice Marco Vxores, uitam, pignora, tecta, solum." Dixit et exustis cara cum coniuge natis Omnia fert rapidis conicienda rogis. Res mira et nullos umquam moritura per annos, Indiga Maeonio carmine tanta fides. Opposuere uiri pugnantia pectora Turcis, Sit quasi pro dominis mors inacerba suis. Tunc Mahumetanae ceciderunt corpora gentis Obuia pectoribus quot coiere suis. Hic gemitus, graue murmur erat, suspiria, luctus; Hic dolor, hic tetricae tristis imago necis. Quocumque aspiceres, duro sub Marte cadebant; Omnia liuentis plena cruoris erant. Tanta fuit strages, quod nec manus unde ferire, Nec ubi possit habet sistere planta pedem. Rubra coloratas uoluebat riuus in undas Sanguineus mixtis busta cadaueribus. Hostibus at postquam cessit uictoria, Caesar Dixit: "Honoratae gens erat ista necis. Inclita gens erat haec, meritis cumulanda beatis, Perpetuas si non praeposuisset opes. Felix, o nimium felix Modoneia pubes, Vela feret donec Graecia, semper eris. Dicet, ad Aegaeas si quis rate tenderit undas: Haec nimium Venetis terra fidelis erat."
51. de aduentu Petri Cyppici, patricii Spalatensis, hecatonstichon Buxea multiforas nunc nunc age, tibia, uoces Concine; Threiciis concordent aurea neruis Plectra; coronato prodeas, cantator Apollo, Vertice, non humeris desit genialis amictus Purpureis, Phrygiae sed habens contegmina pallae. Talis ades, celsi qualis ueneranda Tonantis Exhilaras sacro nitidus conuiuia cantu. Eia age Castalio coeant e fonte sorores Sicelides, nimio quatiant age uerbere terram. Applaudantque simul iuuenes puerique puellae Et matrona, graues uultus sed ponat opertae Frontis ac obductas hilarent pia carmina rugas. Permutentque genas tantum dum munera diuis Rite celebrati reddantur debita uoti. Dum niuei centum maculentur caede iuuenci, Dum tibi turicremis cumulentur cinnama flammis, Iupiter, astrigeri residens qui uertice Olympi Cuncta regis, decimum prospectans lumine mundum; Qui mare ueliuolum, terras qui lege gubernas Perpetua et liquidus quicquid complectitur aether. Quod Petro dilecta suum remeasse penatum Limina, quod reduci licuit tetigisse carina Optatos patriae portus, dulcissima natos Pignora facundi constringere pectora fratris Moribus et nulli cessurae coniugis almam Conspicuamque fidem, superat quae nobilis omnes Hesperias Graiasque nurus probitate decori Corporis. Hanc niueam contendat quisque Lacaenam Esse, peregrinis tamen at remorarier oris Nil timuit placidi constans reuerentia Petti. Nec timuisse procos decuit telasque retextas Coniugis absentis. Felix cui casta pudicum Praeseruat fortuna torum taedasque iugales, Seu licet ad Gangem, gelidas seu tendat ad arctos, Vel super Hesperiae loca disiunctissima Thules, Amne Canopaeo uel qua fluit aequore Nilus. Nulla timoris erit spiritus in pectore fixa Composito, nullis libeat mihi ponere lustris Temporibusue modum semper tibi fida manebit Vxor, amica tuae seruabit munera uitae. Nec properare domum fama cogeris iniqua: Eximium patriae decus et generosa nepotum Gloria, Petre, tuum, properauit publica gressus Cura tuos, propriae postponens munera causae. Dum miseris conferre putas, dum quaeris amicis Obsequium patriam firmo munimine fulcis Dumque tuam, dignis patriae te quisque parentem Laudibus ad summi perducit sidera caeli. Perducantque precor uicturi semper in aeui Saecla. Nec immerito: quis enim grauitate Catonis, Religione Numae, Bruti pietate perennis Moribus aut Laeli meruit maiora diserti. Num Ciceronis honos, diui num Caesaris almum Nomen, an excelsi praestantia clara Metelli Tot meruere, sacrae quot habet praeconia laudis Noster Amyntorides, nostri prudentia Iani, Qui ratione moues geminas in uertice frontes, Praeteriti retinens quicquid praecesserit aeui Quicquid et est subita uenturum clade repellis. Ingenio uoluens quid sit tolerare, negandum Quidue, per aduersos truculenti numinis aestus Magnanimus calcas, sapienti corde refrenas Fumiferos animi motus tenebrosaque mentis Damna, sub Hectoreo possunt si talia cerni Pectore. Tot oculi tibi sunt, quot, maxime, summis Rebus agis, cauda, quot habet Iunonius ales; Clara serenato fulgent quot sidera caelo, Littore Mygdonio numerantur quotue lapilli. Non amor aut odium certant, non muneris in te Praemia, uaniloquae non fallax gloria pompae, Non dolus aut dubiam lacerantia fulmina mentem; Ast honor et pietas, cordato pectore uirtus Nobilis, egregium decus et ueneranda deorum Religio placidi simul et mens conscia recti. Qua soleas, iusta perpendens omnia lance, Soluere quid deceat, turpi quid distet honestum, Quid sumus et quantos humana negotia motus Exagitant, - scelus oh! - uariat quam caeca rebelles Alternans fortuna uices, quo turbine fertur Vita hominum, breuibus nimium conclusa diebus. Quis modo diuini memoret reuerenda Platonis Dogmata? Num Samii docuerunt talia uatis Scripta? Stagireo num sunt haec digna magistro, Quae tibi longa dedit rerum experientia, longus Vsus et ex summis prudentia condita libris? O quantum et quotiens felix, o mente benigna, Qui procul amota causas caligine rerum Perspicis, heroas contemnens, sceptra, tyrannos, Diuitias Fului uel crimina sacra Metelli. Hoc melius quam si Gadibus remeare subactis, Litus ad Eoum properes, Rhodopeia Martis Regna, simul Babylon, uel quae spolianda trophaeis Ausoniis inuicta manet; si sub iuga mittas Tot populos, quot Roma suis submisit alumnis Martia. Praecipui sunt haec monumenta triumphi De propria uirtute suos quod quisque parentes Subleuat ac titulos statuat non caede rubentes, Vrbibus euersis non ui neque fortibus armis, Laude sed aeterna, facis ut, meritisque togaque, Nestoreos Phrygiosque precor uicturus in annos.
52. ad eundem, pictas urbes ementem Pro quibus immensus bellum ciet urbibus orbis Dantur et alternae uulnera mille neces; Pro quibus argentum, fuluum uacuatur et aurum: Ecce nouem nummis octoue Petrus habet. Proh scelus! humanae quanta est stultitia uitae: Quo pereunt reges unicus assis emit!
53. Marco Marulo in ualle Surda commoranti Cultor et antistes Surdae, celeberrime, uallis, Marule, perpetui regis amator, aue! Cuius in auxilium fidei dictamina nostrae Plura uigent, scriptis annumeranda sacris. Cuius honoratae uolitant insignia famae Praemia, Pieriis digna referri modis. Scire uelis fortasse tui quid Marce, sodales, Quid faciant fratres, quid pia mater ait? Ipsa tuos patria infelix qua mente recessus Pertulerit? Num quid fleuit amica cohors? Barbarus haud aequo dictus cognomine quaestor Te loquitur, de te somnia fera refert. Si quis ait scriptum quod te misisse, "Salutat - Interrogat - num me Marulus anne meus?" Huic, ubi pro certo missam uidet esse salutem, Labuntur lacrimae maesta per ora piae. Moribus excultis Aloysius atque Marinus Heu ueluti amissum te sibi uterque dolent. Hi prece sollicita sacratum numen adorant, Vt possint tecum uiuere siue mori. Nicoleon sine te Petrarcha nec incubat aris, Vt prius: oranti tu sibi in ore sonas. Te meminit superos tacita si uoce fatigat, Te licet absentem nocte dieque refert. Carmen ubi accepit factum de Virgine Sancta, Hieronymus de te, Marule, mira canit. Hoc sonat ad citharam; laudat per compita, stringit Pectoribus; grates hoc tibi semper agit. Incolumes tibi sunt fratres, carissima mater Viuit adhuc, sine te si tibi uita foret. Heu patria altisonas subicit gemebunda querellas, Vulsa comam, lacerum pectus et ora notat. Nam modo qui fueras Spalatensi solus in urbe Omnibus exemplar consiliumque decus, Tam cito raptus abis, abiit tecum omnis honestas Et probitas uitae religioque fides. Nos sine te laeti nequaquam uiuimus; auget Tot mala nostra tuae facta ruina fugae. Viuimus et si uis nostram cognoscere uitam, Accipe, pars animae maxima, Marce, meae: Egredere e muris nihil est nisi Turcicus horror, Praeda cruenta, neces, flamma, querella, fuga. Villicus accurrens albo et sine sanguine uultu, Dat captiuorum nomina, bella refert. E speculis custos trepidi dat signa tumultus: "Heu fuge, - conclamat - praecipitato fugam!" Quisquis ad arma uocans se praeparat, arma resultant; Arma gerit iuuenis, currit ad arma senex. "Pax intra muros tamen est laudanda, sed, inquis, Haec solet externum saepe leuare malum." O utinam pax ista foret! Maiora sed intus Bella tument, odiis heu maledicta nouis. Qualia Romulei nunquam uidere nepotes; Aetas non uidit qualia nulla prior. Natus it in patrem, saeuissima filia matri est; In socerum dirus suscitat arma gener. Frater in auxilium fratris non sperat, amico Nullus amicus adest; nunc nepos odit auum. Cognatum, cognate, caue! Stat quaeque sorori, Tamquam priuigno saeua nouerca, soror. Iurgia, si rixas, si quis conspexeris iras; Saeuitiam, lites, conuiciumque dolum. Protinus accurrit populi non parua corona; Interroga, quid sit? - Ista propinquus agit. Nullus amor; quae sunt miseris solacia rebus? Prospicis arma foris, prospicis arma domi. Interea felix tu laeta mente reponis Otia, candidulis candidiora rosis. Integer expectans aeternae praemia uitae, Irrides nostri temporis exitium. Inconcussa fides suffert tentamina mundi, Concilias Christum dum tibi, Marce, tuum. Quem pro Francisco uelis exornare misello, Perpetuo sic te donet, amice, bono.
54. Marci Maruli responsio
55. ad statuarium, Marci Maruli effigiem formare procurantem Vana cupis: gypso longum protendere in aeuum Effigiem tanti nominis atque uiri, Nobilis o fictor! Fabrili fictier arte Non potis est uirtus uiuida: uana cupis! Marmora Praxitelis frangentur et aera Myronis; Durat Apelleis nec color in tabulis. Certius est signum, quo se deffendit defendit ab aeuo Marulus, aeternis clarus ad astra notis. Quis Maro, quis meruit diuinum nomen Homerus Et plures quorum fulget imago recens. Quare age, uane, precor, uanum depone sepone laborem: Quod manus ipsa facit, debilitatur opus. Ingenio decreuit opes cum uatibus almas Quaerere Pieriis Marulus iste meus; Inter honoratos sublimia scripta cothurnos Huius ubique tenet quisquis in orbe legit.
56. ad Marcum Marulum de obitu Valerii fratris Marule, Socraticae non dispar gloria uitae, Praeualido fultum robore pectus habens, Exemplar uirtutis, honos, lux, Marule, nostri Temporis, o patriae uita salusque tuae! Tramite qui recto diuinae sedis ad urbem Tendis et inuitans dirigis hinc alios Quid mandata Dei iubeant; qui solus ad unguem Obseruas plures, deinde docere cupis; Sub pedibus Fortuna tuis regina triumphans Terribiles uinclis ferre coacta manus; Mors et fata deum, quid sint caelestia nosti Iura, quid humana conditione subest; Quam miserum est mortale genus fluitansque caducum, Vt rosa florigero languet adempta iugo; Nosti quam subito mutantur gaudia luctu, Alitis acta modo quam breuis hora fugit. Confiteor graue sit damnum, grauior quoque poena Nonnullum ex caris occubuisse tuis. Frater erat, dices: carissima pectora fratris Heu miser ipse gemo perpetuoque gemam! Huius nomen erat quanta probitate fideque Te docet et quali laude ferendus honos! Quis dubitat clarae quod erat uirtutis amator, Nobilis in bello nobiliorque toga? Huic inerat gratae quaedam praestantia formae; Ingenium, probitas consiliumque decus. Non sibi sed patriae carisque uigebat amicis; Iuuerat ignotos auxilioque suos. Doctus, honoratae meruit praeconia uitae, Mellifluum fundens semper ab ore fauum. Adde quod ille quies studiorum, Marce, tuorum, Ille tuis curis dulce leuamen erat. Dum fuit hic, dulces Musarum expromere fetus, Aonidum poteras sollicitare nemus. Sed quid ego haec referens uulnus in uulnera condo, Et lacrimas lacrimis associare parem? Oceano fluctus, frondes cur frondibus addo; Aequoribus pisces, sidera curue polo? Viuit adhuc neque enim mortales exuit artus Ipse tuus uita frater amabilior. Improba mors cuius corpus dum dente maligno Stringeret, horrisonas incutiendo minas, Sic ait: "Obsequium uideor, non uulnera ferre Huic ego. Cur? Morsus non timet iste meos. Sollicitat quem non duri uiolentia fati, Diruet imperium forsitan iste meum." Cui Valerus placida compostus mente, quieto, Imperturbato reddidit ore sonos: "Omnibus esse soles rabida truculentior ursa Quis placuit uitam labe notare suam. Ferrea qui subeunt prauae retinacula mentis, Ferentur semper turbidiore metu. Ast quibus aetherei feruens in uertice caeli Astrigero mens est, cura perennis, amor; Ast quibus immensum decus immortale per aeuum Fulget et aeternum praemia clara uigent; Pace tua nunc sit, mors o saeuissima, dictum: Hi tibi nil debent, non meruere mori. Mortem nemo timet nisi qui cum crimine uixit: Qui bene uiuit habet sub ditione necem." Dixit et in uerbo medium sibi protulit unguem Intrepidus caecae probra futura deae. Ergo, age continuo non indulgere dolori, Marce, uelis! Lacrimis, Marule, parce piis! Ex quo nil timuit leti discrimina frater, Certa haec fraternae signa salutis habe.
57. Marci Maruli responsio
58. Nenia ad Petrum Petrarcham, in extremis laborantem Imbribus uda piis spargebam lumina tristis Nuper ad aegrotum corpus, amice, tuum. Tu modo certa tuae stringebas limina uitae, Heu tibi fatiferae quae statuere deae. Et modo maesta mei tandem suspiria cordis Excipis, inuito lumine quemque notans. Dulcis amor tibi erat nostros cognoscere fletus, Sed tamen incassum, membra grauante malo. Mors aderat Stygio cum remige saeua, profundus Et sopor, exesa cum face dira soror. Astiterat comitum fidissima turba, sorores, Mater et heu fratris pectora cara tui. Astiteramque tibi pro caro pignore matris Ipse ego, qui socius, qui tibi frater eram. Hi lacrimis, gemitu, summissa uoce profusis Questibus obruerant teque tuumque torum. Ast ego uoce magis complebam tecta, remissis Ordinibus, mens ut rapta dolore solet: "Quo fugis? - exclamans; - patrias ne desere sedes; Moenia neu studiis consolidata tuis! Quis remanet iusti custos, seruator honesti? Quis pius aut constans, ore disertus erit? Te sine, Petre, decus mutum, facundia nusquam; Gloria nodosi te sine nulla fori. Orba iacent sine te Musarum numina; Phoebo Sordet inauratam sollicitare chelym. Vrbis adaucta tuae seruasti moenia prudens: Quassa cadunt humeris exonerata tuis. Heu domus alta ruit, domus inclinata recumbit; Quo fuerat maior, hoc erit illa minor. Quid faciam sine te? Facient quid cetera: matres, Maesta parens, comites innumerusque cliens? Omnia te meritis lacrimarum fontibus urgent, Et crepitant flammis ultima dona tuis. Martia non tantum defleuit Roma Camillos; Pompeios, Brutos Aemiliumque Numam. Hectoreum corpus tantum cum fregit Achilles, Laomedonteae non doluere nurus, Turba tuas quantum lugebit moesta fauillas, Concipiet quantam mentis amaritiem." Haec ego. Tum tacitis respondet uocibus ille: "Quid quereris? Fletus comprime lora tui! Credideras forsan per saecula uiuere cunctos Semper et in terris terrea membra fore? Nil facis! Euge meam tandem uexare quietem Desine; cuncta trahunt quae sibi fata, sequor. Falleris. Atra suis mors omnia uersat habenis: Illa rapit iuuenes et rapit illa senes. Diuitis unda Tagi non illam frangit, Orontis Balsama, non flauo lumine chrysolithos. Illa nec ostrinas uestes nec curat honores, Sed ruit in quemquam dentibus atra feris. Hanc timet innocuus, nocuus pauperque beatus; Stemmate conspicuo, sit licet ortus humo. Omnia sub caelo quae sunt, obnoxia fatis Nempe iacent: nulli parcit amara dies. Lege reguntur aues, pecudes; lex orbe gubernat Cuncta: deum leges me uoluere mori. Mortuus uel Libyae Mauors, qui castra subegit Martia, qui totiens contudit Ausonios; Croesus ad auriferas et qui se contulit oras: Vincere diuitiis non ualuere necem. Herculis altus honos periit, cum Caesare Magnus: Vrnula parua capit nomina tanta ducum." Dixit et obliquans oculos cum uoce premebat. Pallidus ora tamen paucula uerba dedi: "Vade per Elysios duce sacra Virgine campos; Numina fausta tua sint precor officio! Ver tibi perpetuum, uernantia semper inundent Prata nec irriguis sit procul humor aquis; Turba tuos uado nympharum flore capillos Componant uiolis purpureisque rosis. Vrna crocos graciles fundat tibi semper, amomum, Cinnama nardino cumque liquore fluat. Dent tibi fata manu facili conuellere ramum, Quoi nimium splendent flaua metalla, precor. Vt melius, sedes sacer intrature beatas, Accipias uitae praemia casta tuae. Vade nec horrendas tenebrosi gurgitis undas, Nec Phlegethonteas sis aditurus aquas. Quandoquidem nostro te subtrahit inuida collo Sors, inimica meum cum rapit hora decus: Vade, sed immemorem cari ne gratia fratris Arguat e superis te rediise mei. Accipe parua mei testantia munera amoris, Frater ut a fratris nomine missa legat."
59. ad beatam Virginem pro remotione pestis panegyricus Tabida pestifero lanientur corpora morbo. Esto: uenenosi feriant mala sidera cancri. Vndique finitimis tot inundent gentibus arma Tristia. Defecti Bromii Cererisque negatae Nullus honos. Modicae stent oblectamina pacis. Non ego laurigeri supplex celeberrima Phoebi Numina, fatidicae uexem non sacra Sibyllae Lintea. Philyrio procul absint docta magistro Antra. Salutiferi ualeant delubra draconis, Quaeque colit ueterum demens insania uatum: Tu mihi, Christe, faue; faueas, dulcissima Christi Mater. Honora meo concedas tympana plausu, Plectra Meleteas praestes resonantia cordas. O mundi regina, mihi tua fama cothurno Clara Maroneo uix est contenta. Precamur, Quo tua pro tantis exorem numina damnis. Si merui quo uota tuas reuolutus ad aras Annua concipiam, tenui quo uoce fatigem Teque pias licet pro nostris ciuibus aures Indignis: miserere tamen, pia Virgo, reatus Neue notes mortale genus quod semper iniquos Congeminat. Terrena lues quod spurca nefandis Criminibus caeleste decus, placidissima laedit Fata deum, merito pateremur tot mala, celsi, Et patimur, lucina poli. Meruisset in undas Surgere, Pyrrha, tuas hoc detestabile uulgus. Haec Phaethonteas meruissent saecla fauillas Phlegraeasque faces. Tua sit clementia nati, Mollior ira tui. Non nos neque crimina cernas Nostra, sed, oh miseri proprio qui sanguine mundi Abluit omne scelus. Cernas quod nostra creauit Corpora more sui, qui nos in sede locauit Elysia, ualidi confringens claustra barathri. Semina tolle precor laedentia, lurida pestis Contrahe tela trucis, generosum lucida caeli Virgo decus. Rabidi fugiant mala toxica morbi; Sarmaticis Geticisque procul regionibus instent. Nos tibi turicremis faciemus munera uotis Plena; peregrinis statuet tibi templa columnis Aspalatum; uario resonabit carmine laudes Turba senum iuuenumque, graui seiuncta flagello. Sola potes potuit quod non Podalirius olim Ad Danaos, medica potuit non arte Machaon. Non Perimedeae fallacis gloria, Circes Gramina uirilegae, Colchi non licia rhombi Thessala, Persephones carmen, Temesaea nec aera. Alma nites nituit quod non Priameia uirgo; Fama Therapnaeae nituit non clara palaestrae; Thermodonteae celeberrima turba catenae. Nulla Diana simul. Superat tua forma beatum Et mortale decus, superantur sidera luce Clara tua. Roseis rutilans Aurora quadrigis Vt, superinductae remouet cum pallia noctis Nigra, rubet niuei uerax praenuntia Phoebi: Intemerata micas. Pauitantibus aequore nautis Ipsa faues, dulcis condonas praemia portus. Grata procellosos hilarant tua splendida nimbos Lumina et Iliacae depellunt astra sororis. Fida Palaemonio subigis pro munere cunctis. O bona Leucothoe; miseris mortalibus una Tiphys ades; tumidis uigilans Palinurus in undis. Tuque laboriferis Semeleia cura colonis Es Ceres; exulibus requies, bona Iuno; tremendis Belliger agminibus Mauors; Tirynthius heros Militibusque pates; rutilo tua fulminat ense Dextera, pro nobis quoties depugnat in hostes. Anguigeris Bellona comis perplexa lacertos, Tempora Romuleae uictricia subdita lauro. Tu patris aetherei coniunx placidissima, mater Vnica, fatiferi dulcissima filia regis; Gloria caelicolum, fidissima parma reorum. Quae dea quisue deus tibi erit par, gemma dearum? Quemue tibi conferre queam? Tua numina uincunt; Vincit honos, geminus quicquid complectitur orbis; Quicquid humus uariat, refluus circumsonat humor. Saecla triumphatae deducis candida uitae. Perpetuo Cumaea tholo uiridante iuuenta Virgo sedes. Manibus retines uexilla tonantis Summa dei, pauitant cuius miracula, caeli Sidera flammigeri; ueniam mortalibus auges. Angelici regina chori, miserere precamur. Sancta, precor miserere. Precor, dulcissima, nostri Sis memor: hos rabidae pestis contundito morsus.
60. ad Marcum Natalem, fratrem suum De numero fratrum remanens, carissime frater; O mihi pars animae maxima, Marce, meae. Cultior a teneris annis qui crine dicato, Christe, tibi et Petro domnica templa regis. Gratia miraris quonam fugit illa iuuentae, Qua uelut hesterno tempore notus eram. Pallida cur macies graciles abduxerit artus; Cur faciem nobis ruga senilis arat. Nostra quod albescunt imitantia tempora cycnum; Ostendit Scythicas cur mea barba niues. Quae quoque causa meam uitiauerit aemula formam; Aetatis quare est facta ruina meae. Anne uides quod cuncta rota properante senescunt, Quodque uices primis posteriora ferunt. Omnia diuino uoluuntur ab ordine, mundus Et cum mundanis forma caduca bonis. Anne uides quod nos nostri genuere parentes, Nos sumus inde patres, filius inde nepos. Publicus hostis ad haec nulla oblectamina uitae Suggerit, horrisonas incutiendo minas. Nocte dieque dolor, circum discrimina mille, Mille sonant; hinc nos angit et inde metus. Tempora temporibus subeunt grauiora; moramur Vix intra muros, nec licet urbe mori. Adde quod et natis non ultima cura leuandis Est mihi, res tenuis forsan et apta minus, Qua numerosa domus possit tractarier et qua Omnimoda possit commoditate frui. Scis bene quod nostrae placuerunt otia menti Semper et in studiis molliter esse meis. Insueto noua colla iugo corrumpere taurus Dicitur, inuitum dum toleratur onus. Fortius indomitas durissima frena lupati Excruciant fauces quadrupedantis equi. Sic me, quem docuit patientia nulla laborem Posse pati, patior sic mage, crede mihi. Num tibi causa leuis? Num sunt haec taedia parui? Visa satis Lachesim sollicitasse meam. Heu Lachesim tetricam, quae me iubet esse senili Confectum forma, nec tamen esse senem. Hanc mihi si demas, Pylio sim Nestore maior; Mygdonio liceat sim seniore prior: Illicet extentis rugis uulsisque capillis, Canities per quos, signa futura, damus, Exsurget mea forma recens, reuirescere primum Incipiet iuuenis; sic tibi frater ero.
61. ad Franciscum Martiniachum
62. in laudem Bernardini Rippae, praetoris Spalaeti dignissimi Innuerit si quis Rippam secedere iusto Exuere et ueri iudicis officium: Artibus humanis tentet discindere caelum; Oceanum paruo stringere in amne paret; Hesperio Phoebum consurgere credat ab axe, Quaque refert nitidum, condere et inde iubar; Eridano Tanaim commisceat, Inda Timauo Arua; Paraetonium flumen inundet Arar; Floriger autumnus, uer sit glaciale necesse est; Aeternus mundi corruat ante globus.
63. in laudem Dauidiados Marulianae Aeneis in toto memorabitur orbe perennis Tolleturque tuum nomen in astra, Maro. Tetrica Maeonio uiuet dictamine semper tebais Thebais: aeternum Statius inde uiget. Nec minus hac inter Dauidias alma nitebit; quod Quod si non primus, Marce, secundus eris.
64. in laudem Symonides Basantii Iupiter horrendo celebratur fulmine, Mauors Cuspide, dulcisona pulcher Apollo lyra; Frugibus alma Ceres; uiridi stat Pallas oliua Nobilis; eximio nectare, Bacche, nites; Alcinous pomis, cantatur floribus Hybla: Perpetuo uiuet carmine Symonides.
65. ad Petrum Cypicum, pictas urbes ementem Pro quibus in toto concurritur urbibus orbe Dantur et ad uotum uulnera, mille neces. Pro quibus argentum, fuluum uacuatur et aurum: Ecce nouem nummis octoue Petrus habet. Proh scelus! humanae quanta est stultitia uitae: Quo pereunt reges unicus assis emit!
66. ad Franciscum Bolanum, comitem Brachiae Inter auos nitidae prolis memoranda, Bolane, Gloria; magnanimi summe leonis honos! Sic, Francisce, tuum uiuat decus, optima coniunx; Sic tibi sint nati, saluus uterque parens; Sic domus et patriae crescant uexilla superbae; Sic tua quadriiugis fama uehatur equis; Sic generosa patrum praestent subsellia fasces; Sic tibi purpureos constituant titulos: Adde modum nostris; nodosas stringito leges: Litibus ingenium molle Thalia uocet. Quid mihi cum uerbis? Verbosas odimus artes: Otia sunt animo continuanda meo.
67. ad Annibalem Lutium Astra, racemifera redimitus tempora lauro, Transiget Hectorea Caesar in arte potens; Inachus Argolico tumefactus sanguine uiuet Semper et a proauis tot numerabit auos. Dum dabit orbis opes, felicia munera tellus, Aether aues, conchas aequora: Croesus erit, Gadibus ad Tanaim, qua currit Nilus ad Istrum: Annibalem pulchro carmine fama canet. Principibus laurus, quod praestitit aula beatis, Stemmata nobilibus: carmina dant Lutio.
68. epitaphium Hieronymi Srichiae Hieronymus iacet hic, fausto cognomine diues; Re tamen innumeris ditior atque bonis. Pulcher erat, pulchra gaudebat coniuge, felix; Vestibus, argento, nobilitate potens. Candida lanificae uersant sibi lustra puellae, Bis quatuor uitae cum statuere modum. Proh scelus! inuidit Lachesis felicibus annis Quae subito laetas turbat acerba uices! Prospera quisquis habes igitur confidere noli: Tempora saepe solent deteriora sequi.
69. epitaphium eiusdem Fortunae titulum beatioris beati oris , Scupltum Sculptum sarcophago superbiore, Suspirans lege, nobilis uiator: Srichiae Hieronymus columna gentis, Spes, flos, delitiae, decusque fulgor; Dilectus domina potentiore, Hoc sum conditus quo uides sepulchro. Omnes ad numeros benignioris Vitae defuit nil mihi, fatebor, Praeterquam tetrici libido fati Diuulsum thalamo pudiciore Seiunxit, scelus oh! nimis maligna. Non morte opprimerer tenebricosa, Si mecum, Lodouica, nunc iaceres: Fida coniuge nil magis beatum est.
70. epitaphium Marci Maruli Irrita res fatum est: non sunt obnoxia fato Corpora, si semper uiuere posse datur. Marulus aeternum diffusus nomen in aeuum, Viuere post cineres incipit ecce magis. Viue igitur quicumque sapis uirtute magistra, Funereo cupias si superesse rogo.
71. epitaphium eiusdem Quis iacet hic? Marcus. Quis Marcus? Marulus ille, Cuius honos terras, spiritus astra tenet. Tanta quibus meruit tantus uir dotibus? Orbem Vindicat eloquio, religione polum. Vix, puto, credibile est dominis placuisse duobus; Hic placuit: tanto uir fuit ingenio. Macte, uiator ades quisquis, uirtutibus esto, Si cupis et mundo gratus et esse deo.
72. de catello a molossis dilacerato Dum sequitur dominum gratissima cura catellus Luderet et morsu liberiore miser, Incidit in rabidos - heu dispar pugna! - molossos, A quibus instanter dilaniatus obit. Dentibus his pereunt apri taurique leones, Inter quos uiuet mors tua, blande canis. Credere quis posset catulos quoque quaerere famam Post obitum: studuit sic potuisse mori.
73. epitaphium Francisci Martiniaci Curtius, ut rupto patriam seruaret hiatu, Armatus fouea praecipitanter obit; Codrus, Athenarum foret ut solacio quondam, Dicitur ante alios oppetiisse libens: Tabida pestiferi cernens contagia morbi Franciscus patriam corripuisse suam, Constituit certo caput obiectare periclo, Quo foret huic propria morte redempta salus. Si qua fides uero est, non est mors ista, sed inter Romuleos uiuet Cecropiosque patres.
74. epitaphium Marini Capitanei eremitae Mundi gloria uana, cui uoluptas Neglecta est ueneris libidinosae; Viuens qui uitium cauebat omne Et quicquid dominus deus uetauit: Antistes eremi remotioris, Marinus iacet hac sepultus urna.
75. epitaphium Catherinae Papalis Tyndaris, Andromache, Niobe, Lucretia, Pallas Hic Catherineo corpore sunt positae. Haec nouies matrona decem compleuerat annos. Nec mirum: semper uiuere digna fuit.
76. de optima spe Ascanii, filii Leonardi Bicharini, Apuli Ascanius, Leonarde, tuus consurgat, Iulus Quantus erat Phrygia nobilitate puer; Instauret patriae renascentia moenia lapsae, Qualiter in Latio fecerat ille solo. Collocet imperium felix tibi Daunia tellus, Romuleos fasces transferat inque tuos. Nomen ab exculto deductum nomine claros Sortiri effectus, credito, saepe solet. Dent. modo fata tibi natum informare colendis Artibus, in caelum qua uia monstrat iter. Di tibi dentque sibi longaeuae saecula uitae, Saecula multiplici non caritura bono.
77. ad Apollonium de Grandis eucharisticon Grandis Apolloni, priscorum regula morum, Temporis o nostri fama decusque recens. Qui perplexarum enodas aenigmata legum, Rectius examen cui trutinare datur. Pectore qui niueo nil ficti nilque dolosi, Nil retines quod non cum probitate foret. Veridico tibi ab ore fluunt pietasque fidesque; Os tibi corde sedet, pectus in ore geris. Vir bonus astutam non fert sub pectore uulpem; Vir bonus est docta simplicitate fruens. Munus ob acceptum Natalis deditus ille, Ille tibi grates milia mille refert. Et referet donec procellosis fluctibus aequor Saeuiet, astrigeri stabit imago poli. Dum uolucres liquidum tentabunt aethera pennis Praepetibus, fuero dum memor ipse mei.
78. epitaphium Lucietae, filiae magnifici Ioannis Diedi, prouisoris Dalmatiae dignissimi Hic Lucieta iacet, natalibus edita claris, Vt rosa, quae uerno tempore lapsa fluit. Vix puto ter denos compleuerat paruula menses, Et uetulos tenero dabat ab ore sonos; Talia uerba dabat, tales dabat ore profatus, Vt merito quisquis dicere posset anum. Si uixisse diu potuisset, moribus istis - Proh dolor! - huic similis femina nulla foret. Inuidit tantis fortuna parentibus; hinc est Dictum de fatis quod meliora legunt.
79. Ad sanctissimum dominum d. Paulum tertium, totius Christianae rei publicae diuino nutu pontificem maximum, quod oppidum Chlissae conseruando plurimae sacrosanctae fidei nationes saluabuntur elegia Paule, triumphalis non ultima gloria Romae; O Capitolinae nobilitatis honos! Alme pater, toto nihil est quo sanctius orbe; Pontifices inter lux ueneranda sacros. Clauiger aeternae deitatis maxime, salue; Pontificae dignitatis laus: Cui Deus in terris ius dedit omne suum. Omnimodas tribuere uices cui numina sancta, Flaminis ut summi nobilitetur apex. Quem penes est nostrae felix tutella salutis, Ad superos per quem leue patescit iter. Optimi pastoris erga commissum gregem vigilantia: Cymba procellosis Petri non fluctuat undis Quo duce, praecipites nec timet illa notos. Quo pastore lupus clauso non instat ouili, Grex satur at circum pascua laeta salit. Suppliciter tristis caelestia numina uexas Fundis et ad superos uota precesque tuos. Pro populi feritate tui, pro crimine, ut Abram, Niteris offensum conciliare Deum. Sordidiora lauas tu nostra piacula, Moses Vt sacer humanum lauerat ante nefas. Ergo salutiferi decus immortale magistri, Illyricis populis auxiliare, precor. Adria deserta est, subiecta potentibus armis; Turcarum insidiis Adria paene perit. Dalmatia infelix uacua est opibusque uirisque; Vrbibus euersis nocte dieque gemit. Sensimus aduersam diuini numinis iram; - Proh dolor! - iratos sensimus esse deos. Christicolarum ob eorum delicta afflictio: Barbaries truculenta, ferox, immanis, acerba Continuam nobis praebet amaritiem: Virginibus raptis trucidantur paruula matrum Pignora, pectoribus dissociata piis. Insolita feritate senes trepidaeque puellae Hoste lupis tamquam dilacerantur oues. Ducimur heu miseri captarum more ferarum Per iuga, per salebras insuetasque uias. Prouehimur nudi, uinctis post terga lacertis, Quam procul a patrii nos regione soli. Omnia plena madent lacrimarum fontibus, urgent Nos mala tot, luctus perpetuusque dolor. Turcarum erga cultum veri Dei irreverentia: Turba ferox urunt rapidis quaeque obuia flammis: Frugiferos cultus et cereale satum. Vndique sanctorum fumant delubra deorum; In laribus propriis undique flamma micat. Prostibula in templis, sordes altaria circum - Proh scelus! - alipedes et stabulantur equi. Carmen intercalare: Christe, nefanda tuis committit turba sacellis: Affer opem, Christi qui geris alme uices! Viuimus et uitae desunt alimenta misellae: Quicquid abest gladio, subtrahit aucta fames. Adde quod accedunt saeuae contagia pestis Saepius his damnis temporibusque locis. Comparationes: Haud secus expertum iam saepe pauescimus hostem, Quam pauet iratum quassa carina fretum. Turcarum obscenis nostrates uultibus horrent, Horret ut inspectis agna tenella lupis. Non minus incursant hostes truculentibus armis, Terrificas nobis incutiendo minas, Pinifero aduersis Pindo quam flatibus instat Eurus et hinc boreas, hinc zephyrusque notus. Christicolas uendunt miseros per compita Turcae: Affer opem, Christi qui geris alme uices. Distrahimur, premimur trans aequora mittimur, heu heu Libera uenduntur corpora capta dolo. Fidei Christianae indignitas: Proh dolor! - ut pecudes agimur ratione carentes, Pro quibus est caeli gloria passa crucem. Crux ueneranda quibus summum patefecit Olympum, Pollicita est nullos posse timere metus. Confessio delictorum: Crimine sed quoniam diuina potentia laesa est, Tam foedum fas se crimine crimen alit. Iam Phaethonteas meruissent nostra fauillas Crimina, criminibus accumulata nouis; Deucalionis aquae non possent tergere nostrum, Nec maris Oceani tolleret unda nefas. Christicolas quoniam delicti paenitet, oro: Affer opem, Christi qui geris alme uices! Ignoscunt quodcumque scelus pia numina prauis, Si, quid agant, prauos paenituisse patet. Criminibus parcit cunctis clementia diuum, Crimine peccantes si doluere suo. Parcere commissis non dedignabere nostris, Omnipotens, fateor, nos meruisse necem. Veniae exoratio: Da potius letum quam tot dispendia uitae: Non licet ulterius tanta pericla pati, Qualiter anne uides in nos tua uiuit imago; En tua sub nostra stigmata fronte nitent. Nos tua forma sumus, diuino semine nati; Ipse suum nomen, Christe, tuere precor. Auxilii per detestationem mysteriorum postulatio: Christe, precor, miserere, precor, uiden' ecce perimus: Affer opem, Christi qui geris alme uices! Affer opem, sic te crucifixi gloria Regis Sistat ad excelsi regna beata poli. Corona spinea: Affer opem, tibi sic spinis redimita corona Ornet honoratum terque quaterque caput. Concreti sanguine crines: Affer opem, sic te concreti sanguine crines Illaesum praestent caede, cruore, nece. Extensio manuum: Affer opem, sic te passis amplexibus orbis Accipiat contra barbara signa ducem. Fixura pedum et manuum: Affer opem, fixura pedum fixura manumque Figat in hostiles sic tua uota manus. Lancea: Affer opem, sic te sanctissima lancea semper Protegat a cunctis liberet atque malis. Affer opem, sic te durissima uincula stringant Ad commune bonum propositumque tenax. Spongia: Affer opem, tenui sub arundine spongia sic te, Ad superos tumidum nobilis ardor agat. Poculum fellis: Affer opem, tibi sic tristissima pocula fellis Admoneant animum tristia posse pati. Columna: Affer opem, tua sic capitolia sancta columna Fulciat, exitii non subitura luem. Vexillum crucis: Affer opem, uexilla crucis ueneranda beatae Signiferum statuant te super astra suum. Omnia sic demum passi mysteria Christi Auxilio tibi sint: auxiliare tuis. Anne uides quantis miseri submergimur undis, Quam tetrica positi conditione sumus? Anne uides quantis premimur nos casibus ecce, Damnorum extremus quam prope limes adest? Quod petimus dabitur; uotorum summa piorum Cedet et afflictis affluet omne bonum. Castrum fore tuo defensum numine Chlissae, Ni cadat hostiles deueniatque manus. Quod quia nescitur, paucis, aduerte, docebo; Admoneam mentem quo, pater alme, tuam. Chlissae descriptio: Montibus Illyricis locus est in uertice celso Arduus; ipse suo prouocat astra iugo. Praecipuam posuit stabili munimine sedem Cui natura loco, daedala, larga, potens. Viribus haec hominum non est superabilis ulli, Arx auibus uix est, uix adeunda feris. Chlissae etymologia: Hanc ueteres Graio dixerunt nomine Chlissam, Quod bene finitimos clauderet illa locos. Clauis enim tamquam remorantia limina claudit, Chlissa uiam reserat, Chlissa uiamque serat. Laus virtusque comitis Petri Crusich: Audierant hostes aberat quod praetor ab arce, Crusicius clara nobilitate potens. Vir probus et prudens totiensque expertus in armis; Dextera magnificum quem facit atque fides. Hic quia defendens contruserat omnia castrum, Forte peregrinam circumiebat opem. Restitit hoc castrum spoliatum munere uitae; Cui nec erat potus, nec cibus ullus erat. Protinus aduersum conflatis uiribus agmen Venit et hanc circum castra superba locat. Commissarii strategema et laus: Praetulerat quoniam sollers uigilantia castro Praesidium, tribuit quod tua sancta fides; Numina magna deum, pater o sanctissime, pectus Admonuere tuum, quod cito misit opem. Qua nisi iuuisset te committente Iacobus Hermoleos, certe perdita Chlissa foret. Hic quia consilio praeuiderat omnia miro, Praesidium castro nocte dieque tulit. Hoc ubi cognouit uana spe lusus at hostis, Fortiter accensus, castra leuare iubet. Gratiarum relatio: Talia Chlissa uidens animis plaudentibus tolli, Exhilarant curas, thurea dona cremant. Te celebrant uotis laetum paeana canentes; Te seruatorem constituere suum. Nos quoque uitales Chlissa qui ducimus auras Pendet et a cuius nostra salute salus, Offerimus dignas tanto pro munere laudes, Mille tibi grates turba recepta refert. Dona dedere tuae pietatis maxima nobis, Quod liceat uita prosperiore frui. Vna dies Chlissam seruauit sola, salutem Omnibus et nobis praestitit una dies. Viuimus hic quod nos, tribuit tua mansuetudo; Quod procul hostis abest, haec tua cura fuit. Quod sperare tuus suasit meliora Iacobus, Illius et praestans sollicitudo tuum est. Hic parat, aduersis extinguat ut hostibus alas Addat et ut nostris spemque animumque fidem. Portus Salonitani descriptio qui est prope Chlissam: Firmius hic castrum ualido munimine firmat, Obstruit obstructum calce uirisque locum. Subiacet huic portus castro tutissimus; omnes Acciperet classes, quas reor orbis habet. Stant in eo latices fracti maris, insula circum Claudit et oppositum temperat illa fretum. Funibus hic tortis non est opus, ancora fessas Non retinet curuis dentibus ulla rates. Quod spatio XX horarum Salonis Anchonam hostes transfretari possent: Ostia per medium gratissima fluminis extant, Ex quibus haud subitis exit Iader aquis. Haec loca si raperent Turcae (procul omen abesto!), In gremio Latii barbarus hostis erit. Litus in Hesperium, qua Dorica cernitur Anchon Hora uehet Turcas hinc duodena rates. Tota Liburna cadet sedes, si Chlissa peribit; Illyris, Istrenses Adriacusque sinus. Dalmatia imprimis Segniensis et ora, tot urbes, Tot Choruatorum regna beata ducum. Additur Italiae regio regionibus istis Armisona, innumeros haec habet orbis equos. Haec est ora Tagum uincit quae uincit et Hermum; Diues opum, celebri classe uirisque potens. Sola ducum genitrix, regnorum sola potestas; Sola triumphatrix, sola perenne caput. Turcarum potentia: Barbarus hostis habet Scythicas orientis et oras Quaque tepet Mediae zona perusta plagae. Conclusio cum adhortatione in Turchas: Restat ad occiduam sibi nunc protendere Thulem Nomen, et hic princeps totius orbis erit. Quare age barbariem Latio depelle superbam; Finibus Ausoniis Turcica bella moue. Sanguinolenta feri procul hinc, procul arma tyranni, Pellito magnanima signa profana manu. Porriget alma fides animosae praemia dextrae Grandia, subsidium Virgo beata dabit. Commendatio Chlissae, a qua salus nostra pendet omnis: Omnipotens clipeum, traddet tibi Filius ensem; Aegide concludet pectora Pneuma sacrum. Clauiger o caeli, clauem defendito terrae, Quae uarios populos et tua regna serat. Donec erit castrum Chlissae sub nomine Pauli, IIlyris, Ausoniae nec ruet imperium. (Finis laus Deo)
80. epitaphium Marci Maruli per Franciscum Natalem Irrita res mors est: non sunt obnoxia morti Corpora, si semper uiuere posse datur. Marulus aeternum diffusus nomen in aeuum, Viuere post cineres incipit ecce magis. Viue igitur quicumque sapis uirtute magistra, Funereo cupias si superesse rogo.
81. aliud epitaphium per eundem Quis iacet hic? Marcus. Quis Marcus? Marulus ille, Cuius honos terras, spiritus astra tenet. Tanta quibus meruit tantus uir dotibus? Orbem Vindicat eloquio, religione polum. Vix, puto, credibile est dominis placuisse duobus; Hic placuit: tanto uir fuit ingenio. Macte, uiator ades quisquis, uirtutibus esto, Qui cupis et mundo gratus et esse deo.
FINIS