CroALa, 2024-11-09+01:00. Nodus muzic-f-vd.xml in collectione croala0.
Functio nominatur: /documentum/croala0/muzic-f-vd.xml.
Carmina Latina Francisci Musaei Sicensis e codice Iadertino Variorum Dalmaticorum (Znanstvena knjižnica Zadar, sign. 25290, ms. 617) De Hieronymi Veturii Traguriensis / nobilissimi atque optimi uiri obitu / MusaeusSi quis inextincta probitatis luce refulsit, Fulsit Delmatica genitus de stirpe Veturus. Iustitia prorsus nituit pietateque uera; Floruit ingenio multaque excelluit arte; Moribus egregiis uirtuteque claruit omni. Plura quid enumerem? Superum rectore fauente Christicola dignam uoluit deducere uitam, Christicola digno meruit concedere fato. Terrae igitur terrena quidem caelestia caelo Reddidit et magni peruenit ad ora Tonantis. Ergo caelicolis fruitur summumque parentem Conspicit aeternum felix uicturus in aeuum. Musaei ad Veturios carmenGentis et antiquae patriae decora alta Veturi, Quam Mars, armorum sophiae, quam pulcher Apollo Egregiis quondam titulis ad sidera uexit, Quid maerere iuuat genitoris funera iussa Imperio ac nutu supremi regis Olympi, Qui sine fine suo moderatur cuncta tenore? Parcite maereri lacrimis, iam parcite multum, Solari debent nullo non tempore uestrum Eximii mores et candida uita dolorem, Excessusque patris tota laudabilis hora: Praeterea clarum satis et memorabile nomen. Exitus hic unus mortalia corpora certe Semper habet, uerum lucis spes certa futurae Corda tenet sacrae fidei coniuncta uigori, At diuinus amor uirtutem absoluit utramque Iure suo iactatque nouas in pectora flammas. Inflammata polos hominum praecordia scandunt Et Dominum immensi caeli speculantur et orbis. Quid plura? Ingentis, uerae quoque laudis honore Perbreue curriculum uitae natura rependit Naturam moderante Deo per saecula rerum. Vnanimes igitur maestas dimittite curas! Cedite numinibus studiisque incumbite uestris Nobilitate pari fulgoreque prorsus eodem: Nam pariter facunda uiros et bellica Pallas Aetheris excelsi radiantia tollit ad astra. Pergite tantarum uirtutum currere campos: Assiduos etenim comitatur gloria semper. Sic nitor aeternae laudis decorabit utrumque Perpetuoque dabit celebrandum protinus aeuo. Francisci Musaei de Petri Difnici / uiriillustris obitu carmentit. illustris: illustri Te quoque lanificae nobis rapuere sorores, Candide Petre, tuae decus indelebile gentis Illyrides Tuscaeque deae tua fata queruntur; Atque Latina gemit lacrimasque Minerua profundit. Quae tibi Nestoreos optabat iugiter annos, Patria grata tuum nomen celebrabit in aeuum. De Ioannis Lascari nobilissimi / atque honoratissimi uiri optime de / Veneta Republica meriti obitu / Francisci Musaei Sicensis carmenLascara gens merito latum memorata per orbem, Historiis celebrata nouis, celebrata uetustis, Caesareo splendore nitens ac stemmate pulchro; Principibus bene fida suis et cognita laude, Claruit ingeniis, armorum claruit arte. Tali stirpe quidem genitus Demetrius ille, Dux rectorque equitum, toto laudabilis aeuo, Ardenti studio uigilanteque publica semper Munera procurans, Byzanti excessit in urbe, Nunc ubi perplacide patria in tellure quiescit. At modo Ioannes ueterum sine more parentum Respondens decori, rara probitate refulgens, Ductor, clarus eques, nec non moderator equestris Militiae ante diem nostra tumulatur in ora. Sic superi uoluere polos et saecla regentes, Sic disiuncta iacent summorum corpora fratrum, Quos genus ac multi sociarant Martis honores: Verum animae pariter diuina luce fruuntur. Ad singularem uirum Aloysium / Barbarum praetorem Traguriensem / MusaeusBarbara gens certe per totum floruit aeuum Praestantum ingenio, sophia, numeroque uirorum, Et bene de patria sede et ditione merentum, Nomine qui clari semper memorantur in orbe Et perpulchra sui praebent exempla uigoris; Praeterea stimulos laudum mortalibus addunt. Nunc floret uirtute patrum magis, optime praetor, Rem Venetam uarie decorantum stemmate digno; Et decus antiquum confert cum laude recenti, Protinus aethereo genti aspirante fauore. Te quoque iure quidem tali laetatur alumno Auctoremque sui te comprobat illa nitoris. Quae digna ipse tibi merito praeconia fundam Acriter urgenti uestigia nota priorum? Spectata probitate micas, grauitateque polles, Consilioque uiges, recta ratione gubernas; Omnia iustitiaeque nouo fulgore coruscas, Nempe ferens aequam nullo non tempore lancem. Quis manifesta neget? Quis non fateatur et ornet? Tu, multa solidae pietatis luce refulgens, Perpetuo invigilas cunctis ex ordine rebus, Ad uerae spectant quae relligionis honorem, Et columen patriae, terrarum sceptra tenentis Ac pelagi, aeternoque caput tollentis Olympo. Caelicolum dono Veneta tu missus ab urbe, Regia corda gerens, semper moderamine iusto Hunc populum regis atque foues curaque paterna Haec pro parte leuas tristissima tempora rerum. Talia quis taceat? Superi quis ad aurea regni Sidera non tollat nullis peritura diebus? Mandantur praeclara quidem memori omnia saeclo. Sic ego non dubito fari te, candide rector, Ad patriae decus et regimen populi esse creatum. Cetera praetereo de te qui iugiter ipse Splendorem sine more tuum per plurima profers. Iam mihi, uaticino penitus feruente dolore, Fas est tale semel prorumpere carmen ad auras. Barbare, barbaricae domitor feritatis et omnis Saeuitiae et probri scelerumque acerrime uindex, Ecce tibi, magno Diuum genitore secundo, Insignes tituli summa cum laude parantur, Quae merito passim totis celebrabitur annis. Ergo age maiore praetor memorande Camena, Virtutum ire uiam diuino munere pergens, Factorum egregio famam cumulato decore. MusaeusLucia gens tenuit primum, modo Lucia seruat, Lucia me superum nutu per saecula seruet.