CroALa, 2024-11-09+01:00. Nodus mladinic-s-vita.xml in collectione croala0.
Functio nominatur: /documentum/croala0/mladinic-s-vita.xml.
VITA BEATI IOANNIS EPISCOPI TRAGURIENSIS Metro edita, nec non quatuor particulis distincta Per Sebastianum Mladineum sacerdotem Dalmaticum, Brachiensem etc. Sebastianus Mladineus Petro Cippico Aloysii filio, Compatri humanissimo Vitam Beati Ioannis Traguriensium Episcopi mea in primis qua erga illum afficior devotione, tuo deinde suasu, Petre Cippico, qui mihi et suadere et imperare potes, metro dicavi. Siquidem probe memini Catharinam, uxorem tuam ornatissimam, vehementius quam effari possim
egrotare ,que cum nullis medicorum curationibus iuvari posset, Divi Ioannis Brachium afferri iussit; tum elaboratum gemmis auroque fulgentem, qui digitoinherebat , annulum detraxit ac Sancto Pontifici consecravit. Atque ideo nonpręterea expectationem pristinę integritatem recuperavit sanitatis. Hanc tu pręclaram nactus occasionem non modo me rogasti, verum etiam pluribus incitasti, ut veterem historiam, quę profusa oratione scripta extabat, versibus innovarem. Ego vero sic tibi morem gerendum existimavi ut in tuo quoque nomine carmen quantulumcumque emittatur. Quandoquidem te miraculorum lectione, quibus antistes gloriosissimus vivus ac vita functus claruit, mirifice oblectari non ignoro. Urgebant quoque maiorum tuorum illustria męrita,uti egregii illius Coriolani cuius in Asiatico bello, et gerendo, et scribendo virtus enituit. Hunc itaque laborem, exiguam scilicet mei erga te amoris significationem, sic accipito ut pietate colas, auctoritate probes, patrocinio tuearis. Ceterum mihi es rogandus ut ne dicendi stylum, qui Ioannis prestantiam multo est inferior, sed promptam, qua susceptus est quaque offertur, voluntatem spectes. Quotus enim quisque reperitur qui illius sanctitatem miraculorum seriem, morumellegantiam , frugalitatem Ecclesię Deigubernande periciam ,aeternas denique virtutes, quę omnem omnium sermonem excellunt, oratione (ut par est) complecti queat? Sebastianus Mladineus ad Divum Ioannem Traguriensem EpiscopumHęc tibi devotus cecini pia carmina Vates, Carmina, quę Vitę sunt monimenta tuę. Brachigenam sed tua longe miracula vincunt, Nec potis est laudes exhibuisse pares. Res gestas ęquare tuas, qui versibus audet, Oceano modicam scilicet addit aquam. Tu pius infantem quamvis ne temne Sebastum, Ast apud Empyreum protege, Dive, Patrem. Ioannes cum Legato, qui Hungarie populos visitatum ibat in Illyricum venit, et Ecclesię Traguriensis Episcopus deligitur Particula Prima Ioannes Latio Tragurinas venit ad oras Invitusque sacrum mitre suscepit honorem. Templa Deum rexit, castis et pręfuit aris, Rebus mirificus gestis, et numine plenus. 5 Hęc cano. Pontifices, magnum celi ornamentum, Quos olim texit pendentibus infula vittis Romula, pręsentes huic aspirate labori, Consortis laudes vestri nam dicere conor; Tu quoque, cui locuples purissima pectora complet 10 Gratia: non habiles oneri, Dea, suffice vires, * Cęlitus inspira Christiano carmina vati * Qui tibi perpetuo promittit dicere laudes. * Non dum erat imperio Veneti subiecta Leonis, Caesaribus, nec adhuc parebat regibus ullis 15 Gens Tragurina, sibi condebat libera leges, Libera vivebat placitis et more priorum, Quum cęcus proceres Traguri in civilia vertit Arma furor, multumque odiis tumuere malignis; Usque adeo tristis cives invasit Erynnis 20 Ut iam fata sibi impendere suprema timeret Parvus in afflicta residens ditione Senatus. Interea illustris Roma descendit ab alta Orator missuque patris, qui pręssidet orbi, 20 Pura Dei rudimenta docens tendebat ad Hunnos 25 (Pannonię tum regna pater Colomanus habebat) Cumque per Illyridis transiret forte marinę Littora, Iaderam lassus divertit in urbem. Hęc Tragurinorum quando pervenit ad aures Fama patrum, navi celeres vertuntur Iadram * 30 Grata quibus fuerat patrii concordia coetus Legatumque humiles adeunt, flexique precantur Labentem Traguri ut patiatur visere terram Utque intestinos veniat sedare tumultus. Seditio inveteravit enim civilis in urbem, 22 35 Nec potis est, aiunt, evellere mente furorem. Egregium ille ratus commissi muneris esse Principium, si pace inimicos vinciat alma; Ad freta inter direxit Herus Tragurina Latinus Et veniens miti flexit sermone tenaces 40 Invidię populos urbemque in multa redegit Otia; dein rapidum lętus pergebat ad Istrum. Extulerat non ille pedem a męnibus urbis * Cum Traguri Antistes morbo correptus acerbo est Aeteriasque domos nostris conscendit ab oris.45 Gens sine pontifice, et sine dulci Ecclesia sponso * Restitit, et mestas movit viduata querellas. * Legatum repetit Latium Tragurina Senectus Atque iterum votis, iterum clamore fatigat: "Romuleum genus, et verę pietatis imago, 50 Civica qui mutas cum dulci bella quiete, Ecce adversa novat nostros fortuna labores; Solare, o, sęvo mentes angore refertas Eque tuo nobis comitatu delige", dixit, "Pontificem, et viduo pastorem pręfice ovili." 55 Ille pater durum suscepit mente laborem Cui sanctum committat opus, quis dignior esset Advena, quem sacro mitrę decoraret honore. Hunc circum iuvenes ornatis moribus ibant. Ibant, sed multo reliquis insignior unus, 60 Nomine Ioannes, cognomine dictus avito * 24 Ursinus, morum forma quod pręditus esset. Illius e vultu pietas lucebat et alma Religio, et multum reliquis gravitate preibat. Summa videbatur generatus ad omnia certe. 65 Hunc delegit Herus quamvis florente iuventa. Ioannem porro verbis hortatur amicis: "Christiane cultor fidei certissime," dixit, * "Macte tibi commendo gregem quem cernis egere Pastoris: divina movent sic numina coeli." 70 At iuvenis verecundus humo defixa tenebat Lumina pallebatque ceu sponsa Hymenoeis ,Solicitus quando explorat responsa maritus ,Denique sermonem placido sic fudit ab ore: "Ne mea difficili iuvenilia subdere tentes 26 75 Colla iugo, non apta oneri, non apta labori. Sarcina maturis debetur sensibus ista; Expediam quecunque mihi mandaveris, hęros, At non mitra meos cinget veneranda capillos Nec mea Dalmaticis condentur membra sepulcris. 80 Desine, fixa sedet menti sententia nostrę." Sed timidum Orator iuvenem corroborat almus:"Ferre iugum Domini ludo festivius omni est. Si minor es, poterit tempus supplere vetustas Virtutum, viresque Deus fragilemque fovebit 85 Aetatem, Genitrixque aderit Sanctissima Christi, Quę studet urgentes hominum lenire dolores. Ne tristere locis quoniam disiungimur ipsi; Nos optata quies supero sociabit in axe." Talibus interdum monitis accomodat aures* 90 Atque gubernandum Christi suscepit ovile. Ambas deinde manus tendens ad sydera flexus "Numen", ait "cęli, cui me parere necesse est, Arida nunc mea rore riga stellantis Olympi Pectora, quo valeam caulas curare receptas 95 Et pastoralem patiens tolerare laborem." His actis Tragurina cohors festiva ciebat Gaudia: votivi ardebant altaribus ignes. Deinde oratori grates egere perennes. "O pia progenies", edunt longo ordine Cives 100 "Officiis ęquare tuum quis possit amorem? 28 Vicisti vires collato munere nostras. Ergo tibi altitonans mercedem solvet opimam A quo cuncta fluunt humanę commoda genti.I, pater, ito diu Traguri memorandus in urbe. 105 Assint custodes almi, et comitentur euntem Aligeri: reducemque tuis sine labe reponant Finibus: O utinam rubeo potiare galero." Ioannes summa omnium commendatione pontificatum gessit,30 et nonullis miraculis vivens claruit Particula SecundaPontificum Princeps Laurentius urbe Salonis Tinxit Ioannem Sacris Mitramque decoro Imposuit capiti atque ornavit tempora vittis. Nunc mihi, virgo, refer quantis cum laudibus ipse 5 Vixerit et quantum Traguri profecerit urbe. Cartula quicquid habet sacrorum tota librorum, Novit, et ingenio et moderandi pręstitit arte. Assidue Christi dulcem potabat amorem, Deinde viam reliquis superas monstrabat ad arces 10 Ut solet infantum nutrix studiosa suorum32 Prima cibos gustare bonos, ut lactea sanguis Membra riget bonus et vitalia pectora format. Sanctis et patribus similis, quos prisca tulerunt Saecula, stratus humi atque super recubabat acutis 15 Asparagis oransque insomnes ducere noctes Consuevit, nullam capiens per membra quietem. O, quoties duro contusus membra flagello, O, quoties mersus brumali frigore in equor, Ut sensus posset glacie frenare rebelles! 20 Ille recusavit lautis accumbere mensis Sępeque ieiunus maceravit pallida tristi Ora fame, abstinuit prętiosis vestibus uti; Setosus nudos pungebat sacculus artus. Sanis consiliis inopes, opibusque iuvabat 25 Et semper navare piis quod pręsule dignum est Officiis, nitidesque Dei libare per aras Excessusque hominum votis ac thure piavit. Naturę incipio nunc excellentia cursum Scribere, Ioannes superię quę fecit in oris.30 Vernantes pleno rubebant ubere vites, Et sua lustrabant festivi rura coloni, Grandine sed nymbis commista Iuppiter uvasContrivit, dulci et spoliavit munere campos. Ioannis famuli redeuntes pauca tulerunt 35 Musta domum, pluviis certe nymbis relicta .* Ergo minus lęta patronum voce monebant :34"Reddidit immitis paucos vindemia botros Vixque cadi medium vulgo quę thena vocatur Omnibus ex decumis Tragurini implevimus agri." 40 Iste "Liquate acinos, ac dolia nostra parate; Musta fluent virtute Dei exundantia," dixit. Herentes animis famuli pręcepta capessunt.Comprimere utque uvas cępere, natantia vino Fervere pręla vident, nec non tria grandia complent 45 Dolia, ceu retulit pręsago pectore vates. Cymbula Pontificem Sicensem vexit ad urbem Quę fors hybernis Adrię superata procellis Mergitur ad syrtem, quę nostris Plancula fertur. Merguntur comites manibusque tumentia vertunt 50 Cęrula, vel tabulis hęrent terręque propinquant. Funditur inde cadus, glaucis et fluctuat undis, Vino quem nauta infelix onerarat emendo; Omnia Pontificem agnoverunt numina ponti: Visus et ire pedes tumidasque fugare procellas 55 Incolumis, liquido nec mersit in ęquore plantas. Fluctibus eripuit navemque hominesque cadumque Ac tandem Traguri sacras remeavit ad ędes. Exactis aliquot spatiis variabilis ęvi 36 Obsedit validus miseram Colomanus Iadram. 60 Nempe illam patriis tentabat subdere sceptris. Stabat contra urbem funesti machina belli Quam Rex Pannonicus mira fabricaverat arte; Inde pharetrati quatiebant męnia glande Peones, et nullam speravit Iadra salutem. 65 Iamque erat extremis illi de rebus agendumScilicet, et quoscumque globos ac tela facesque Civis Iadrensis diros direxit in hostes, Illius in multas recidebant cuncta ruinas. Talia Ioannes ut sensit pręlia Iadrę 70 Permagne doluit pietatis imagine motus. Quin etiam puro Christi succensus amore Ivit Iaderam bellum si estinguere possetChristigenum pacisque duces coniungere nexu. Atque ita Iadrenses affatur Episcopus ęgros: 75 "Vos revocate animos tristes et mittite quęstus; Forte Deus pavidam solvet formidine gentem. Ducite, Pannonicis ubi murus panditur armis, Et mi commonstrate locum quo bellica surgit Machina." Vadentesque pater commitatur in arcem80 Inque faces audax ruit inque volantia saxa. 38 Accipit inde manu fundam, fundęque lapillum Implicat, et cęlo erectus divina pręcatur Numina: "Bellorum o Princeps qui diceris esse, Te duce Davidis Goliatum funda peremit 85 Et Sythicum ferroextinxit Iuditha Tyrannum.Nunc incepta tuere, Deus, nunc dirige dextram, Concidat ut nostris feralis machina fundis, Rex et Iadrenses socio iungantur amore." Denique fundarum laxari iussit habenas 90 Inque insultantem lapides iactaret in hostem. Sternitur extemplo geminatis ictibus agger Pannonicique duces rauco surgente tumultu Frustra aliam belli conantur ponere molem. Pugna desistunt profugi et sua castra relinquunt. 95 Spe rex frustratus legatos mittit Iadram Si placet uniri regno vel fędere iungi. Deditur illa pio Ioannis flexa rogatu Civesque ornatum excipiunt diademate Regem. Querit Rex: "Agedum, quis tantum Marte valebat100 Ut conscendentem muros detruderet hostem?" "Ioannes", aiunt, "nulli pietate secundus, Pugnavit virtute patris quę tartara vincit." Ille accersitum rogat: "Unde repente furorem Hausisti, lapide et funda quod nostra domare 105 Arma potes? vel non tibi regia sceptra timenda?" 40 Olli respondit tranquilla mente sacerdos, "Christi me iucundus amor compellit obire Hanc pugnam, o lux Pannonici clarissimi Regni. Christicolum fuco madeat ni sanguine tellus,110 Quandoquidem una fides vobis, et numen Olympi." Auricomum talis flexit sententia Regem Agnovitque calere senem fervore Tonantis Ioannemque genu Rex inclinatus adorat: "Antistes venerande", ait, "o qui pectore sanctum 115 Numen habes, o qui pietate armatus amica Martia Iaderę vertisti a finibus arma Atque meum Regis fregisti robur inermis, Da precor optatum reditum nostrique memento Imperii mentemque roga pro rege supremam." 120 Dixerat. Hinc dives gemmas atque aurea confert Dona sacerdoti, tulerat quę Pęonum ab oris. Hinc una Sici sanctos adiere penates. Dumque patris abitum populo commitante pararent, Talia grati animi Ursino signadabantur :125 "Dalmatię laus et mitratę gloria gentis, Quid tibi Iadrenses pugnam referemus ob istam? Compensare auro et linguis merita alta nequimus Alluet undisonus donec nostrum Adria litus. Nostra tuos validos celebrabit lingua lacertos 130 Victricisque erimus memores per secula fundę. At quando Indigetes fueris translatus ad altos, Hostia multa cadet nostras votiva per aras." Protinus Aligeri antiqua Michaelis in aede Ut venêre, parat Ioannes sacra tonanti. 42 135 Cernitur Ętherio descendens orbe columba* Quę niveo sedit libantis vertice Divi. Tamquam diu mansit donec divina peracta est Victima, deinde strepens alis repetivit Olympum. Obstupuit tali monstro Colomanus et inquit:140 "Cęlica Ioannis peribent miracula vitam",Naravitque aliis quod solus viderat Heros. Officiis igitur sacrorum rite peractis Littora concordes adeunt Tragurina Dynastę. Quum ventum, ornavit Colomanus templa Deorum 145 Oblatis pariterque auxit regalibus urbem Quanta Salonarum numquam tribuere Tyranni. Hinc sedes patrias et Moesia regna revisit. Ioannes regem dextra signavit euntem Et factis rutilans insignibus urbe remansit. 44 150 Non ego, Apolineo quamquam sermone politusEssem, vel doctę illustratus Palladis arte, Nomina virtutum digne celebrare valerem Et quę Dalmatico Ioannes gessit in Orbe. Ioannis Vaticinium obitus, et exequię 48 Particula TertiaIoannes canis rugisque senilibus albam Ornarat faciem, meritis ornatior amplis, Et senium diri oppressit violentia morbi Iamque dolor laterum fragiles consumpserat artus 5 Parcarumque diem senior cernebat adesse. Advocat ergo greges hominum iam morte propinqua. Quos proprius stantes lacrymis affatur obortis:"Chara mihi soboles, animę pars intima nostrę, En me fata vocant, oculis ac denique vestris 10 Subtrahor et Stygię persolvo debita morti. Nunc igitur vidui solertem querite vobis Pontificem, Sophia et vitę integritate potentem.Vos mihi aspectu dulcis tueatur Iesus. Ne ve salus vobis vitę, neu copia rerum15 Desit: ager pinguis, pecudes sint ubere pleno. O mihi si Dominus stellantes annuet arces, Quantum vos precibus, quantoque favore iuvabo; Vos etiam nostri memores estote precantes. Hortor ut ignito nexo vivatis amore,20 Quo succensa Deo proles ęquęva parenti Huc humilis venit mortalesque induit artus Crudeli ut lapsum repararet funere mundum.50 Cernitis ut fragilis tenuique similima rori est Vita hominum, ut violis citius pretervolat albis.25 Annis heroes vivebant millibus olim, Ceu prisce referent Hębręa volumina legis,Tandem completis effluxit cursibus aetas; * Fluxerunt reges quorum orbis sceptra timebat. Quare agite, ad placidam cęlo properate quietem 30 Vosque parate mori: Lachesis fatalia vertit Fila manu et penitus vivis excedere oportet." Sic ait, hinc vates casum pręnunciat urbis: "Post vestra exurgent sceleratę sęcula gentes In quas irata exercebunt numina pęnas;35 Quin Sythicus miles Traguri dominabitur urbe,Męnia disiiciat captosque abducet alumnos; 52Post longum vero exilium patria arva revisent Constituentque novas arces et męnia circum, Martiaque arma geret genus insuperabile bello." 40 Lassus erat lingua et defecit spiritus ori. Tunc omnes aula turbas exire benignus Obsecrat extremumque valere gementibus edit. Binos dumtaxat vita fugiente sodales Adiunxit coramque parens adsistere iussit. 45 Dein se divinis commisit mentibus orans: "Christe salus hominum et generis custodia nostri, Adami duros quondam miserata labores, Parce meo sceleri et patrata piacula mitis Ablue; namque tuum violavi crimine numen. 50 Huc propera extremoque meo succurre labori Tentando ne me superet Cotyceus anguis.Excipe nunc animam terraena mole solutamInque Syona refer si factis digna reposco. Huc ades et virgo, Aligerum stipata catervis, 55 Obvia, mitratique senes quos regia cęli Iam tenet ęternaque Dei qui luce nitetis." Orarat pręsul, gemuit tum corde subimo * Seque superposuit spinosis vepribus, inquam, Vepribus, ut quondam consueverat ipse locari, 60 Oscula libabatque cruci Mariamque vocabat Auraque vitalis frigentia membra reliquit.54Scilicet extinctum passim lamenta sequuntur Infaustusque hominum occupat ora tumultus. * Atra incedebat gemebundus veste sacerdos. 65 Hunc florens ętas, hunc flebat cana senectus,Matronę lacerare genas et pectora palmis Tundere et admistam lacrymis depromere vocem Devoteque Deo castissima corda puellęFletibus urgebant tepidis exangue cadaver.70 Quum tristes tandem lacrymę et lamenta quierunt, Asparagis, duro educantur membra cubili, Per totum lacera et multis livoribus atra Et pia funebri lavit ratione cadaver Fonte manus pulcrisque ornavit vestibus illud. 75 Confestim Pariam Ioannes fertur in ędem.Quem feretro impositum sacri venerantur honesto Presbyteri et feretro astantes solemnia dicunt. Testudo templi rutilat funalibus alta Thuricremisque calent solemnes ignibus arę, 80 Spargitur ast aliis lustrali flumine corpus, Effundunt alii violas, et candida circum 56 Lilia, vel capulo plorantes oscula figunt. Divus adhuc media tumulandus in ęde iacebat, Quum varii ęgrorum cernuntur in ordine motus: 85 Lincea Ioannes donavit acumina cęcis, Ast alibi turbę solidantur membra trementes; Cernere erat volucri claudos concurrere gressu, Erumpunt Stygii ex obsessa gente Leones Et strepitu repetunt Phlegetontia regna fugati; 90 Hic multi festo miscebant gutture cantus Pro donis Christo grates referendo receptis. Vesper erat, iam iamque cadebat opaca Polo nox; Condere pontificem gellida tellure parabantVittatusque aris renovat funalia cętus 95 Percutiturque hymnis iterum lugubribus ether .Est locus excelsa Laurenti pulcher in ęde Damiani et fratris casta altaria Cosmę; * Respicit hunc Titan, medio quando Axe laborat. Hic cinis illatus terrę nutricis in alvum 100 Clauditur , et secto decoratur marmore tumba,* 58 Et tumbę inscribunt: "Ioannes Romula proles Hac iacet Antistes Traguri Sanctissimus urna."Quę miracula Ioannem sepulcro traditum consequta sint 60 Particula QuartaPostquam naturę cessit mirabilis heros Ossa colebantur Christiana lege sepulta. * Iamque diu superos Phebus lustraverat orbesIndomiti venerunt croceo ex oriente manipli * 5 Invaduntque urbem Traguri nec sancta Deorum Templa sinunt , rutilis nudant altaria gemmis,Et violant simulacra manu, et pedibus conculcant .Deinde alias populantur opes et męnia terrę Exequant prędamque manu post terga revinctam10 Abducunt pueros, castas cum matre puellas, Dulces et sponsos nec non fidelissima, fratres, * Pectora, vel natos exoptatosque parentes, Et mestę lacerant genitricis ab ubere raptos 62 Infantes; cruor insontum per compita agrorum 15 Undat, io! et matrum solvuntur viscera luctu.Abvehitur soboles menti sacrata Triformi Abvehitur cetus sacer. Quos inter Pręsul Traguri męstissimus ibat Annales reppetens ac patrum dicta priorum.20 Corde gemit, mentumque repentibus irrigat undis Et sic forte gregem pastor solatur abactum: "Eccine Ioannes cecinit mihi fata vetustus Captivos fore concives et funditus urbem Iri deletum sceleratę ob crimina gentis! 25 Grex meus, et mecum stimulantes ponite curas, Invasus quoniam cęlesti numine DivusSubdidit exilio, e santo patria arva revisentAtque ideo reditus vobis spes certa relicta est." Sic ait interdumque viam celerare iubetur. 30 Itur ad ignotas Nabathęi cardinis oras. 64 Quippe feram tolerant gentem, quę nescit honestum, Atque plaga multis peregrina vivere lustris Coguntur, Sythicis et subdere colla Tyrannis.At pater ille hominum, studium cui competit orbis 35 Ingenita flexus tandem pietate gementes Ad freta Dalmatię Traguri revocavit alumnos. Nempe ut se colerent ac sancti pręsulis artus. Ast illi patriam cinxerunt męnibus urbem Solicitaque opibus studuerunt mente parandis.40 At sancto nullos Ioanni solvere honores Cura fuit, nulla cineres pietate colebant Abdideratque illos diuturna oblivio terra. Apparent visu Ioannis ab Ęthere manes. 66 Vir fuit in Traguri populo pauperrimus unus,45 Relligione tamen locuples cultuque Deorum, Christianis meritis multum repletus et annis. * Huic nomen Theodorus erat, quem Pręsul ab astris Leniit ut spirans liquido solet aere flatus. Per visumque senem dictis et suscitat istis * 50 Cum forte palea stratus dormiret agresti: "Ioannes, Traguri," memorabat "Episcopus adsum Qui terra iaceo atque umbra neglectus opaca. Surge citus Theodore, mea et mandata reporta Pontifici qui nunc Tragurinis pręssidet aris55 Sedulus ut cineres tenebroso e carcere nostros Eruat et merito illustret splendore sepulcrum. Non hic vanus erit labor, omnia namque patronus Sęcula vester ero." Volucris de hinc umbra reccessit. Evigilans Theodorus ait: "Fallentia sunt hęc 60 Somnia", tum nulli nugas reseravit inanes. Hebdomada haud septem spatiis effluxerat una,Rursus Ioannes mento venerabilis albo Et nitido Christi signoque stolaque decorus Adfatur visu per amica silentia noctis:65 "Confice hi mea iussa, senex, nec temne quod hortor.Non ego te falsa ceu crudis immagine ludo."Mente herens Theodorus adit iussumque retexitPontifici cui responsum: "Ne somnia cures, O Theodore, vetant his credere dogmata Christi." 68 70 Ergo fidem senior monstris non prebuit illis. Lignorum cum forte struem portaret ab agro, Sic arcere famem et miseram servare senectam Consuevit, fessusque pedes requiesceret umbra Tristia subtilem capiens per lumina somnum 75 Luce coruscus adest, vexillique excitat illum Cuspide Ioannes, et dextra tangit amica: "Excute corde metum", cepit, "prodesse laboro; Ad patremque urbis mitratum sedulus ito Nuncius :Humanos humeros vidisse recense;80 Celituum feror huc multa ducente caterva." "Credo equidem", Theodorus ait, " commisaque faxo,Sed cedo, custos nostrę et fiducia terrę, Dic ubi quęrendi cineres, quove ossa sepulcroClausa iacent?" "Fustis", respondit, "laureus urnam 85 Indicat, antiqua Laurenti quęrite in ęde." Hęc fatus stellis fulgentia regna petivit. Narranti pręsul Theodoro credidit ista Ac totam iubet evulgari visa per urbem Sollicitusque rogat confectę ętatis alumnos 90 Quid ferat et quidnam testetur longa vetustas. Quęnam fama viri? numquid vestigia vitę Sint aliqua? herentes illi: "Reminiscimur", aiunt,"Dalmaticos in ferre senes, quod ab urbe profectusRomula Ioannes Tragurinam rexerit ędem 95 Divina virtute potens, qui plurima fecit 70 Signa: tibi fidus dictorum testis Iadra est. Sed post excidium Traguri et crudelia gentis Fata latent animos Divi monimenta parentis." Testibus his instructus herus concedit ad Ędem * 100 Martyris, hunc alii passim comitantur eundo. Et reperit fustem sacra pręsulis ossa notantem. Tum superis grates festivo corde peregit Ac triduana suę indixit ieiunia plebiObscura, ut cineres possint tellure cavari. 105 Implorato igitur cęlesti numine votis Antistes repetit turba stipatus ovanti Lauro signatam foliis vernantibus urnam. Marmor erat limo conclusum forte profundo Acceptoque ligone manu prior ille tenacem 110 Inpingebat humum, reliqui sed cepta sequuntur.Effodiunt fossam magno cum murmure templi. Nec mora: contingunt lapidem qui dia tegebat * Ossa canuntque Deo fausto modulamine laudes. Marmora non Memphis tantam, si cuncta darentur ,115 Lętitiam parerent, aut auri massa reperti. Hinc certant deducere marmor ab ore sepulcri* Et sanctos ima cineres educere fossa, Sed nullis potuit palis cuneisque moveri Arte peritorum quamquam studioque fabrorum. 120 Tum pius Antistes sacro vestitus amictu Admovet ipse manum, petram si posset ab urna 72 Vertere, sed frustra; ille etiam tentata reliquit. Multa animo voluebat herus, quali arte valeret Tollere fatalem tumuli de vertice petram. 125 Ac tandem secum fatorum arcana penetrans: "Saxum", ait, "insontem Theodorum vertere oportet, Quem Deus alloquitur, qui nobis abdita pandit." Huc accersitus senior iam debilis ęvo Cultello, ut stipulam, detraxit marmor ab ore 130 Sarcophagi, nequeunt pali quod tollere grandes. Tum Dios reseravit opes, atque indicat artus* Artusque inspiciens primus tali ore salutat: "Salvete, o Sancti cineres Antistitis," inquit, "Salvete, o pleni divino robore manes. 135 Vos ferte auxilium Theodoro, ferte roganti Vicinumque senem extremę reponete Diei.Admirande Senex, cui vis cęlestis inheret, Consueta populum Traguri pietate tuere, Comibus Illyricas oculis et respice terras!" 140 Sarcophagus mirum patefactus fudit odorem Nil tantum Casię redolent, nec mollisAcanthus Puniceusque Curcus, non sic sudantia spirant Balsama vel variis depicta coloribus Hybla Interea summo stantes in vertice montis 145 Et fessi quotquot Tragurina per arva sedebant Fragrantes auras stupidi sensere coloni.Corpus erat nulla corruptum parte, sed humor Terreus haud multum lęvam mandaverat ulnam. Cetera divinam integrum virtutemanebat .150 Ilicet Antistes vittatis septus alumnisSanas reliquias fossa relevavit ab alta Inque laboratam gemmis auroque cupressum Intulit et nitido cupressum marmore cinxit, Marmor in illustri sublimiter ęde locavit 155 Psalmicinesque aras renovant surgentibus hymnis. Confecta cinerum pompa miracula rursus Clarescunt: acies sanantur lucis egenę, Surdorumque patens conceditur auribus usus, Passibus incipiunt claudi properare citatis, 160 Eumenidumque furor vexatus desinit artus * Atque ita fervebat sanctum sub marmore numen Ocia dum lentis ridebant grata colonis. Sed quando Veneti navali Marte volebant Expugnare Chium, Latiis memoratur in arvis, 165 Acta per Adriacas auctis violentibus undas Inpelit venit Tragurina ad littora Classis.Tum peregrina manus spoliis intenta ferendis Tentat Ioannis sanctum asportare cadaver. Sed quia consurgens Boreas iam vela vocabat, 170 Anellunt dextram secumque perequora portantLinquentes lacerum violato numine corpus. At graviter Divus punivit cęlitus hostem Trigintaque rates magna in discrimina vertit; Nymbosis illas vel tempestatibus egit 175 Vel dedit in predam latiis , vel corpora pesteConsumpsit: multique Adrię moriuntur in undis. Sex e triginta Venetos remeare canales Crepte ventis,histi , saloque carinęIoannis quę forte manum nexere verendam 180 Auricomque tulere Duci venerabile donum.Mox oratores Venetas mittuntur ad arces Res abiuratas Divi dextramque petitum. Atque ubi delati submissa voce precantur: "Christiani o splendor generis, nitidissime Princeps, * 185 Et tuę ad Illyricum devectę classe phalanges Diripuere urbem Traguri sacramque tulere Indigetis dextram nostrę qui prospicit urbi. Quod te per Christi dulcem obsecramus amorem, Per diadema tuum, perque invincibile sceptrum, 190 Ulnam tu nobis violatam redde benignus, Dilacerare scelus divorum corpora magnum est." At senior solio residens malitus acernoLegatos oculis plane conspexit amicis Atque ipsis reddi iam iam spolia omnia iussit. 195 "Ioannis vero diam ceu penitis ulnamAd loca Dalmatię numquam Tragurique feretis." Irrita respondit iactatis verba pręcantes :"Nos Veneti satius veneramur numina Divum." Męsti Oratores redeunt, ac triste recensent 200 Responsum, et valde gemuit Tragurina propago Sed memoro qualis gemitum fortuna secuta est. Annua forte aderant Ioannis festa beati Nocturnęque preci populus de more vacabat Nec non pontificis rutilam vigilabat ad aram. 205 Cernitur interea lucenti crine cometas Finibus ab Venetis volucri consurgere motuAcriumque procul rutilo flagrare per orbem Lumine: Dalmatia atque Croatica terra repulsit Et citius dicto Traguri superastitit ęde 210 Meniaque implevit Sydus fulgore coruscum. Insolita pavidę serventur luce catervęA superisque petunt cęlo portente recludi.Ecce autem interiit lumen redeuntibus umbris Et forte Ędituus celsum repetivit Asylum. 215 Clarius ignicomo vidit Titane micantem Pręsulis ędiculam; intravit stupefactus in illam Et reperit nivea velatam syndone dextram Ossa superpositam, et venerandi Antistitis aras. Nempe Dei arbitrio resplenduit ulna per Ęthram, * 220 Ulnula Cęlicibus quidni delata ministris. * Pandite nunc, Cives Traguri, quę comoda vobisContulit? et quali vos, o, discrimine Divus Eripuit: que signo dedit, quo numineservat ?Dicite Ioannisque ex ordine promite laudes. 225 Perplexus dubia Iordanus mente vagabat Verane ter sancti Miracula presulis essent; Quare spina mihi digitum penetravit acuta Et tumuit venis crudeli dextera subo Nec vulnus potuit medica sanarier arte 230 Iamque dolor pęnitus vires extranserat altusCumque pretiosa gemens Ioanni vota dicaviUt parcat nostrumque levet miserando laborem.In somnis prospecta mihi Ioannis imago Plagam sanare ac digitum purgare tumentem; 235 Cumque recessisset tenuis caligo soporis Expunctam digito spinam sine vulnere vidi. Meque parens fato eripuit mirabilis atro Domnius ipse etiam Galaderlus corde fideli Ioannis vires, et facto celebria testor. 240 Illius prębere fidem virtutibus odi Exedit recidiva mihi pręcordia febris Ex tantoque humore animam periturus agebam;Quin etiam fluxit teneris e naribus ultro Nec fluidus triduo cessavit currere sanguis. 245 Credulo Ioannem devotus corde vocavi. Affuit ille mihi visu iratusque reprehendit Quod sua tardus eram cęlestia credere facta. Tempora deinde mihi tactu perstrinxit amico Et fluvius nares, et fębris membra reliquit.250 Atque ego Ioannis recolo Mencogna triumphos A tenero cęcus nobis fuit unicus unque Filius, infęlix oculorum peste laborans. Adduxi puerum supplex Ioannis ad ossa, Inde domum clara donatum luce reduxi. 255 Evasi facie deformis, et omnia captusMembra; feror sacram Divi Tragurinus ad aram; Extemplo vultus formam viresque recepi.Angebar furiis agitata puerpera Ditis Et mea prę nimio lacerabam membra furore, 260 Sed iubeo castam deferri pręsulis ulnam; Mox nigra expulsus rediit sub Tartara dęmon. Freycius Veneto cum Principe bella Tyrannus Gessit et armigeri dubio in certamine Divum Inspecie Senis expugnantem videmus hostes265 Hortantem cuneos, Traguri dehinc astram petentem.Nauta procellosis pavidus versabar in undis; Voveo pro reditu Ioanni naufragus, et mi Ioannes tumidum pacavit cęlitus ęquor. Intulerat pęstem Tragurinis męnibus hospes 270 Indigena, et nostro persolvi vota patrono; Expulit ille necem atque in Turcica regna remisit. Ast ego febriculam patiens, Catharina, voracem, Cippica, ferales vidi adventare sorores Nostraque deflebat iocundus fata maritus; 275 Divinum sed enim Ioannis numen adoro Atque ęstus tremulo ignita ad convexa recessit. Me quoque Brachigenam Ioannis plurima tangit Gloria: cum nitidum cuneis lapicida secarem Marmor ut excelsam fabricarem pręsulis arcem, 280 Montana potuit nunquam de rupe revelli; Sedulus attentans, repeto fabrilia mane Et lapidem video divinitus esse resectum. Finis IN DIVUM IOANNEM EPISCOPUM TRAGURIENSEM Exastichon. Sebastianus MladineusDalmaticas Latio venit Romanus ad Oras; Et mirus nostra Pręsul in Urbe fuit. Undis Neptunum: Bacchum vite: ense Quirinum, Vincit: id et Sicum, nos et Iadra videt. Vates: Aegrorumque Pater: tetrique fugator Daemonis: et vitę dat modo signa suę.IN EUNDEM IdemDive, Traguriadum decus immortale tuorum: Quo vitam celebrem; quo tumulum ore tuum? Namque fides superant nostras, miracula vivi: Et qua fecisti vivus, ea ossa probant. Ergo tuas taceo laudes; et viscera pronus Offero: sint dono viscera nostra tibi. IN EUNDEM IdemUrbe satus Graia, celebri de stirpe Quiritum, Vix Mitrę tandem dona rogatus adit. Ast populum egregio rexit sudore Traguri, Et plenus fecit plurima signa Deo. Carmen Apollineo et si norim pangere torno; Mirifici haud possem gesta referre Patris. IN DIVUM IOANNEM EPISCOPUM TRAGURIENSEM OB CUSTODITAM CIVITATEM Ode dimetrum iambum Sebastianus MladineusInvicte Preses Caelitum Hos, Christe, coetus aspice, Qui vota, laeti, debita Laudesque solvunt Presuli: 5 Cura perenni moenibus His pręsidenti, creditis; Nec non tuenti; quolibet Versentur in discrimine. Deo vocatus Romula 10 Ex urbe, canis sensibus, Aetate quamvis lubrica Curam Traguri suscipit. Pastoris ergo munere Hic functus est fideliter, 15 Multo refertus Numine; Verbo potens et moribus. Sub veste molli debile, Setoso arabat sacculo, Corpus, frequenter vepribus 20 Super cubabat asperis. Frugalitate praeditus Multa, cibum penuriae Dedit Pater , pauperum,Torumque concessit suum. 25 Orans trahebat integras Persępe noctes castaque Aut membra mergens frigidum In aequor, aut flagris petens. At signa multis edita 30 Locis, piam testantia Vitam, quis unquam dimetris Exponeret mortalium? Paucis racemis grandia Replevit, orans, dolia 35 Undante musto, saxea Cum grando vites lęserat. Sicum solvens Tragurio Gressu pererrat aequora Mersus, ratemque et omnia 40 Hillis ruina sustulit.Armis Iadram Paeonum, Exemit, atque maximo Casu, quod ictu bellicę Funde retudit machinam. 45 Et sanctus illum spiritus Palumbis in vestigio, Sacris vacantem, devol Caput supra testatus est. Casum Traguri et Civium 50 Captivitatem, fataque, Sub morte, vates quali Prędixit, et secuta sunt .Artus reclusi marmore, Morbo levant multiplici 55 Aegros, iniquo et Daemone Obsessa curant corpora. Nonnulla post volumina Solis, repertus laurea Humo replevit myrrheo 60 Odore, fragrans, moenia Redit per auras brachium, At Aede Marci, plurimo Fulgore vibrans, corpori Adhęsit atque pristino. 65 Sexcenta sed miracula Vetusta dent recentibus Locum: fugat nam pessima Flagella nunc Tragurio Famem nefandam, pestis et 70 Tabem, et furores Martios In regna vertit Persica Suis et auget ocium. Deo perennes Optimo Grates agamus cernui, Tali quod urbem Praeside Tragurii dignatus est.