CroALa, 2024-11-09+01:00. Nodus marul-mar-ult-iudic.xml in collectione croala0.
Functio nominatur: /documentum/croala0/marul-mar-ult-iudic.xml.
DE VLTIMO CHRISTI IVDICIO M. MARVLI SERMO1
In hac Euangelica lectione, fratres charissimi, posita est ante oculos mentis nostrę futuri descriptio iudicii, consummationis seculi, piorum ab impiis separationis. Verum tamen, quando ista erunt, nemo scit. Occultam id esse uoluit Dominus, ut certi, quod futura sint, quę prędicantur, sic nos pręparemus, tanquam dies ista crastina vel postridiana sit. Igitur de illo terribili admodum atque horrendo iudicio uerba nunc facturus sum non minus de uestra, quam de mea ipsius solicitus salute. Nescio equidem, an quicquam utilius homini Christiano sit, quam illorum, quae in fine futura sunt, frequens recordatio, tenaxque memoria. Hęc nos a uitiis auocat, ad uirtutes concitat, arrogantię supercilium iubet deponere, mansuetudinem amplecti, auaritiam abiicere, liberalitatem exercere, luxuriam fugere, continentiam conseruare, caduca contemnere, ęterna desyderare. Et cum ita sit, pro uestra omniumque salute, fratres, suscepi laborem hunc, ut de iudicio in fine futuro, Domino adiuuante, uobis disseram. Cum uenerit Filius hominis in maiestate sua et omnes angeli eius cum eo.(Matth. XXV.) 2 Explicabimus primum de his, quę iudicium pręcessura sunt; deinde de ipso Iudicis aduentu; postremo de his, quę ipsius Iudicis sententiam secutura sunt. Nihil meo sensu loquar, sed illa, quę Scripturarum testimoniis Ecclesięque autoritate firmata nouero,
veluti de ueritatis thesauro sublata, in medium proferam. Ante tamen, quam propositionis nostrę narrationem aggrediar, pauca quędam discutienda sunt, ne forte cuiusquam ad credendum fides uacillet. Quęrere enim nonnulli solent, si tunc, cum a uita ista decedimus, iudicamur, quid necesse est, ut in fine temporum iterum iudicemur? Cum pręsertim dicat Scriptura : Non iudicat Deus bis in idipsum. Respondebimus, Deum quidem ista statuisse, non ut mutaret sententiam ante latam, sed ut mundo faceret manifestam. Nunc illa nos penitus latet, atque hinc migrantium nec merita quidem nosse possumus, nec pręmia, soli Deo nota sunt, et quibus ille uoluerit speciali quodam dono reuelare. Vtraque autem tam pręmia, quam poenę in resurrectione mortuorum omnibus aperta claraque erant, nequis ignoret, et quam misericors est Dominus in his, qui saluantur, et quam iustus in illis, qui damnantur. Neque ullus omnino iudex dici potest, de una eademque re bis iudicasse, qui, quod antea judicarit, nunc se idipsum ratum firmumque habere pronunciet. Itaque non est propterea ad iudicandum uenturus Dominus noster, ut sententiam olim factam mutet, sed ut approbet, et (sicut dixi) manifestet, et nemo sit, qui non intelligat, quia iustus est Dominus, et rectum iudicium eius. Igitur solata quęstione, illa iam consyderare incipiamus, quę Iudicis ac Domini nostri aduentum pręcessura memorantur.3 In Euangelio interrogantibus discipulis, quod signum aduentus tui et consummationis sęculi: respondit, quod multi uenient seque Christum esse mentientur, quod bella sęuient, gens in gentem consurget, terra tremet, pestilentia populos uastabit, fames opprimet, quod Christiani persecutiones patientur et odio erunt genti infideli, quod pręterea consurgent pseudoprophetę, et seducent multos. Abundabit, inquit, malicia, et refrigescet charitas multorum; quod post hęc prędicabitur Euangelium quodque in loco sancto stabit abominatio desolationis a Daniele olim prędicta; denique ait, quod tunc erit tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo neque fiet: sed propter electos tempus afflictionis arctabitur, ne diutina uexatione a fide deficiant. Postremo dicit, quod pseudoprophetę illi et pseudochristi dabunt signa magna et prodigia. Hoc autem ideo prędictum, ne quis fidelis his captas inducatur in errorem. Deinde, post tribulationem istam, inquit, sol obscurabitur, luna non dabit lumen, stellę cadent, uirtutes cęlorum mouebuntur, signum Filii hominis apparebit in cęlo. Pręter hęc in Luca habetur:
Erunt signa in sole, et luna, et stellis, et in terris pressura gentium prę confusione sonitus maris, et fluctuum, arescentibus hominibus prę timore et expectatione, quę superuenient uniuerso orbi. Cautos nos primum facit Dominus noster, ne a pseudoprophetis siue pseudochristis decepti, ab eo qui ueritas est, deficiamus. Fortes autem in fide animos non poterunt subuertere bella, non terrere pestilentię, non fames offendere. Omnium aduersitatum superior est pietas Christiana; hęc est enim uictoria, quę uincit mundum, fides nostra. Fidelis itaque omnia contemnet, ut lucretur Christum: omnia ęquo animo feret, ut, multa patiendo, in Domino requiescat, et cum grassabitur persecutio, non timebit eos, qui corpus occidunt, ut illi seruiat, qui corpus et animam potest mittere in gehennam. Inter sęuientes gladios confitebitur dicentem:Qui me confessus fuerit coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui in cęlis est. Certum enim habet, si pro Christi nomine perimatur, in sanctorum martyrum gloriosum collegium se uenturum. Surgent pseudoprophetę, et seducent multos, inquit, abundabit malicia, et refrigescet charitas multorum. Reor equidem, iam nos in hęc tempora incidisse, nisi quod pseudoprophetas palam prędicantes nondum audiuimus. Persecutiones tamen a Mahumetanis patimur, et in dies Christianorum regna infidelium armis occupantur. Et nihilominus inter tribulationes istas non minuitur malicia multorum, sed abundat. Neque solum refrixit charitas, uerum etiam odia multiplicantur. Haud satis est Christianis, quod ab infidelibus infestantur, inter se dimicant, inter se digladiantur, gens contra gentem, regnum aduersus regnum. Nostra quippe memoria, tanta Gallorum, Hyspanorum, Italorumque strages facta est, tot fortium uirorum cędes perpetrata, ut ad effugandos ab Europa atque Asia Mahumetanos satis essent. Nunc uero ita adhuc agunt, ut reliquum orbem illis facilius possidendum relinquant, milite uacuum ac defensoribus exutum. Malicia ergo abundauit, et charitas in odium uersa est internecionum. Quid restat, ut non iam propinquum putemus iudicii diem? Quoties pestilentias passi sumus, quoties fame afflicti? Nihil reliquum est, nisi ut solem obscurari cernamus et lunam sua luce priuari et stellas ueluti cadentes mirabiliter discurrere. Cum autem hęc contigerint, superest, ut prędicetur Euangelium etiam inter infideles, nequis excusationi locus relinquatur eis, qui credere nolunt. Dicere enim potuissent, ideo se quidem non credidisse, quia, quod uerum erat, nemo docuerit. Quemadmodum igitur tempore apostolorum per omnes orbis partes euangelizatus est Christus: ita deinde in fine sęculorumeuangelizari oportet eum, qui pro hominibus factus est homo, ut omnes saluaret. Euangelii prędicationem subsequetur aduentus Antichristi, quem ego reor dici abominationem desolationis : ac tunc quidem futuram in Ecclesia Dei tribulationem, qualis non fuit ab initio. Persecutiones autem fuerunt ab initio in Christianos factę plurimę. Primam suscitavit Nero, in qua Petrus et Paulus martyrio coronati sunt. Secundum exercuit Domitianus; ab eo Ioannes apostolus ad Pathmos insulam in exilium est missus. Tertiam Traianus, in qua Symon Chleophę filius, episcopus Hierosolymitanus, crucifigitur, Ignatius, Antiochenus episcopus, bestiis traditur. Post hos Hadrianus Ecclesiam persecutus est, deinde Antoninus Pius, sub quo Iustinus philosophus, dum Christum confitetur, martyrii meruit coronam. Ad hęc M. Antonio Vero et Lucio Aurelio Commodo imperantibus Polycarpus et Pionius pro Christi nomine interfecti et in Galliis plurimi per tormenta absumpti. Seuero etiam imperante grauis in Christianos facta est persecutio. Tunc et Origenis pater Leonides pro confessione Christianitatis mortem sustinuit et uitam inuenit. Maximino quoque regnante persecutionem passa est Ecclesia. Non pauci sacerdotalis dignitatis uiri tunc sunt interfecti. Philippus cum filio Philippo Romę imperauit, anno ab Vrbe condita millesimo; primus ex Romanis imperatoribus (ut quidam aiunt) Christianus fuit. Philippis uero patre ac filio interemptis regnauit Decius Pannonius, qui commota in Christianos persecutione Laurentium diaconum Romę, Alexandrum Hierosolymitanum episcopum Palestinę Christum confitentes interfici iussit. Valeriano autem et Gallieno imperantibus, Cyprianus, Carthaginensis episcopus, martyrio coronatus est. Persecutionem a Valeriano suscitatam Gallienus sedauit. Eo deinde a Persis capto rursum mouit persecutionem Aurelianus imperator: sed non multo post ab ęmulis imperii occiditur. Quid pręterea dicam? Quanta Christianorum strages facta sit Diocletiano Maximianoque imperantibus, quanta Maxentio, quanta Licinio, quanta Constantio Arriana hęresi subuerso? Sapor quoque, Persarum rex, Christianos persecutus est, et Romanorum Iulianus Apostata, et Gothorum Harmaricus, deinde Radagasius, postremo Ataulphus. Post hos Vandalorum Alanorumque gentes cum Genserico suo rege Arriana hęresi et ipso polluto, tunc ab Hyspania ad Aphricam profecto, catholicam fidem persecutę sunt. Et cum ita sit, nonne mirum uidetur, quomodo tandem non solum steterit, sed etiam aucta ac dilatata sit Christiana religio non repugnando persecutoribus, sed eorum immanitatem rabiemque tolerando? Porro, qua id ratione factum sit, audi. Vnus occidebatur, plurimi conuertebantur; deficere coeperunt interfectores, et multiplicari non cessarunt confessores. A priuatis ad prętores, a prętoribus ad imperatores peruenit notitia ueritatis; et qui persequebantur Christianos, facti sunt tandem Christiani. Nullo modo id fieri poterat, nisi diuina uirtus pro Euangelicę professionis assertoribus staret. Sicut autem ab initio persecutiones aduersus orthodoxę fidei uiros desęuierunt, ita in fine in eosdem grassabuntur, multoque magis quam unquam antea. Erit, inquit, tribulatio, qualis ante non fuit, neque postea futura sit. Quando hoc fiet, designat Paulus apostolus ad Timotheum dicens:Hoc autem scito, quia in nouissimis diebus instabunt tempora periculosa, et erunt homines se ipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi, parentibus non obedientes, ingrati, scelesti, sine affectione, sine pace, criminatores, incontinentes, immites, sine benignitate, proditores, proterui, tumidi, et uoluptatum amatores magis quam Dei, habentes speciem quidem pietatis, uirtutem autem eius abnegantes.Hoc totum illo breui dicto comprehenditur:Abundabit malicia, et refrigescet charitas multorum.Vereor profecto, ne forte pręsens tempus tunc per Apostolum significatum sit. Quando enim antea maiora nobis incubuere pericula? Infida gens Turcarum ab oriente in occidentem extendit imperium, occupauit Christianorum regna, in dies latius rem auget, ceruicibus nostris minatur, uastat agros,expugant oppida, captiuos abigit, non est, qui uiribus eius resistat, nisi Deus omnipotens, quo nobis irato illeprosperat[ur] . Quando homines magis se amantes fuisse credimus? Omnes enim, quę sua sunt, curant, non quę Iesu Christi. Quando auaritia, et superbia, magis dominata est? Nemo commune bonum prouidet: unusquisque priuatis inhiat lucris, marsupium suum implere festinat publico damno. Nemo egeno porrigit manum, omnes rapinis prędęque student, ita ut exclamare liceat:Quid non mortalia pectora cogis, auri sacra fames?Nemo alteri subiici patitur, unusquisque supereminere conatur, dedignatur parem, cuncta agit insolenter, superbe, arroganter. Quibus ante sęculis magis nomen Domini blasphematum sit sanctorumque omnium, et id quidem impune? Qui principi maledixerit, lęsę maiestatis est reus;maleddicunt multi Principi principum Deo, et securi sunt. Ideoque Deus iniuriam sibi illatam cogitur ipse uindicare, tam in eos, qui peccant, quam in illos, qui peccantes iusta poena non afficiunt, utrosque barbaris infidelibus in miserrimam seruitutem submittendo. Quando liberos parentibus minus obsequentes fuisse meminimus? Statim pueriles annos cum excesserint, dominari uolunt, patri matrique molesti sunt. Atque utinam non inuenirentur, qui eos, a quibus geniti sunt, etiam maledictis lacessant, et interdum uerberibus nequiter distringant. Quibus ante actis temporibus major fuerit numerus eorum, qui pro bono malum redderent, qui magis de scelere gloriarentur, qui in proximos magis iniqui iniuriique essent, magis factionibus studerent quietemque odissent? Quando magis detractio delatioque regnauit? Quando turpis libidinis incontinentia magis uiguit, crudelitas grassata est, proditio inualuit, protervitas insurrexit, tumor mentis inundavit, omne uoluptatis genus multiplicauit? Quando major in religiosis simulatio pietatis? Sacerdotium quęritur, non boni ęterni desyderio, sed spe lucri temporalis. Denique inter Ecclesię rectores major est adipiscendę rei cupiditas quam saluandarum animarum cura. Quorsum ista recensuimus, nisi ut ex Apostoli sententia dies nouissimos jam uenisse noscamus? Abundauit igitur malicia refrixitque charitas. Quid reliquum est, nisi ut illud sequatur, quod idem Apostolus asserit dicens :Spiritus manifeste dicit, quia in nouissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus erroris et doctrinis dęmoniorum in hypocrisi loquentium mendacium?Nonne nostra ętate plurimos nouimus a fide discessisse et ex Christianis Mahumetanos factos? Turcarum regni robur nonne Macedones, Epirotę, Mysi, Mediterranei Dalmatę sunt, et Hellespontus, et Asia, et Gręcia? Qui omnes Christiani erant, nunc Mahumetanę perfidię errorem militiamque sequuntur. Iam ergo per temporum curricula ad dies nouissimos peruentum est; necdum tamen finis. Multa enim adhuc percurrere debent, et ipsam Antichristi persecutionem, et deinde Christi cum maiestate aduentum. Apostoli ista assertio est ad Thessalonicenses dicentis:Ne terreamini, quasi instet dies Domini: quoniam nisi discessio uenerit primum et reuelatus fuerit homo peccati, filius perditionis, qui aduersatur, et extollitur supra omne, quod dicitur Deus, aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat, ostendens se, tanquam sit Deus. Continget igitur discessio. Quomodo continget? Viuente Paulo uigebat Romanum imperium Nerone Cęsare. Ideo interpretabantur nonnulli discessionem istam, regnorum defectionem ab imperio Romano, quę longe iam pręteriit. Quare necesse est, ut intelligamus quosdam ex primatibus discessuros ab Ecclesia et ab orthodoxę credulitatis ueritate. Idque innuere uidetur ipse Dominus in Euangelio dicens:Verum tamen Filius hominis ueniens, putas, inueniet fidem in terra?Ergo ante aduentum eius ad iudicium religio Christiana in paucis erit, si cum illis comparentur, qui uel timore perculsi, uel uoluptate illecti, uel errore decepti, Antichristum secuturi sunt. Discessio itaque a catholica fide ante Antichristi aduentum incipiet, et illo adueniente multiplicabitur. Circa discessionis huius initia reuelabitur homo peccati, filius perditionis Antichristus. Deum se esse simulabit, se adorari, se coli iubebit, terrenorum bonorum pollicitatione subuertet plurimos, minis perterrefaciet, prodigiis fallet, ui opprimet. Rari erunt, qui occidi pręoptabunt quam a pietate discedere. Hos suppliciis afficiet iniquus ille et per tormenta disperdet. Sed qui pro Christi nomine mori non recusabunt, uiuere cum Christo incipient in ęternum et tanquam uictores immortalitatis gloria coronabuntur. Erit itaque persecutio aduersus fideles, qualis non fuit ab initio, neque fiet. Sed dicamus prius de ortu Antichristi; deinde de gestis; postremo de interitu eius, non multum post futuro. Neque enim Deus illum diu regnare patietur, qui ad tantam humani generis perniciem insurrecturus est, ut omnibus mortem meditetur, uitam inuideat, nulli bene optet. Ideo quippe dictus est homo peccati, quia omnes ad peccandum inducere molietur, et filius perditionis, quasi a diabolo genitus, cuius tanta aduersus hominem inuidia est, ut omnes a uia salutis modis omnibus conetur auertere et in baratrum inferni deturbare. Hunc diaboli fore filium Dominus per Esaiam testatur dicens:Ecce ego creaui fabrum sufflantem in igne prunas.Hic diabolus est, qui si quem hominum accendi uiderit cupiditate pecunię, ambitione glorię, uoluptate luxurię, sufflat in igne prunas, his proponens illicitum lucrum, illis pręlationis honorem, aliis lasciuientis uitę mortiferam oblectationem. Hic igitur, qui tales sufflat prunas, ut cuncta in nobis bona suscitato uastet incendio,protulit, inquit, uas in opus suum. Vas istud Antichristus est, per Sathanę operationem genitus, ut opera diabolica perficiat, omnes, si possit, a ueritate auertens et mendacio fallens, ut pereant. Propterea sequitur:et ego creaui interfectorem ad disperdendum. Totus enim eius conatus eo spectabit, ut Christum confitentium corpora interficiat et animas disperdat a Christo alienatas. Hic est in Daniele quartę bestię cornu, bellum gerens aduersus sanctos. Quartam autem bestiam puto esse principem aliquem quartę partis orbis, a quo potestatem sumet sibi Antichristus. Hic est, de quo in eodem propheta rursumditur :Post terrę reges cum creuerint iniquitates, consurget rex impudens contra Principem Principum, id est Christum,et sine manu, inquit conteretur: solo enim Christi nutu peribit. Quidam de tribu Dan oriturum autumant, iuxta Jacob patriarchę prophetiam in Genesi dicentis:Fiat Dan coluber in uia, cerastes in semita, mordens ungulas equi, ut cadat ascensor eius retro.Coluber et cerastes, quia nec astutia illi deerit ad decipiendum ut serpenti, qui primos parentes nostros falsa inductione seduxit, nec potestas ad persequendum. Cerastes enim cornutum sonat: per cornua autem in Scripturis diuinis uis ac potestas designatur. Mordebit ungulas equi, hoc est, impugnabit fidelium solidam stabilemque constantiam, ut subuersos retro ruere cogat. Retro quippe cadit, qui cognita ueritate rursum laqueis erroris implicatur. Coluber ergo erit Antichristus, dum fallit, cerastes, dum uim experitur, persequendo illos, qui sibi non consenserint. Et tunc, fratres, fideli populo, id est nobis, maxime prudentia opus erit, ne quis in foueam incidat perniciosi erroris, et firma animi constantia, ne minante tyranno pro Christi nomine mori timeat, pro breui uita ęternam lucraturus. Prosequamur reliqua. Antichristus in Daniele est cornu inter decem cornua bestię terribilis. Quid autem terribilius diabolo? Est et rex impudens facie, post reges quatuor postremos consurgens, cum creuerint iniquitates . Fortissimus erit omnium. Vniuersa, inquit, uastabit, interficiet robustos et populum sanctorum. Tunc enim eo Ecclesiam persequente plurimi martyrio coronabuntur. Contra Principem Principum consurget, hoc est contra Christum. Sine manu conteretur; non utique manu uel armis Christus Dominus, sed spiritu oris sui interficiet impium. Interim uideamus, quid de eius persecutionibus in Scripturis prędictum sit, ut fidelis populus uenturam super se tempestatem agnoscens, ne ab ea lędatur, pręparet animum ad patienda illa supplicia, per quę ad ęternam peruenitur quietem, illud malum, quod mercede summi boni compensabitur. Hanc persecutionem futuram cernens Hieremias propheta expauefactus clamat:Vocem terroris audiuimus, formido et non: et quoniam nimia formidine tabescit color in facie succedente pallore,[est] paxconuersę sunt, inquit, facies in auruginem. Vę, quia magna dies illa, nec est similis eius. Erit enim tunc (ut sępe diximus) tribulatio, qualis non fuit ab initio, nec fiet postea. Idem Antichristus in Zacharia stultus pastor appellatur, dicente ad prophetam Domino:Sume tibi, hoc est insignia eius, qui gregem Domini dissipare conaturus est.uas[a] pastoris stultiQuia ecce ego suscitabo pastorem in terra, qui derelicta non uisitabit, dispersum non quęret, et contritum non sanabit, et id, quod stat, non enutriet.Contrarius ergo erit bono pastori Christo, qui derelictos primorum parentum culpa uisitauit oriens ex alto, et gentes per idolorum errorem dispersas ueri manifestatione congregauit, uitiorum tabe affectos per poenitentiam sanauit, sanatos, ne remorbescerent, gratię suę pharmaco sustentauit.Ille pręterea(ut subiungitur)carnes pinguium comedet, et ungulas eorum dissoluet. Carnaliter enim uiuentes, quibus blandiri uidebatur, perdet: et ungulas, quibus ipsi se insistere putabunt, dissoluet, ne rectum iter queant incidere, sed a uero deuium, dum erroribus implicantur. De utriusque tempore tam Christi quam Antichristi in Apocalypsi est scriptum:et uidi angelum descendentem de cęlo, habentem clauem abyssi, et cathenam magnam in manu sua, et apprehendit draconem, serpentem antiquum, qui est diabolus et Sathanas, et ligauit eum per annos mille, et misit eum in abyssum, et clausit et signauit super illum, ut non seducat amplius gentes, donec consummentur mille anni.Isti mille anni totum tempus significant, ab incarnatione Christi usque in finem sęculi. Angelus autemdescendes de cęlo et clauem habens abyssi, Christus est, cui data est omnis potestas cęlestium, terrestrium et infernorum. Cathena uero, qua ligatus fuit diabolus, passio Christi est. Antehac enim tam iusti quam iniusti ad inferos descendebant; deinde in aduentu Christi patere coepit cęlum et diaboli potestas minui. Desiit ille dominari iustis, et quos tenebat captiuos, Domino pro illis satisfaciente, dimittere coactus est. Idola quoque, in quibus decipiebat, confracta sunt, diuulgato per orbemEungelio et iam mundo ab erroribus ad ueritatem conuerso. Illud uero, quod sequitur:Post hoc oportet illum solui modico tempore, tempus Antichristi erit, quem tribus annis regnaturum constat cum dimidio.et cum consummati fuerint, inquit,mille anni, soluetur Sathanas de carcere suo, et exibit, et seducet gentes. Dictum est superius plerosque a fide discessuros atque Antichristo adhęsuros. Illis ergo solutus erit Sathanas, non eis, qui mori pręoptabunt quam pręuaricari. De illis itaque ait, qui subuersi erunt:Congregabit eos in pręlium, quorum numerus sicut harena maris, et ascenderunt super latitudinem terrę, et circuierunt castra sanctorum et ciuitatem dilectam. Antichristus enim multitudine gentis suę munitus persequetur sanctos in fide stabiles, et ciuitatem Deo dilectam Ecclesiam totis uiribus oppugnabit, compellens, ut se quasi Deum adorent atque colant. Male quidam intelligentes mysterii, quod sub uerborum uelamine latet, arcanum, putauerunt post resurrectionem mille annos Christum cum sanctis in terra regnaturum. Quę quidem assertio dissentire mihi uidetur ab Euangelio, in quo futuri iudicii texitur historia; quando videlicet separatis agnis ab hędis, iustis ab iniustis, alteris Iudex dicturus est: Venite, benedicti Patris mei, possidete uobis regnum ab initio paratum. Alteris econtrario: Ite maledicti in ignem ęternum. Quod si Dominus post iudicium in terra regnaturus esset, non uocaret electos, ut ad se uenirent, et regnum ipsis paratum possiderent; sed potius dixisset: manete hic mecum mille annos, ut in terra mecum regnetis. Aut quomodo iustis semper regnum cęlorum promitteret, si prius terrenum esset daturus?Poenitentiam agite, inquit,et appropinquabit regnum cęlorum. Moueret me fortasse non parum, in hac millenarii regni opinione fuisse Tertullianum, Victorinum, Lactantium, et apud Gręcos Hireneum, Lugdunensem episcopum, nisi illos Hieronymus cunctis pręferendus redarguisset. Eos ille iudaizare dixit, qui mille annorum regnum in fine constituunt. Iudei enim tunc se in regnum restituendos aiunt et in Hierusalem auro gemmisque constructa collocandos, et rursum nuptias, sacrificia, circumcisiones, sabbata seruanda, liberos educandos, rursum epulis deliciisque indulgendum, nationes, ut ipsis seruiant, subiugandas. Et si talia futura sint, frustra in Euangelio prędicantur beati pauperes, beati, qui se castrauerunt propter regnum cęlorum, beati, qui esuriunt et sitiunt, beati, qui persecutionem patiuntur propter iustitiam: si rursum beati sunt, qui argentum aurumque in terra possident, qui liberorum procreationi operam impendunt, qui conuiuia laute parant et crapulantur atque aliis dominari affectant. Sed Iudęorum ista tam uana expectatio est, ad pristinas uoluptates uotis omnibus anhellantium, non Christianorum, qui post corporum glorificationem istis se non indigere sciunt, dicente Domino:In resurrectione neque nubent, neque nubentur, sed erunt similes angelis. Et de epularum usu prędicat Apostolus :Non est regnum Dei esca et potus, sed iustitia, et pax, et gaudium in spiritu sancto. De hoc satis. Nunc ad reliqua propositi nostri explicanda redeat oratio. Coepimus quippe de persecutione Antichristi loqui. Tanta igitur erit calamitas temporum illorum, ut, si paulo longius protenderetur, etiam electi deficerent, dicente Domino in Euangelio:Nisi breuiati fuissent dies illi, nequaquam salua esset ulla caro. Quomodo autem breuiabuntur dies illi? Non, quod dies breuior sit futurus, sed quod non multum temporis Antichristus pręualebit. Sęuiet ille totis uiribus in Ecclesiam Dei. Vnde in Daniele dicitur:Cor eius aduersus testamentum sanctum. Et quoniam uerę religioni in omnibus aduersabitur,faciet, inquit,iuxta uoluntatem suam rex, et eleuabitur, et magnificabitur aduersus omnem Deum, et aduersus Deum Deorum loquetur magnifica, et dirigetur, donec compleatur ira. Dominabitur enim, donec in illum ira Dei uindictam perficiet, qua oppressus peribit. Scelera quoque eius describuntur, cum dicitur:et Deum patrum suorum non reputabit, et erit in concupiscentiis foeminarum. Erit enim de Iudęorum progenie. Deum itaque patrum suorum, Deum Abraham, Deum Isaac, et Deum Iacob contemptui habebit, temerarie admodum sibi uendicans diuinitatem seque ut Deum coli iubens. Quid est autem, quod dicitur,in concupiscentiis foeminarum erit, nisi quia uoluptati corporis operam dabit et eandem intemperantiam suis sequacibus permittet, cupidinibus frena laxando, contempta uitę honestioris ratione? Vtque se Deum probet, mira quędam facturus perhibetur. Hoc testatur Apostolus ad Thessalonicenses scribens, cum ait:Cuius est aduentus secundum operationem Sathanę in omni uirtute, et signis, et prodigiis mendacibus, et in omni seductione iniquitatis his, qui pereunt. Qui sunt, qui pereunt, nisi qui a fide secedent et ueritate derelicta signis mendacibus credituri sunt? Qui uero neque signis, neque minis, neque pręmio a proposito receptę ueritatis mouebitur,hic(ut Esaias ait)preciosior erit auro et mundo obrizo. Quid enim inter homines preciosius Christiano non tormenta, sed Deum timente et pro Christi confessione mori parato? Ille quidem miraculorum pręstigiis fallet, sed incautos; comminationibus terrebit, sed timidos; palpatione deliniet, sed molles et obscoenitatibus assuetos; poenis autem non conficiet, nisi in fide fortes, quorum mors uitę ęternę munere compensabitur. Certissima enim erit uictoria nolle parere impii huius imperio. Impiissimum immo et immanissimum fore Apocalypsis testimonio discimus, ubi de illo est scriptum:Draco magnus et ruffus, potens uidelicet et crudelis et martyrum cruore foedatus; habens capita septem et diademata septem, hoc est potentia munitus regum, qui eum secuturi sunt, et cornua decem, argumenta erroris, quibus decalogum impetat et impugnet et legem diuinitus latam conetur euertere.Cauda eius trahebat, inquit,tertiam partem stellarum cęli, et misit illas in terram. Erunt quippe Christiani in partes tris diuisi, duę partes saluabuntur, id est perfecti, et minus perfecti, tertia pars peribit, hoc est illi, qui uel a fide defecerunt uel in peccatis obduratipoenitenam agere neglexerint. Hi in terram trahentur et ad inferos usque descendent. Tunc autem stellę cęli erant, quando credentes baptizabantur et Spiritu Sancto illuminati in Ecclesia fulgebant. Sed fulgorem suum in tenebras conuerterunt terrenis negociis dediti, contempto cęlesti bono, fidelibus duntaxat poenitentibusque promisso. Antichristus pręterea ante interitum suum, cum uiderit plurimos adhuc extare, qui Euangelicę ueritatis prędicationibus commoti Christum confitentur, iracundię Furiis agitatus in aciem descendet, pugnabit et uincet, ut et iustorum probetur patientia et iniustorum manifesta fiat nequitia. Hoc sane in Apocalypsi discimus, ubi post prędicationem Enoch et Helię et sequacium eorum, post miracula ad probandam religionis ueritatem facta sic de iisdem infertur :Cum finierint, inquit,testimonium suum, bestia, quę ascendit de abysso, faciet aduersus eos bellum, et uincet illos, et occidet eos, et corpora eorum iacebunt in plateis ciuitatis magnę, quę uocatur spiritaliter Sodoma et Aegyptus, ubi et Dominus eorum crucifixus est. Sodoma interpretatur cęcitas, Aegyptus tenebrę. Ciuitas ergo ista conuentus infidelium est. Ab his crucifixus est Dominus, ab his Antichristo dominante Enoch et Helias et alii fideles occidentur, ut per martyrium Domino suo coniungantur. O felices illos et uere beatos, quorum tunc fortior erga Christum erit fides quam Antichristi tormenta; qui Christum Dominum confitendo mori pręoptabunt quam eum negando uiuere et omnibus pręsentis uitę perfrui deliciis. Porro sicut olim in Christi passione hora diei tenebrę factę sunt, ita in martyrum suorum passione luminaria cęli deficient, ut iustos iniuste interemptos testentur. Sic enim in Mattheo est scriptum:Statim post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellę cadent de cęlo, et uirtutes cęlorum mouebuntur, et tunc apparebit signum Filii hominis in cęlo, et tunc plangent omnes tribus terrę. Quemadmodum, cum sol oritur, stellarum lux tabescit, ita Christi cruce rutilante sol et luna minus lucere uidebuntur, majoris luminis radiis euicti. Hoc futurum prophetauit Iohel dicens:A facie eius contremuit terra, moti sunt cęli, sol et luna obtenebrati sunt et stellę retraxerunt splendorem suum. Stellę quidem cadere uidebuntur, quia igneę coruscationes percurrent aera solito crebrius. Stellę autem, sicut sol et luna, luce sua orbatę erunt. Virtutes cęlorum, angelici spiritus mouebuntur, totque terribilia diei illius cernentes, in admirationem conuersi stupebunt. Et tunc apparebit, inquit, signum Filii hominis in cęlo. Signum istud crux est sancta. Ea tanquam insigne summi Regis pręibit aduentum eius, ut, qui in eo uicerat, in eo ettrimphet , et qui in eo passus est, in eo et iudicet. Certe crux ista in cęlo apparens, nisi multo fulgore luceret, sole et luna et stellis obfuscatis uideri minime potuisset. Et fortasse ideo (ut dixi) cęli luminaria non apparebunt, quia illis crux ipsa lucidior erit. Sicut enim sol omnium syderum clarissimus suo ortu stellarum fulgorem tabescere cogit, ita crux illa suo lumine solis radios exuperabit eoque facilius reliquas cęli luces supereminebit atque pręcellet.Tunc, inquit,plangent omnes tribus terre. Visa enim cruce turbabuntur impii moeroreque afficientur. Plangent Iudęi, quia quem crucifixerant, eum in cęlo regnare intelligent. Plangent hęretici, qui crucem quasi Deo inimicam minime adorandam esse dixerunt. Plangent peccatores, qui illum offenderunt, quem dominum omnium esse tam aperta signa, tam clara miracula testabuntur. Plangent ergo tribus terrę, hoc est terreni homines, quorum nomina non erunt scripta in cęlo, quia terrenis uoluptatibus obruti cęlestis boni possessione se indignos esse iam tandem animaduertent planeque cognoscent. Et, si isti uisa tantum cruce plangent, mira eius apparitione conterriti, quanto magis formidabunt atque dolebunt ipsum uidendo Iudicem, cuius irati damnationis excepturi sunt sententiam? Ipsum, inquam, quem in monte olim loquentem populus Israhel ita expauit, ut ad Moysen diceret:Loquere nobis tu, non loquatur Dominus, ne forte moriamur. Ipsum, inquam quem postea armati milites cum uellent comprehendere, et ille respondisset:Ego sum, sustinere nequiuerunt, sed in terram ueluti fulmine percussi retrorsum ceciderunt. Et tunc quidem passurus aduenerat. In iudicio autem impassibilis apparebit, iustus in omnes, ut reddat singulis, quod merentur, sine bonum siue malum. Terrores igitur de cęlo erunt, luminaria obtenebrata, de terra Antichristi persecutio, de mari ęstus insolitus et fluctuum frementium non prius uisa elatio.Erit(ut Luca ait)pressura gentium in terris prę confusione sonitus maris et fluctuum, arescentibus hominibus prę timore et expectatione eorum, quę superuenient uniuerso orbi. Cuncta igitur elementa hominibus horrorem ingentem incutient. Et quoniam nunc quoque, quoties aliquid contingit nouum et inusitatum, semper mali aliquid futurum auguramur, iccirco sequitur: Arescentibus hominibus prę timore et expectatione eorum, quę subsecutura sunt, non hic, aut illic, sed uniuerso orbi cunctisque nationibus proximo iam sęculorum fine. Porro iusti in afflictione persecutionis positi Deosupplica[bu]nt , ut ab his liberentur nec ab Antichristo uincantur:Exurge, Domine, inquient ,non pręualeat homo. Exurge in iudicium, ne pręualeat homo prophanus et execrabilis Antichristus. Exurge, Domine, et exaltetur manus tua, ut conterat Antichristum. Hactenus de natiuitate et regno eius, nunc de eiusdem interitu dicendum. Exaudita enim iustorum deprecatione, conuertetur Dominus ad disperdendum illum, qui pendere omnes sua impietate nitebatur. Hac de re in Esaia est scriptum:et percutiet Dominus terram uirga oris sui, et spiritu labiorum suorum interficiet impium. Declaratur et locus, in quo casurus sit, dum dicitur :et pręcipitabit in monte isto, hoc est in monte Oliueti,faciem uinculi colligati, quod est Antichristus, uinculo suę obstinationis irretitus, uinculi, inquit,colligati super omnes populos, et telam, quam orditus est omnes nationes. Eo enim interempto, cessabunt laquei erroris, quos omnibus intendebat ad capiendum. Eidem in Ezechiele dicitur:Super montes Israhel cades tu, et omnia agmina tua, et populi, qui sunt tecum. Et quoniam demonum pręda erunt omnes sub illius signis militantes:feris, inquit,auibus omnique uolatili cęli et bestiis terrę dedi te ad deuorandum. Quid miserius his, qui demonum potestati subiicientur? Nam sub bestiarum metaphora demones intelligimus. Hoc idem Apostolus docet ad Thessalonicenses dicens:Reuelabitur ille iniquus, quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui et destruet illustratione aduentus sui. Ante tamen Enoch et Heliam uenturos constat, ad quorum prędicationem Iudęi quoque, qui tunc uiui aderunt, ad Christum conuertentur: sed iidem (ut diximus) ab Antichristo interficientur. Et quoniam persecutio (ut dictum est) tres annos cum dimidio perseuerabit, in Apocalypsi legimus:Ciuitatem sanctam calcabunt mensibus XLII. Post hęc ait:et dabo duobus testibus meis, et prophetabunt diebus M.CC.LX. amicti saccis. Hi sunt duę oliuę et duo candelabra in conspectu Domini terrę stantes. Per oliuas et candelabra isti duo sancti designantur, lucentes coram Domino claritate uitę sanctę, oleum misericordię pręseferentes et doctrinę salutaris lucem. Sub his et alii prędicatores intelliguntur eadem docentes. Quandiu ergo durabit Antichristi persecutio, tam diu et Euangelium per orbem terrarum prędicabitur, ut fideles saluentur. Has duas oliuas et Zacharias propheta uidit ad dexteram candelabri et ad sinistram, et cum interrogasset, audiuit eos esse duos filios olei, qui assistunt dominatori uniuersę terrę. Filii olei filii Dei sunt. Quo oleo et Saluator noster dicitur unctus:Vnxisti eum oleo letitię prę consortibus suis. Vnctio ista facta est in unione diuinitatis cum humanitate, quoniam verbum caro factum est. Sancti ergo, qui assistunt dominatori uniuersi, sunt filii Dei per adoptionem, quasi filii et hęredes per Christum. Quid est autem assistere Deo nisi contemptis uoluptatibus illi soli seruire? Quid est ei seruire soli nisi uitam quoque exponere pro asserenda ueritate et mori malle quam Christi nomen, ut uel diu superuiuas, denegare? Sanctissimi martyres olim inter horrenda supplicia constricti ad contemptum infidelis tyranni clamabant: Christiani sumus, idola tua non adoramus. Pro confessione Domini Iesu occidi cupimus, ut pro illo occisi cum illo uiuamus in ęternum. Quorsum ista dicimus, fratres, nisi siquis uestrum Mahumetanorum uiolentia oppressus Christum negare iubebitur,[ut] iugulum potius gladio supponat quam protelandę fragilis uitę cupidine Domino suo peccet et immortalitati pręferat mortalitatem? O felicem illorum fidem atque constantiam, qui Antichristi impietati consentire neque minis neque promissis compelli poterunt. Morientur mali, morientur boni, mors tamen malorum pessima. Preciosa autem in conspectu Domini mors sanctorum eius. Post hęc autem tam terribilia atque horrenda horribilior succedet per ignem consummatio. Ignis enim de cęlo uenturus est, qui uno incendio cęlum, terram mariaque dissoluet, Esaia propheta dicente:Leuate in cęlum oculos uestros, et uidete sub terra deorsum; quia cęli sicut fumus liquescent, et terra sicut uestimentum atteretur, et habitatores eius sicut hęc interibunt. Terrę igitur habitatores iusti iniustique, qui tunc superstites erunt, eodem igni absumentur. Verum tamen idem ignis alios purgabit, alios torquebit; aliis lucebit, alios uret. Sed ex animantibus nullum relinquet in terra uiuum. Idem enim propheta uaticinatur et ait:Ecce Dominus dissipabit terram, et nudabit eam, et affliget faciem eius, et disperget habitatores eius. Et alibi rursum:Ecce, inquit,Dominus in igne ueniet, et quasi turbo quadrigę eius, reddere in indignatione furorem suum et increpationem suam in flamma ignis. Quadrigas eius uocat angelos, quibus comitantibus uenturum in Euangelio quoque legimus. De hoc igne et in Osee propheta est scriptum:Adducet Dominus urentem uentum de deserto ascendentem. Et in Amos :Ecce uocabit, inquit,iudicium ad ignem Dominus Deus, et deuorabit abyssum multam. Et in Michea :Consumentur montes subtus eum, et ualles scindentur sicut cera a facie ignis. Et in Sophonia :In igne zeli mei deuorabitur omnis terra. Et in Malachia :Ipse enim quasi ignis conflans. Et iterum :Ecce, inquit,dies ueniet succensa quasi. Longe igitur horribilior erit ignis iste illo igne, quo Ilium arsit, uel quo Nero Vrbis partem concremauit, uel quo Alexander Persarum regiam, opus inter orbis terrę miracula numerandum, absumpsit. Etenim in diuersis regionibus talia contigere. Flamma autem, de qua loquimur, totam terram occupabit. Contremiscent reges, pauebunt populi. Sęuiturum tamen in omnes incendium nemo prorsus effugere poterit, nemo ulla ratione deuitare. Communis mors omnibus imminebit, in omnes pariter grassabitur. Preciosa tamen mors sanctorum, ut ante diximus, mors autem peccatorum pessima. De hoc igne Apostolus quoque ad Hebreos scribens:[c]aminus Terribilis, inquit,quędam expectatio iudicii, et ignis emulatio, quę consumptura est aduersarios. Consumentur aduersarii, consumentur utique et iusti, sed alteri ad uitam, alteri ad mortem. Diuersum enim faciet euentum diuersę uitę ratio, dicente Zacharia propheta :Erunt in omni terra, dicit Dominus, partes duę in ea dispergentur; et deficient, tertia pars relinquetur in ea. Duę istę partes erunt Iudęi increduli et heresi polluti Christiani; tertia pars erunt fideles, qui quomodo relinquentur, declarat dicens:et ducam tertiam partem per ignem, et uram eos sicut uritur argentum, et probabo eos, sicut probatur aurum. Et fideles ergo probandi sunt per ignem; non tamen sicut ligna et palea, quę in igne deficiunt, sed sicut argentum et aurum, quę quanto magis excoquuntur, tanto puriora euadunt. Hoc prorsus futurum ipsi sancti in psalmis confitentur et ad Dominum conuersi aiunt:Probasti nos, Deus, igne nos examinasti, sicut examinatur argentum. Et post paululum:Transiuimus, inquiunt,per ignem et aquam, et eduxisti nos in refrigerium. Si de igne Iudicii intelligimus, pręteritum pro futuro positum est, more Scripturarum: ut, quod prędicitur, non minus certum habeat euentum, quam illa, quę pręterierunt. At uero si de pręsenti igne accipiendum sit, transierunt fideles Dei serui per ignem multarum tribulationum et per aquam baptismatis sacri intraueruntque in refrigerium beatitudinis ęternę. Cuncta autem, quę in mundo sunt, in fine seculorum igne dissolui oportere, etiam Heraclyto gentili philosopho placuit, nequis ethnicorum assertionem nostram irrideat et Christianos talia confingere arbitretur. Pręter hęc experimento discimus tantam uim esse ignis, ut ligna consumat, petram conuincat, ferrum molliat, metalla liquefaciat, aquas assiduo callore siccet. Nequis deinde incredulus miretur terram, mare aęraque arsurum, gentilium annales idem innuere mihi uidentur et fidem hac de re uel incredulis facere. Seneca sincerissimę fidei autor lib. Naturalium quęstionum primo ait:Frequenter in historiis legimus cęlum ardere uisum ita sublime, ut inter sydera esse uideatur. Nonne sunt hęc pręludia quędam siue signa postremę huius concremationis in die Iudicii futurę? Quod autem mare quoque arsurum sit, idem lib. 20. testatur et ait:Ducentorum passuum fuisse altitudinem Asclepiadorus, Possidonii auditor, tradit, per quam direptis aquis ignis emersit. Quod si uis illa ignea tanta aquarum altitudine arceri uel extingui nequiuit, quomodo furente ultimo incendio, quo et cęlum siue sub cęli aęr cremandus dicitur, omnis penitus aquarum humor non siccabitur? Terram autem arsuram Aethnę Sicilię montis flammarum exhallatio nobis indicio est et quarundam in Siculo mari insularum errumpens ardor. Noctu enim flammę uidentur, interdiu fumus nubium instar exurgerę. Quod si terra quoque suos seruat ardores, quid mirum, si etiam ipsa postremis temporibus huius flammę ui excoquenda sit? Quam pręterea uiolenta ignis natura sit Plato in Timeo declarat dicens:Quęcunque ex minutioribus componuntur, maiora detinent; quę uero ex grandioribus, minutiora cohibere non possunt. Ignis autem prę cęteris generibus minutissimis constat particulis. Ideoque aquam, aëra, terram, et quę ex his componuntur, omnia penetrat, transilit, usque adeo, ut nihil ipsum ualeat cohibere. Cęterum mirabiliora adhuc uidemus aęrei ignis opera in fulminibus, eorum ictu dolia exhauriri intactis operimentis; aurum, ęs, argentum liquari in sacculis, ipsis non combustis: matrem ictam, foetu in aluo interempto, superuixisse, Plinius autor est. Et cum hęc ita sint, minus mirum erit, si igne de cęlo misso ardeat aęr, siccetur mare, excoquatur terra et cuncta corpora cedant uiribus cęlestis ardoris. Quod quidem omnia arsura non solum ex prophetarum oraculis discimus uerum etiam per uisionum figurarumque significationes admonemur. In Genesi est scriptum:Cum ergo occubuisset sol— per occubitum soli finem designat seculorum —facta est, inquit,caligo tenebrosa, id est Antichristi persecutio, tenebras offerens hominibus et non lucem. Sequitur:et apparuit clibanus fumans, et lampas ignis transiliens inter diuisiones illas. Persecutionem enim Antichristi rerum subsequetur conflagratio. Pulchreque additur:inter diuisiones illas, quia diuidet inter pios et impios, his noxius, illis propicius, hos urens, illos emundans. Hoc idem Hieremię uisio figurauit:Ollam succensam, inquit,ego uideo, et faciem eius a facie Aquilonis. Et dixit Dominus ad me: Ab Aquilone exardescent mala super omnes habitatores terrę. Quid est olla succensa nisi mundus ardens? Antichristi autem aduentus erit ab Aquilone. Eo ueniente exardescent mala super omnes habitatores terrę. Super illos utique, qui terrenis deliciis cupiditatibusque dediti cęlestia contemnunt et bona mox transitura pro ęternis amplectuntur.4 Dictum est hactenus de his, quę aduentum Christi pręcessura sunt, cuncta quidem plena timoris, plena calamitatis, plena ęrumnarum ac moeroris. Nunc superest, ut de Iudicis aduentu dicamus, tanto magis expauescendo, quanto breuibus malis maiora sunt ęterna mala et finitis infinita, de iis, qui damnandi erunt. Electos enim Iudicis aspectus consolabitur, reprobos terrebit et miro modo eadem eius facies aliis apparebit aspera et irata, aliis uero mitis uidebitur et spem quandam impartiendę seruis suis gratię pręseferens. At tamen pręmittet ante se angelos Dominus cum tuba, id est uoce clara, quę simul mortuos ad uitam reuocet et suscitatis omnibus aduentum nunciet magni Regis iudicisque uiuorum ac mortuorum. Alii iudices de uiuis tantummodo iudicant, hic etiam de mortuis. Soli enim morientium merita nota sunt, cui nihil est occultum. Iudicabit igitur uiuos et mortuos; non quod aliqui incendio illi superstites futuri sint. Nemo enim ab eo uiuus euadet; sed quia neque uiuentium facinora neque morientium ambigui exitus eum latere poterunt, cuius oculis nuda et aperta sunt omnia, cui denique cuncta pręsentia sunt et nihil pręteritum uel futurum. De tuba ista angelica in Mattheo est scriptum:
Mittet angelos suos cum tuba et uoce magna, et congregabunt electos eius a quatuor uentis a summo cęlorum usque ad terminos eorum. Hanc tubam futuram prophetę quoque prędixerunt. Esaias :Et erit, inquit,in die illa clangetur in tuba magna, et uenient, qui perditi fuerant, hoc est: conuertentur ad Christum, qui prius increduli erant, uel qui mortui fuerant, de terrę puluere surgent. Et in Hieremia legimus:Dominus de excelso rugiet. Et in Iohele :Canite tuba in Syon. Et in Sophonia :Dies tubę et clangoris. Ad hanc ergo tubam, ad hunc clangorem omnes mortui cum suis corporibus, quę in cineres redacta fuerant, de terra surgent et ad uitam excitabuntur. Hoc illud est, quod propheta in psalmis clamitabat dicens:Ecce dabit uoci suę uocem uirtutis suę. Tuba ergo angeli, uox erit Dei. Cuius uocis tanta uis erit, ut monumenta aperiat, ossa colligat, in puluerem redacta consolidet, solidata uiuificet et uniuscuiusque animam corpori, quod prius habuerat, restituat. Sunt tamen quidam, qui futuram resurrectionem negent, quod dicant, impossibile esse, crematorum cinerem aliis cineribus mixtum atque confusum, illud idem corpus efficere, in quo substitit prius. Impossibilius etiam, ut caro uel a piscibus uel a feris laniata et deglutita et iam in alienam carnem conuersa, eadem ipsa ad constituendam massam pristinę carnis redeat et hominis corpus, cum quo natus fuerat et in quo uixerat, reficiat atque instauret. Qui sic arguunt, illi quidem non consyderant summi Dei potentiam, quod uirtutis infinitę sit. Qui ergo cuncta creauit solo uerbo — dixit enim, et facta sunt, mandauit, et creata sunt — qui, inquam, cuncta creauit ex nihilo, non poterit eandem substantiam materię creatę, cum dissipata fuerit, in eandem formam redigere? Qui cęlum terramque fecit et omnia, quę in eis sunt, non poterit colligere particulas corporis humani, siue in puluerem siue in carnem brutorum conuersę fuerint, et easdem in corpus pristinum conglutinare? Quis unquam crederet per mare medium sicco itinere homines transituros, fluminis cursum, donec homines per siccum alueum se transferant, staturum? Hoc tamen diuinitus contigisse populo Israhelitico credimus. Quis crederet ad tubę sonitum muros ciuitatis casuros, ad preces hominis in cęlo solem cursum suum, quo irrequietus labitur, inhibiturum? hoc tamen Iosuę Hebreorum duci, contigisse Scriptura diuina testatur. Quis, inquam, crederet, ut mortui reuiuiscant, ut cęcus natus uisum recipiat, ut leprosi statim mundentur, ut homo super aquas suspenso ambulet gradu, ut alia multa, quę a Saluatore facta Euangelistę nobis prodiderunt, fieri posse diceret? Quid ergo, qui talia pręcessisse credunt, quę secutura sunt, non credunt? Quid hoc est, nisi quia idem ipsi, dum futura miracula consyderant, pręteritorum obliuiscuntur. Quorum profecto si memores essent, et quę prędicta sunt, posse fieri non dubitarent. Mirabilia et supra omnem naturę uim sunt Dei opera. Porro incredulos ad credendum reuocat Apostolus seminum similitudine:Quod seminas, inquit,non uiuificatur, nisi prius moriatur. Et quid seminas? Non corpus, quod futurum est, seminas, sed nudum granum, ut puta tritici aut alicuius cęterorum. Deus autem dat illi corpus, sicut uult, et unicuique seminum proprium corpus. Non ergo dat tritico sato corpus ordei neque ordeo sato corpus tritici. Misce semina tritici, et ordei, et ciceris, et fabę, et simul mixta atque confusa manda terrę, nonne unumquodque granum cum suo corpore de terra surget? Ita et mortuorum hominum cineres cum aliis cineribus mixti et carnes in aliorum animalium carnes conuersę ad suam quęque animam concurrent. Neque Petri cinis Ioannis animam uestiet; nec rursum Petri animam Ioannis cinis. Vidit hoc futurum uir Dei Iob, et carne iam a uermibus pene consumpta, se ipsum spe resurrectionis consolatur dicens:Scio, quod Redemptor meus uiuit, et in nouissimo die de terra surrecturus sum, et rursum circumdabor pelle mea, et in carne mea uidebo Deum meum, quem uisurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt, et non alius. Reposita est hęc spes mea in sinu meo. Hoc quoque contra eorum errorem facit, qui dixerunt, corpora quidem surrectura, sed ex materia omnibus communi. Falsum autem id esse uerba hęc probant:Circumdabor, inquit,pelle mea, et carne mea, et non aliena pelle, uel carne. Et oculi mei, non alieni, et ego ipse, non alius uidebo Deum meum. Aequum pręterea et rationi consentaneum uidetur, ut, in quo corpore peccauimus, in eo et puniamur; in quo autem pie sancteque aliquid egimus, in eo et remuneremur. Cęterum de resurrectione futura prędixerunt nobis prophetę, admonuit Christus, affirmarunt Christi apostoli. Ezechiel propheta in spiritu Domini educitur in campum ossibus plenum, et dum Domino iubente uaticinatur eis adsistens, iunguntur ossa ad ossa, nerui, caro, cutis succrescunt, et flante spiritu a quatuor uentis, reuiuiscunt. Subiungitque propheta dicens:Hęc dicit Dominus. Quid aliud uerba ista sonant nisi futuram mortuorum resurrectionem? In Daniele quoque est scriptum:[Deus] : Ecce ego aperiam tumulos uestros, et educam uos de sepulchris uestris, popule meusMulti de iis, qui dormiunt in terrę puluere, euigilabunt, alii in uitam ęternam, alii in opprobrium, ut uideant semper. Videamus, quid pręterea Euangelica Veritas ad aures omnium clamitet, ut cognoscentes se in corpore et in anima ęternos fore, breuissimum huius uitę tempus bene laudabiliterque disponant, si ad uitam, quę finem non habet, peruenire cupiunt. Saducei, quia negabant resurrectionem, confundere uolebant Christum, et ab eo quęsierunt de muliere, quę septem maritos habuit alium post alium,cuius, inquiunt,ex his erit uxor in resurrectione? Sed quoniam, ubi non est mors ultra, non est necesse, ut generatio succedat — id enim in supplementum fit decedentium — ideo audiunt:Erratis nescientes Scripturas neque uirtutem Dei. In resurrectione enim neque nubent neque nubentur, sed erunt sicut angeli Dei in cęlo. Igitur sicut inter angelos non intercedunt connubia, ita nec inter illos, qui resurgent incorrupti atque immortales. Membraque diuersi sexus erunt ad corporis decorem, non ad concupiscentiam. Adam et Eua in paradiso nudi erant, nec erubescebant, quia libidinis motum nondum senserant. Tunc autem uerecundari coepere de sua nuditate, cum peccassent. Erunt itaque sancti omnes sicut angeli in cęlo, non tamen in aliena, sed in sua substantia, non sexu mutato, sed carnalis copulę cupiditate sublata. Quod si multi carne adhuc mortali uiuentes a carnalibus concupiscentiis sese abstinent, quanto magis illi, quibus angelorum promittitur similitudo quique de terrenis iam facti fuerint cęlestes? Idem Dominus in Ioannis Euangelio futuram resurrectionem asseuerans ait:Amen, amen dico uobis, quia uenit hora, et nunc est, quando mortui audient uocem Filii Dei, et qui audierint, uiuent. Iudicium iudicio comparasse mihi uidetur, perinde ac si dicat: sicut nunc filia archisinagogi et filius uiduę et Lazarus cum mortui essent audierunt uocem Filii hominis, et a mortuis resurrexerunt, ita erit hora illa, quam non uenisse, sed uenire dixit. Vocem Filii hominis mortui omnes audient, et audita reuiuiscent; sed non sicut isti, qui nunc suscitantur iterum morituri. Mors enim ultra non erit. Talis resurrectionis ibi quoque facit mentionem Dominus, ubi ait :Hęc est uoluntas Patris mei, qui misit me, ut omnis, qui uidet Filium et credit in eum, habeat uitam ęternam, et ego resuscitem eum in nouissimo die. Prius uidere est, deinde credere. Legendo uel audiendo Euangelium uidemus Iesum Dei filium, approbando autem ea, quę de illo scripta sunt, credimus in eum. Quicunque sic agit, ille habet uitam ęternam, prius in anima, cum moritur, deinde etiam in corpore, cum a morte suscitatur. Hanc nouissimam suscitationem ipsi quoque eius discipuli nobis prędicant, ita ut a Magistro didicerunt. Paulus ad Corinthios :Christus resurrexit a mortuis, inquit,primitię dormientium; quoniam quidem per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum. Et sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes uiuificabuntur. Reuiuiscent utique et qui in mari perierunt et qui in terra. Sic enim habet Apocalypsis Ioannis :Dedit mare mortuos, qui in eo erant, et mors et infernus dederunt mortuos suos, qui in ipsis erant, et iudicatum est de singulis secundum opera ipsorum. Mors, hoc est, quacunque morte oppressi, et infernus, id est, et ad infernos damnati, omnes ad resumendum sua corpora redibunt, ut, cum quibus peccauerunt, cum illis et crucientur; et iusti, cum quibus bonum operati sunt, cum his et cęlesti bono perfruantur. Quin immo ad perfectionem humanę naturę necessaria est corporum resurrectio. Homo enim ex anima et corpore constat. Alioquin nec anima sine corpore nec corpus absque anima esset homo perfectus. Vt autem perfectus sit, hoc, quod per mortem fuit separatum, per resurrectionem iterum uniatur necesse est, et quidem ulterius non dissoluendum. Nam mors non erit ultra, diceturque ei:Vbi est, mors, stimulus tuus? Vbi est morsus tuus, inferne? Ad hęc, si quibusdam antiquę philosophię uiris placuit, quodam tempore defunctorum animas ad sua corpora redituras, quisquis nobis non satis credit, saltem gentilibus ueri scrutatoribus adhibeat fidem. Seneca in quadam ad Lucilium epistola: Nihil ex his, quę sunt, interire ait, sed ad sua redire principia.Ideo mors, inquit,quam pertimescimus ac recusamus, intermittit uitam, non eripit; ueniet iterum dies, qui nos reponat in lucem. Hoc idem ante illum sensit Plato, qui in suo de regno libro:Post pręsentem mundi cursum, inquit,hominum animas imperante Deo atque suscitante corpora sua, quę in hoc cursu amiserunt, ideo recepturas, ut quemadmodum sub fato quondam corpora humana in terra deciderunt, ita sub prouidentię diuinę imperio ex terra resurgant atque reuiuiscant. Quod autem cum reuixerint, et incorruptibiles futuri sint, Laertius, qui uitas scripsit philosophorum,Theopompum, ait,octauo Philippicorum libro dixisse, reuicturos homines immortalesque futuros. Isti quidem non erant Christiani, et contra calumniatores pro nobis stabant. Sed neque opus est, ut omnia cauillantium argumenta refellamus, quando quidem ab Ecclesię doctoribus iampridem uerissimis efficacissimisque rationibus confutata sunt, explosa et exsibilata. Igitur post tam mirabilem omnium hominum resurrectionem mirabilior multo erit Filii hominis in maiestate apparitio. Videbunt eum cum diuinitatis gloria de cęlo uenientem, angelorum agminibus comitatum, ineffabili luce circumfusum. Gloriosus olim apparuit in monte tribus duntaxat discipulis; gloriosior deinde apparebit omnibus gentibus a morte suscitatis. Hoc futurum ipse pręmonuit, cum diceret :Amodo uidebitis filium hominis sedentem a dextris uirtutis Dei et uenientem in nubibus cęli. Nemo, fratres, dubitet id implendum, quod a Veritate est pręnunciatum. Mentiri Veritas non potest; alioquin non esset ueritas, sed mendacium.Cęlum, inquit,et terra transibunt, uerba autem mea non pręteribunt. Omnia itaque certissime fient, quę uel ab ipso uel ab apostolis, uel a prophetis prędicta sunt. Omnibus ergo Christus Dominus uisibilis apparebit, dicente Ioanne in Apocalypsi :Ecce uenit in nubibus et uidebit eum omnis oculus, et qui eum pupugerunt. Videbunt enim eum et Iudęi increduli, cognoscentesque Dei filium fuisse, quem ipsi crucifixerunt, dolore afficientur. Ideo subditur:et plangent se super eum omnes tribus terrę. Plangent, quia multis in eum credentibus ipsi non crediderunt. Nemo tunc dubitabit illum ipsum esse, qui fuit crucifixus. Nemo dubitabit Deum et hominem esse. Spectabitur enim in eo simul forma hominis et maiestas Dei. Corpus hominem testabitur, potestas Deum.Deus, inquit ,manifeste ueniet, Deus noster et non silebit.Hunc enim silere uidetur, dum improbos tolerat et iustos indigna pati sustinet. Tunc autem non silebit, et impios damnans et pios remunerans. Hic est, quem Apostolus in tempore ostendendum dixit:Quem, inquit, suis temporibus ostendet beatus, et solus potens Rex regum et Dominus dominantium. Porro de maiestate aduenientis et potestate in Mattheo ipse de se loquitur et ait:Data est mihi omnis potestas in cęlo et in terra; in cęlo regnandi, in terra iudicandi. Data est potestas hominis filio, quam semper habuit Dei filius, in utraque natura unus Christus. Vnum quoque se cum patre esse ostendit dicens :Sicut Pater suscitat mortuos et uiuificat, sic et Filius, quos uult, uiuificat. Neque enim Pater iudicat quenquam, sed omne iudicium dedit Filio, ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant patrem. Tam enim persona Filii quam persona Patris honoranda est, quoniam in substantia unum sunt.Et potestatem, inquit,dedit ei iudicium facere, quia Filius hominis est. Quicquid enim Christus in sua habet humanitate, a sua accipit diuinitate, quam cum Patre habet communem. Et in Luca scriptum est:Virtutes cęlorum mouebuntur et tunc uidebunt Filium hominis uenientem in nubibus cum potestate magna et maiestate. Idem in Mattheo :Amodo uidebitis Filium hominis sedentem a dextris uirtutis Dei et uenientem in nubibus cęli. Et in Ioanne idem locutus est:Amen, amen dico uobis, uidebitis cęlum apertum, et angelos Dei ascendentes et descendentes supra Filium hominis. Ad tam grande spectaculum si uirtutes cęlorum mouebuntur, si cęlestes spiritus capiet admiratio et stupor occupabit, quid faciet terrenum animal homo? Quomodo rem uidens nulli omnino nec pręteritarum nec futurarum comparandam poterit sustinere? Videbit etenim aperiri cęlos, Christum in nubibus cęli uenientem cum diuinitatis suę claritate et uirtute, angelos inuisibiles natura, uisibiles pro tempore factos, nunc sursum, nunc deorsum in imperium Regis discurrere, ipsum in medio sicut fulgur, immo magis quam fulgur coruscare. Sicut, inquit, fulgur exit ab oriente et apparet usque in occidentem, ita erit et aduentus Filii hominis. Hoc est, quemadmodum, quoties fulgurat in oriente, non latet eos, qui habitant in occidente, ita aduentus hominis omnibus conspicuus erit, suo fulgore et sanctorum angelorum claritate oculos hominum perstringens omnibusque sese exibens manifestum. Et id quidem, ut omnes diiudicet et omnibus digna factis retribuat. Hoc illud est, quod in psalmis Dauid Deum orabat dicens:Deus, iudicium tuum regi da et iustitiam tuam filio regis. Christus enim et rex est et Patris regis Filius. Ipsi data est iudicandi potestas :Iudicabit orbem terre in ęquitate et populos in ueritate sua. Non erit tunc testibus opus.Ego sum iudex et testis, dicit Dominus. Hic est, de quo Esaias ait :Dominus ad iudicandum ueniet cum senibus populi sui, et principibus eius. Senes isti prophetę sunt, principes sunt apostoli. Hos secum simul iudicaturos prędixit, quando eos in duodecim soliis secum sessuros affirmauit, ut iudicent duodecim tribus Israhel. Et Paulus ad Cor. scribens:An nescitis, inquit,quoniam sancti de hoc mundo iudicabunt? Et iterum:Nescitis, quoniam angelos iudicabimus? Quanto magis secularia! Sed quęri potest: quomodo angelos iudicabunt, cum iam iudicati sunt, alii ad perennem gloriam, alii ad ignem ęternum? Non ergo sancti angelos iudicabunt, sed eorum opera in hominibus, bonorum in bonis, malorum in malis. Boni enim homines, quia bonorum angelorum inspirationi consenserunt, pręmiabuntur. Mali, quia dęmonum tentationi non restiterunt, damnabuntur.Et si angelos, inquit,iudicabimus, quanto magis secularia! Hoc est ea, quae sola arbitrii libertate fiunt siue bona siue mala; quanuis bona perfici nequeant, nisi Diuina gratia suffragante. Porro de sanctorum iudicio etiam in Sapientię libro habetur:Iudicabunt nationes, et dominabuntur populis, et regnabit Dominus illorum in perpetuum. Et in Esaia :Brachia mea populos iudicabunt. Omnes, qui pie iusteque uiuunt, brachia Christi sunt. Quanta igitur sanctorum dignitas, ut Christi iudicis asseclę sint, et simul iudicent. Quanto enim humilius se gesserunt propter Deum, tanto altius honorabuntur. Rapientur quippe in aera obuiam Domino (ut Apostolussit ) et cum eo erunt semper. Alii uero peccatorum pondere grauati in terra remanebunt, donec pro meritis inferius deprimantur. Iudicium erit super uiuos et mortuos, super mediocriter bonos et mediocriter malos. Electi enim non ueniunt in iudicium, et impii iam iudicati sunt. Omnes itaque resurgent, sed non omnes iudicabuntur. Sic enim in Ioanne est· scriptum:Qui credit in eum, non iudicatur; qui autem non credit, iam iudicatus est, quia non credit in nomine unigeniti Filii Dei. In eodem ipse Saluator ait:Amen, amen dico uobis, quia, qui uerbum meum audit et credit ei, qui misit me, habet uitam ęternam et in iudicium non uenit, sed transibit a morte ad uitam. Dissentire uidetur ab hac sententia Paulus Apostolus dicens:Omnes nos exiberi oportet ante tribunal Christi. Non tamen diuersum erit, si rite dictum istud pensabimus. Omnes enim ante tribunal Christi sistentur, sed non ideo, ut omnes judicentur; illi uidelicet, quorum iam factum est pręiudicium, non solum a Deo, sed etiam ab Ecclesia Dei, quę multorum reliquias in terra uenenatur et eos, qui non crediderunt, in sacrario sepeliri prohibet, ut iam iudicatos demonstret. Absurdum quoque uidetur, Ut, quos Christus secum iudicaturos dixit, nos iudicandos dicamus. Quod autem Christus iudex est uiuorum et mortuorum, testatur Petrus in sua Epistola de his, qui judicandi sunt, dicens:Reddent ei rationem, qui paratus est iudicare uiuos et mortuos. Et Paulus ad Timotheum :Testificor coram Deo et Iesu Christo, qui judicaturus est uiuos et mortuos. Viuos et mortuos quidam interpretantur corpus et animam, iuxta illud:Qui potest corpus et animam mittere in gehennam, hunc timete. Mihi uero conuenientius aptiusque uidetur, ut intelligamus uluos iustos — justus enim ex fide uiuit — et mortuos illos, quorum opera mortua sunt, secundum illud:Sine mortuos sepelire mortuos suos. Vel si simplicius dictum accipere uolumus, mortuos dicamus illos, qui olim mortui sunt, et uiuos eos, quos in die nouissimo ignis absumpturus est, quasi qui postremi in uiuis erunt. Vtcunque sit, iudicium tamen erit, quo discernantur boni a malis, credentes ab incredulis.Ecce, inquit ,ego iudico inter pecus et pecus, arietum et hircorum. Vel iuxta Euangelium:inter agnos, et hędos. Nam in Mattheo legimus:Cum autem uenerit Filius hominis in maiestate sua, et omnes angeli eius cum eo, tunc sedebit super sedem maiestatis suę, et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab inuicem, sicut segregat pastor oues ab hędis, et statuet oues quidem a dextris, hędos autem a sinistris. Veniet ergo in forma hominis, cum qua a mortuis resurrexit et in cęlum ascendit; ueniet autem in maiestate diuinitatis, cui coniunctus est, ut omnes eum hominem ac Deum esse agnoscant. Congregabuntur ad eum omnes gentes:Vbicunque, inquit,fuerit corpus, illic congregabuntur et aquilę. In Iohele autem propheta loquentem audimus:Congregabo omnes gentes et deducam eas in uallem Iosaphat, et disceptabo cum eis ibi. Et iterum ait:Consurgant et ascendant gentes in uallem Iosaphat; quia ibi sedebo, ut iudicem omnes gentes in circuitu. Iosaphat interpretatur Domini iudicium. Eo igitur loci, qui iudicandi erunt, turmatim confluent, ubi Iudicis thronus positus erit. Et si is locus uallis Iosaphat erit, quę in Iudęa est, quomodo locus tam angustus tantam capiet multitudinem? Sed quemadmodum ingens exercitus ad ducem suum congregari dicitur, ita ad uallem illam omnes congregabuntur, sed alii in ualle, alii circa uallem. Et licet extremi inde procul consistent, quia tamen primis contigui erunt, omnes in ualle congregandos dixit. Angelorum autem ministerio congregabuntur.Et mittet, inquit(Matth. XXIIII.) ,angelos suos cum tuba et uoce magna, et congregabunt electos eius a quatuor uentis, a summis cęlorum usque ad terminos eorum. Vide et obserua, quia electi congregantur, non ad judicium, sed ad consortium Domini sui, ut una cum ipso judicent eos, a quibus olim passi sunt persecutiones, probra, supplicia, cędes, utque cum ipso permaneant ipsi, qui pro eius amore contemptis uoluptatibus dura atque aspera ultro subiere, diuitiis pręferendo paupertatem, nuptiis castitatem, ambitioni humilitatem. Hi sunt, de quibus Thessalonicenses admonet Apostolus dicens:Ipse Dominus in iussu et in uoce archangeli, et in tuba Dei descendet de cęlo, et mortui, qui in Christo sunt, resurgent primi; deinde nos, qui uiuimus, qui relinquimur, simul rapiemur cum illis in nubibus obuiam Christo in aęra, et sic semper cum Domino erimus. Primos in Christo mortuos intelligimus eos, qui in Christo pro redemptione generis humani nascituro credentes obiere.Deinde nos, inquit,qui uiuimus, qui relinquimur. Hoc est, qui iam per Christum redempti uiuimus et a uetustatis obligatione soluti Euangelicę relinquimur ueritati. Simul rapiemur cum illis, qui sub lege erant et primi in Christo mortui sunt. Non est autem dicendum, quod alii prius, alii posterius resurgant. Omnes simul resurgent tam iusti quam impii. Sed soli iusti cum glorificatis corporibus rapientur in nubibus obuiam Christo, ut descendentem ad terram Dominum fideles serui reuerenter comitentur, asseclę et assessores in throno sedentis. Restabunt adhuc alii minus perfecti, fideles tamen, quos in dextera parte angeli statuent saluandos. Reliquos autem, hoc est, uel incredulos Iudęos uel male credentes hereticos uel in peccatis perditos Christianos, seorsum in parte sinistra stare compellent. Id futurum clare aperteque exposuit Dominus, ut omnibus liquido pateat, qualis bonorum malorumque finis sit, et alii de commisso scelere poenitentiam agant, alii in proposito uitę sanctioris ardentius perseuerent et utique saluentur. Ait enim :Cum ueneriit Filius hominis in maiestate sua et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super sedem maiestatis suę, et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab inuicem, sicut pastor segregat oues ab hędis: et statuet oues quidem a dextris, hędos autem a sinistris. Qui formam serui accepit, domini pręseferet dignitatem; prius humilis, postea gloriosus, qualem in uisione prospexit Daniel propheta dicens:Aspiciebam, donec throni positi sunt; et antiquus dierum sedit, uestimentum eius candidum quasi nix, et capilli capitis eius quasi lana munda, thronus eius flammę ignis, rotę eius ignis accensus, fluuius igneus rapidusque egrediebatur a facie eius: millia millium ministrabant ei, et decies centena millia assistebant ei. Iudicium sedit, et libri aperti sunt. His circumscriptionibus iusti iudicis officium exprimi reor. Antiquitas dierum ad maturitatem consilii pertinet, candor uestium ad iudicii sinceritatem, capilli, qui a capite exeunt, ab ore prolata sententia est. Quę ideo lanę mundę comparatur, ut nimia asperitate careat, et tamen iustitię munditiam seruet. Misericors enim et iustus est Dominus. Denique iudex ille, misericors est et iustus, capilli eius lana munda sunt. De igne autem, quo elementa excoquenda sunt, superius disputatum est. De illo uero, qui iniquis atque impiis paratus est, mox dicemus. Hoc tamen loco ter ignem nominari audio, et iuxta mysticum sensum (ut mihi quidem uidetur) thronus flammeus angelici spiritus sunt: Cherubin et Seraphin, throni et dominationes, in quibus sedeat Dominus. De his enim dicitur:Qui facis angelos tuas ignem urentem. Rotę uero charitatis igne ardentes discipuli eius sunt, super quos igneę linguę in aduentu Sancti Spiritus apparuerunt. Ob hoc autem rotę nominantur, quia per orbem huc atque illuc uoluti Christum euangelizabant. Hi sunt ergo rotę illę, in quibus iuxta Ezechielem erat spiritus uitę, de quibus psalmista quoque ad Deum conuersus,uox tua, inquit,in rotis. Fluuius autem igneus siue ille est, quo cuncta consumenda sunt, siue in quo praui in ęternum torrendi sunt; uterque ignis a facie Dei egreditur, ut in his iustitia eius declaretur. Qua uero ratione uel quamobrem boni uitam capient ęternam et mali ignem ęternum, prosequamur, quod recitare cępimus, Euangelium, et plane perspicueque sciemus: nihil in illo obscuritate uerborum inuolutum latet; cuiuis lectori aperta sunt, quę dicuntur.Cum uenerit, inquit ,Filius hominis in maiestate sua et omnes angeli cum eo, quis iste nisi angelorum Dominus est, cui angeli seruiunt? Millia, inquit, millium ministrabant ei et decies centena millia assistebant ei. Quis ad tale spectaculum non exalbesceret metu? Quis non totis artubus contremisceret? Quis mentis stupore attonitus non obmutuisset? Congregabuntur ad eum omnes gentes. At uero, cum uiderint sanctos ejus rapi in cęlum, se autem in terra relinqui, qui, putas, erit horror in animis relictarum? Ad hęc, cum se ad inuicem segregari conspicient, alias in parte dextera, alias inleua collocari? Licet illos, qui in dextera erunt, spes futurę sustentabit salutis: eas uero, qui in leuam reducentur, nonne desperatio occupabit, antequam iudicentur? Plane enim intelligent se damnandos esse. Non poterunt, puto, sustinere Iudicis irati faciem, et proni in terram lugubres cum gemitu uoces dabunt. Non erit, qui eos consoletur; consolandi enim deficiet modus ad miseriam nunquam finiendam destinatis. In temporaneis quippe suppliciis, quia saltem per mortem finienda speratur calamitas, consolationem affert ipsa expectatio. Vbi autem nullus est malorum exitus, ibi nulla esse potest consolationis materia. Toto tempore lugendum est, ubi nullus poenarum finis expectatur. Facta igitur hominum iudicandorum discretione,tunc dicet, inquit ,Rex his, qui a dextris eius erunt: Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum uobis regnum a constitutione mundi. O felices illi, quos Rex ad se uocabit. O infelices et miseri, quos repellet iubebitque recedere.Venite, benedicti Patris mei. Benedicti Dei Patris sunt, quibus promissa ęternę beatitudinis hęreditas debetur. Igitur tanquam Dei hęredes et Christi cohęredes possidete paratum uobis regnum a constitutione mundi. Ab initio enim nouit Dominus eos, qui sui sunt. Aliis autem ait:Non noui uos, ea uidelicet notione, qua electi noscuntur, non qua ipse nouit omnia, antequam fiant.Possidete, inquit,cęleste regnum, cuius possessio perennis est et ęterna. Terrena enim regna subinde mutantur et deficiunt. Nihil certum, nihil stabile in hoc seculo, nihil perpetuo proprium. Quid ergo iuuat regnum terrenum multorum hominum sanguine comparare, alienas subiugare nationes, bella cum finitimis gerere et cum proprię uitę periculo multis imperare? Tu, qui ex alienis tua facis, nonne mors ex tuis faciet aliena? Quin etiam dum uiuis, dum sanus es, quę alteri abstulisti, potest profecto alter eripere tibi. Contempta igitur fragilis regni possessione, perpetui et ęterni regni bonum quęramus, si uere regnare cupimus. Qua ratione quibusue meritis hoc adipisci possumus, ostendit Dominus dicens:Esuriui enim, et dedistis mihi manducare; sitiui, et dedistis mihi bibere; hospes eram, et collegistis me; nudus, et operuistis me; infirmus, et uisitastis me; in carcere eram, et uenistis ad me. Miserationis in pauperes sunt opera ista. Regnum amiserat Nabuchodonosor, et dictum est ei:elemosinis redime peccata tua, et delicta tua miserationibus pauperum. Peccasti, Christiane, poeniteat te peccasse tuisque opibus succurre aliorum inopię, et quicquid pauperi impartieris, Christus tibi impensum reputabit atque ab eo accipies pro modicis magna, pro temporalibus sempiterna. His tamen talia promitti scias, qui uitam corrigunt, et sicut prius uitiis, ita deinde uirtutibus operam impendunt. Nihil enim prodest elemosinas facere et in mortiferis uoluptatibus perseuerare. Dona iniquorum non probat Altissimus.Ego Dominus, inquit,diligens iudicium et odia habens rapinam in. Porro hi, qui ad regni ęterni bona possidenda uacati fuerint, admirantes pręmiorum magnitudinem, longe earum merita excedentem, et quasi nescii, quando tale aliquid Christo pręstiterint, interrogabunt et dicent:holocaust[o] Domine, quando te uidimus esurientem, et pauimus te; sitientem, et dedimus tibi potum? Quando autem te uidimus hospitem, et collegimus te? Aut nudum, et cooperuimus te? Aut quando te uidimus infirmum, aut in carcere, et uenimus ad te? Hi profecto dicere mihi uidentur: Si in istis angustiis, Domine, te uidissemus, non solum uitę necessaria tibi ministraremus, sed nosmetipsos nostraque omnia tradidissemus. Usque adeo tua nos pręsentia delectaret; denique tuam inopiam suscipere et nostras opes tibi tradere parati essemus. Et ille respondens dicet:Amen dico uobis, quandiu fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis. Sibi factum computat Dominus, quicquid fideli indigenti pręstatur. Dimidio suę clamidis Martinus pauperem seminudum operuerat, et Christum audit loquentem:Martinus adhuc catechumenus hac me ueste contexit. Nemo igitur dubitet, quicquid alienę impartierit egestati, id se Christo Domino, cui omnia debet, se impartiisse. Plus, quam dici queat, expauescenda sunt, quę sequuntur, nec sine multa animi anxietate explicanda.Tunc dicet, inquit ,et his, qui a sinistris erunt: Discedite a me, maledicti, in ignem ęternum, qui paratus est diabolo et angelis eius. Audita hac irreuocabili seueri Iudicis sententia, quid acturos putamus damnatos? Quid aliud, quęso, nisi ululatu, gemitu clamoribusque omnia complendo nunc ad terram se prosternent, nunc exurgent, pectus pugno uerberabunt, lachrymas fundent inconsolabiliterque dolebunt; diem, qua nati sunt, maledicent. At tamen peccatorum suorum conscientia compulsi iuste id se pati palam fatebuntur. Ite, maledicti, recedite, iniqui, abite, aduersarii Dei Patris et Filii eius. Ite non in terras longinquas, non in fines orbis terrę, sed in ignem ęternum, in ignem inextinguibilem, in semper ardentes flammas, in ignem, qui paratus est diabolo et angelis eius; ut quorum suggestioni paruistis in omni opere malo, eos etiam poenę uestrę consortes participesque habeatis. Ignis ergo iste paratus erat apostaticis tantum spiritibus, qui pęnitentię facultatem non habent, non autem nobis, quibus dictum fuit:Poenitentiam agite, et appropinquabit regnum cęlorum. Nunc quia, dum tempus suppetebat, poenitentiam contempsistis, obstinati cum obstinatis in igne ardebitis, in igne illo, cuius ardor non consumit, sed cruciat; in igne illo, inquam, in quo tam uos corporei quam demones incorporei poenas luetis perpetuas atque perennes. Ne quis autem miretur, quomodo spiritus incorporei ab igne corporeo supplicia sentient, iubebit ille, ut sentiant, cui soli cuncta obediunt, cui soli impossibile est nihil. Claudentur igitur iniqui cum diabolo et angelis eius in illo teterrimo carcere, a quo nullus speratur exitus, illisque afficientur poenis, quarum nullus omnino expectabitur finis, nulla requies, nulla saltem leuatio. Idem enim perseuerabit tormentum, quod initio fuerit inflictum. Iuste autem ęterna poena plectitur, qui ęternum regem nunquam cessauit offendere. Iuste Deus illorum non miseretur, qui proximorum suorum miseria non mouentur. Id damnati isti ne ignorent, dicet eis Dominus :Esuriui enim et non dedistis mihi manducare; sitiui, et non dedistis mihi potum; hospes eram, et non collegistis me; nudus, et non operuistis me; infirmus et in carcere, et non uisitastis me. Quid hoc est, quod iniquis sola in egenos impietas exprobratur? Et ubi sunt furta, rapinę, adulteria, parricidia, cędes, incendia aliaque scelera? Cur ista tacentur, et sola non iuuandi eos, qui iuuandi erant, culpa objicitur? Quia sicut charitas omnium fundamentum est uirtutum, ita cordis duritia omnium mater est uitiorum. Quisquis ergo pietate erga pauperem non mouetur, bene agendi gratiam non meretur. Gratię autem diuinę auxilio destitutus in omne nefas prolabatur necesse est. Admirabuntur etiam impii, quando Christum uiderint talibus auxiliis egentem, et non ei subuenerint. Tunc ergo et ipsi respondebunt:Domine, quando te uidimus esurientem, aut sitientem, aut hospitem, aut nudum, aut infirmum, aut in carcere, et non ministrauimus tibi?Perquam breui interrogatiuncula sese expediunt, quia aspectum irati Iudicis ferre diutius nequeunt. Vel quos in uita cum Deo loqui minimum delectauit, ne tunc quidem, cum judicabuntur, delectare poterit. Pigebat eos diuinas legere Scripturas, molestum erat in Ecclesia missalibus interesse sacris, prędicationes audire, cęlestia contemplari. Ideo tunc quoquetedebit eos cum Christo loquendo multum immorari. Tunc respondebit illis dicens:Quandiu non fecistis uni de minoribus his, nec mihi fecistis. Minimi et minores intelligendi sunt pauperes humilitate parui, meritis magni. Plus enim debemus illis, qui sanctius uiuunt, quam qui minus pie uitam instituunt, si ope nostra indiguerint. Vt autem promptius inopi subueniamus, consyderemus m illo personam Christi, et si ab ipso ęterna bona nobis dari cupimus, cur bona temporalia eidem largiri negligimus cumusura[m] exacturi quicquid impenderimus?Et ibunt, inquit,hi in supplicium ęternum: iusti autem in uitam ęternam.5 Post hanc ęterni iudicii in utraque parte sententiam, quę secutura sunt, nunc postremo loco nobis restant disserenda, ut, quod initio promisimus, iam tandem Domino adiuuante persoluamus. Quemadmodum uitę ęternę bona, ita et ęterni ignis mala neque uerbis explicari queunt neque cogitatione complecti. Quicquid igitur de his legimus, id certe maius esse, quam litteris exprimitur, nobis persuadeamus. Operę tamen precium erit breuiter nunc perstringere, quid de inferno,
qui[d] de damnatorum poenis scriptum comperimus, ut deinde de beatorum gloria statuque sanctorum pauca de multis delibando pertractemus. Cognito enim malorum bonorumque hominum fine diligentius uitia cauebimus et uirtutibus, quibus uera beatitudo comparatur, alacrius incumbemus. Chrysostomus putat infernum esse alicubi extra mundum ideoque hunc tenebras exteriores dici. Communis tamen reliquorum est opinio locum reorum in centro terrę esse. Cum enim terra ipsa in centro mundi sit, credibile est centrum terrę ab extremis mundi partibus remotissimum esse. Quemadmodum igitur damnatorum ab electis maxima distantia est, ita et locorum distantiam summam esse oportet, dicente Abraham ad diuitem in inferno sepultum:Magnum chaos interpositum est inter uos et nos. Damnatorum ergo locum in centro terrę esse dicimus tanquam ab eo remotissimum, in quo beatorum mansiones esse memorantur, qui supra cęlum est. Et cum terra omnium elementorum infima sit, magis infimum centro terrę esse potest nihil. In Ezechiele ad animam damnatam dicit Dominus:Cum collocauero te in terra nouissima. Et iterum :Descenderunt, inquit,incircuncisi ad terram ultimam. Hoc illud est, quod in psalmo dicitur:Introibunt. Et Apostolus ad Ephesios scribens ac de Christi ascensu faciens mentionem ait:[in] inferiora terrę, tradentur in manus gladii, partes uulpium eruntQuod autem ascendit, quid est, nisi quia? Per hęc dicta liquido patet ideo etiam infernum dici, quia omnium mundi locorum maxime infimus sit, ita ut aliquando appelletur abyssus, iuxta illud psalmi:[et] descendit in inferiora terręTurbatę sunt abyssi. Et demones in Euangelio ab homine exituri, ne in abyssum mitterentur, petiere. Atque ut nomina eius prosequamur, appellatur etiam lacus, dicente Esaia propheta :Congregabuntur. Et in Apocalypsi legimus:[in] congregatione unius fascis in lacum et claudentur ibi in carcerelacum irę Dei magnum. Aliquando nuncupatur stagnum ignis, ut in eodem Apocalypsis libro :Stagnum ignis ardentis et sulphuris. Dicitur quoque caminus ignis, secundum illud Euangelii :Mittent eos in caminum ignis. Idem nominatur tenebrę exteriores, in quas mitti iubetur seruus in conseruum suum inexorabilis et immisericors. Nuncupatur et puteus interitus, iuxta psalmistam dicentem :Tu uero, Deus, deduces illos in puteum interitus. Et, ut alia omittam, gehennam in Euangelio legimus:Hunc, inquit,timete, qui potest corpus et animam mittere in gehennam. Constat autem uallem fuisse filiorum Ennon, in qua lucus erat idolo consecratus. Ob hoc destruendam uidit propheta et ait:Ecce dies ueniunt, dicit Dominus, et non uocabitur locus iste amplius Tophet, sed uallis occisionis. Ennon autem in Hebreo gehennon dicitur, inde gehennam dictam putant quasi mortis locum, hoc est, locum iniquis ad ęternam mortem destinatum. Quis igitur non exhorrescat audiens tamtetra inferni nomina, quę sunt abyssus, lacus, stagnum ignis, caminus ignis, tenebrę exteriores, puteus interitus, gehenna mortis. Hinc est, quod consulens homini Deus :Bonum est tibi, inquit,debilem intrare in uitam, quam duas manus habentem ire in gehennam, in ignem inextinguibilem, ubi uermis eorum non moritur et ignis non extinguitur. Vermis ad animam pertinet, ignis ad corpus. Mordebit quippe ipsam animam conscientia peccatorum, corpus autem in igne poenas dabit. Si quem tamen ista, quę de loci natura dicta sunt, parum mouent, attingamus et supplicia, quę quidem si de poetarum descriptionibus hauriremus, non satis fidei haberent et ficta fabulosaque putarentur. Relinquamus ergo illis Ixiona perpetuo uolubili rotę alligatum, Tityum renascente iecore uolucres pascentem, Sysiphum toto pectore saxa iterum ruitura in altum impellentem, Tantalum quoque inter aquas et poma siti fameque laborantem atque alia id genus multa. Nos non de poeticis figmentis, sed de ueritatis fonte, de sacrę Scripturę fidelibus testimoniis colligimus, quę in medium proferamus, ut nemo dubitet, quin uera sint, nisi qui de Deo quoque dubius est et infidelitate desipit, ut pereat, quodque modo non credit corde, experiatur postea re atque opere.Ite, inquit Dominus,maledicti in ignem ęternum, in ignem, qui nunquam deficit, nunquam extinguitur. Cogitate, fratres, quanta miseria sit, semper in igne torreri, et mori non posse. Ignis torquebit exterius, conscientię uermis rodet intus. Sic cruciabatur diues ille purpuratus. Animo enim angebatur, quod ipse luxuriose uiuens pauperis Lazari non fuerat misertus. Foris uero totus ardens guttam aquę frustra petiit, qua linguam saltem refrigeraret. In Ezechiele peccatori poenam denunciat Dominus dicens:Ignem et sulphur pluam super eum. In igne ardor, in sulphure foetor. Hoc idem in psalmis habetur:Pluet super peccatores, inquit,laqueos; ignis, sulphur et spiritus procellarum, pars calicis eorum. Ignis ergo torrebit, sulphuris odor mouebit nauseam, spiritus procellarum huc atque illuc ueluti puluerem miseros agitabit. De procella ista et Hieremias testatus est, ubi ait:Ecce turbo Dominicę indignationis egredietur et tempestas erumpens super caput impiorum ueniet. His astipulatur Apocalypsis de peccatore dicens:Cruciabitur in igne et sulphure, et fumus, inquit, tormentorum eorum ascendet in secula seculorum; nec habent requiem die ac nocte. At etiam ad incrementum cruciatus nunc gelu, nunc flammas passuri sunt. Sic enim in Iob est scriptum:Ad nimium calorem transeat ab aquis niuium, et usque ad inferos peccatum illius. Et hoc esse reor, quod in Euangelio dicitur:Ibi erit fletus et stridor dentium. Fletum fumus ignis excitabit, frigoris autem uis dentium stridorem incutiet. Non negamus tamen diuersas esse poenas in inferno nec omnes ęque torquendos, sed iuxta criminum mensuram alios grauius, alios leuius puniri. Hoc in Euangelio discimus, ubi dicitur:Tolerabilius erit terrę Sodomorum et Gomorreorum in die Iudicii quam illi ciuitati, quę non receperit uos. Et alibi est dictum:Seruus, qui cognouit uoluntatem Domini, et non fecit, uapulabit multis; qui autem non cognouit, et fecit, uapulabit paucis. Minimam tamen inferni poenam grauiorem esse reor quam eam, quę maxima in hoc seculo habetur. Prima quia, quicquid mortali corpori infligitur, finem habet; deinde pręsentes paenę plerumque ad correctionem fiunt delinquentium, futurę uero ad punitionem tantum pertinebunt. Nam post factum iudicium latamque sententiam neque poenitentię neque emendationi ullus erit locus. Illi ergo, qui semel in inferno relegati fuerint, tanquam inimici diuinę maiestatis plecti debent; qui uero super terram adhuc uiuunt, ueluti qui ex inimicis, dum tempus poenitendi suppetit, effici amici queunt. Sed certe, sicut de beatorum gloria est dictum:Nec oculus uidit, nec auris audiuit, nec in cor hominis ascendit, quanta pręparauit Deus his, qui diligunt eum, ita ediuerso de reproborum poena dicendum uidetur, quod ea neque uerbis exprimi possit nec mente comprehendi. Iniqui pręterea malignos spiritus sibi infestos habebunt; et qui in uita blandiciis deliniebant homines, ut peccarent, in inferno conclusos crudeliter uexabunt. Propterea quidem nunc nobis blandiri solent, ut decipiant et deceptis postea hostiliter insultent. Malefica enim earum natura est maximeque homini inuident, ut cui sedes illas glorię cęlestis, a quibus ipsi deiecti fuere, promissas esse non ignorent. De his in Hieremia conqueritur peccator et ingemiscens ait:Dedit me Dominus in manu, de qua non potero fugere. Et iterum :Dabo te, inquit Dominus,in manu odientium te. Et rursum :Ecce ego mittam uobis serpentes pessimos, quibus non est incantatio, et mordebunt uos. Quid est, quod ait:quibus non est incantatio, nisi quia impuri spiritus nec obsequio placantur nec precibus mouentur? Veneno autem inuidię infecti facibusque iracundię succensi homines a iusto Iudice damnatos modis omnibus torquebunt, omnibus supplicii generibus afficient et ne uno quidem temporis puncto conquiescere eos sinent, eo magis furentes, quod et ipsi suas poenas luere compellentur. Nam et canes, cum lęsi fuerint, magis irritantur immaniusque latrant et rabidis morsibus impetuosius sęuiunt. Nihil ergo prętermittent in affligendo sibi subditos homines, quo poenas eorum grauari nouerint. Denique, cum in infernum ueluti in sentinam omnia mala confluxerint, ea principi poetarum Virgilio ita describere libuit, ut diceret:Vestibulum ante ipsum primisque in faucibus Orci Luctus et ultrices posuere cubilia curę; Pallentesque habitant morbi tristisque senectus, Et metus et male suada fames et turpis egestas, Terribiles uisu formę, lethumque laborque. Tum consanguineus lethi sopor et mala mentis Gaudia mortiferumque aduerso in limine bellum Ferreique Eumenidum thalami et discordia demens, Vipereum crinem uittis innexa cruentis. Inter hęc, cum neque criminum numerum neque suppliciorum magnitudinem uerbis exequi Poeta ipse ualuisset, in illam uocem mirabundus prorupit:
Non, mihi si linguę centum sint oraque centum, Ferrea uox, omnes scelerum comprendere formas, Omnia poenarum percurrere nomina, possem. Ostendit quidem et ille, qui nouit omnia, quanta calamitas damnatorum sit, quando de Iuda perdito dixit:
Bonum erat homini illi, si natus non fuisset. Quod perinde est, ac si dicamus: Melius est omnino non esse quam semper infernalium tormentorum pati amaritudinem. Si quem ultima mala hęc, quę audit, ad poenitentiam non molliunt, ferro durior est, bestiis insipientior, omnibus uitę mortalis miseriis miserior. Vos autem, fratres, quos talia audiendo suspirari et angi animo sentio, quo magis ad detestanda uitia uirtutesque capessendas prouocemini, beatorum quoque gloriam contemplari expedit, de qua nunquam tam multa dici queunt, ut plura dicenda non supersint. Quis enim fando explicet illud bonum, quodoculus non uidit, auris non audiuit, mens non capit humana? Operęprecium erit tamen, quę hac de re nobis sacrę Scripturę tradunt, pauca de multis delibare, ne cui prolixior sermo oneri sit. Beatorum locum non in insulis fortunatis, non in Elysiis campis, ut poetę fabulantur, sed in cęlo esse credimus. Hoc nobis Saluatoris nostri indicat ascensio. Cernentibus enim apostolis cum glorificato corpore ascendit in cęlum. Paulus quoque apostolus raptus fuit usque ad tertium cęlum, et illic audiuit arcana uerba, quę non licet homini loqui. Nos quoque orando dicimus: Pater noster, qui es in cęlis. Ipse etiam Deus per prophetam ait:Cęlum mihi thronus est, terra autem scabellum pedum mearum. Et psalmista :Dominus, inquit,in templo sancto suo, Dominus in cęlo sedes eius. Non quod Deus loco circumscribatur, qui ubique est, sed quod sanctis suis in cęlo pręparauerit habitaculum, loco prę cęteris nobilissimo atque clarissimo. Sed est et aliud cęlum isto sublimius, de quo dicitur :Cęlum cęli Domino, terram autem dedit filiis hominum. De quo et Salomon, cum templum Deo dedicaret, dixit:Si cęli cęlorum te capere non possunt, quomodo hęc domus capiet? Hunc cęlum Apostolus lucem nuncupat inaccessibilem, in qua Deum habitare dixit.Terram, inquit,dedit filiis hominum. Qui enim adhuc in terra sunt, filii hominum sunt; qui autem de terra in cęlum transmigrarunt, filii Dei sunt. Ad huius infimę terrę differentiam ipsa etiam beatorum sedes terra uiuentium dicitur. Erepti enim mortis periculis et iam immortalitatis luce induti uiuunt in ęternum. Hęc est ergo illa terra, de qua in psalmis legitur:Iusti hęreditate possidebunt terram, et habitabunt in sęculum sęculi super eam. Et in Euangelio:Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram. O uotis omnibus optandam terram, quę iustorum est et mitium, quę non deorsum est, sed sursum, et non mortuorum terra, sed uiuorum. In hanc se quandoque uenturum sperauit Dauid , dicens:Placebo Domino in regione uiuorum. Hęc terra, et hęc regio est Hierusalem cęlestis, ciuitas sancta, mons excelsus. Hęc est[domus] sanctorum, domus Dei, domus non manufacta; de qua Apostolus ait:Domum habemus non manufactam, ęternam in cęlis. Et de qua dicitur :Replebimur in bonis domus tuę. Hęc est illud regnum, de quo dixit Daniel propheta:Regnum, et potestas, et magnitudo regni, quę est supra omne cęlum, detur populo sanctorum Altissimi,. In hoc regno inter sanctos perpetua erit pax, semper ardens charitas, inenarrabilis lętitia, quies perennis. De pace ista loquitur per Esaiam Dominus:cuies regnum, regnum sempiternum estErit opus iustitię pax, et cultus iustitię silentium, et securitas usque in sempiternum, et sedebit populus meus in pulchritudine pacis, et in tabernaculis fiducię, et in requie opulenta. De charitate psalmista ait:Inebriabuntur ab hubertate domus tuę. Quid estinebriabunturnisi, quod sicut ebrii incalescunt uino, ita beati mutuę inter se charitatis ardore flagrabunt? De lętitia in psalmo dicitur: Exultabunt sancti in gloria, lętabuntur in cubilibus suis. Et Salomon in Prouerbiis :In exultatione, inquit,justorum multa gloria. Et rursum psalmista ait:Ibi lętabimur in idipsum, qui dominatur in uirtute sua in ęternum. Denique discipulos suos consolatur pius pręceptor:Plorabitis et flebitis, inquit,sed tristitia uestra conuertetur in gaudium, non gaudium, quod rursum mutari possit in tristitiam, sed quod ulterius nemo tollet a uobis, gaudium perpetuum et ęternum. Cuius quidem gaudii partem aliquantulam in hac quoque uita serui Dei interdum sentiunt sed referre uerbis nesciunt. Hęc est enim manna illud absconditum, quod in Apocalypsi uincenti datur. Ad hunc cibum inuitat nos Propheta dicens:Gustate et uidete, quam suauis est Dominus. Quid pręterea dicemus de quiete illa, quam nulla turbant aduersa, nullussolicitat casus, ne aliquando desinat, uexat timor?Erit mensis ex mense(ut aitEsaias, LXVI. ),sabbatum ex sabbato. Neque temporis ergo erit finis neque beatę quietis. Dies illic erit sine nocte, lux sine tenebris, claritas intellectus, iocunditas mentis horarumque omnium cumulata retributio. Et hęc sane non absque diuini eloquii testimonia dicimus. In Apocalypsi Ioannis habetur:Nox ultra non erit, et non egebunt lumine lucernę neque lumine solis, quoniam Dominus Deus illuminabit illos, et regnabunt in sęculum sęculi. Tanto igitur lucidior sole lux illa erit, quanto maior sole est Deus, qui fecit illum. De ista luce nec Esaias tacuit:Non erit, inquit,amplius tibi sol ad lucendum per diem, nec splendor lunę illuminabit te, sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam. De hac luce et psalmista cecinit dicens:Lux orta est iusta, et rectis corde lętitia. Est lux uera, quę illuminat omnem hominem uenientem in hunc mundum unicuique rationalem infundens animam. Quanto magis illuminabit in cęlesti regno intelligentiammentemquem beatorum?Hanc enim ex parte cognoscimus(ut Apostolus inquit):tunc cognoscam, sicut et cognitus sum. Quod Dauid se consecuturum sperans ait:Mirabilia opera tua, Domine, anima mea cognoscet nimis. Cognoscet nimis, dixit, quia etiam ea, quę abscondita nunc sunt nobis, tunc aperta erunt, iuxta promissum illud Domini in Esaia dicentis:Dabo tibi thesauros absconditos et arcana secretorum, ut scias, quia ego Dominus. Plena ergo erit beatitudo nosse ineffabilem, uidere inuisibilem, intelligere in unitate trinum, in trinitate unum et ab ipso fonte bonorum omnium bona corporis atque animę sine fine haurire. Quid hac felicitate maius, quid melius, quid iocundius, quid suauius potest desyderari? Quas autem et quam eximias corporibus sanctorum dotes largiturus est benignissimus Dominus, breuiter cursimque dicemus, ac ne id quidem nostro sensu, sed assertionis diuinę autoritate, de qua dubitare crimen impietatis est.Iam primum(ut Paulus ait)mortale hoc induet immortalitatem, et corruptibile hoc induet incorruptionem. O inęstimabile Dei donum, hominem ex corpore et spiritu compositum, neque unquam dissolui posse neque corrumpi; dicente in Apocalypsi Domino:Qui uicerit, uestietur uestimentis albis, et non delebo nomen eius de libro uitę. Vestimenta alba corpori beatificato dantur, quia purum erit, quia splendidum et illustre.Fulgebunt, inquit ,iusti sicut sol in regno Patris sui. Non tamen ęqualiter fulgebunt, sed ut quisque magis meritus fuerit, ita et magis relucebit, dicente Apostolo :Alia claritas solis, alia claritas lunę et alia claritas stellarum. Stella enim a stella differt in claritate, sic et resurrectio mortuorum. Agilitas etiam donabitur corpori sanctificato. Hoc sibi sperauit Abacuch propheta dicens:Ponet pedes meos quasi ceruorum. Veloces quidem cerui sunt, sed celerior nemo excussa sagitta. Hanc itaque agilitatem sagittę comparauit Dauid, cum dixit:Sicut sagittę in manu potentis, ita filii excussorum. Discipulos Christi excussos dici reor, qui puluerem de pedibusexcut[ere] iubentur aduersus eos, qui se non recepissent. Filii autem eorum sunt, qui eorum doctrinę fidem adhibent et uitam imitantur. Mira ergo erit corporum humanorum impartita celeritas. Magis tamen mirandum uidetur, quod corpus ipsum et penetrabile erit et palpabile, penetrabile per gloriam, palpabile per naturam. Hoc nobis planum fecit Dominus, quando post resurrectionem clausis ianuis ingressus est ad discipulos, et cum illi phantasma esse putarent:Palpate, inquit,et uidete, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me uidetis habere. Vnde his, de quibus loquimur, erunt ista priuilegia nisi ex ipsa essentię diuinę uisione?Beati enim mundo corde, quoniam ipsi Deum uidebunt. Hunc certe uisurum se Dauid sperauit dicens :Adimplebis me lętitia cum uultu tuo. Et idem de iustis ait :Ibunt de uirtute in uirtutem, uidebitur Deus Deorum in Syon. Omnia bona beatis ex ipsa Creatoris omnium uisione orientur. Sicut enim sole oriente cuncta in luce patescunt his, qui sanos oculos habent, ita quicquid boni in cęlesti regno iustis accedet, ex uisę diuinitatis radio redundabit. Sed quid respondebimus Apostolo, cum de Deo loqueretur, dicenti :Solus habet? Quid Ioanni in Euangelio , hoc ipsum affirmanti atque dicenti:immortalitem , et lucem habitat inaccessibilem, quem nullus hominum uidit, sed nec uidere potestDeum nemo uidit unquam; unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarrauit? Sed duplex est hominis uisus, exterior et interior: alter carnis, alter spiritus, alter corporeorum et uisibilium capax, alter incorporeorum et inuisibilium. Nemo ergo uidit Deum nec uidere potest oculis carnis, quibus corporea tantum cernuntur. Oculis autem spiritus Deum, quia et ipse spiritus est, uisibilem esse dicimus; et uerum esse, quod a Saluatore est dictum:Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum uidebunt. Mundo itaque corde fuit Jacob, qui ait:Vidi Dominum facie ad faciem. Mundo corde fuit Moyses, de quo scriptum est:Loquebatur cum Deo facie ad faciem. Et si isti, qui adhuc mortales erant, Deum uidisse dicuntur, quanto magis illi uidebunt, qui iam immortales et incorruptibiles erunt et nihil omnino habentes fecis terrenę, sed iam cęlestes, iam ciues facti sanctorum et domestici Dei. Quod autem Paulus et Ioannes, cum hoc assererent, de corporeo carnalique uisu intellexerint, eorundem in diuersum dicta testantur. Paulus :Nunc uidemus, inquit,per speculum in ęnygmate, tunc autem facie ad faciem. Et iterum:Reuelata facie gloriam Dei speculantes, hoc est aperte essentiam cernentes diuinam, non oculis corporeis, sed oculis mentis et intellectus. Ioannes quoque in Epistola sua dixit:Scimus, quoniam, cum apparuerit, similes ei erimus; uidebimus enim eum sicuti est. Quid est sicuti est nisi in ea essentia, in qua Deo Patri ęqualis est? Videbimus ergo eum uisione clara et aperta, non per signa et uirtutes tantum, de quibus idem ait:Vidimus gloriam eius quasi unigeniti a Patre, plenum gratię et ueritatis. Gloria autem Christi opera erant diuinitatem eius testantia. Et si per ea cognoscebatur ut Deus in carne adhuc passibili, dum pastoribus reuelatur, a magis adoratur, ab angelis glorificatur, dum cęcos illuminat, leprosos mundat, mortuos suscitat, demoniis imperat, dum in monte facies eius instar solis refulget, dum ipsius pedibus mare se calcandum prębet et eo iubente tempestatem tranquillitate commutat, si in terra, inquam, ab hominibus iudicandus sic diuinitatem suam manifestabat, quomodo eam nobiscęlare poterit a mortuis resurgens, in cęlum ascendens, ad dexteram Patris residens, mundum iudicans, et sanctos suos, ut ad se ueniant, blandissima uoce inuitans? Videbimus ergo eum nonper speculum in ęnygmate, sed plena uisionefacie ad faciem;uidebimus, inquam,eum, sicuti est, unum in Trinitate, trinum in Vnitate, in substantia simplicem, in personis discretum. O uisionem uotis omnibus expetendam, omnibusdiutiis diuitiis pręferendam, quę angelos lętificat, homines sanctificat, cęlos illuminat, immortalitatem incorruptionemque largitur, ut semper uiuant, qui semper uiuentem mundati cordis oculis intuentur et sincero aspectu cum singularis charitatis affectione uenerantur. In hoc ergo uno erunt sanctorum coronę, in hoc merces, in hoc ęternitas, in hoc perfecta consummataque beatitudo. Ad hanc immensę felicitatis coronam Corinthios hortabatur Apostolus dicens :Omnis, qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet, et illi quidem, ut corruptibilem coronam accipiant, nos autem incorruptam; sic currite, ut comprehendatis. Hanc ille se recepturum, sicut et recepit, sperabat, ad Timotheum scribens:Bonum certamen certaui, cursum consummaui, in reliquo reposita est mihi corona iustitię, quam reddet mihi Dominus, in illo die iustus iudex. Et sanctus propheta Dauid pro beneficiis acceptis gratias agens:Benedic, inquit,anima mea, Domino, qui coronat te in misericordia et miserationibus. Corona hęc fidelibus donatur, hoc est illis, qui, quod ore confitentur, corde credunt, etop[er]ibus comprobant. Esto, inquit, fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam uitę. Corona ergo ista est ęternę uitę stabilis permansio et perpetua beatitudo gaudiumque in Domino perenne. Cuius tamen coronę alii plus, secundum uitę merita, alii minus participant. Ipsa tamen glorię ęternitate pariter omnes gaudent, omnibus hic datur denarius et par merces, tam illis, qui minus, quam his, qui magis laborarunt, dum tamen fideliter uixerint nec a uitiis uicti sint.Vincenti, inquit angelus,dabo edere de ligno uitę, quod est in paradiso Dei mei. Vitale lignum Christus est; qui eius gustant dulcedinem, uiuunt in ęternum. Et in psalmo dicitur:In ęternum ęxultabunt, et habitabis in eis, et gloriabuntur in te omnes. Et in alio psalmo:Regnum tuum, Domine, regnum omnium seculorum. Iusti ergo in perpetuum uiuent, et apud Dominum est merces eorum. Mortem autem ipsam, quam cuncta in terris animantia reformidant, ipsi immortalitatis gloriam semel adepti ultra non timebunt, non esurient, non sitient, nullam neque corporis neque animę miseriam patientur, plena perfectaque felicitate semper perfruentur.Absterget Deus omnem lachrymam, inquit ,ab oculis eorum, et mors ultra non erit, neque luctus, neque clamor, neque dolor erit ultra. Hoc ipsum uidit Esaias et ait:Non esurient, neque sitient, et non percutiet eos ęstus et sol; quia miserator eorum reget eos, et ad fontes aquarum potabit eos. Et Hieremias :Erit, inquit,anima eorum quasi hortus irriguus, et ultra non esurient. Quin et Euangelica ueritas Christus Dominus ait:Qui biberit ex aqua, quam ego dabo ei, non sitiet in ęternum; sed aqua, quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquę salientis in uitam ęternam. Tu es, Domine, fons ille aquę uiuę, tu es ille hortus irriguus, tu es aquaętern[ę] uitę. Tua nos satiabit gloria, tui erga nos amoris inebriabit dulcedo. Hoc illud est, quod fideli animę promittitur in Prouerbiis :Implebuntur, inquit,horrea tua saturitate, et uino torcularia. Hoc est, quod sperauit Dauid dicens:[tua] redundabuntSatiabor, cum apparuerit gloria tua. Satiantur autem illi, qui esuriunt et sitiunt iustitiam. Satiabuntur serui illi, quos, cum uenerit Dominus, inueniet uigilantes.Amen dico uobis, quod pręcinget se et faciet illos discumbere et transiens ministrabit illis. Vigilant nunc serui Dei in orationibus, in prędicationibus, in ieiuniis, in laboribus; postea uero discumbent in conuiuio pacis quietisque ęternę, ut, qui olim in bonis operibus Domino ministrarunt, his deinde in regno cęlesti Dominus ministret per eorum discurrens mansiones.Transiens, inquit,ministrabit. Transitus motum de loco ad locum significat. Sed nequaquam locali motu indiget Deus, qui simul omnibus adest locis. Motus ergo iste transeuntis diuersitatem gratię innuit. Alii enim plus, alii minus dapient. Eadem metaphora utitur Saluator ad discipulos dicens :Ego dispono uobis, sicut disposuit mihi Pater meus, regnum, ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo. Spiritaliter ista intelligenda sunt. Non est enim regnum Dei cibus et potus. Sed, quemadmodum cibo et potu mortalis uita sustentatur, ita sancti, ut in ęternum uiuant, uisionis diuinę alimento uegetabuntur. Quis ergo usque adeo demens est, ut breuis uitę spatia in exercendis uirtutibus non consumat, tanta sibi in ęterna mansione proposita mercede? Aut quis tam temerarius est, ut deliciis cito transituris frui uelit, tantis sibi in igne ęterno denunciatis suppliciis? Ista quidem consyderantes illi, qui sanos sensus habent, quandiu in mundo sunt, ocia ignaua fugiunt, honestis laboribus delectantur, et his pręcipue, quibus ęterna beatitudo paratur, uoluptates deliciasque contemnunt, opes aspernantur et uitę duntaxat necessariis contenti Deo in humilitate seruiunt, ut in Deo diuites fiant atque in ipso cęlesti conuiuio uberius reficiantur. Quos uideris ita mores instituisse, eos scias iam uitę ęterne prędestinatos esse, quibus dicit Dominus :Gaudete, quia nomina uestra scripta sunt in cęlis. Quanta felicitas in cęlesti curia adscribi, et in sanctorum patrum numero censeri, et angelicam obtinere, Domino fauente, dignitatem? Vide igitur, huius boni adipiscendi quam grande sit iusti desyderium :Quemadmodum, inquit,desyderat ceruus ad fontes aquarum, ita desyderat anima mea ad te, Deus. Sitiuit anima mea ad Deum, fontem uiuum. Quando ueniam et apparebo ante faciem Dei mei? Quando transibo ad locum tabernaculi admirabilis, usque ad domum Dei?Attende, quanto afficiatur desyderio. Sicut ceruus, inquit, siti compellente fonte delectatur, ita anima mea te solum, Domine, sitiens, te esuriens, apparere conspectui tuo concupiscit, mecumque assidue tacitus loquor: Quando erit ille dies, quo de terris ad tuam transferar domum, ubi futurus sim socius angelorum, consors sanctorum, hęres Dei, coheres Christi, possessor perennium bonorum, regni cęlestis ciuis perpetuus? Vide, et alibi quid dicat:Quam dilecta tabernacula tua, Domine uirtutum; concupiscit et deficit anima mea in atria Domini; cor meum et caro mea exultauerunt in Deum uiuum. Postremo,beati, inquit,qui habitant in domo tua, Domine, in seculum seculi laudabunt te. Hi sunt, quos uidit Ioannes stantes ante thronum in conspectu Agni,et clamabant, inquit,uoce magna, dicentes: Salus Domino nostro, qui sedet super thronum, et Agno. Fieri quippe non potest, quin beati omnes, qui a Domino lętificantur, Domino laudem dicant, de Domino semper loquantur, cuius semper gustant dulcedinem. Natura enim comparatum est, ut his de rebus pręcipue loquamur, quarum maxime studio ducimur. Milites de armis, de nauigiis nautę, de frugibusagricole , et quisque de his, quorum amore afficitur, libentissime sermonem faciatasidueque meditetur necesse est. Et si religiosos homines in hac uita plurimum delectet de Diuinis rebus loqui et die noctuque Deum laudare, quanto magis eosdem hoc ipsum delectabit, cum jam conspectu Dei fruentur et nihil sibi dulcius esse sentient, nihil iocundius quam in illius pręconiis immorari, a quo se beatificatos agnoscent? Adde, quod in hoc seculo membra nostra in diuersis negotiis occupantur, compellente uitę mortalis necessitate. Tunc autem nec cibo nec potu nec indumento opus erit, cum mortale hoc induet inmortalitatem etcorruptile hoc incorruptionem. Vnum ergo omnium studium erit, Deum laudibus efferre et in eius contemplatione perpetuo uersari, in quo uno sunt omnia et sine quo omnia nihil. Ipse unus tam magnus est, tam sublimis, ut uisum nostrum effugiat, auditum superet, cogitatum transcendat. Solus seipsum comprehendit, solus, quoniam infinitus est, suam nouit infinitatem, suam potentiam, suam sapientiam, suam bonitatem. Ab eo bona sunt omnia, quę pręparauit diligentibus se. Hunc confiteamur, huic pareamus, si de futuro iudicio securi esse cupimus et ad promissę beatitudinis bona ineffabilia peruenire. Expediet autem frequenter de iudicio, de quo locuti sumus, cogitare atque ad illa mala, quę pręcessura sunt, fortiter toleranda patientię uirtute se armare et ita in bonis actionibus exerceri, ut, cum tam horrendi iudicii dies aduenerit, minus terreamur, irreuocabilem illam sententiam pręstolantes, quando quidem et poenitentibus regnum cęlorum promittitur et pie iusteque uiuentibus datur.6 Sed et alia restant exponenda, quę post peractum iudicium et sanctis in cęlum translatis et iniquis in inferni baratrum detrusis in mundo futura Scripturę docent. Legimus in Esaia propheta :
Erit lux lunę sicut lux solis, et lumen solis erit septuplum, sicut lux septem dierum, in die, qua alligauerit Dominus uulnus populi sui et dolorem plagę eius sanauerit. Hoc est in die, quando dolor uertetur in gaudium, et labor in requiem, et mortalitas in immortalitatem. Ad[t]estandam ergo augendamque iustorum beatitudinem etiam cęli luminaria maiorem recipient fulgorem plusque contrahent lucis. Fulgebunt autem iusti sicut sol, et sol septemplici lumine radiare incipiet. Septempliciter ergo iusti tunc lucidiores erunt quam nunc lucidum solem esse cernimus. Quantam igitur aut qualem in cęlesti regno lucem fore putamus, ubi tot soles erunt, sole isto, qui ortu suo mundum illuminat, lucidiores? At quanto adhuc his omnibus micantius fulgebit sol ipse iustitię Christus Dominus noster? Cuius in morte transfigurati splendorem apostolorum oculi ferre nequiuerint, cum eo perculsi in terram concidissent. Lampas ergo immensi et ineffabilis fulgoris erit Christus, Ioanne in Apocalypsi de beatorum Ecclesia dicente:et ciuitas non eget sole neque luna ut luceant in ea. Nam claritas Dei illuminabit eam, et lucerna eius est Agnus. Quid pręterea futurum? Elementa certe ipsa illo igne, quo cremandus est mundus purgata, pristinum uigorem, quem habuere, quando creata sunt, aut etiam illo pręstantiorem recipient: ut omnia in melius mutentur, postquam Ecclesia id, quod omnium est optimum, ęternam beatitudinem fuerit consecuta. Ipsi ergo Ecclesię iam in cęlo triumphanti totus congratulari uidebitur mundus ac de tanta eius uictoria gaudere faciemque pręseferre iocundiorem. Vnde de his, quę dicta sunt, faciemus fidem? Audi Dominum per os prophetę loquentem:Ecce ego creo cęlos nouos et terram nouam, et non erunt in memoria priora. Non quod uetera destruat et noua condat, sed quod condita de uetustate ad nouitatem reuocet. Ita et illud psalmistę dictum intelligendum:Initio tu, Domine, terram fundasti, et opera manuum tuarum sunt cęli. Ipsi peribunt, tu autem permanes. Quod autem perituri non sint, sequentia demonstrant:Sicut opertorium, inquit, mutabis eos, et mutabuntur. Non ergo peribunt, sed innouabuntur eiusdemque naturę erunt, sed alterius glorię. De hac nouatione et Ioannes in Apocalypsi prophetauit dicens:et uidi cęlum nouum, et terram nouam. Primum enim cęlum et prima terra abiit, et mare iam non est. Per hęc docet aëra magis purum futurum et terram minus fecis habituram, et mare iam non esse mare, amaritudine uersa in dulcorem. Vel si ista aliter accipienda sint, dicemus: Primum cęlum et primam terram abiisse eo, quod cęlum uim suam influere terrę desinet et terra fruges ferre cessabit. Bruta enim animalia, quę, ut hominibus seruirent, creata erant, iam nulla erunt, non in aere uolucres, non in terra pecudes, non in mari pisces, quia nec in terra homines, qui istis indigeant, habitabunt. Cęlum autem etiam ob hoc nouum erit, quod cęlorum regnum nouis luminibus uidebitur refertum; ut, quod prius animarum fidelium domicilium erat, mox etiam corporum glorificatorum receptaculum sit. Ita et noua terra erit terra ipsa uiuentium, in qua mare non erit, ut nihil ibi habeatur amarum, ubi ęternę dulcedinis perpetua ministrabitur refectio perenneque conuiuium. De hac igitur sanctorum iam triumphante Ecclesia Ioannes nobis annunciauit dicens:Vidi sanctam ciuitatem, Hierusalem nouam, descendentem de cęlo, a Deo paratam, sicut sponsam ornatam uiro suo. Hęc ideo de cęlo descendere dicitur, quoniam sanctorum animę in die Iudicii descendent ad resumenda ea membra, quę in terra reliquerant, ut his uniti rursum ascendendo Christo de cęlo uenienti obuiam occurrant et amplius ab eo nunquam separentur. Hi sunt ergo sancta ciuitas Hierusalem a Deo parata, Spiritus Sancti donis illustrata et de terris in cęlum, ut cum Deo in ęternum regnet, translata. Hi sunt sponsa uirtutum insignibus ornata, cui pro armilla fides est, spes pro monili, pro strophio charitas et reliquę pro segmentis uirtutes. Huius sponsus Christus est, cui olim per Osee prophetam dixerat:Desponsabo te mihi in sempiternum, et sponsabo te mihi in iustitia, et iudicio, et misericordia, et miserationibus; et sponsabo te mihi fide, et scies, quia ego Dominus. Hęc sponsa ornatur uiro suo, quia sancti in bonis operibus ideo proficere student, ut soli Deo placcant et soli se gratos acceptosque efficiant. Hi sunt templum, in quo habitabit Deus.Et audiui, Ioannes inquit,uocem magnam de throno dicentem: Ecce tabernaculum Dei cum hominibus, et habitabit cum eis, et ipsi populus eius erunt, et ipse Deus cum eis erit eorum Deus. Nonne nos quoque uocem magnam audimus, quoties Veteris Nouiquetestamenti scripta legimus? Nonne ista, quę dicimus, lex et prophetę nos docent, Euangelium et apostoli erudiunt?Ecce, inquit,tabernaculum Dei cum hominibus. Tabernaculum Dei Christus est, qui ait:Ego in Patre et Pater in me est. Hoc ergo tabernaculum cum illis erit, qui ad possidendum regnum ęternum a Christo uocati fuerint. Cętera Apocalypsis uerba de ornatu et decore et gloria sanctę ciuitatis huius longum esset prosequi et exponendodissererre : quare fulta auro sit, quare duodenis gemmis constructa, iaspide, chrystallo, carcedonio, smaragdo, sardonice, sardio, chrysolito, berillo, topacio, chrysopatto, iacintho atque ametisto. Quę[ad] apostolorum numerum referuntur et diuersos sanctorum status uariaque meritorum insignia figurant atque testantur. Talia autem interpretatione prosequi temporis angustia non patitur. Vt ergo sermonem nostrum de Iudicio tandem finiamus, pro epilogo eorum, quę hactenus dicta sunt, precatione uti libet, ut et precatio id, quod illis diebus nobis opus fuerit, impetret et breuis repetitio prolixi sermonis memoriam facilius seruet.7 Tu ergo, Domine Iesu Christe, Fili Dei uiui, qui iudicaturus es mundum, in quem iudicandus pro nostra omniumque salute adueneras, exaudi preces populi tui et in tempore opportuno adesse periclitantibus ne cuncteris. Cumque angustię illę et ęrumnę iudicium pręcessurę orbi terrarum ingruere coeperint, ne in illis deficiamus, dexteram miserationis tuę nobis porrige. Te adiuuante, non seducent nos pseudochristi neque pseudoprophetę, non turbabunt bella, non perterrefacient pestilentię, non pręualebit fames, non superabit persecutio. Te infirmitati nostrę subsidium ferente contemnemus Antichristi minas, tormenta despiciemus et aduersus omnem eius uim imperterriti stabimus, occidi ab illo quam tibi peccare magis eligemus. Tunc quoque, cum sol obscurabitur et luna non dabit lumen suum et stellę cadent de cęlo, tu Creator et Dominus omnium, cor nostrum illumina, ne in tenebris offendamus, manum tuam suppone, ne forte timore perculsi cadamus. Cumque illa crux tua mirabili luce corruscans in cęlo apparuerit, da, ut in qua sperauimus, in ea et saluemur, per quam liberati sumus, de ipsa et gloriemur. Postquam autem ignis longe lateque diffusus terram operuerit, da, ut in illo non plectantur peccata nostra, sed purgentur; ut, dum corpora in cinerem rediguntur, animę, pro quibus mori dignatus es, saluę fiant. Tunc etiam, cum cęlestis tubę clangorem mortui audient, et resurgent, et iudicandi coram sistentur, pręsta, ut cum beatificatis corporibus uel in cęlum tibi obuiam subleuemur uel ad dexteram throni tui statuamur, ut illam potius super omnia desyderabilia desyderabilem uocem audiamus: Venite, benedicti Patris mei, possidete regnum a constitutione mundi uobis paratum; ut hanc, inquam, uocationem potius suscipiamus quam in illam omnibus ęrumnis infeliciorem sententiam incidamus: Ite, maledicti, in ignem ęternum. Concede denique, piissime Domine, ut in te lętantes, de te gloriantes post resurrectionem nostram tuum ingrediamur regnum et in tuorum ueniamus consortium angelorum, ut una cum illis te Deum et hominem, te cum Patre et Spiritu Sancto in una hypostasi regnantem semper laudemus, tuo conspectu beatificati, tuę bonitatis tuęque glorię participes facti. Tunc delectet nos nouitas illa cęli et terrę et elementorum omnium, delectet luna sicut sol lucens et sol septempliciter suum pristinum superans fulgorem. Sed super omnia delectet nos tuam intueri faciem, tua frui pręsentia, tecum esse, tecum uiuere, tecum qui es autor et rector omnium, gaudere in sempiternum. Amen.
Ad lectoremSeclorum finem paruus tenet iste libellus etc Notae (Propositio.)
(Quęstio.)
(
Naum I. )(Prima pars.)
(
Matth. XXIIII. )(
XXI. )(Antichristus)
(Persecutiones in Christianos antehac factę.)
(
2a. )III .(
P-a Ad Timoth. IIII. )(
2-a. II. )(
Luc. XVIII. )(Antichristus.)
(Antichristi ortus.)
(
LIII. )(
VII. )(
VIII. )(
XLIX. )(Persecutio.)
(
VII. )(
VIII. )(
XXX. )(
XI. )(
XX. )(Mille anni.)
(
Ad Ro. XIII. )(
XI. )(
2a. II. )(
XII. )(Antichristi uictoria.)
(
XL )(
XXIIII. )(
II. )(
Exodi XX. )(
XX. )(Iustorum oratio.)
(
Psal. IX. )(Antichristi interitus.)
(
XI. )(
XXV. )(
XXXIX. )(
2a. II. )(
XI. )(Enoch, Helias.)
(
IIII. )(Martyres.)
(Ignis.)
(
LI. )(
XXIIII. )(
LXVI. )(
XIII. )(
VII. )(
I. )(
I. )(
) III .(
) III .(
X. )(
XIII. )(
Psal. LXV. )(Heraclytus.)
(Seneca.)
(Plato.)
(
XV. )(
I. )(Secunda pars.)
(
XXIIII. )(
XXVII. )(
XXV. )(
LI. )(
I. )(Contra negantes resurrectionem.)
(
Prima ad Corint. XV. )(
XIX. )(
XXXVII. )(
XII. )(
V. )(
Ioann. VI. )(
Pa. XV. )(
XX. )(Resurrectio necessaria.)
(Seneca.)
(Plato.)
(Theopompus.)
(Aduentus Christi.)
(
Matth. XXVI. )(
I. )(
Psal. XLVIIII. )(
P-a. ad Tim. VI. )(
XXVIII. )(
Ioan. V. )(
XXI. )(
XXVI. )(
I. )(
LXXI. )(
Psal. XCV. )(
) III .(
) Ps. VI.(Quęstio.)
(
) III .(
LI. )(Qui sunt iudicandi.)
(
) III .(
V. )(
Ps. LIII. )(
2a. IIII. )(
Ezechiel, XXXIIII. )(
XXV. )(
) III .(
P-a. IIII. )(
Matth. XXV. )(
VII. )(
Matth. XXV. )(
Matth. XXV. )(Regnum terrenum.)
(S. Martinus.)
(
Matth. XXV. )(Quomodo demones supplicia sentiunt.)
(
Matth. XXV. )(Pars tertia.)
(Infernus.)
(
XXVI. )(
XXXI. )(
LXII. )(
IIII. )(
Luc. VIII. )(
XXIIII. )(
XIIII. )(
XIX. )(
Matth. XIII. )(
Psalm. LIIII. )(
Hier. XIX. )(
Marc. IX. )(Poenę.)
(
XXXIX. )(
Psalm. X. )(
XXIII. )(
XIIII. )(
XXIIII. )(
Matth X. )(
Luc. XII. )(
Tren. II. )(
Ezech. XVI, 27 )(
Hier. IX. )(Iudas.)
(Beatorum gloria.)
(
Psal. X. )(
Psal. CXIX. )(
XXXVI. )(
CXIIII. )(
II Cor. V, 1 )(
Psalm. LXIII. )(
XXXII. )(
Psal. XXXV. )(
Psal. CXLIX. )(
XXVIII. )(
XXII. )(
LX. )(
XCVI. )(
CXXXVIII. )(
XLV. )(Dotes corporis glorificati.)
(
) III .(
Matth. XIII. )(
Ad Cor. p-a XV. )(Agilitas.)
(Penetrabilitas.)
(Visio essentię diuinę.)
(
Psal. XV. )(
Psal. LXXXIII. )(Quęstio.)
(
Ad Tim. p-a. VI. )(
Ioann. I. )(
Ad Cor. p-a. XIII. )(
pa. IX. )(
2-a. )III .(
Psal. CII. )(
Apocal. XXI. )(
XLIX. )(
XXXI. )(
) III .(
Luc. XII. )(
Luc. XXII. )(
Luc. X. )(
Psal. XLI. )(
Psal. LXXXIII. )(
Apocal. VII. )(
XXX. )(
Esa. LXV. )(
Psal. CI )(
XXI. )(
Apocal. XXI. )(
II. )