CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-22+02:00. Nodus lukarevic-i-partheniados-1.xml in collectione croala0.

Functio nominatur: /documentum/croala0/lukarevic-i-partheniados-1.xml.

Documentum lukarevic-i-partheniados-1.xml in db croala0


Partheniados seu De cultu virginitatis, liber I Si te marmoream templis, si ponimus auream, Huc ades, et uotis iamdudum assueta uocari Virgo meis da felicem mihi carminis ortum, Da cursum facilem, teque ac tua dona canentis O bona diua pium uatis ne despice carmen. Et uos diuino semper pendentia nutu Agmina, pennati proceres, quibus integer aeui Flos oculis uernat, nec tardae bruma senectae Spargit inocciduos fatali uellere crines; Diuinum si quid meditor, mihi pondera terrae Excutite, et Coeli puros recludite fontes. Vos quoque Virginei quos intulit orbita lactis Regis in amplexum superi, sedesque beatas Terrarum aligeri quondam, nunc aurea mundi Lumina, lucentem Coelo quae cingitis agnum, Ferte simul, puerique pedem, inuptaeque puellae Lilia uestra cano. Sed nec mihi delphica mentem Flamma regat, nec Pierii chorus incola collis Castalio dubium deducat fonte liquorem. Illa etiam Idalios tinxerunt pocula uates, Et flammis quandoque nocentibus ardet Apollo. Nullam quaero facem, radiet quae luce maligna, Et qui non sapiat Caelum mihi desipit humor Sit rogo caelicolae nostri caelestis origo Carminis, aethereumque trahat mea musa uigorem, Ut quondam Isacidum sacro mens ebria uatum Flamine sydereos traxit de numine sensus, Diuinoque suos animauit robore cantus. Prima pudicitiae custos, dux prima ruboris, Quo tenerum aetatis uer uiuida pingit honestas, Est fuga. Ueloces Parthorum more sagittas Iactet Parthenius fugitiuo corpore miles, Et tergo, non fronte gerat cum Cypride bellum. Heu male consumptos sero deflebit amores, Et frustra exactos per gaudia foeda Decembres Damnabit grauis ipse sibi, et nec carus amicis Nec Patriae, Venerem qui marte lacesset aperto Turpe putans refugo uitare incendia gressu. At non sic Phariae molimina blanda puellae Josephus fregit, postquam turbauit heriles Luminibus nigris oculos, et corpore pulcro, Ignarus, caecum castis quoque uultibus ignem Posse trahi atque ipsum roseis obstare pudorem Virginibus, dum flos rubicundae irritat amorem Frontis, et ingenuo quae fulget gratia uultu. Ille quidem recti memor, et uirtutis auarus Munera, blanditias, et mollia uerba precantis Forsitan, et lachrymas qualis Marpesia cautes, Duraque, Carpathio quae tunditur aequore rupes Spreuit inacessus Cypridi, precibusque doloris. Tunc primum obsequii uiolauit iura benigni Nobile Mancipium, toruumque aspexit, et acres Iratum miti concepit pectore flammas, Mille trahens uarios perculsa fronte colores. Fraternus furor, et putri nox atra profundi, Exilium patriae, seruilia uincula, tellus Barbara, rapta sibi crudeli funere Mater Iam leue uulnus erant. Aegyptia peius amauit Coniux, quam fratres poterant odisse, pudico Plus metuenda fuit Iuveni peregrina uoluptas, Quam consanguineo flagrans in pectore liuor. Non tamen inuictus generosi sanguinis heros Nutauit sed nec dextra, nec uiribus usus, Nec Martis Clypeo est, nec acinace gnarus apertam Vim contra blandos nil posse cupidinis arcus At neque facunda tentavit uoce ruentis In scelus infandum dominae reuocare furorem; Tunc etenim docti male uox consumitur oris, Cum timor est, caeco mentem ne fascinet astu Foemina, neue reum tandem se lugeat actor. Scilicet arguti uultus plus muta uenustas, Quam vox causidici persuadet larga diserti. Unica seruauit iuuenem fuga. Nam simul atram Sensit adesse luem, quam turpis dextera tactu Vestibus afflaret summis, exterrita qualis Agricola coniux, occultum forte sub herbis, Quas gremio complexa tenet, si conspicit anguem, Concutitur trepidans, gremiumque repente resoluit Immemor herbarum, et malefida cyclade corpus Liberat, ac tumidi fugit horrida colla colubri: Sic Puer, ut phariae uidit sibi pallia nuptae Prensa manu, infectos humeris excussit amictus Perfusus pallore genas, celeremque nefando Limine proripuit gressum, et frustratus amantem est. Hanc insiste uiam, pedibusque impressa fugacis Isacidae preme sollicitis vestigia plantis Quisquis adhuc primum naturae in pectore florem Conservas, cinere obductas ne tange doloso Prunas, et siquae uel summis vestibus haerit, Excute fallacem tacta cum ueste fauillam. Si nulla est contracta lues, tamen excute nullam; Et uel praecipitem suspectae limine sedis Carpe fugam, missumque retro ne respice postem, Ni tua Letifero sale vix durescere membra, Lotea ceu riguit male salso marmore coniux. Ergo time, tenuis quamvis sit causa timoris. Virginei custos timor est fidissimus horti. Cerua canem timet, agna lupum, lupus ipse leaenam, Accipiter Iouis aligerum, accipitremque columba Cristatae uolucris leo cantus, omnia uirgo; Et uirides dumum seu dimouere lacertae, Seu flatu exiguo frondem fluuialis arundo Concussit, totis tremit artubus, horret et ipsam, Si nullum discrimen adest, discriminis umbram. Audacem trepidat Mauors, timidumque lacessit. At uenus audentem sequitur, metuitque timentem. Quid tamen in primis fugere illibata iuuentus, Quemque sibi morum, uitaeque adhibere magistrum, Quos comitum fidos, quos ducere debeat hostes Expediam. Sexus, quos et natura diremit, Et ratio, raro sine crimine mutua iungunt Colloquia, innatos animis nisi temperet aestus Virtutis nexus, uel sanguinis. Hunc ubi demas, Plus uitanda uiris est foemina, uirque puellis, Quam rapidis uitetur Olympica meta quadrigis, Scillaeus ratibus uortex, Getulaque syrtis. Ah puer ah tenerae matris timor, aureus ora Cui nunc irradiat pudor, et festiua uigorem Afflant purpureum syncerae lumina frontis, Heu fuge Gorgoneos uultus. Non te ipse triformi Pegasus expediet monstro, si dura subibis Gaudia, queis animos eneruat saeua Dione: Turpe uiro patiere iugum: Te uilis inertes Ad calathos rediget probrosaque pensa uoluptas, Sis licet Alcides, sis Larissaeus Achilles. Hunc etenim Atridis pariter, Priamoque timendum Euersorem Asiae segni Lycomedis in aula Proh cineris pudor Hectorei! Sub imagine sexus Imbellis, uiridi uersantem brachia thyrso, Inuictoque rudes tenuantem pollice lanas Mollis ad arbitrium dominae, deprendit Ulysses. Illum etiam, fortes cui delassare lacertos Argolici nunquam potuerunt iussa tyranni, Quem neque Lernaeus numeroso terruit anguis Vertice, sanguineo nec Stymphalis humida rostro, Centaurusque minax, et forma tricorporis umbrae, Femineae fregere manus, iacuitque per herbam Clauae ingens pondus, tergumque immane leonis Dum lanosa, viri posito Tirynthius ore, Inter Maeonias ducebat penna puellas. Hercule, te melior tamen, et Chironis alumno Mollibus a laqueis tragico deterreat heros Euentu, et cautam reddat formidine mentem. Aspice, ut ingenti, quo confluit ira, theatro Ludere feralem dura sub compede ludum Cogitur, utque suis hostilia gaudia pascit Ludibriis gemino uiduatus lumine Samson Hic vir, hic est, quo terrigenum neque fortior ullus, Nec fuit inviso Solimis funestior hosti Quot matrum extorsit gemitus, quot cladis aceruos Edidit, aethereo seu cum correptus ab aestu Hostiles inimicum ignem iactaret in agros, Euulsam trepido seu forte rudentis ab ore Coniurata ferox torqueret in agmina malam. Felix, idalio si cautus ab igne, torosam Ceruicem indecores nunquam posuisset in ulnas. Heu quae praecipitem rapis in ludibria mentem Blanda lues animi? Puerilis naenia torus Samsoni canitur, dum segnis turpe recumbit Fallaci gremio, arcani, quod crine latebat, Proditor, atque sui. Pecudis tondetur ad instar Vastator nemorum, debellatorque leonum Invictus uigor ille animi, uis illa iuuentae Abscisso cum crine perit, fugit ardua membris Virtus, et toto nusquam est in corpore Samson. Quid superest, nisi capta gemens ut lumina perdat Quae iam perdiderat mendacis in ore puellae; Utque Dioneo ludens Cyclopeo theatro Tandem aliena suis inuoluat fata ruinis? Haec te Virgo puer uulgata pericula cautum, Haec faciant auersantem insidiosa minoris Sexus blandimenta; rudem, toruamque pudori Effigiem praetende; rudis fuit incola ruris Castus Amazonides, patrii cui limina tecti Tuta fuere minus, quam Sylvae, ac lustra ferarum; Namque sua reperit pereuntem in fronte nouercam. Nunc age diversas uitandae Amathuntidis artes Ingredere, et uarios, fuga queis patet, inspice colles. Mille modos fugiendi, ut mille pericula candor Mentis habet, Sacros alii subiere recessus Templorum, ut nocuos, quos dira mouebat Erynnis. Numinis et Diuum reuerentia frangeret aestus. Ast alii, simul ac uitium tentare medullas Caeperat, in rigidos nudato corpore uepres Prosiluere, luemque pio extinxere cruore. Nonnulli, ut stimulos blandi sensere furoris, Threicio bachante sub interlunia uento, Cum riget omnis humus, detractis uestibus artus In gelida collo tenus immersere palude, Et propriis uenerem suffocauere sub undis. Sunt qui florentes, queis forma inimica nocebat, Corrupere genas macie, et pallentibus umbris, Aut pulcros texere nigra fuligine uultus, Quique ausi ferro infidos lacerare lepores, Mentis uirgineum decorarunt sanguine florem. Sunt quoque qui teneram, officio cogente, puellam Affati, fortem, ceu quondam Scaeuola, flammis Iniecere manum, dolor ut siccaret amoris Illiciti fontem. Vulcanum Erycina nocentem Tunc sensit, plusquam Herculeis tunc Hydra fauillis Extirpata momordit humum, et per uulnera uictor Incestos castis domuit pudor ignibus ignes. At multos timor, et niueae constantia mentis Urbibus abductos inter spelaea ferarum Occuluit, quibus herba dapes, et dura cubile Suppeditabat humus, nec egentibus ora fouebat Aut ceres, aut liquor exiguus rorantis Iacchi: Quippe sitim puro gaudentes fallere rivo, Et raptim carpto uitam traducere uictu, Ac tenuem Joue sub gelido libare soporem, Mentem exercebant, Coeloque animoque fruentes Omne rebellantis vitium ab radice secabant Corporis, inque ipso iugulabant fomite pestem Matris Acidaliae, cui pabula sufficit Euan, Argutaeque dapes, et inertis culcita lecti. Ast illam labor, et rigidi patientia Coeli, Insomnes oculi, quaesiti sponte dolores, Et sitis, et macies et pallida frangit egestas. Ergo inopes vario subigebant membra labore Magnanimi Heroes. Poenarum nomina mille, Mille nocendi artes aderant. Pars rupis obesae Imbribus obiecto uitam damnauerat antro, Tuta inter latebras tantum arbitrata pudoris Luce, pars Libycis exusta caloribus, atram Sole subardenti contraxit corpore noctem Nigra genis, et nigra humero, sed candida corde. Hi sibi sub trunco sedem fixere cauatae Arboris, hos tumuli, simulacraque luce carentes Excepere, procul patriis Antonius ingens Sedibus undantes Libyae transmittit arenas, Semiuiroque uiam monstrante allabitur antro Syluicolae Pauli, quem non virtutis egentem Incorrupta fides, caecique cupidinis horror Impulit in rupes, uicenaque lustra latentem Monte sub abrupto glacie durauit, et aestu. At premit excelsi fastigia summa cylindri Immotus Simeon, nudos aquilonibus artus Obiciens, et nec fontem, nec pabula captat, Dum cupidam parcit Coeli dulcedine mentem. Facundum quoque castus amor Stridonis alumnum Rupibus affixit Bethleis, publica postquam Magnum aclamauit Romani pompa theatri Praeceptorem orbis; sed quamvis arida nudus Tunderet ossa lapis, rugosaque corpore toto Horreret macies, blandis tamen improba spectris Romulei luxus mentem turbabat imago, Nec nisi palladio concessit fracta labore. Sed nisi te superi stimulauerit aura Fauoni, Et mentem vigor omnipotens afflarit Olympi, Non tibi montanos suadebo habitare recessus. Saepe etenim tristes niueis nocuere latebrae Mentibus, irrepsitque lues ignobilis oci, Nulla ubi sunt laudis certamina, nulla Minervae. Urbibus in mediis populique in luce frequentis Secum habitare pudor nouit, sedemque quietam Ignotus reperit sub noti limine tecti. Nonne vides, ut sub gradibus celare paternis Post longum patriae exilium se perstat Alexis, Coniugis ut uultus, et lumina cara parentum Ancipiti fallat cultuque habituque perustus Solibus, aeger, inops, quantum heu mutatus ab illo Qui tenerum viridi vincebat Nirea forma, Ora aliena suis cum suspendebat ocellis. Interea crebris plangentes pectora palmis Crudelem coniux, crudelem mater Alexim, Longaeuusque uocat genitor, fletuque rigentes Euincunt cautes. Plorantibus assonat omnis Mauortis tellus, flerunt capitolia alta, Formosae uitreis fleuerunt Naiades undis, Emisitque cauo gemitum Tyberinus ab alueo. Nec tamen aut lachrymis, aut flectitur ille querelis, Certus nulli hominum sua prodere nomina, donec Frigida mors graciles anima secreuerit artus: Tantus amor sua corda suis cruciare hymeneis. Rara pudicitiae sunt haec miracula; nullus Hic tamen illicitae vapor intercedere taedae, Insidiae poterant nullae: procul abfuit hostis: Casta domus, castae fuerant materque sororque Ipsaque castum oculis uxor spirabat amorem. Quid si proiecti Syren tibi bella pudoris Collecto moueat Phlegetonte, omnemque leporum, Turbam, omnes blandae Cythereidos explicet artes, Et nusquam pateat fuga? Tunc heu triste subibis Discrimen; tamen aude animis: immota uoluntas Dum perstet, dabit arma pudor. De culmine recti Nemo cadit, nisi quem deturbat mobile mentis Arbitrium, inuitumque nequit mordere uoluptas. Ars ubi nulla fuit, tamen artem castus Aquinas Inuenit Veneris iugulandae uecte tenaci Obductus carcer fugiendi obstruxerat omnem Spemque aditumque, cupidines cum perdita luxu, Et stygiis imbuta dolis sine fronte puella Constitit improuisa oculis. Exterrita uirtus Quae casus dedit arma rapit: dedit ignea casus Arma: ignem rapit, et flagrantis uerbere torris Pellit feminea latitantem fronte Megaeram. At tibi captiuas holoserica uincula palmas, Heu stringunt tibi uincla pedes, uiolentaque mollis Niceta generose tori te stramina mulcent. Deliciis pugnat pietate ferocior hostis, Dum tibi delicium vult extorquere pudoris. Is locus insidiis; quâ se mitissima tellus Induit in florem, legitur. conspirat amoeni In tua damna puer proles pulcherrima ueris. Ipsa ligustra tuo candent inimica ligustro, Et rosa uirgineo rubet insidiosa rubori. Muscosi fontes, lambentes gramina riui, Et cedrus, et quaecunque comis felicibus arbor Luxuriat, nemorumque oculis gratissimus horror, Et volucrum dulces animae, gemitusque canori Nympharum choreeque leues, uultusque proterui Heu coniuratis tibi lene leporibus urgent Tormentum. Si cantat olor, si Thracia pellex Dulce gemit uiridis pendens de uertice Rami, In tua fundit olor ferale pericula murmur, Et sortis Philomela suae tibi triste minatur Dedecus, arguto si sibilat aura susurro, Aura tuo iuuenis non sibilat aequa pudori. Omnia circaeis te blandimenta uenenis Oblita circumstant. Sed mens adamantina nullis Flectitur illecebris. Iam proelia cominus hostis Admouet. E medio perfrictae foemina frontis Agmine ludentum erumpit, fusisque lacertis Te petit inuiolate pudor, tibi uipera pestem Fronte, superciliis, oculisque intentat, et ore, In te totum Aheronta uomit, mentisque pudicae Arietat intactam repetitis fraudibus arcem. Quis tibi tunc animus? Manibus bombicina telum Vincla negant, pedibusque fugam. Iam te premit hostis Undique iam uictor resonat Paeana tyrannus. O male concepti spes intercisa triumphi! Nicetas captus, uinctus, resupinus, inermis Pugnat, uincit adhuc: linguam, quae libera uinclis Sola fuit, linguam generoso dente recisam Vibrat in obstantem furiam frustoque diserto Imprimit infamem scelerata in frontem lituram, Et foedum euadit non turpi uulnere uulnus: Usque adeo nunquam sine telo est casta uoluntas. Audax praecipitem quandoque e menibus altis Emisit saltum pudor, et discrimine vitae Discrimen trepidi sine labe redemit honoris. Ipse ego, quâ Ausoniam gaudentis oloribus Arni Caerulei latices lento mordent argento Insignem uidi iuuenem, cui forma pudorem Ornabat, formamque pudor, roseisque fluebant Mella labris apibus deducta, insignia gentis Quae fuerant, sed melle suo pretiosior olli Lac erat, intacti quo candent lilia cordis. Illum omnes generumque sibi, sponsumque puellis Optauere suis generoso e sanguine matres, Omnes hinc pulchros suspirauere nepotes. Auersus Cypriam tamen, et quoscunque hymeneos, Iam dudum ille suos Coelo sacrarat amores, Propositique tenax matrum irrita uota fefellit. Indignata suas deludi Amathuntia flammas Artificem immisit scelerum artificemque leporum In iuuenis conclaue lupam, et ne poste pateret Effugium, ualuas uinclis obduxit ahenis. Concussit subiti facies inopina pericli Insuetum trepidare animum, fugitque repente Mutatus pallore rubor; tamen omnia lustrat Virginitas captiua, locum si forte saluti Inveniat: sperare vetat timor: utile tandem Consilium reperit spes obluctata timori Sed plenum ancipiti discrimine. Pariete summo Lucem aditus tecto paruus dabat; inde deorsum Lapsus erat praeceps, et plurima mortis imago. Hac placet effugium, capitis nec cura retardat. Imminet hinc vitae discrimen, at inde pudoris. Qualis eques tergo instantem dum cominus hostem Cernit equo celeri fugiens, si forte profundae Atque hinc hostilis furor, hinc deterreat atrox Caeptum rumpat iter sinuosa uorago cauernae Abscissae in partes geminas telluris hiatus, Impauidus non sistit equum, sed uoce minaci Increpitat cunctantem, et per discrimen apertum Urget in adversum latus, horrendumque patentem, Iamque uoraturam transmittit praepete fossam Quadrupedis saltu, mortemque euadit, et hostem: Non aliter, postquam hinc uitam, hinc trepidare pudorem Obsessus uidit iuuenis, dulcedine uitae Post habita niueo, quod alebat corde, ligustro, Expedit effugium saltu, et sine uulnere uictor Immortale refert geminato ex hoste trophaeum. I nunc tolle fugam fraus inuida, claude pudorem; Inueniet per aperta uiam discrimina mortis, Aëra per uacuum fugiet. Dabit ardor honesti Pennas, cui nichil est nisi culpae infamia, clausum. At tibi macte animis puber pro talibus ausis, Pro uirtute noua, si mens praesaga futuri est Vatibus, aeternam Phebi de fronde coronam corollam , Augustae mox tergeminum diadema tiarae Sidera portendunt. Nascentur mellea terris Saecula, cum summo uaticani uertice triplex, Mellificabit apis. Neve unquam gloria magni Deficiat generis, uiuasque in stirpe, superstes, Post tua purpurei regnabunt fata nepotes, Virgineique iterum reuocabunt tempora mellis. Sic pia magnanimum compensant astra pudorem
Superest secunda pars primi libri