CroALa: documentum

CroALa, 2024-11-09+01:00. Nodus ian-pan-epigr-eleg.xml in collectione croala0.

Functio nominatur: /documentum/croala0/ian-pan-epigr-eleg.xml.

Documentum ian-pan-epigr-eleg.xml in db croala0


EPIGRAMMATA IN ITALIA SCRIPTA
1. DE IMMUTATIONE SUI NOMINIS Joannes fueram, Janum quem pagina dicit, Admonitum ne te, lector amice, neges. Non ego per fastum sprevi tam nobile nomen, Quo nullum toto clarius orbe sonat. Compulit invitum mutare vocabula, cum me Lavit in Aonio, flava Thalia, lacu.
2. SE IPSE COMMENDAT Si mihi sit quisquam, quod erat tibi, Fulvius, Enni, Aut qui periurum contudit Hannibalem; Bellator molli vel erat Messala Tibullo, Quod Flacco Tuscis regibus ortus eques; Huic ego sim contra, quod erat tibi maxime Caesar, Qui silvas et agros dixit et arma virum. Aut hoc si nequeam, Stilichoni quod fuit olim, Qui cecinit raptus, Persephonea, tuos. Si sit et hoc nimium, saltem tamen hoc tibi fiam, Quod fieri, hoc aevo vix duo tresve, queunt.
3. DE ARTE Ars iuvit nervos; tunc perfectissima rebus Summa venit, cum vis nititur ingenio.
4. DE SE IPSO Ille ego et haec cecini Dravum generatus ad altum, Perlege et haec, si quis cetera forte legis.
5. POPULOS NON PRODUCERE ELECTRUM Quid manifesta adeo canitis mendacia vates? Non placet id Phoebo; verum amat ille Deus. At vos hoc omnes uno velut ore sonatis, Populeum in ripis Eridani esse nemus, Unde fluant rutilo simulata electra metallo, Migret et in gemmam, quae modo gutta fuit. En Padus! Heliadum famosa en silva sororum! Dicite, si pudor est, succina vestra ubi sunt?
6. AD LEONELLUM FERRARIAE PRINCIPEM Quod, Leonelle, tuam, Princeps, accessimus urbem, Arctoi gelido nuper ab axe poli; Da veniam, non nos rerum inclyta fama tuarum, Nec domus augustis splendida, traxit, avis; Nec tua praefulgens vario Ferraria cultu, Nec septemgemini, brachia amoena Padi; Non oculos, avidas huc pascere venimus aures Quarum Guarini manat ab ore cibus.
7. LAUS GUARINI Multum Roma suo debet reparata Camillo, Sed plus Guarino lingua Latina suo. Illa truci non prorsus erat calcata ruina; Haec cum servata est, barbara prorsus erat.
8. DE EODEM Priscae lingua Latina dignitati Guarino faciente restituta est. Hunc laudent veteres novi futuri, Huic nam quilibet obligatur uni; Unus sit licet, obligamur omnes.
9. DE EODEM Rursus, io! quae tot iacuit sopita per annos, Guarini studio lingua Latina viget. Dulcia Maenaliae cedant inventa parentis! Progenerare leve est, vivificare grave est.
10. AD POETAM MARTIALEM Te, vatum optime, culte Martialis, Ludorum pater, et pater leporum, Nugarum simul, et facetiarum, Prae cuius sale, Plautus ipse verna est, Qua possum, sequar in meis libellis. Nec Phoebum libet, aut vocare Musas, Ut coeptis properent adesse nostris. Unum te omnibus e deis vocamus; Tu tantum, licet aemulo poetae, Ne quaeso invideas tuos favores; Quin si vera senis silentiosi, Est sententia, qui putavit unam, Multos posse animam, volare in artus, Si mixtus sacer Ennio est Homerus, Postquam desierat superbus ales, Pictam sideribus levare caudam; Nostras labere totus in medullas, Mentem certe ego si tuam merebor, Iam nostrae dabo, crede, commeatum.
11. DE GUARINO Quantum Roma suo debet reparata Camillo, Tantum Guarino, lingua Latina, suo.
12. DE QUODAM IACTABUNDO Est quidam nostri, qui se vocat archipoetam, Temporis; en titulum, Bartholomaee, novum! Sed cum nunc fatui sint mille, poeta nec unus, Hoc inter primum, se, reor, ille vocat.
13. COMMENDAT VERONAE SUUM LIBELLUM Commendo, Verona, tibi, quem nostra libellum Guarino lusit Calliopea tuo. Materiae debetur honos, si carmina temnis, Quae sonat hunc, abs te pagina digna legi est. Romulidis placuit, quamvis rudis Ennius esset, Scipiadae magni dum fera bella canit.
14. LIBRUM SUUM ALLOQUITUR Argiletanas non tu mea charta tabernas, Non alte excussi ludibria alta sagi, Nec subsannantum sorbentes aëra ronchos, Nec naso armatum rhinocerota time. Non tura aut scombros, non cordylas vel olivas, Nec blattae morsus, aut inopis tineae. Doctorum iste timor, timuit tuus ista magister Lividulos homines, tu mea charta, time.
15. AD LEONELLUM PRINCIPEM FERRARIAE Obtulerit sors si qua, meum tibi forte libellum, Perpetua Estensis, lux, Leonelle, domus; Non illo hunc vultu relegas, quo iura ministras, Sed quo saepe levem, pellis et ipse pilam.
16. AD LEONELLUM Ludere, dive, tuos, festivo carmine, vates, Ne, Leonelle, veta; ludis et ipse pila.
17. DE SE IPSO Confiteor, veteres, ingentia nomina, vates, Vestra prius mihi sors invidiosa fuit. Quod vos et rerum delectu, et voce diserta Praestantes, nemo posset adire novus. At nunc ex aequo divisa est gloria nobis; Vinco materia, vincitis eloquio.
18. LAUS GUARINI Floret lingua Latina, confitemur; Duplo floreat amplius licebit, Guarino tamen illa redditori Grates dicere non valebit aequas.
19. EPITAPHIUM LEONELLI, FERRARIAE PRINCIPIS Principis hic artus Leonelli terra recepit, Ast animam reducem lacteus orbis habet. Huc illam pietas, huc virgo Astraea levavit, Huc cum Pierio, docta Minerva, choro. Quodsi dexteritas, nitidae si gratia formae, Corporeum pariter tollere posset onus; Qua solum nunc parte sui tellure resedit, Hac etiam summo fulgeret ille polo.
20. AD RUBERTUM Succenses quia te, Ruberte, bardum Dixi; cum potius referre grates Deberes mihi; quippe sic poetas Gallorum, veteres vocant, tuorum. Quid tu, quid faceres, Ruberte, quaeso, Si te vel fatuum, vel imperitum, Verbo simpliciore nominassem? Quantum nunc tibi bilis et veneni Instaret misero gulam tumentem? Quis fulmen caperet tui furoris? Quod praeconia nostra si malignus, In probris tibi computare perges, Iam te bardum aliter, Ruberte, dicam.
21. EPITAPHIUM IN LEONELLUM FERRARIAE MARCHIONEM Hoc decus Hesperiae Leonellus Marchio gentis Est situs in tumulo, quo sceptra tenente quietem Omnis tranquilla populus sub pace tenebat, Et vetus astrifero remearat ab aethere virgo. Infantes, pueri, iuvenesque virique, senesque, Hunc lugete ducem, toto qui praesul in orbe Saecula per Latias diffuderat aurea terras Et clara priscos aequarat laude Quirites.
22. THRENOS IN LEONELLUM FERRARIAE MARCHIONEM Pallas et aurata testudine pulcher Apollo, Et quae Pieriam colitis Libethrides arcem, Et Pax, et mitis Pietas, et Vesta, Fidesque, Squalentes laniate comas, contundite pectus! Italiae lumen, princeps Leonellus, et ingens Iustitiae cultor, pius ac placidissimus heros, Condidit aeterno morientia lumina somno. Vester hic in tanto pugil invictissimus orbe Extitit, et summo vos semper honore colebat.
23. AD PAULUM Carmina quae nobis, Paule, emendanda dedisti, Signata haud ullis quod rediere notis, Ne frustra exultes; neu te spes irrita ludat, Nil opus est signis, pars ubi nulla placet.
24. AD GRYLLUM Grylle, Lycambeos, alias mittemus, iambos, Imbelles elegi, nunc tibi munus, erunt.
25. AD PAULUM Carminibus nostris nocet illud, Paule, notavi, Quod non sunt Latiis edita consulibus. Quidvis cana facit multo pretiosius aetas, Rebus et a longo tempore surgit honos. At tu, si quando mea legeris; esse putato Prisca; videbuntur sic meliora tibi.
26. AD GUARINUM VERONENSEM Te precor, o nostri, decus et nova gloria, saecli, Qui calles linguas, docte Guarine, duas, Quo iam tot fuimus sub praeceptore per annos; Hospes ut in cena nunc meus esse velis. Quam dedit Evandro laudem Tirynthius hospes, Hanc dabis ipse mihi, si meus hospes eris.
27. REFELLIT GUARINICAM EXCUSATIONEM Seria sunt, quae dura vocas, gratissima nobis, Nec poterunt nostris, illa nocere, iocis, Immo tua haud parvum, mensae praesentia nostrae, Splendorem, poterit, clare Guarine, dare. Frenaque ne nostro nimium sint libera ludo, Neve suum, excedant gaudia nostra, modum, Illa augusta tui faciet reverentia vultus, Et gravitas, magno dignaque forma Deo. Nec tamen inter nos et te iuvenilia quaedam, Quanquam sis canus, dicere turpe puta. Quippe nec in seris, (ex te hoc audivimus), annis, Horruit urbanos, Tullius ipse, sales. Socrate quis gravior fuit, aut quis sanctior unquam? Lusit cum pueris saepius ipse suis. Isse datur quondam, (non est ea fabula falsa,) Stoicus ad Florae sacra iocosa Cato. Tantorum exemplis igitur moveare virorum, Et quae saepe probas, ne fuge facta sequi. Ne fuge, sed quamvis cum dispare, iungere turba, Nec mihi rescribas, sed magis ipse veni.
28. DE DOCTO SIMULATO Hic, qui nunquam orat, nil scribit; doctus habetur. Sunt quibus immerito fama venire solet.
29. DE EODEM Tam doctus scribat cur nil Aurispa, requiris? Credatur multi doctus ut esse magis.
30. AD BARTHOLOMAEUM In te, nos, quereris fecisse epigramma; fatemur. Quae ratio est? inquis, nulla nisi libuit. Sed delere jubes. Nemo est insanior; et quem Vidisti natos tu iugulare suos? Non aliter nobis fore te promittis amicum; Nil est quod metuam, Bartholomaee, minus. Abscedens digitum mordes, et saeva minaris; Quod scripsi, scripsi; quidlibet, i, facias.
31. DE SUO LIBRO Ludimus ecce iocus, ades huc non tetrice Lector, Tu procul hinc contra, tetrice Lector, abi. Triste supercilium cum sit tibi, ne lege nugas, Aut, si forte legis, pone supercilium.
32. DE VERSIBUS MARCELLI A SE LATINE EXPRESSIS Saepe suas flammas, veteres flevere poetae Cuilibet et, pro se, Musa diserta fuit. Nos in amore rudes, Marcelli lusimus ignes, Quos modo vulgari luserat ille lyra. Sive voles cultos, Itala testudine, rhythmos, Ille dabit quales ante Petrarca dedit. Seu cupies elegos Latia sub lege sonantes, Sumetur vacuo, pagina nostra, tibi.
33. DE EODEM PAULO ALITER Saepe suos ignes, veteres cecinere poetae, Cuilibet et, pro se, Musa diserta fuit. Ipse in amore rudis, Marcelli incendia lusi, Ille ego Pannoniae, gloria prima, meae.
34. AD CARBONEM POETAM Qui nunc es Carbo, nempe olim pruna fuisti, Pone animos, fies mox, Ludovice, cinis.
35. IN FUREM VERGILIANUM Excusas sic te, cum quid furare Maroni, Surripuit Chio, quod Maro multa, seni. Excusatus eris, quin et laudabere vates, Si modo surripias, ut Maro surripuit.
36. AD GUARINUM Non te mellifluae Nestor Homericus Linguae dulciloquo nectare vicerit.
37. AD IULIUM Scribendi ratio cum sit, vel sola poetis Gloria, vel certe maxima; solus is es Qui scripta abscondas. Vel, Iuli, plus sapis unus, Vel nihil omnino, quod mage credo, sapis.
38. AD EUNDEM Quid tua tantum in te peccarunt carmina, Iuli? Tristibus in tenebris semper ut illa premas. Nec levius serves, quam carcere quaestor in imo Custodit, si quos ultima poena manet. Tandem ea mitte foras, aut si meruere necari, Fige cruci, vel sic perfruitura die.
39. IN SUPERFLUA QUAERITANTEM Hoc unum semper quaeris: superetne Maronem Tullius? an maior sit Cicerone Maro? Nescio; verum illud belle scio, quod tibi nunquam Est visus, Procopi, nec Maro, nec Cicero.
40. IN GRYLLUM Cum tu, Grylle, sonas, reticent per tesqua cicadae, Malo sonent illae, dummodo tu taceas.
41. AD GUARINUM Commendas et amas, Guarine, nostrum, Quem de te tibi misimus libellum. Sed laudes et ames librum licebit, Malles versiculis parem monetam.
42. IN THEODORUM Antiquarius es nimium, Theodore, nec illis Uteris in nitido quae Cicerone legis, Sed Plauti tibi verba placent, et si qua protervus Incidit priscis, Appius, in tabulis. Nec nisi sumta probas de docto nomina Festo, Quondam roboreis illita caudicibus. At Cadmi linguam non affectavit Homerus, Nec Numa Pilumni, Scipiadesque Numae. Quodsi bella negas, culto quae protulit usu, Aetas bis senis inclyta Caesaribus, Iam, licet, usurpes, quae dixit Tullus et Ancus, Quae fratri et tenero tradidit, Acca, Remo. Vel potius Fauno Picus, Faunusve Latino, Evandri quibus est vaticinata parens; Exul quae Latiis, didicit Saturnus, in oris, Qualia non uno Ianus ab ore dabat. Scilicet istud agis, solum miremur ut omnes, Falleris; haud tali gloria calle venit. Sit tibi praesentum sermo, sit vita priorum, Laudari si vis, et, Theodore, legi.
43. IN CINCILUM FURACEM Plurima quando rapis, te convasare facetus Dicis, et hoc risu sordida furta premis. Convasatorem nos te invasabimus ergo, Videris, an laedat poena iocosa minus.
44. IN FUREM VERGILIANUM Non te ex Vergilio, sed magno dicis Homero Furari, furtum quando poeta facis. Sed cum furaris iam praefurata Maroni, Furari ex ipso, te puto, Vergilio. At male cum vati, simul huic furaris et illi, Quid, nisi iure malam, stulte, merere crucem?
45. DE AMATORE LIBRORUM VETERUM Sunt quaedam, prope mille, puto, iam scripta per annos, Docta quidem, sed non et speciosa satis. Tu tamen illa magis, quam nostra poemata, laudas, Hos solo quod sint anteriora meis. Tanta tibi nunc est prisci reverentia saecli, Tam, senium canos et venerare dies! At rerum plures, novitate placere videmus, Non carie et putri, Bartholomaee, situ. Quid pro perversis adeo tibi moribus optem? Haec opto quamvis exitiosa parum: Plus sapiat musto, vetus ut tibi vappa Falerno, Nec gustare nisi marcida poma velis. Dormiat et tecum formosa Polyxena nunquam, Verum Hecube, sed iam non anus, imo canis.
46. IN NICOLUM Tam doctus quare nil profert Nicolus unquam? Iungere tam doctus nec duo verba potest.
47. AD MARCUM Scriptum in te dicis tetrastichon esse; Negamus. Nomine teste probas; nomine teste nego. Marcus, ais, ego sum. Vivunt hoc nomine multi. An, rogo, tu phoenix esse videre tibi? Daunia quot mulos, Nonacria pascit asellos, Tot passim Marcos degere, Marce, puta.
48. PORCELLIO POETAE Misisti nobis et mala et carmina vates, Nec factum hoc casu, sed ratione, reor. Totum me duplici voluisti pascere dono, Hic solet esse animi, corporis ille cibus. Quam numeri oblectant mentem, tam poma palatum, Ista sapore placent, illa lepore juvant. Mala aurum superant, et vincunt carmina gemmas, Aurum da et gemmas, deteriora dabis. Poma nec Alcinous misisset talia nobis. Carmina nec Clarius, tam bene culta, Deus.
49. DE PORCELLIO ET IOVINIANO Disceptant, sit uter poeta peior, Hinc Porcellius, hinc Iovinianus. Parcamus patris Aeaci senectae, Nec tantam pigeat secare litem. Est peior reliquis Iovinianus, Sed Porcellius et Ioviniano.
50. AD IULIUM Gratum est, quod mea perlegenda poscis, Iuli, carmina; gratius sed illud Esset, si tua mitteres vicissim. Nam sunt iudicio diserta nostro, Nec communis habent notam monetae, Cunctis et dubio procul placerent. Sed tu sic ea condis, et relegas Intra scrinia, cistulas, locellos, Communita seris fere ducentis, Ut nec sol valeat videre, summo Solus qui omnia cernit ex Olympo. Tam servas vigili reposta cura, Quam Phoebi Scythicos aves smaragdos, Quam custos suus Inachi iuvencam, Quam mala Hesperidum, pecusve Phrixi, Nullo perdomitus sopore serpens. Securus potes esse, nec rapacis Ullas praestigias timere dextrae. Non haec Autolycus, nec ipse posset Furari Autolyci pater sagacis, Surreptor Clariae Deus pharetrae, Titani radios, Stygi tenebras, Qui vafro queat amovere furto. At possunt tineae, potest teredo, Ac mus improbus, et situs putrescens. Quare si sapies, amice Iuli, Captivos ita detinere versus Parces, ut capitis reos nocentes. In lucem magis efferes apertam. Nolunt Pieriae latere merces, Quas famae pretium manet perennis. Quodsi perpetuo legi recuses; Multo simplicius nihil reponas.
51. IN CAROLUM Carole, memet amas, verum mea carmina damnas, Hoc saltem velles, tectius ut loquerer, Parebo monitis, et flammea versibus addam; Insit visceribus menta pusilla tuis.
52. DE GUARINO Guarinum meritis parem Camillo, Quis non censeat? Ambo reddiderunt, Is regnum Latio, sed iste linguam.
53. AD AGAPETUM Mitte tuos tandem nobis, Agapete, libellos, Mitte inquam, censor non ero, lector ero.
54. IN FUREM SUORUM CARMINUM Quod, Valline, tui, tot habent mea carmina, libri, Vis imitatorem, te rear esse, meum. Totos saepe locos, verbum transcribis ad unum, Materia est mecum saepius una tibi. Non imitari hoc est, laus id, non culpa fuisset, Hoc est pro scriptis, edere nostra, tuis.
55. IN GRYLLUM Nec bene, nec vere cum scribas, Grylle, vocari Non bene, sed vere pseudopoeta potes.
56. SUUM OPUS MODESTE LAUDAT Non est hic, studiosa turba, non est Festivissimus ille Martialis. Verum simia Martialis haec est, Cui tu, non quoties sacro poetae, Sed duntaxat ea vacabis hora, Qua cum simiola voles iocari.
57. AD LAURENTIUM Quod mea, Laurenti, placide munuscula sumis, Quam si tu tribuas, plus, mihi crede, facis, Donator det magna licet; maiora rependit, Qui devinciri se sinit officio.
58. LAUDAT CARMINA TITI STROZZAE Edita Stroccigenae iam vatis Erotica tota Vulgus in urbe sonat, culte Tibulle, vale.
59. IN PAULUM Orationem, Paule, tu prosam dictas, Ego dulce carmen concino, sed ut censent Sane haud maligni iudices, nec indocti, Ambo figuris utimur parum bellis; Facio archaismos, Paule, ego, et metaplasmos, Tu barbarismos et facis soloecismos.
60. DE LAUDIBUS GUARINI Si mihi gemmato, propinet Iuppiter, auro, Dulcia Dardania, pocula mixta, manu; Non ego divinos malim potare liquores, Quam quod Guarini, nectar ab ore fluit.
61. IN GASPAREM Cum duo mitto tibi, reddis mihi carmina centum, Sic tanquam numero sit superare satis. Sed nil, Gaspar, agis, nam libro Persius uno, Quam longam Marsi vicit Amazoniden?
62. AD RUFUM De brevitate mei miraris, Rufe, libelli; Qui malus est, adeo qui brevis esse potest?
63. CUIDAM ARDUA SUADENTI Quae mihi misisti Clarium redolentia vatem, Accepi placido, carmina docta, sinu. In quibus altarum memorans praeconia laudum Siderei tollis me super astra poli, Ac me sanguineas hortaris dicere, pugnas, Et tot magnanimum splendida gesta ducum. Si mihi Pierium praestabit Apollo favorem, Parebo monitis, clare poeta, tuis. Sed mihi Castalium nec spirant pectora nectar, Nec sunt Aonio labra rigata lacu. Non mihi Pegaseae veniunt in carmina vires, Ut possim tantos edere voce duces. Non verso tantum tenero sub pectore robur, Tanta negant humeri pondera ferre mei. Postmodo maturis fuero cum doctior annis, Si potero monitus forte subibo tuos, Interea fixum teneas sub corde Ioannem, Digna Maronea carmina voce canens.
64. DE SE IPSO Laudas me nimium, priscis et vatibus aequas, Mentiris, novi; me tamen, Ode, iuvat.
65. TETRASTICHON IN GUARINUM VERONENSEM Interpres Graios transfers, Leonarde, libellos, Poggius Arpinae sectatur fulmina linguae, Blanda Panormigenam delectant carmina vatem, At Verona, tuus transfert, canit, orat, alumnus.
66. AD CLEMENTEM Tempus, ais Clemens, edi mea carmina; Nunquid Iam nonus, postquam scripsimus, annus adest?
67. IN PROSPERUM Non bona me iactes epigrammata fingere, Prosper; Verum est, confiteor; tu meliora facis.
68. IN GRYLLUM Aurea Pythagoras, argentea carmina fecit Phocylides; sed tu plumbea, Grylle, facis.
69. AD GUARINUM Phoebum Graecia, gens Latina Faunum, Hammonem Libye, Pharos Serapin, Consultum in dubiis, Guarine, adibant. Te toto simul orbe confluentes Accedunt populi, tua ut beata Tingant arida corda disciplina.
70. IN CAROLUM Antiquarius es, dicis mihi Carole; certe; Sed peius multo est esse neotericum.
71. IN RUFUM Ne scribam prohibes, et immerenti Lecturos mea peieras minores. At nos et tua, Rufe, lectitamus.
72. IN CAROLUM Carole, me laudas, verum mea carmina culpas, Praecipis et saltem tectius illa loqui. Parebo monitis et flammea versibus addam; Insit visceribus, menta pusilla, tuis.
73. FRAGMENTUM EPIGRAMMATIS ALICUIUS, AD GUARINUM Dulce nec eloquium linguae, quo Nestora vincis, Nec qua praecellis Nirea, forma decens,
74. AD TROÏLUM Vis tua facta canam, nec vis dare, Troïle, quicquam, Sed dicis: Tua sic fama perennis erit. Nil de te scribam licet, hoc Tirynthius heros, Hoc Ithacus nobis, hoc dabit Aeacides, Vel Pagasaea ratis, vel mutua vulnera fratrum, Vel pars Romanae quaelibet historiae. Quid, quod tu pariter celebraberis? et tua semper Vivent nominibus, nomina iuncta, meis? Aut etiam si me, neglectus omiserit index, Te tamen insignem pagina tota seret. Nil ago; cunctaris pretium taxare poetae; Haec summa est; vel da, Troïle, vel taceo.
75. AD EUNDEM Troïle, non tantum nostrae mea carmina prosunt, Sed famae prosunt amplius illa tuae. Fac tamen amborum ponantur commoda in aequo; Sic etiam medium iure subibis onus. Pallori nostro sit inanis gloria merces, At vobis constet, quod venit inde, decus. Si pro me non vis, vel pro te, Troïle, solvas, Perdo meam partem, perdere nolo tuam. Hoc eme de nostro, gratis hoc sume, libello, Qui sua partitur non vel iniquus homo est.
76. IN UGONEM Barbara me mater quod protulit, obiicis, Ugo; De Phrygia nati sunt genitrice Dei.
77. IN PHILITICUM Ne nimium tumeas, Philitice, novimus omnes, Qua tibi sit geminus nobilitate parens, Altera nam cubito nares emungit, at alter Non spuit in terram sit nisi festa dies.
78. AD GRYLLUM Mordes, et patria pastum me dicis ab ursa, Tam durus videor, tam tibi, Grylle, ferox. Pannonis ursa dedit lac nobis, Grylle, fatemur, At non ursa tibi, sed lupa, Grylle, dedit.
79. AD EUNDEM Merdas, Grylle, tuas, meo libello Te detergere velle comminaris. Tergas, Grylle, licet; modo cruentas.
80. IN EUNDEM Grylle, caca in nostrum, non deprecor improbe, librum, Dum tantum mixto sanguine, Grylle, caces.
81. DE DIVITE LAUDANTE PAUPERIEM Candida restituit versi clementia fati, Tristior abstulerat quas tibi casus opes. Laudata veterum tu paupertate virorum, De Cincinnatis disseris et Curiis. Sic ubi securos tetigit iam navita portus, Ventorum faciles despicit ille minas. Cum miser es, mihi tunc, Matthia, Stoicus esto, Nunc impune tibi fortia verba volant.
82. DE NASO CYRI ET GRYLLI Cyrus erat Persis naso gratissimus unco; Invisus tota est Gryllus in Ausonia.
83. IN UGONEM In re vis omni, sapiens nimis, Ugo, videri, Sed minus ille sapit, qui nimis, Ugo, sapit.
84. IN ARROGANTEM Tu, qui tanta sapis, dic unde ciconia rostrum Sic quatiat, quamvis algeat illa nihil?
85. DE NASO HARILLI In caput exiguo, crevit breve corpus, Othoni, At caput in nasum crevit, Harille, tibi.
86. AD RULLUM Cum tibi mas paritur, laetus convivia ponis, Femina si fuerit nata, perire iubes. Rulle, puerperio tua iam Faustina propinquat, Tempus et a medico poscere mandragoras. Lesbia iam pariter, pariter Lucina vocatur, At tibi sollicito pendula vota tremunt. En! parit, et vulva, primum caput exit, aperta: Quicquid id est, vivat, forsitan Iphis erit.
87. AD GUARINUM VERONENSEM Cur, Guarine, tuos, indulgentissime patrum, Non cohibes natos turpibus a vitiis? An nescis pridem quid fecerit unus eorum? Fecit ut ancillae sis socer ipse tuae, Ut vernae sis fecit avus; iam fabula tota Urbe volas, et adhuc te tua probra latent. Cur, inquam, Guarine, tuos, mollissime patrum, Non cohibes natos turpibus a vitiis? Talia in ancillas nam si illis saepe licebunt, In natas, aliis crede licere, tuas.
88. AD CONRADAM Quod te Conradam Germania terra vocavit, A conradendo nominis istud habes.
89. DE PHRYNE Eversas reparat dum Thebas aurea Phryne, Femina tam multis, una petita, viris, Sacra Amphioniae fidis olim plectra secuti, Nudatis montes erubuere iugis. Illa levi risu, Nescitisne, improba, dixit, Saxa, quid hac habeat iuris in urbe Venus? Iam vos cum tenerae doceant ita currere chordae, Quale nefas homines, si mea forma trahit?
90. AD GALLUM Praestiteram decimis, nummos tibi mille, Calendis, Exigo, tu iuras prorsus habere nihil. Quid nostra? iam redde datum, qui mutua sumpsit, Is debet, non qui solvere, Galle, potest.
91. AD PROSPERUM Quod rudis ingenio talem me terra creavit, Miraris Tusci, Prosper alumne, poli. Possunt et stulti sub utrolibet aëre nasci, Possunt et quorum fervida corda micant. Democriti pectus pecorosa Abdera tulerunt, Crassa dedit tenuem Mantua Vergilium. Tu tamen exemplis, dubitas si credere priscis, Nos ambo, quales simus, et unde, vide.
92. DE AGNETE Agnes, vita, tuos, quoties contemplor, ocellos, Sidera me toties bina videre puto; Sidera sed toto, longe pulcherrima, coelo, Qualia sunt nitido cum Iove nostra Venus, Aut inter fixos stellarum Sirius ignes, Sirius Arcturo si coeunte micet.
93. OPTAT COITUM PUELLAE Agnes, da mihi, quod tuo marito; Quodsi des, tamen inde nil peribit. Ambos quod pariter datum iuvabit, Ad quod vos opifex Deus creavit, Quodsi non foret, unde gigneremur? Quod mater tua si patri negasset, Nec tu nata fores, tui nec isti, Qui me urunt facibus suis ocelli. Semper quod dare feminae potestis, Semper sumere quod viri nequimus. Quod praesens placet, urit affuturum. Nec triste est, nisi quando non habetur. Quod terram replet, et profunda ponti, Quo iucundius esse nil putatur. Primo quod dare virgines recusant, Aeternum dare deinde concupiscunt, Quod dat Iuno Iovi, Venus Gradivo, Quod mortalibus et Deae dederunt. Quod tu si dederis, lucrum assequeris, Quod si non dederis, diu dolebis. Respondet nihil, ergo iam negavit, Sed ridet tamen, ergo iam spopondit.
94. AD MAGDALENAM Commater mea, Magdalena, quantis Te possum precibus, misellus oro, Praestes auxilium meo furori. Priscam depereo tuam propinquam; Hanc, quae continuis fere diebus, Ad te ventitat, assequente nullo, Tecum lusitat, ambulat, lavatur, Tecum cantilat, et tuos per hortos, Cervo saltitat ocior quadrimo. Novi, quam tibi nil neget iubenti Quantum consilio tuo acquiescat, Tu si praecipias, diebus octo Potum non capiet, cibo abstinebit Commenda, precor, huic meos amores, Neu me despiciat, mone propinquam, Quodsi plus aliquid mihi ordinares, Illud quod prohibet pudor fateri, Donarem tibi quicquid ipsa velles.
95. AD RUFUM Tot tibi sunt oculi, quot habebant Gorgones omnes, Egerunt tecum quam bene, Rufe, Dei! Solus habes, quod tres; effosso sed tamen uno, Sit, precor, incolumis, cetera turba tibi.
96. AD SEVERUM Misisti mihi, tot, Severe, turdos, Iani scilicet ad novas Calendas, Quot post primam habuit misella tussim Dentes Aelia; quot Ligia crines Unum si tamen auferas et illis. Tot grates igitur tibi remitto, Quot stellans oculos habebat Argus, Quot centumgemini manus Gigantes, Quae si forte satis, Severe, non sunt, Sint, nasos quot habet meus Philemon.
97. DE SE IPSO Qualiter o crucior! certe modo cunnus adesset, Possem ter quinas continuare vices.
98. DE AMICA SUA Certe ego vel Proculo, si sim futuentior ipso, Luxuriae possim non satis esse tuae.
99. AD PAULUM Littera prima tui si nominis aspiretur, Verum, Paule, tibi demum ita nomen erit.
100. DE SILVIA Ex te concipio, meretrix mihi, Silvia, dicis, Silvia, non magis hoc dicere, crede, potes; Quam si per spinas incedens, Silvia, densas, Dixeris: ista meum laesit iniqua pedem.
101. IN CARBONEM POETAM Orator simul et poeta Carbo est, Non est hoc aliud profecto, quam si Mas et femina Carbo diceretur. Sic plane Hermaphroditus ergo Carbo est.
102. DE LAELIA Laelia, quid nostram, toties petis, improba, linguam? Si iuvat, hoc totum, vipera, sorbe caput.
103. AD EANDEM Tam coeunt artis gemini complexibus angues, Ut duplex uni quis putet esse caput. Ast ego sic iungi cupio, mea Laelia, tecum, Ut mihi diversum nec caput esse velim.
104. AD PAULUM Paule, superiecta quae portem veste, requiris? Si te scire velim, non ea, Paule, tegam.
105. AD LUDOVICUM Mutua cum reddam, simul ipsum me, tibi dedam, Aspice quam praestem plus, Ludovice, tibi.
106. DE SE IPSO, CUM VIRGINITATEM AMISISSET Virginitas valeas; hodie mihi forpice crinem Tondeo, et abiectis sumo togam nucibus.
107. DE PORCIA Sic ait, ardentes haurit dum Porcia prunas: Vos, venerande parens, care marite, sequor.
108. IN BLASIUM POMILIONEM Pomilio Blasi, cum te mirantia spectant Lumina, succendit protinus ira iecur. Esse pudet si te nanum, fuge solis ad ortus, Inter Pygmaeos vel Polyphemus eris. Illic sublimis solio, veneratus, in alto, Gentibus exiguis iura severa dabis. Illic tota tuo pugnabunt agmina ductu, Advena cum pacis foedera rumpet avis. Sed tibi terga tument putri deformia gibbo, Surgit et e medio pectore turpe caput. Amplius hoc, fateor, nos te ridemus, at illis Maiorem incutiet tam nova forma metum. Unde tamen subiti, tanta inclementia, morbi? An nihil est quod non improba fata petant? Certe sospes eras, certe conviva sedebas Nobiscum ad festas, nuper et ipse, dapes. Mortuus ecce iaces, nec adhuc te fabula vulgi, Distulit in moesto decubuisse toro. Terra tibi reliquos quantumlibet ingravet artus, Sit tantum gibbo non onerosa tuo.
109. AD LINUM Posse domi fieri sapientem te, Line, credis, Unum cuncta aetas Μητροδίδακτον habet.
110. DE THEATRO VERONENSI Est tibi prostibulum, quod erat, Verona, theatrum; Assidue Floram nunc colit ille locus.
111. IN BERTUM Tollis femellas, occidis, Berte, puellos, Ne durum tandem, prospice, Abaddir edas.
112. IN CRESSAM Lacte tuum nutris caprino, Cressa, puellum, Numquid vis alium tollere, Cressa, Iovem?
113. DE URSO CINAEDO Nemo est Etrusco iuvenum lascivior Urso, Possedit mollem tanta libido virum. Lascivam aestiva nactus qui nocte puellam, Nil putat esse vices continuare novem. Idem septenos discidit ut inguine culos, Quae fecit maribus, sustinet ipse libens. Ergo, vera licet nobis si dicere: non est, Non est hic Ursus, Rufe; quid ergo? lepus.
114. IN GRYLLUM Grylle, Lycambeos vacui mittemus Ïambos, Hoc breve sufficiat nunc epigramma tibi.
115. IN BASINUM Cum sis Basinus, cur esse Basinius optas? Aptius ut fiat, littera prima cadat.
116. IN LEONEM CINAEDUM Nunc facit id, quod vir, nunc id, quod femina debet, Parte tamen patitur posteriore, Leo. Hunc ego Tiresiam, vel Caenea dicere possum, Ni melius dici posset Hyaena Leo.
117. IN GUIDONEM Cum sis pauperior Codro vel Iro, Cur dives, Guide, quaeris aestimari? Conducti tibi quid, rogo, clientes? Quid falso virides vitro smaragdi? Quid mentita Tyron lacerna prodest? Sortis praestigiae beatioris. An passim tibi ducis invideri? Nec cuiquam esse putas cor aut ocellos? Sed iam te licet esse ditiorem Lydorum simul et Phrygum tyrannis Ostendas, Guide; credimus, fatemur, Dum sis pauperior Codro vel Iro.
118. AD LUNAM Quid metuis? terraene umbram? magicosne susurros? A torvo potius, Luna, Leone cave.
119. AD PERINUM De te nos (tamen innocente) dicis Incassum mala multa suspicari. Recte id forte putas, Perine, verum Culpa non vocat ille, qui meretur (Insons sit licet) esse sons putari.
120. IN INCONSTANTEM Fortunae non hac tantum ratione videris Filius, assidue quod favet illa tibi; Sed quod proposito nec tu persistis in uno, Evehis et pravos, pellis ad ima probos. Quid precor ergo tibi? nisi quod tua, pessime, mater, In te etiam solitis moribus esse velit.
121. IN MENDACEM Cum tua non ullus de te mendacia credat, Mentiris soli, scilicet ipse tibi.
122. AD LIBERAM Cum volo, tu non vis; cum nolo, Libera, tu vis; Quando igitur sumes, Libera, quando dabis?
123. QUAESTIO ARDUA ET DIFFICILIS Cur penem cunnus, cur contra mentula cunnum Appetat, haec, vulgo iudice, causa facit: Cum primos homines uda ex tellure Prometheus Confinxit, geminum non variavit opus. Membra nec apposuit duplicem dirimentia sexum, Unde novum posset se reparare genus. Mox cum non aliter naturae iura manerent, Discrevit propriis, corpora bina, notis. Quippe puellari raptam de pectine carnem, Alterius mediis fixit in inguinibus. Inde suam partem semper locus ille requirit, Inde suum semper pars petit illa locum.
124. AD LUPUM Vel metuunt vel amant, qui te, Lupe, non bene norunt; Ast ego qui novi, nec metuo, nec amo.
125. IN PROSPERUM Quam te, Prosper, amem, potes hoc cognoscere solo, In coelum e terris te quod abire velim.
126. AD AMICAM Heu mihi! tam tarde congressi, tam cito quare Digredimur? nec fas longius esse simul? Hos ego complexus tunc vellem, vita, resolvi, Quercubus implexae cum caderent hederae. Haec ego tum cuperem disiungi basia, quando Desereret concham lubrica concha suam. Consortes utinam Veneris sic vincla catenent, Haeret ut implicito cum cane nexa canis!
127. AD GALLIONEM Gallio, quid prensas? quid adhuc, infeste, resistis? Si caveat, satis est, qui rediturus abit.
128. IN NON RESTITUENTEM MUTUUM Plus me te perdis, data quod duo reddere non vis, Si duo reddisses, mille daturus eram.
129. IN LUCIAM Immerito plane succenses. Lucia, nobis, Prodita sit tanquam res tua voce mea. Prodita voce mea non est. Unde ergo loquuntur Vicini? et tota rursus in urbe sonat? An, rogo, tu quenquam tam surdum existere credis, Qui non ballistas audiat et tonitrus?
130. IN MENDACEM Te, non nos, fallis, cum nos ea credere credis. Credere tute, alio quae referente, neges. Desine mentiri, iam desine dicere, demens, Quae vix crediderit morio Musicius.
131. IN CAROLUM Aureolos abs te peterem cum forte novenos, Utebar multis, Carole, blanditiis, Nec dominum, nec te regem appellare verebar, Tunc frugi et pulcher, doctus et acer eras. Miraris quod te contra nunc, Carole, culpo; Non ego, sed tempus dixerat illa tibi.
132. IN PRISCAM Quid tibi cum claudo, dicebam, Prisca, marito? Optimus est claudus, Prisca, fututor, ait.
133. DE AMORE SUO IN LEDAM PUELLAM Flava Cupidineis laesit me Leda sagittis, Nubere digna Deo; gignere digna Deos. Haec mihi nescio quas continget capta per artes, Nam servat clausas, Tyndarus ipse fores. Si via nulla patet, nisi quam mens alta Tonantis Commenta est; et me candida pluma tegat.
134. FRAGMENTUM EPIGRAMMATIS ALICUIUS Tu mihi per terras, nec non iurata per undas, Laeva tibi pontum, dextra premebat humum.
135. AD RINUCIUM Sunt natae tibi nubiles, Rinuci, Moratae satis et satis decentes. Has tu tradere nuptui laboras, Ac toto generos foro requiris. Sed sic aedibus intimis retrusas Custodis, uti Perseos parentem Argivus socer aurei Tonantis. Non illas, miser, ad sacella, sanctas Non accedere praedicationes Permittis, quoties pater Rubertus. Rauca se crucifigit in cathedra. Nedum visere festa, vel choreas, Per convivia vel sinis vagari, Aut communibus interesse ludis. Non est haec via filias locandi, O vicine pater; meo nec unquam Hunc tu consilio modum sequeris. Sed venalia mercium tuarum, Prima fronte locabis officinae, Imis nec penetralibus recondes. Tali tractus ut hospes illecebra, Vel nolens emat, et nec autumanti Securum tibi promat arrhabonem. Omnis, iudicio meo, Rinuci, Maturae genitor viro puellae, Mores debet habere venditoris.
136. AD PROSPERUM Qui centena tuo numeravit nomine nobis, Attulit is nullum, Prosper, epistolium; An veritus non es centum cui credere numos, Es veritus totidem credere litterulas?
137. DE AMBROSIO Non instrumento grandi, non testibus amplis In causa quicquam proficit Ambrosius. Lis sibi cum Thecla est, sed quicquid pondere magno Proferat Ambrosius, nil nisi Thecla negat.
138. IN CELSUM Dico prudentem, dico te, Celse, disertum, Omnia tu credis, mentiar ipse licet.
139. CONQUERITUR, QUOD SE SOCII AD LUPANAR SEDUXISSENT Quo me, quo trahitis, mei sodales? Ad foedum, puto, adimus lupanar. Nam quis tam procul hic locus recessit, Post pomoeria sacra, post tot hortos, Cellis vilibus et frequens cathedris? Fucatae quibus insident puellae, Structuris caput arduae superbis, Collo pendula vela gestitantes, Nec pressae teretes sinu mamillas. Quidnam hoc? ille manu retractat, Ille amplectitur, hic perosculatur, In cellam praeit ille subsequentem. Ite hinc, ite, malam in crucem, scelesti; Non vos ducere me deambulatum Dixistis, simul ire cum negarem? Hoc me iam indice resciet Guarinus.
140. QUALEM OPTET AMICAM Si iaceat mecum laeta et lasciva, licebit Ne sit bella nimis, neve puella nimis. Non tristis facies, non me rudis allicit aetas. Omnibus his unam plus amo nequitiam.
141. IN ADULTERUM Cum vicina magis sectare cubilia Crispo, Uxorem quare non potes, Arbe, tuam? An tibi securo languet permissa voluptas? Nec nisi in illicito mentula amore viget?
142. IN CYPRIANUM Quo tibi personam? Nudo licet ore vageris, Omnes larvatum te, Cypriane, putant.
143. AD GALEOTTUM Cum nec amicitia nobis sit iunctior ullus, Nec Permessiacis tam madefactus aquis, Carmina Marcelli patrios solantia luctus, Iudicio misi discutienda tuo. Non ego nunc abs te plausus expecto crepantes, Nec vanum clames ut, Galeotte, σοφως; Ista dabit vulgus, vel garrula turba clientum, Tu fac, Quintilio me recitasse putem.
144. EPITAPHIUM VALERII MARCELLI Improba ni tenerum, Valeri te, fata tulissent, Esses Marcellae, fama secunda, domus. Tecum spes Venetum, tecum solatia matris, Tecum deliciae disperiere patris. Si probitas, si forma, Deos, si lingua moveret, Nestoris aetatem vivere dignus eras. Mota erat his Clotho, Lachesis non ipsa negabat, Tertia sed rupit stamina pulla soror.
145. DE SIGNO AMPHITRYONIS Phoebus quadriiugo surgit cum lampade curru, Bellantis signum hoc Amphitryonis erat.
146. IN LUCIAM Hunc cum, Lucia, mentulatiorem, Qui nasatior est, inepta credas, Rivali puto me carere summo, Quod nondum tibi visus est Philemon.
147. DE GALESO Non credis nostro cur Praetor inique, Galeso? Legitimos testes nonne Galesus habet?
148. IN AULUM Nil satis, Aule, tibi est, cupis omnia et omnia captas, Quid dignum factis imprecer, Aule, tuis? Aut tibi, quanta Midae fuerat, sit copia rerum, Aut Erysichthonia discruciare fame.
149. AD GALLIONEM Si nec legitimi curas chirographa ligni, Nec te nostra fides, numina nostra movent, Securum faxo te praestet idoneus auctor, An dubitas etiam credere pontifici?
150. AD GUARINUM Perlegeres nostrum cum forte, Guarine, libellum, Dixisti (ut perhibent): haec ego non doceo. Non haec tu, venerande, doces, Guarine, fatemur, Sed quibus haec fiunt, illa, Guarine, doces.
151. IN PINDOLAM Quid mihi, nescio cur, arrides, Pindola, semper? Istud non novi, qua ratione facis. Nil unquam de te merui bene; nil tibi certe Ante dedi, sed nec forte deinde dabo. Crustula tu nobis tamen et diapasmata donas, Vel ficos plena castaneasve manu. Saepe ultro calamum largiris, saepe papyrum, Saepe mihi dicis: sum tuus, esto meus. Qui reblandiri norunt, blandire Latinis, Pindola, dedidici nondum ego barbariem.
152. IN LUPUM Grandem te et luscum, vere Cyclopa vocamus, Verius id fiet cum, Lupe, caecus eris.
153. DE MONADE ET DYADE, NUMERIS Quid sit prima Monas summae Deitatis imago, Mascula dividuas admittere nescia partes, Non numerus, verum numeri pollentis origo. Haec Dyadem geminata creet, quam prima secare Possit, et imbellem referat, ceu femina, sexum.
154. IN THECLAM Dum culta incedis, maior mihi, Thecla, videris, Quam fuit Alcmene, quam fuit Andromache; Stringere cum nudam volui, tunc corpore maius Deplumata tuo noctua corpus habet.
155. DE SUA AETATE Sextus hic et decimus vitae mihi ducitur annus, Si nato verum tradidit ipsa parens, Septimus accedet, cum flava cucurrerit aestas, Mitior et Phoebum devehet Erigone. Iam mihi vox gravior, iam pubes inguina circum- Serpit, et in Venerem mentula saepe tumet. Ignea iam visa vibrantur corda puella, Iam mihi per somnum lintea saepe madent. Eminus hinc igitur moneo, liberte, recedas, Quem puero comitem cura paterna dedit. Cedat et hircoso trux cum tutore magister, Nec iuris quisquam me vetet esse mei. Hac nucibus, teneris hac luce renuntio bullis, Hac decus Ausoniae sumo virile togae.
156. AD IUSTINAM Mel, Iustina, meum, mea cara sororcula, quare Missa remisisti, munera nostra, tibi? Non ideo misi, quo te corrumpere vellem, Sit procul a nobis hic, mea vita, furor. Sed magis ut scires, quam te devotus amarem, Vult aliquo nosci pignore castus amor. Qualiter offensam valeas pensare, requiris? Tu mihi fac mittas, ut nec ego accipiam.
157. IN LAPPUM Pauper eram, tunc me nec noscere, Lappe, volebas, Sum locuples, offers mutua, Lappe, decem. Sume, triplum dono, sed conditione sub illa, Ut miser adverso Numine semper agas.
158. IN SYLLAM Cum debes mihi, Sylla, fingis iram, Ne te scilicet aes meum reposcam, Sed dicam: tibi habe, modo gravari Desistas, et ut ante, sis amicus. At nunquam hoc ego dixerim, sed illud: Quantum me libet oderis, licebit, Obtrectes, miniteris, insequaris, Dum tantum mihi creditum refundas.
159. DE SACRILEGO Terreus iste Iovem spectans, quasi talia fatur: Terra, volo, mea sit, tu, pater, astra tene.
160. IN ADULTERUM Dum quasses aliena fulcra moechus, Uxori propriae, Severe, parcis. Sic, cui cellula rumpitur Falerno, Vicina bibit Hodus e taberna.
161. AD LUCIAM Laesisti stultae morsu me, Lucia, linguae, Nunc ego me culicem scilicet esse velim, Ut possem contra te laedere; nunc ego maestus Quam iaceo, fieret tam tibi amara quies.
162. DE NEGANTE MUTUUM Mutua nescio cui dederam duo nuper amico, Accepisse tamen, perfidus ille, negat. Iactura o felix! o nobis utile damnum! Si duo solvisset, mille daturus eram.
163. IN IUDAEUM FOENERATOREM Lucanum et iuncto pariter Nasone, Maronem, Redde mihi Iuda, seu mage tu Salomon. Quid dubitas? ego tres olim tibi nempe libellos, Inspice si Iani chartula nomen habet. Quis modus usurae? sortem, inquis, foenus adaequat. Si verum dicis, perfide, non redimo, Hic pereant; tanti vix illos auctio vendet; Insanit suamet pignora quisquis emit.
164. DE SE QUOD AMARE COEPISSET Quod mihi divino tu saepius ore solebas Dicere, nunc, Michael, exitus ecce probat. Haesimus, et totis concepimus ossibus ignem. Concidit et tandem spiritus ille meus. Cum te dementem dementia nostra vocabat, Cum mox ridendo tu mihi risus eras. Quare in amore rudi, doctissimus ipse, sodali, Consilium, quaeso, confer et auxilium.
165. IN LINUM DOCENTEM PAEDICARE Praeco salutiferi, Line flagrantissime, verbi, Siccine deterres turpibus a vitiis? Cum quis paedicat, fugere inquis daemonas omnes, Quis non paedicet si, Line, vera refers?
166. DE EODEM Orabam frustra, frustra ieiunus agebam, Nil opis in donis, nil erat in crucibus; Nam tanto diris gravius tentabar ab umbris. Sed nunc paedico: daemones aufugiunt.
167. DE EODEM Infesti possent qua daemones arte fugari, Nemo prius norat; nunc Linus edocuit.
168. DE EODEM Ite procul supera lapsi de sede maligni; Formosus nostro est Troilus in gremio.
169. IN EUNDEM Interpres, Line, codicum sacrorum, Francisci rigidam secute sectum; Audires mea forte confitentem Dum me crimina; saepe non negavi, Lascivo cubuisse cum cinaedo. Tu zelo, ilicet, ac furore plenus, Clamasti subito per omne templum, Cur tantum facinus miser patrassem? Hoc egi, Line, non libidinose, Sed tetros uti daemonas fugarem.
170. DE THESPI Coepit sordidus ore faeculento Plaustris carmina vectitare Thespis.
171. DERIDET EUNTES ROMAM AD IUBILAEUM Mille quadringentis Hyperion aureus annis Adiicit haec decimae tempora Olympiadis, Natus ut aeterni, qui condidit omnia, patris, Prodiit intacta virgine factus homo. Nunc propius quaerenda salus, et ac aethera clarum Vilibus e terris maxima porta patet. Iam Zephyri et Boreae gentes, Occasus et Arctos, Omne quod hinc Tanais claudit et inde Tagus, Romam festinant, et confluit orbis in Urbem, Nec capiunt ipsae millia tanta viae. Nescio credulitas haec si sua proderit ipsis, Hoc scio: Pontifici proderit illa satis.
172. DE EODEM Hispani, Galli, Sclavini, Teutones, Hunni, Clavigeri petitis limina sancta Petri. Quo ruitis stulti, Latios ditare Telonas? Salvari in patria siccine nemo potest?
173. DE EODEM Iam fora cuncta viris, meritoria cuncta replentur Agmine tam denso barbara turba venit. Ipsum divitiis nullus non caupo lacesset Cosmum, si talis proximus annus erit.
174. DE CAUPONE QUI ANNO IUBILAEI DITATUS EST Pastor veris opes, aestatis carpit arator, Vinitor autumni, lenta quiescit hiems. Nec nisi raro capit quicquam piscator et auceps, Coponis nullo tempore lucra vacant.
175. DE EODEM Nec mercatori, nec nunc ego bella gerenti, Nec nautae invideo, nec, Macer, agricolae, Nec medico, nec causidico, nec, crede, poetae, Coponi multum sed, Macer, invideo.
176. DE EODEM Utere, copo, tuo, nunc utere, si sapis, anno, Quam longe distant altera lustra decem.
177. GALEOTTI PEREGRINATIONEM IRRIDET Cur et tu, rogo, cur, poeta cum sis, Parnasi tamen arce derelicta, Cum capsa, Galeotte, cum bacillo, Romanam peregrinus is in urbem? Hoc plebs credula gentium exterarum, Hoc larvas solitum timere vulgus, Hoc turbae faciant hypocritarum. Tu senti mihi, quod putavit olim Vafri callidus Euathli magister, Aut Divum Theodorus abnegator, Vel sectae pater ille delicatae, Summum qui statuit malum dolorem. Sin devotio iam beata cordi est, Si torto iuvat ambulare collo, Cuncta et credere, quae dies per omnes Rauca praedicat altus e cathedra Albertus pater et loquax Rubertus, Gaudens lacrymulis anicularum; Dilectis, age, dic valere Musis, Sacras rumpe fides, et alma Phoebi Claudo carmina da fabro Deorum. Nemo religiosus et poeta est.
178. DE MARCELLI TROPHEO Rettulit hos late victis Insubribus angues Marcelli nuper bellica dextra ducis. Exuviae domitum testantur fortiter hostem; Accipe, Sancte Leo, civis opima tui. Qui modo vibrantes trifidas, qui guttura linguas Fundebant celsis sibila dira iubis, Collecti in parvos cristis languentibus orbes Servitura tuo colla dedere iugo. Talia Virromari tergo detracta ferocis Obtulit Iliadae Claudius arma patri.
179. AD AENEAM SYLVIUM Si Bilbitani tibi sunt epigrammata vatis, Protinus huc ad nos, fac precor, illa volent, Nonne vides quantos moveat Fortuna tumultus? Nec sperare sinat nos meliora timor? Tempore sollicito tragicos deponere luctus Convenit, et levibus pellere maesta iocis.
180. RESPONSIO Causaris senium, ne mecum carmine certes, Sed plus eloquio pectora cana valent. Aptior est tirone rudi veteranus in armis, Certius et vitulo taurus aratra movet. Nos petimus, tu summa tenes; spes lubrica nobis Spondet adhuc, quod iam res dedit ipsa tibi. Nec dum Pegaseis te Cynthius arcet ab undis, Non vox refrixit, non lyra muta silet. Ergo cave, ne qua cupis excusatus haberi, Accuses illa te ratione magis. Quod Bilbitani rogitavi epigrammata vatis, Suspecta est, video, nostra iuventa tibi. Crede, precor, melius! relegi non improba possunt, Lascivos, oculo praetereunte, modos. Ille quidem gressu profugo mea castra petivit, Sic tamen, ut redeat, cum revocabit herus.
181. EIUSDEM AD EUNDEM Desine, quaeso, meas, Aenea, poscere Musas Auribus et dignas esse putare tuis. Non radios Phoebus Lunari sumit ab umbra, Nec petit a rivis maxima Tethys aquas. Adde, quod Italiae veni novus hospes ab oris, Nec, si quod lusi, me comitatur opus. Ipse tuos potius nobis transmitte libellos, Nec dubites, censor non ero, lector ero.
182. AD PETRUM Quid tibi, Petre, meo tulerim, scitaris, ab Istro; Quod pridem e Cypro, tu mihi, Petre, tua.
183. DE SE IPSO Sextus hic et decimus vitae mihi degitur annus, Narravit nato si modo vera parens. Septimus incipiet Septembres ante Calendas, Si modo producant tres mihi fila Deae.
184. IN CRUDELEM PRAETOREM Quis Sulla hoc sanxit? dudum reus in cruce pendet, Praetor nunc demum trista tribunal adit! Nunc demum miseri causam cognoscit inanem! Quid prodest, si iam pareat innocuus? O Theta infandum! iura o praepostera dirae Legis et Arctoi moribus apta poli!
185. DE AMBROSIO Mentiris, Theodore miser: sunt Numina coelo, Nec vacat omnino regia celsa poli. Nil sentis, Epicure: dii mortalia curant; Nec frustra in terras fulmina torta cadunt. Numina, clamemus, sunt et mortalia curant, Pendentem postquam cernimus Ambrosium.
186. IN MALCUM Ieiunam tolerare sitim, sudare sub armis, Frigus et insani caumata ferre canis, Cum belle possis haec omnia, non potes illud. Ne, facias, male sit, cum bene, Malce, tibi est.
187. IN DIONYSIUM Perpetuis totus, Dionysi, sordibus horres, Hoc vera dignum religione putas. Nimirum porco non esset sanctior ullus, Si faceret quenquam sordida vita probum.
188. IN PHILIPPUM Esse meum mihi te dicebas saepe Philippum. At tu, iam video, Pseudophilippus eras.
189. AD GEORGIUM Nil mihi das, quando tristi das fronte, Georgi, Larga suam faciem debet habere manus.
190. AD PAULUM Occurris quoties, toties me, Paule, salutas, Ut resaluteris scilicet ista facis. Quindecies una si fias obvius hora, Consuetum repetis sedulus officium. Si quando in summa scribo meditorve fenestra, Clamatum e platea semper avere iubes. Sic vaga sollicitae pereunt meditamina mentis, Avolat et cerebro pulsa Thalia meo. Ni fallor digitis, hodie centesima nobis A te dicta modo est, et puto, quinta salus. At nobis esset vitam satis una per omnem, Ut superent Pylios tempora nostra dies. Dum queror, ecce iterum misero fers, Paule, salutem, O quam te longe, Paule, valere velim! Parce, precor, tenero capiti, et crudelia differ Taedia; sic semper sit tibi, Paule, salus. Quodsi forte placet numero certare salutis, More potes vulgi dicere mille semel.
191. IN GRYLLUM Socratis effigiem damnavit Zopyrus olim, Quid si vidisset, pessime Grylle, tuam?
192. AD URSUM Urse, rogas, Ocni fuerim quot in urbe diebus? Septem perpetuis noctibus urbe fui. Quippe ubi continue nebulis latet obsitus aër, Illic auctore te quis locus esse potest?
193. AD BARTHOLOMAEUM Mutua da septem; superos et sidera testor, Semper debebo, Bartholomaee, tibi.
194. CUIDAM PETRO Ante revertetur tepidos Hyperion ad ortus, Excipiet stabilem Tethyos unda polum, Riphaeis nivibus canescere desinet orbis, Nullus in Oceani gurgite piscis erit. Mella ferent rupes, quercus producet aristas, Quam meus in Petrum diminuatur amor.
195. PRO CONVIVIO, AD PHILIPPUM BIBIUM Quas tibi pro tanto referemus munere grates? Quae dabimus meritis praemia digna, tuis? Tu decus es Bibiae lumenque propaginis ingens, Tu patriam insigni laude sub astra feres. Urbs Genuae semper tanto exultabit alumno, Et quondam Idaliae Cypros amata Deae. Rerum opifex summus tibi det quaecunque rogabis, Et tribuat factis praemia digna tuis.
196. AD BARTHOLOMAEUM Non idcirco fidem laesi, quod credita nondum Persolvi; laedam, si data reddidero. Nam bene si memor es: semper debere, nec unquam Reddere juravi, Bartholomaee, tibi.
197. AD ORNITUM Ibim cerva, canis Cyrum, lupa nutriit illos, Quos gravida armifero Silvia Marte dedit. Par Dis cura tui fuit, Ornite; nam tibi parvo Admovit mammas sus lutulenta suas.
198. AGIT GRATIAS SIGISMUNDO MAZONO Ocius ite Deae, celeres, precor, ite Camenae, Corripe dulcisonam, pulcher Apollo, lyram; Et tot Mazono, pro munere, reddite grates, Quot tenues umbras regia Ditis habet. Quot flores pratis, quot sunt super arbore frondes, Quot fulgent rapido sidera fixa polo. Aequoreum flavis quot abundat litus harenis, Quot gignit rabidas terra Libyssa feras, Et quot in Adriaco versantur gurgite pisces, Quot gerit horrentes Pannonis ursa pilos.
199. IN LUPUM FALLACEM Fert aliud Leucon, aliud Leuconis asellus, Dicere, si memini, Graecula turba solet. Forsitan ista tuos tangunt proverbia mores, Nam, Lupe, mens aliud, quam tibi lingua gerit.
200. IN LUPUM Mutua dissimules cum solvere; munera mittis; Redde meum primo, da, Lupe, deinde tuum.
201. IN OVILLUM Esse super terras si quis genus Acephalorum Haesitat, is vultus cernat, Oville, tuos. Nam tibi tam parvum caput est, ut sit prope nullum, At minor et nullo est sensus, Oville, tibi.
202. AD ANTONIOLUM PLACIDUM Marsupium nummo, nummus custode crumena Indiget; hoc etiam munera nostra probant.
203. IN HODUM Pomorum genus est, quae turpia, sed bona dicunt, Tu dici bellus, sed potes, Hode, malus.
204. IN LADVANCUM Est, mollis Ladvance, tibi tam mascula coniux, Uxoris possis uxor ut esse tuae.
205. CYMINOPRISTES Quid nam sit, rogitas, cyminopristes? Tu, Paule, es proprie cyminopristes.
206. AD RUFUM Cum domus arsisset penitus tibi, decidit imber, Agnoscis liquido, iam puto, Rufe, deos.
207. IN DEMETRIUM Morio Demetri, nempe intellecta patescit Ars tua, deprenso fallere parce dolo. Nam sapis, immo equidem plus quam sapis: omnia lustras Tu loca, nec te usquam lauta culina latet. Mentiris, numos poscis, dicteria dicis. Qui facit haec, non est morio, sed nebulo.
208. IN EUNDEM Fingis te, miser, esse morionem, Vivas scilicet ut labore nullo. Nobis morio non tamen videris; Nunquam morio taliter iocatur, Nullus morio litigare novit, Nescit morio corrogare numos, Nil non morio praestat exigenti, Quicquid praecipio, statim facessit, Quicquid porrigo, corripit libenter: Tu structae petis unctiore mensae, Turdos, sumina, Phasidas, botellos; Lambis crustula, devoras placentas, Nec potas, nisi de priore musto. Quare morio verus est habendus, Qui te censeat esse morionem.
209. DE UVA Est simul et potat, qui dulci vescitur uva, Hoc tibi, sed solo, cedit, Ïacche, Ceres.
210. DE FRANDO NAUFRAGO Naufragus Eridani dum Frandus mergitur undis, Siccine me miserum fata necatis? ait. Si fueram liquida periturus morte, perissem Per latices potius, dulcis Ïacche, tuos.
211. DE MANCO Arva fodit mancus, regit et iumenta flagello. Redde manus illi: desidiosus erit.
212. AD LAURUM Mortem, Laure, times? frustra mors, Laure, timetur, Sive Platon verum, sive Epicurus ait.
213. IN ANELLUM Donec, Anelle, tibi solus portabat asellus Flava volubilibus farra terenda molis, Nunquam iusta domum misero mensura redibat, Aut erat externo semine mixta ceres. Hoc et Praetori longo narrare libello, Vicino et memini te mihi saepe queri. Sed nunc egregiam vafer invenisse videris, Qua caveas posthac talia damna, viam. Nam custos coniux molitoris furta dolosi Servat, et ad saccum pulverulenta sedet. O quam falsus homo es! cui credere granula centum Non potes, uxorem credere, Anelle, potes?
214. AD LAZARUM Valde crassus homo es, crebro mi, Lazare, dicis. Qui te non novit, Lazare, crassus homo est.
215. UBI ASINI EXONERANTUR Dura, viatores, deponite pondera lassi, Nam iubet hic asinos exonerare locus.
216. AD GRATIANUM Fregisti mihi sinciput misellum, Dum mecum male, Gratiane, ludis, Ac fortis nimium cupis videri. Nunc laesum miseraris, et cruentam Plagam, tutemet alligare tentas, Errorem petis et tibi remitti. Sed tristes remove procul medelas, Non, caeso veluti prius catello, Collum postmodo mulceas et aures. Tangi carnificis manu recuso. Non sum Telephus, ut lever per hostem, Nolo sis mihi, Gratiane, Achilles.
217. AD RUFUM Scripta quod et ludunt et amant mea, Rufe, modestis Illa placere negas? pluribus ergo placent.
218. AD PAULUM Cum dare non valeas quantum petit improba Lais, Iudice me, frustra, Paule, Corinthon adis.
219. IN CYPRIANUM Quod toties ficta tua velas ora figura, Non solo facis hoc, tu Cypriane, ioco; Sed magis ut foedus tali sub imagine vultus Deliteat; larvam sic tibi larva tegit.
220. CONQUERITUR DE SUA INOPIA Nec remanere queo, sed nec discedere possum, Talia iussa vocant, talia vincla tenent. Pressus in angusto quid agam? quae Numina clamem? Sunt, puto, sed miseris dura favere negant. Te precor, affer opem, Mutinae placidissime praesul, O decus! o Musis, prime patrone, meis! Non tamen aut Boreae pulsurum flabra cucullum, Aut mulae posco mollia terga tuae, Nec frenum, aut sellam, nec quicquam tale; quid ergo? Debeo Guarino pauca; fide iubeas.
221. IN LIPPUM Mendicissime de meis amicis, Si censum tibi, Lippe, dent equestrem, Mensores levium Dei bonorum, Iam nunquid eris memor sodalis? Vel centum tibi mutuabo numos, Nec totis, ais, exigam Kalendis. Nolo sim tibi, Lippe, tam molestus; Istud, nunc quod es, esse persevera.
222. EPITAPHIUM HOMERI Mole sub hac situs est Heroum orator Homerus, Qui transis, dicas: summe poeta vale.
223. PRO CONSTANTINOPOLI DIRUTA Concidit antiquae Byzantion aemula Romae; Heu peragunt quales lubrica fata vices! Sub Constantino nomen sublime paravit, Sub Constantino depopulata perit. Nomen idem geminum miserae sibi praestitit omen, Funestum nunc est, quod fuit ante bonum.
224. DE ARQUADA Arquada Euganeos inter celeberrima pagos, Quondam Antenorei quos tenuere Phryges; Quamvis pulchra situ, quamvis sis ubere felix, Nec tua morbiferum noverit aura canem; Inde tamen longe major tibi gloria surgit, Vatis Petrarchae sancta quod ossa foves.
225. AD GALEOTTUM PRO DONO QUODAM Pectora si magnum redolerent nostra Maronem, Divinusque meo sub corde lateret Homerus, Et mea centenis resonarent guttura linguis: Vix, Galeotte, tibi meritas persolvere grates Munere pro tali facundia nostra valeret. Tot tibi sint igitur grates, quot litus harenas, Tmolus habet vites; maturas Gargara messes, Dulcis Hymettus apes, vastas Hyrcania tigres, Quot gruibus Strymon, niveis palus Asia cygnis, Glandibus Epirus, quot abundat frondibus Ide, Quot fluvii pisces, quot sidera stellifer axis, Terra feras nutrit, volucres agitabilis aër, Quot segetes aestas, vernalia tempora flores, Quot pater Autumnus dulces in vite racemos, Humantes pluvias quot bruma novissima gignit, Irrigui pictis quot abundant floribus horti, Arboribus montes, maturis frugibus agri. Ergo vale, et nostri reminiscere semper amoris.
226. AD MARCELLUM Non ego te idcirco vatem, Marcelle, negarim, Vulgares numeros quod tua Musa sonat. Quid refert qua quis scribat bona carmina lingua? Laudamus mutam, si bene cantat, avem.
227. MANUELI Accipe quaeso tui munuscula parva Ioannis, Exhilares frontem, dum capis, ipse tuam. Ante tamen nobis memor esto ignoscere, quod non Redduntur meritis praemia digna tuis.
228. AD LIBROS SUOS Vos, Ovidi, Lucane, Maro, si forte potestis, Mutua praestetis bis mihi, quaeso, decem. Cessatis? iam vos saxo Iudaeus habebit, Qui servat magnae, lintea iuncta, viae. Istic ignavi tineas et pascite mures, Nil opus est vestris nunc mihi carminibus. Nunc mihi opus numis; quarto vos mense videbo, Venerit interea si quid ab Hungaria.
229. DE VITAE MUTATIONE Sat cuivis semel est habitum mutare priorem; Felices! quibus id contigit in melius.
230. TETRASTICHON IN BORSUM Ipse suas laudes toto memoratus in orbe Ponat Alexander, ponat et ipse Titus; Gaude Estense genus! foelix Ferraria gaude, Maior Alexandro, maior et ille Tito est.
231. DE IACTURA VITAE HUMANAE Nocte cadente orimur, nihil anterioris habentes Temporis, excepit nos simul alma dies. Semper et hesterni vitam deperdimus aevi, Principium reliquae lux modo nata facit. Esse tibi multos senior se dixeris annos, Nam de praeteritis nil hodie retines.
232. MARTINO PHILECTICO Magna tuis ficis scribis me bella minari! Nescio quid de me suspicionis habes. Non vox nostra tibi, non lancea missa duellum Indixit, pugne nullaque signa dedi. Si quis avet tecum certamen inire vorandi, Adversus illi dentibus hostis eas! Me parce ad tales, Martine, lacessere pugnas, Dedecet ingenuos vincere ventre viros.
233. IN FORMOSUM NOMINE BALTHASAREM Cum tibi sit facies, qualis Iovis alite rapto, Convenietque tuis moribus ipsa Charis. Tertia si extremae vanescens littera cedat, Rectius etrusco nomine dictus eris.
234. IN TRES CARDINALES CAMERARIOS Exstincto vitulo, vivo bove cornua praesunt, Roma, tibi: en facta es altera Pasiphaë.
235. IN MONOCULUM PRAEFECTUM URBIS Vaccam oculis centum Argos custodire nequivit: Quomodo erit custos nunc tibi, Roma, Cyclops?
236. IN URBEM ROMAM Roma diu medicis male sana immitibus usa est, E medicis diram decidit in phrenesim, E phrenesi rigidum in montem delata, verendum est, Ne rigido e monte praecipitata ruat.
237. MOLZAE Dux Pharia quamvis iaceas inhumatus arena, Non ideo fati est saevior ira tui. Indignum fuerat tellus tibi victa sepulchrum, Nec decuit caelo te nisi magno tegi.
238. ROGAT MAGISTRUM GREGORIUM, UT INCEPTAM CUIUSDAM FONTIS DESCRIPTIONEM Te precor, inceptum peragas describere fontem; Quid facit in mediis ancora fixa fretis? Certe erit optatos melius contingere portus, Irrita ne media vela morentur aqua!
239. AD NICOLAUM SCHOLAM Dum, Nicolae, tuos cuperemus adire penates, Intempestivus decidit imber aquis. Postmodo purgato melius cernemus Olympo, Cum clarus pulsis nubibus axis erit. Ausonium interea nobis huc mitte, precamur, Si iam forte tuas contigit ille manus. Vale.
240. AD CAROLUM Irrita si nostram non fallit opinio mentem, Pegasei cultor, docte Carole, chori, Hisce tibi verbis me conciliare solebas, Cum novus inter nos incipiebat amor: Si quid opus fuerit, si quid tibi forte iubebit, Arbitrio nobis utere, Iane, tuo: Dura licet iubeas, non tantum dura iubebis, Quae pro te merito defugienda putem. Efficiam quodcumque voles, quodcumque rogabis Et dabitur precibus nulla repulsa tuis. Iusta tibi dignas persolvant numina grates; Nil peto, nil abs te, care Carole, rogo, Hoc praeter, labris ne figas oscula nostris; Cuncta dabis certe, si minus illa dabis. Quippe tibi tetri putet malus halitus oris, Et subito nares suffocat ille meas. Non gravius redolent centena cadavera, nec qui Ex Acheronteis fontibus halat odor; Ergo sulphureas malo sentire mephites, His etiam si quid tristius esse potest. Mille ego me capras, mille olfecisse recordor Ante capros, animam non queo ferre tuam. Saepe tuis virides marcent afflatibus herbae, Et quae praetereunt emoriuntur aves. Ite procul volucres, tenuem quae carpitis auram, Hic scatet infestis ater Avernus aquis.
241. AD RUFUM Scripta quod et ludunt et amant mea, Rufe, modestis Illa placere negas? pluribus ergo placent.
242. IN CINAEDUM Nec vis nec poteris, cinaede, tangi, Dico, non poteris volens, cinaede: Es totus quia nil nisi foramen.
243. IN QUENDAM Aversam Glycerem premeret dum Cinna, cavernae Fluxit ab alterius parte soluta Venus. Miranti sic illa: "Retro percussa refundit Pyxis odoratum parte priore piper."
244. DE VULVA URSULAE Blanda est lingua tibi, mollis caro, vultus honestus, Ante opus et nobis, Ursula, tota places; Cum vero incubui, tum laxo mentula cunno Incidit, ut cunnum nec subiisse putet. Non latus aut fundum sentit, velut aëre nudo Palpitet, in liquidis vel spatietur aquis. Sed vasto infelix late bacchatur hiatu, Ac frustra in votum nititur aegra suum. Nec vibrare nates, aut stringere brachia prodest, Alta nec in scapulas tollere crura iuvat. Conatus pereunt, perit omnis sudor anheli Pectoris, et ruptis ilibus ossa dolent. Dii tibi vel tollant quo digna videris amari, Vel tribuant possis, Ursula, quo futui.
245. DE EADEM Quantus ad aethereum, coeli suspectus, Olympum, In praeceps tantum bis tibi vulva patet. Huius non toto, sentirem Cerberon, antro, Non Stygis hanc obeant flumina tota novem. Haud illinc, Castor fraterna morte, redisset, Virtute Alcides, carmine Threicius. Si sciat hoc rector Superum, qui iactat ab alto, Facta Pyracmonia, tela trisulca, manu. Hac et Aloidas geminos demergat abysso, Huc pariter Coeum trudat et Iapetum. Si Parnasiacae, sciat hoc, Deus incola, Cirrhae Vulture rodendum, porrigat hic, Tityon. Nec quinquagenis immanem faucibus hydram, Ipse alio, Pluton mallet hiare, loco. Omnia sed quamvis concurrant monstra, nequibunt Dimidia cunnum, parte replere, tuum.
246. DE VULVA URSULAE Totus devoror Ursulae barathro, Alcide, nisi subvenis perivi.
247. DE EADEM Taenarias videor fauces, alta ostia Ditis Ingressus, quoties, Ursula, te futuo; Tam patet inguinei siquidem descensus Averni; Sed revocare gradum plurimus inde labor. Nam quanto pressi magis, hoc magis atra vorago Panditur, et late cedit inane Chaos, Quod caperet teneri, coëuntia semina, mundi, Quo possent atomi pervolitare leves. Nec tantum penem, sed testes, ilia, lumbos, Devorat, ac pariter brachia, crura, caput. Pridem me trepidi, planta eduxere, ministri, Tractus ab Alcida Cacus ut ante fuit. Desine iam miseros, Erebo deducere manes, Amplius hic barathrum, Pliade nate, patet.
248. AD TELESPHORUM CINAEDUM Lis magna est nobis, formose Telesphore, tecum, Non tamen illa foro, verum agitanda toro. Quid frustra ambigimus? testes admitte, probabo. Nec tibi magnus erit succubuisse dolor.
249. AD LUCIAM Quid nos, Lucia, temnis et repellis? Nunquam displicuisse me puellae, (Sic vivam et valeam) recordor ulli. Quodsi credere forsitan recusas, Magnis testibus approbare possum.
250. DE EADEM Astutus modo Luciam sodalis Miri fraude nova doli subegit. Nasum, qui sibi non satis tumebat, Nam crabronibus obtulit notandum. Sic dum turgidus ore subrubenti, Transire assimulat, vocatus ultro est.
251. DE LUCIA Cum sese nobis futuendam Lucia praebet, Dum fero sublatos, ad mea colla pedes, Terribilem foedo misit de podice bombum, Qualiter aestiva fulmina nube crepant. Territus avertor, digitis simul obstruo nasum, Vena retenta cadit, cogit abire pudor. Lucia, nulla tuo, contingent gaudia, cunno, Tam male moratus, si tibi culus erit.
252. IN EANDEM Lucia, vis futui; faciam, sed lege sub illa, Ut teneas culi, murmura foeda, tui. Spondes; non equidem credo, nisi pignora ponas; Sed nec sic credit mentula nostra tamen.
253. IN LUCIAM EANDEM Dum iuvenes poppysma rogant, tu, Lucia, nasum Inspicis, et quantum prominet ille, notas. Hoc perpendiculo virgas metire viriles, Hic tibi pro palmo est scilicet, et cubito. Si placuit nasus, placet illico mentula, amantis, Nec plus blanditiis addita dona valent. Nil iam in te, lenone opus est, nil arte magistra, Lenonis vires nasus et artis habet. Nec nisi nasatus tecum decumbit adulter, Ut iam ego me fieri rhinocerota velim. Lucia, crede mihi, multum prognostica fallunt, In me nam certe regula vana tua est.
254. DE LUCIAE PROGNOSTICO Fecit Virgilius prognostica, fecit Aratus Praesciat unde imbres rusticus, unde notos. Hoc iuvenes, vestris, prognosticon addite libris, Quod nec Virgilius, sed nec Aratus habet. Pisaeo a stadio doctissimus ille sophorum, Mensuram plantae repperit Herculeae; Lucia cum nasum cuiusquam mensa videndo est, Inguinis extemplo coniicit inde modum. Vel physiognomon es, Lucia, vel geometres, Tale magisterium sola mathesis habet.
255. IN MERETRICEM LASCIVAM Cum ventrem ventri, femori femur, ora labellis Conserui, et cunno mentula delituit, Principio cunctas vincis lasciva puellas, Nequitiae, et cedit nostra libido, tuae. Amplexus hederas superant, et basia conchas, Nec deest officio, dextera, lingua, natis. Postquam effusa tibi est nimium festiva voluptas, Iam satis est, clamas, Lucia, iam satis est! Quid medium praecidis opus? quid inepta repugnas? Expecta, nondum, Lucia, defutui.
256. AD ANTONIUM MARIAM Sensimus, Antoni, Romanam pergis ad urbem, Felices, dextro sidere carpe, vias. Sed quoniam Romae pollet tua plurima virtus, Est tibi cum summis, gratia magna, viris, Te norunt omnes et amant; te maximus unum Praeses Romanae diligit Ecclesiae, Quare age cum dominam terrarum intraveris urbem, Ne mea Lethaeis, nomina trade, vadis. Esto memor Musae, quae te cecinitque canetque, Succurrant animo, munera nostra, tuo.
257. IN UGONEM Divitior cum sim, cum sim te iunior, Ugo, Sanguinis et clari nobilitate prior, Cum melius cantem, cum pulchro pectore praestem, Cur dat nulla mihi? cur tibi nulla negat? An te tam gratum fecerunt balnea nuper? Nempe illic multis mentula visa tua est, Memmula, Sileni quantam nec vector habebat, Hellespontiaco, mentula digna, Deo. Nimirum huic omnes devovere puellae, Haec premit, haec dotes obruit una meas.
258. IN PINDOLAM O scelus! o facinus! quare mihi saepe solebas Pindola, blandiri, iam scio, iam video. Quippe meum, pudet heu! paedicas ecce sodalem, Nam sic praeceptor nominat illud opus, Quando incurvati pueri fodit inguine culum Major, et obscenis turpe tremit natibus. Istud idem tu nempe mihi patrare volebas, Hinc illae illecebrae, dona et amicitiae! Nil tibi nobiscum, nil nobis, pessime, tecum Iam tua sunt etiam munera amara mihi. Reddo datos calamos, malesvadas reddo papyros, Quin et, si possim, poma comesa vomam. Vana loquor, nihil ille rubet, nihil improbus horret, Mulcet adhuc blanda sed mea colla manu. Desinis? an clamo: succurrite! Pindola nunquam Dat requiem! vel sic, o scelerate, fugis.
259. (EPIGRAMMA) Nam vicia ipsa uno vel tota apprendere captu Perfacile est, via prona patet, nec longius absunt. Pro lare virtutes sudorem aeterna locarunt Numina, longa illuc et praeceps semita ducit, Aspera et inprimis, sed cum stetit arce suprema, Quae modo dura fuit, facilem se praestat eunti.
260. FRAGMENTUM Tum subiti sonitus et clamor et horrida matrum Lamenta, abstruso gaudet procul hostis in antro.
261. FRAGMENTUM SINE LEMMATE Quantum nec Titus Anthia flagravit, Nec Marusius arsit Angelinam, Nec Lauram Sicula satus Panormo. Anthia pulchra Titum, Jovianum Cinnama torquet, Aut odorati strue cinnamomi.
262. AD ANTIMUM Quid frustra miseros vitta tegis Anthyme canos, Celari nequeunt tussis, amor senium.
263. DE THALETE AB ANU IRRISO Hauserat, intentum stellis, scrobs caeca Thaletem, Cum super illudens talia dixit anus: Tu, qui fata aliis te pandere posse serebas, Nescisti vitae fata videre tuae.
264. DE LEPORE ET VULPE Dum lepus instantes cursu effugit Umbros, Vulpinam subito vanuit in foveam. Cui vulpes; Vos qui pedibus sic fiditis, inquit, Cernite quam lentum plus valet ingenium!
265. IN PUMILIONEM In latebris habita, ne te petat oris acuti Cuspide Pygmaeus, grus inimica, viris.
266. DE PHRYNE, A QUA THEBAE RESTITUTAE FUERUNT Quas ut Agenorides fundarat Apolline Cadmus. Amphion dulci carmine munierat; Restituit stratas, Phryne meretricula, Thebas, Dum peritur multis, candida forma, procis, Risit Vitisator, contra at Tirynthius heros; Nunc, inquit, vere moenia nostra jacent.
267. DE POMPEIO MAGNO Magnus, magnorum modo maximus ille Quiritum, Nuper habens aras, nunc caret et tumulo.
268. DE POMPEIO MAGNO Quod nuper Magni, quod erat simul orbis et urbis, Obtulit ut socero perfida dextra, caput; Ingemuit Caesar; sed nec Fortuna videndo Laeta fuit, quamvis Caesariana foret.
269. CUR AETATEM EXUANT SERPENTES, CUM SENIO INTEREANT HOMINES Ab Iove perpetuam, mortalis turba, iuventam Cum peteret, vanas audiit ille preces. Impositum tardo, reserabat munus, asello, Ad liquidas, sitiens flexit asellus, aquas. Non, ait, inde bibes, servator gurgitis hydrus, Quae portas dorso, ni mihi dona dabis.
270. DE XERXE ET TITO Duxerat et Xerxes Medos in Achaida terram, Duxit et Ausonidum belliger arma Titus; Ille sed Inachidas missurus sub iuga, venit; Hic tibi demturus, Graecia, triste iugum.
271. DE TROIA EVERSA ET ROMA IMPERANTE Cum gravis Herceas Priamus procumbit ad aras, Summus sit Lachesis, sit cruor iste Phrygum, Nam procul Ausonios portus Aeneia classis Iam subit aeternae principium patriae. Quam bene, Troia, iaces, de cuius tanta ruinis Urbs oritur, mundi quae tenet imperium.
272. DE ACHILLE Rector bellipotens, sub terris sicubi sentis, Salve, et pro patria, quaeso, resurge parum; Civibus innumeris en! Pergama sacra coluntur, Haud tibimet paribus, sed tamen egregiis, Thessalia at nulla est; accede, et dicito Achilli, Legibus Aeneadum Thessala regna premi.
273. COMPARATIO TROIAE ET PHOENICIS EXUSTI Non secus e Phrygiis surrexit Roma ruinis, Morte sua Phoebi quam reparatur avis. Nam simul ac fessam solvit longaeva senectus, Rursum e reliquiis, nascitur illa, suis. Sed phoenice tamen melius iacet Ilia tellus, Maiorem cinis hic reddidit, ille parem.
274. DE SUPERBIA XERXIS Per freta dum pedibus, per summa cacumina remis Eoum Xerxes improbus agmen agit; Confusas rerum leges natura gemebat. Cum dedit hos sacro Iuppiter ore sonos: Pone metus, aliter quam nunc venit, iste redibit, Pensabit Salamis dedecus omne tuum.
275. VERBA ANDROMEDAE, PUGNANTE DIVERSUS CETUM PERSEO Me miseram! quae triste manet fortuna duellum? Cur mea nunc gravius quam modo corda pavent? Haerebam duris, fateor, minus anxia saxis; Propugnator adhuc cum mihi nullus erat. Ipsis cum vinclis utinam fera monstra vorassent Me prius, huc volucrem, quam tulit iste, gradum! Indefensa quidem, sed certe sola perissem, Nec noster cuiquam letifer esset amor. Nunc timeo pereat ne insons, servare nocentem Dum studet, et pietas sit sibi causa necis. Quid tibi nobiscum pulcherrime? non ego mater, Non ego sum coniux, non tua cara soror; Ut tanto nostram quaeras discrimine vitam. Impulsus non vi, non prece, non pretio. Vel forsan nostrae movit te gratia formae. Haud ego sum tanti, nec genus omne meum. Me satis permitte meis, tu sospes abito, Quae secet aerias est tibi penna vias. Dum loquor e mediis ter se ardua sustulit undis Bellua, ter fuso, contigit astra, salo. Heu! quam vix diros fugit celer ales hiatus, Quam paene occasus, occidit ante, meos. Dii, si quos lingua, genitrix non laesit, iniqua, Hoc vos iam solum, vivat ut ille, rogo.
276. AD NUMMOS Palponum patres, curarum pignora nummi, Vos habuisse, timor; non habuisse, dolor.
277. E GRAECO Nudus humum scandi, nudus terrae ima subibo, Quid frustra afflictor, nuda suprema videns?
278. DE AGNA, QUAE PAVIT LUPUM Agna lupum pasco propriis invita mamillis, Pastoris fatui sed iubet imperium. Nutritus per me, rursus, scio, saeviet in me, Vertere naturam gratia nulla potest.
279. E GRAECO Tu, qui nocturnum tentas accendere lychnum, Ne silicis venas quaerito, neve focos. Cor tribuet nostrum lumen tibi, nam mea saevis Flammavit facibus pectora durus amor.
280. E GRAECO Nullus Amor Deus est, hominum sed prava voluptas, Praetendit vitio Numinis arma suo.
281. DE CUPIDINE PHARETRATO Ture pharetratum quidam formavit Amorem, Hunc, quae saepe Deum sentit et ipse pater. Vulcano obiicitur tandem, qui debuit olim, Non nisi flammarum tabe liquefieri.
282. DE AMORE Ad fontes quidam tornatum erexit Amorem, Dum putat has unda extinguere posse faces.
283. DE GRATIA Gratia cum properat, fit dulcior, ast ubi tardat, Tota perit, nec iam nomine digna suo est.
284. VENUS AD PALLADEM Tu quid me Venerem Iovis edita vertice virgo, Laedis? et arripiens praemia nostra tumes? Esto memor quod me, frondenti nuper in Ida, Non te, formosam censuit ipse Paris. Hasta tua est et parma; meum, Tritonia, malum, Sunt isti malo pristina bella satis.
285. PTOLEMAEUS Novi ego mortalem, nec me esse ignoro diurnum, At cum sidereas, mente requiro vias, Non iam tellurem pedibus contingo, sed alma, Cum Iove discumbens impleor ambrosia.
286. VERBA TROIAE AD PALLADEM Parce, precor, Pallas; colui nam semper honores, Aureis in templis, Troia misella, tuos. At tu me vastas, et pomi unius ob iram, Decerpis tristi, moenia tota, manu. Pastor ut occideret fuerat satis; improbus, esto, Ille fuit, patriae non ea culpa tamen.
287. DE THRASYBULO LACEDAEMONIO In clypeo exanimis Pytanen venit Thrasybulus, Septena Argolico vulnera ab hoste ferens, Cuncta adversa tamen, perfusum sanguine, flammis, Tynnichus iniiciens, protulit ista senex: Dent timidi lacrymas, ego te sine fletibus uram, Nate, meum nec non et Lacedaemonium.
288. DE BYZANTIO Prima mihi Odrysius praetendit moenia Byzas, Proxima Amyclaeo, debeo, Pausaniae. Haec postquam Libyci, trux verterat ira, Severi, Abstulit Augustis, qui sua, tribus, Reddidit hinc lapsos, mutato nomine, muros, Dum secat Ausonium, Flavius, imperium.
289. VERBA CLYTAEMNESTRAE AD FILIUM ORESTEM In ventremne, tuum, vel mammas, dirigis ensem? Haec te mamma aluit, venter at iste tulit.
290. DE ROMANORUM POTENTIA Iulius aethereas divus cum scanderet arces, Iuppiter ad Superos, talia dicta dedit: Nec pontus, rerum dominos, nec terra, Quirites, Iam capit, en etiam sidera nostra petunt!
291. DE EODEM Aeternum magni, Deus, obstrue lumen Olympi, Arces custodi, Iuppiter, aethereas. Iam mare, iam terras, virtus Romana subegit, Nec nisi sidereum scandere restat iter.
292. DE THESPI ET AESCHYLO Primus plaustrisono mirandus carmine Thespis Unxit picta sui, faecibus ora, chori. Proximus ingentem traxit per pulpita pallam, Aeschylus, et fictas addidit arte genas.
293. HYMNUS IN MUSAS, APOLLINEM IOVEMQUE, AB HOMERO PUERO EDITUS, LATINUS FACTUS JANO PANNONIO INTERPRETE. AD LUDOVICUM CYPRIUM Vos o Thespiades, et carminis auctor Apollo, Et tu stelliferi pater ac moderator Olympi, Ardor inest vestras nobis exponere laudes. Vos o Thespiades, et carminis auctor Apollo Orbe viros toto vocali carmine claros, Redditis, et dulces cithara datis edere cantus. At tu magna parens radiantis rector Olympi, Purpureos ornas pulchro diademate reges, Imperiale decus et sceptra nitentia donans. Ille tamen cunctis felicior, ille beatus, Scilicet, et merito fortunatissimus ille est, Dulcia cui doctae, tribuerunt carmina, Musae, Cui dedit ipse suum, iaculator Apollo, furorem. Illi nectareus sacro de pectore sermo Svavio et flavi manat dulcedine mellis; De Iove nunc igitur genitae salvete sorores!
294. AD LUDOVICUM CYPRIUM, DE HYMNO Nos tibi versiculos, Ludovice, dicavimus istos, O decus, et saecli, gloria magna, tui! Hos ego de sacro converti nuper Homero, Qui tibi mansuri pignus amoris erunt.
295. DE LITTERA PYTHAGORAE Turma gruum bifido tranat connexa volatu, Inde novae Samio ducta figura notae.
296. IN VALLAM Ipse Deas ausus reprehendere Valla Camenas, Iudicium fertur pertimuisse suum.
297. COMPARATIO MARCELLORUM, VENETI ET ROMANI Si Marcellorum componas facta duorum Romani Venetus, vincet avi acta nepos. Transeo quam praestet servatam Brixia Nolam, Quantum septenas, perpetuae, trabeas; Nunquam illi visas, toties hic contudit Alpes, Vecta illi caesis, nulla carina, iugis. Illum unus Sicula, superatum depulit unda, Parvus adhuc toto luserat iste mari. Ille Syracusas trinis vix cepit in annis, Verona huic trinos ante recepta dies. Ille egit vetitos Albano in monte triumphos, Posse sua hic nunquam plus voluit patria. Alter Virdumari tulit, alter opima Philippi, Si palmam pendas hoste, prior Venetus. Hic urbem obsedit Ligurum, Romam ille potentem, Vallari Libycis pertulit agminibus. Primo illi Poenus cessit, Picininus at isti. Sed victi insidiis concidit ille tamen. Desine Marcellum veterem conferre novello, Omnes Scipiadas hic premit et Fabios.
298. DE BORSIO PRINCIPE FERRARIAE Qualis, ubi plena per noctem lampade fulsit, Pallida, mox orto Cynthia fratre, latet; Succedens patria, Leonello, talis, in aula, Splendida germani Borsius acta premit. Comprime plangores, cohibe, Ferraria, luctus, Iure potes fatis parcere, iure Deis. Quod rapuere tibi, cumulo en maiore refundunt. Ingenti pensant et tua damna lucro. Felix, qui tanto rediit cum foenore, iactus; Quae sic convaluit plaga, salubris erat.
299. DE BILBILI Bilbilis et ferrum pariter producit et aurum, Perdere mortales ista metalla solent. Aurum nam bellis causas et pabula praebet, Cudit de ferro noxia tela faber.
300. IN EXCOMMUNICATUM Interdicta tibi est hominum communio, et aude Vadere nemo una, nemo comesse simul. Ast ego, censurae quamvis id, Marce, iuberent, Nec conviva tibi, nec comes esse velim.
301. AD ANELLUM Centum convivas, tam pauper, Anelle, vocasti, Cum te non pascas, pascis, Anelle, canes.
302. DE SUA AETATE Sextus hic et decimus vitae mihi ducitur annus, Si verum nato rettulit ipsa parens. Septimus incipiet, medio cum ardebit Olympo. Mensis ab Augusti tertia fine dies.
303. IN SEVERUM Scripsisti egregium, Severe, librum, Quo contemnere gloriam docemur. Quae si vile quid est putanda cinctis, Ut credi cupis, et probare tentas; Quare tu minio tuum rubenti, Summo margine nomen adnotasti?
304. DE BONONIA Quae poterat dici studiosa, Bononia, quondam, Nunc eadem dici seditiosa potest.
305. DE VINCENTINO NAVIGANTE Vincentinus eques, tumidi rudis ante profundi, Miratus Venetae, dum redit, urbis opes, Post vomitus crebros, et versum paene cerebrum, Post fractum, rigido robore, molle latus, Contigit ut litus; Non me vehet amplius, inquit, Ad culum quisquis frena caballus habet.
306. AD STOICUM QUENDAM Virtutem nihil exteris egentem, Invictam, inviolabilem, incoactam, Semper, Stoice, praedicas εχεφρων Quam qui pectore possidebit alto, Nudus, mille licet ferat labores, Plagas, vulnera, carceres, catenas, Quamvis per cumulos Libyssae arenae, Arctoaeve nivis, vagetur exul; Non, inquis, poterit miser vocari, Sed semper bene vivet ac beate, Respondere sinas tibi me, εχεφρων Concedo, bene, sed nego, beate. Aut pugnantia copulare si vis, Dicas hunc, misere, licet, beatum, Sin perstas, et adhuc tenere crudum, Ac defendere dogma perseveras; Dii talem tibi dent beatitatem!
307. IN MARCUM Tempora, Marce, soles praeponere nostra vetustis; Adiicis hoc etiam qua ratione putes. Nunc, inquis, media nemo iam nocte salutat Astutum portans irrequietus ave, Nunc fallit nemo, nemo nunc inguina lingit. Nemo facit Florae sacra Bonaeve Deae, Paedicant pauci, recitant mala carmina pauci, Omnia cum scaenis amphitheatra silent, Crimina seu portenta magis quibus ista vigebant. Saecula quis merito praeferat illa novis. Vis tibi versiculo me respondere sed uno, Quod verum non est, dicere, Marce, soles.
308. ARISTOTELES ARGYROPYLO Gratia magna tibi, de Graio qui facis ut sim Italus; et facilis, qui modo durus eram. Vix bene nota meis, olim mea dicta, Pelasgis, Te duce nunc Latiis, en patuere, viris! Quid, consanguinei quod sunt, interpres et auctor? Possidet et geminum, Graecia nostra, decus? Scriptores alios, ipsi vertere Quirites, At me, gentili munere, Roma legit.
309. DE AMORE DEO Passio, non Deus est amor; ast humana libido, Praetendit vitiis, nomen inane, suis.
310. DE DIONYSIO TYRANNO SYRACUSARUM Cum Siculis dapibus trepidus male vescitur hospes, Ac suspensa horret tela; tyrannus ait: Haec mea conditio est, quem tu rebare beatum, I nunc, felicem, qui timet, esse puta!
311. IN GRAECIAM Improba deleta, gavisa est Graecia, Troia, Postmodo sed dominos pertulit Aeneadas.
312. EPITAPHIUM ANDREOLAE, MATRIS NICOLAI V. PONTIFICIS ROMANI Matronale decus, et moribus inclyta sanctis, Andreola, obscuro cubat hic celebrata sub antro, Quae gemino, fudit Christo, duo sidera partu; Retia Nicolaum moderantem mystica Petri, Cardine Bononiae sacratum iure Philippum. Hanc igitur natis illustrem mundus adoret.
313. ALIUD IN EANDEM Cui Deus immensi patiens consortia regni, Et coeli et rerum mundi permisit habenas, Pontifici summo, Nicolao ex ordine Quinto: Andreolae hunc sacro genuerunt viscera partu. Adde et puniceo redimitum sacra galero Tempora, Bononiae servantem iura Philippum. Quae defuncta, brevi iacet hoc contenta sepulcro. Cui probitas morum, nec sancta modestia vitae, Inclyta nec soboles produxit longius annos. At praelustre suum fecere in saecula nomen, Mens quoque sidereas, qua venerat, ivit ad arces.
314. DE ARGYROPYLO PHILOSOPHO Iure dedit clarum, tibi porta argentea, nomen; Qui nitidum ad sophiam tam bene pandis iter.
315. DE SIGISMUNDO MALATESTA, TYRANNO ARIMINI Cum Malatestaeos, aetas ventura, triumphos, Cum tot Sismundi splendida facta leges, Nil nisi vana leges levium mendacia vatum, Quorum sola fuit Calliopea fames.
316. DE EODEM Urbis Arimineae modicus Malatesta tyrannus, Caesaribus summis maior in orbe sonat. Sic e formica faciunt elephanta poetae, Cogunt et muscas fulmina ferre Iovi.
317. EPITAPHIUM IN BARTHOLOMAEUM MONTAGNAM PHYSICUM Qui fueras medicae doctor celeberrimus artis, Hoc situs in tumulo, Bartholomaee, iaces. Credo te Stygias, mundo invidisse, sorores, Miratas raros Tartara ad ima trahi. Quippe incredibiles poteras depellere morbos, Et vitae, exanimes reddere paene viros. At licet extinctus sis corpore, nomine vivis, Nam longe Ausonio clarus in orbe viges.
318. EPITAPHIUM IN HECTOREM SACRATUM Sacratae hoc tumulo gentis decus occubat Hector, Cui virtus claro sanguine maior erat. Hunc pietas Superis, probitas mortalibus, olim Principibus gratum fecerat alma fides. Tunc etiam aethereis, animam cum redderet, astris, Rodigio praeses jura verenda dabat. Extinctum cuncti flerunt; nam comis in omnes, Iustitiae salva sed gravitate, fuit.
319. EPITAPHIUM IN ANDREAM MARIONUM SOPHISTAM Quisquis ad hoc rigidum, flectis tua lumina, saxum, Perlege flebilibus, carmina scripta, notis. Andreas parva, iacet hac Marionus, in urna, Qui doctor Logicae maximus artis erat. Vincere sed duram, nequiere sophismata, mortem, Quis fertur reliquos exsuperasse viros. Nil tibi, quin caderes, iuvenilis profuit aetas, Nec genus et mores, ingeniumve capax.
320. IOANNI SAGUNDINEO Ioannem pete, Musa, Chalcidensem: Pontani hendecasyllabos poetae Ad nos mittere ne moretur, insta; Illos nam cupio videre plus quam Dilectam iuvenis cupit puellam; Ut non insipidos nec invenustos, Sed quales tenero prius Catullo, Aut Marso lepidove Martiali Dictavit iocus et levis Cupido. Quodsi mittere forsitan gravatur Pontani hendecasyllabos poetae, Saltem mittere ne suos gravetur.
321. ALLOQUITUR MUSAS Unde huc laeta venis, Camoena? Numquid A nostro remeas Sagundineo? Agnosco in tenero sinu latentem Pontani lepidum tui libellum, Qui plus quam fueram precatus affers Ioannis pariter gerens tabellas. O dulces lyricos et elegantes Ac plenos salis et facetiarum! Hos nobis dedit ille corrigendos? Hos lima putat indigere nostra? Tam sunt iudicio meo politi, Tam belli, ut merito politiores Ac bellos magis edidisse nullum Nostris temporibus rear poetam. Quod vero implacide iugum puellae Captivo gemit imminere collo, Hoc fatum premit eruditiores, Saevo ut semper amore macerentur, Nec Phoebus magis aut pater Lyaeus Illis, quam puer imperat Cupido. Nec sane mea tam potens Thalia est, Ut magnae Veneris levet catenas, Quae Martis validos ligant lacertos, Et telo spoliant Iovem trisulco. Ipse, inquam, potius lyra sonanti Blandas, eia iterum canat querelas, Exoretque sibi suam puellam: Infernum prece mitigavit Orpheus.
322. IN BASINUM PARMENSEM DE HESPERIDE AB EO COEPTA IAM DUDUM ET NON DUM FINITA Pagina cum longo pridem tua certat Oreste Longius aut ipso si quid Oreste fuit. Parcere iam sacro debes, Basine, furori, Iam dudum requiem fessus Apollo petit! Qualis, io, Latiis ea lux fulgebit in oris: Quantus in Aonio vertice risus erit! Hesperis illa tuas quotiens compassa lituras, In populi veniet conspicienda manus! Non metuet scombros, sed thuris plena Sabaei Ante deos omnes stabit et ante deas.
323. DE NARCISSO ET PYGMALIONE Visa in aquis suamet Narcissum torsit imago, Pygmalion mutum stultus amavit ebur.
324. AD RULLUM Quantum Phryx Mida, Lydiusve Croesus, Vel Xerxes habuit, paterve Xerxis; Tantum si tibi, Rulle, opum suarum, Pleno Copia fundat alma cornu, Dici non poteris tamen beatus, Affectum nisi comprimas habendi. Non, cum plurima, Rulle, possidentur, Sed cum nil cupitur, beatitudo est.
325. ARTEMISIA AD MAUSOLUM In coelum si te poteram, dulcissime coniux, Tollere; coeliferi pondus Atlantis eras. Quod licuit, pelagi fluida nec mersus in unda, Nec tegeris vili contumulatus humo; Sed levat arte nova suspensum tertius aer, Mortales ultra non valuere manus.
326. EPITAPHIUM CLARISSIMAE MATRONAE, DOMINAE ANDREOLAE, NICOLAI V. PONT. ROMANI ET PHILIPPI CARDINALIS BONONIENSIS MATRIS Cuius puniceum proles gerit una galerum, Altera Romanae praesidet ecclesiae, Andreola hoc sacro recubat conclusa sepulcro, Membra solum repetunt, spiritus astra tenet. Postera venturae vix credent saecula famae, Tam brevis ut teneat viscera tanta locus.
327. IN SENECAM LIPPUM Quid, Seneca, obtusos, frustra causaris, ocellos? Ingenium clades adiuvat ista magis. Testis Democritus, qui, quo sapientior esset, Luminibus tenebras intulit ipse suis. Caecus erat Cyclops, calamis cum dulce creparet, Cum caneret Troiam, caecus Homerus erat. Caecus et ille senex, Pyrrho qui pace negata, Reppulit a Latio dedecus imperio. Stesichorus sonuit melius, cum lucis egebat; Plus etiam Thamyrin tunc placuisse ferunt. Caecum divitiis dominatur Numen; an hoc est, Tam male quod mundi distribuuntur opes? Caecus Amor, Graio si verum carmine lusit Sicelis arguti fistula Simichidae, Quid, quod et ipsa caret nitido Rhamnusia visu, Omnia quae rapidae, ventilat orbe rotae? Hoc tamen illa unum recte iustissima vidit, Quod de te, Seneca, reddidit Oedipodem.
328. DE CORPORIBUS MATHEMATICIS Punctum sit, cuius non possis sumere partem. Extento gracilis decurrat linea puncto. Inde superficiem geminato linea tractu Efficiat, nullo pateat quae lata profundo. Bina superficies solidi vim corporis edat, Quod longo, et lato dimensum constat et alto, Tessera, seu cubus, seu quadrantale vocatum; Quod promtum semper quovis consistere iactu, Sena superficies, octonus et angulus ambit.
329. AD MARCELLUM Quod fuit astuto pugnax Aetolus Ulixi, Quod duro Telamon Amphitryoniadi; Quod fuit inflexo mitis Patroclus Achilli, Formoso Nisus quod celer Euryalo; Quod fuit e Thebis profugo Calydonius exul, Pirithoo casti quod pater Hippolyti, Quod fuit Emathius domitori Hephaestio rerum, Trux Epaminondae, quod Pelopida, suo, Quod totidem Libyae victoribus unus et alter Laelius; Augusto quod gener ipse fuit; Hoc tu magnanimo, nunc es, Marcelle, Renato, Felix, qui regum dignus amore venis.
330. EPITAPHIUM IOANNIS HUNYADI, MATTHIAE REGIS PATRIS Pannoniae murus, Turcorum terror in armis, Si qua, Ioannes hac tegeretur, humo; Sed sub Belgrado mundi superavit ut hostem, Morte simul domita, sidera vivus adit. Multi laurigeris Capitolia celsa triumphis Conscendere duces; solus at iste polum.
331. DE LAURENTIO VALLA Saecula tot cervus, tot vivit saecula cornix; Valla obit ante diem; quis putet esse Deos?
332. DE GRAECO Nec Pelopis regnum, nec sit mihi divitis auri Copia, neve leves antevolem Zephyros; Hic te complexus moduler sed rupe sub alta, Inter oves, Siculum prospiciens pelagus.
333. DE MARCELLO VENETO Hoc mihi Marcellus, sacri quod vatibus aevi, Pollio, Maecenas, et Proculeius erant. Hoc ego Marcello, quod Xerxi Choerilus olim, Quod tibi nescio quis, perfide Sulla, fuit. Hoc modicum est, inquis; nihilo tamen esse videtur Maius, nam nihilo quid minus esse potest?
334. EPITAPHIUM THADDAEAE Hic tumulata iacet magni Thaddaea Guarini, Sero secuturum laeta praeisse virum. Nullum se tanto iactabit nomine marmor, Artibus haec vicit Pallada, prole Rheam.
335. DE THEODORO GAZA Nobile linguarum decus, o Theodore, duarum, Inclyta quem nobis Thessalonica dedit. Accipe magnifici clarum rectoris honorem, Accipe purpureae, pallia rubra, togae. Festa sit in fastis, et semper maxima, qua tu Luce magistratum gymnasiarchus inis.
336. EPITAPHIUM ULADISLAI REGIS Romulidae Cannas, ego Varnam clade notavi: Discite mortales non temerare fidem. Me nisi Pontifices iussissent rumpere foedus. Non ferret Schythicum Pannonis ora iugum.
337. DE AVE, QUAE, CAPITE LICET ABSCISSO, ADHUC VOLABAT Quis credat? bifido sagitta ferro Currenti caput abscidit volucri, Desit currere non tamen volucris, Dum deesset caput. Unde vis peremtae Cum sic curreret, unde iners eunti? An pars mortua, pars erat superstes? Nec, quamvis posito procul cerebro, Cor disperdiderat suum vigorem? An casus levis hoc repente lusit, Dum vivae tenor ille motionis Nec iam frigida membra derelinquit? An dum, mors subito vocata, tardat, Lentus substitit, et morae vocantis Momentum breve sensus occupavit? An quoddam medium locare tempus, Vitam inter licet, et necem supremam? Quod neutrum magis altero putari, Confusis pariter queat duobus? Ceu confinia noctium et dierum, Nec lux, nec tenebrae solent vocari, Sed mixtum et dubium tenere nomen. Verum quae potius fuere causae, Vos inquirite, quos fatigat ingens Naturae labor, et profunda rerum. Me facti satis est venire testem. At tu Graecia fabulosa, profer, Si quid tale tui tulere agones, Quos Pytho, Nemee, Isthmos, Elis egit. Dic centum celebrata Roma ludis, Viderunt tua si theatra quando, Truncum vivere, mortuum moveri.
338. DE ROMA Non secus e Phrygiis surrexit Roma ruinis, Quam de reliquiis, ales Eoa, suis, Sed Phoenice tamen melius iacet Ilia tellus, Maiorem cinis hic rettulit, ille parem.
339. EPITAPHIUM IOANNIS HUNIADIS Ioannes iacet hic, Turcorum ille horror in armis, Ille gubernatae gloria Pannoniae. Huniadum creat hunc, comitem Bistricia sumit, Nandoris Albe rapit, hunc tenet Alba Iulae.
340. ROMA AD HOSPITES Quisquis es, ignotis huc vecte a sedibus, hospes, Advena nunc, olim civis et ipse meus; Seu levis ambitio, seu lis te huc improba duxit, Seu peregrinandi religiosus amor; Hoc te, care hospes, precor urbs veneranda Quirini, Cum secura tuis otia rebus erunt; Percensere meas, pia sit tibi cura, ruinas, Sic videas patriae, moenia salva, tuae; Vel si festinas, semel udo lumine saltem, Aspice sim qualis, concipe qualis eram.
341. CUR STELLATUM SIT COELUM? Ante fuit simplex coeli color; ast ubi furto Titanum, paene est regia capta Iovis, Arcis Olympiacae tum demum in turribus altis, Astrorum excubias disposuere Dei.
342. QUANDO PRIMUM ROMAE MUSIS SIT HONOR HABITUS? Cum sola antiqui tractarent bella Quirites, Aonidum studiis non erat ullus honos. Nec nisi quas nuper contexerat aerea cassis, Postmodo cingebant laurea serta comas. Mox ubi paulatim fratris surrepsit in urbem Delius, et fluxit Castalis in Tiberim; Dulcisona invictam vicerunt carmina gentem, Nec litu coepit vilior esse chelys. Tunc et Liviacis applausit Roma cothurnis, Festivos Plauti risit et illa sales. At postquam magno, per somnia plenus, Homero Ennius, Herois condidit arma modis; Huic eques, huic mixta plaudebat plebe senatus, Nec non belligeri, nomina clara, duces. Sed sacrum in primis coleret cum Scipio vatem, Vatis ut ipse sacri maxima cura fuit. Praecipue Libycos, nam rettulit ille, triumphos, Detractum et Latiis arcibus Hannibalem. Nec minus Hispanas acies, et foedere iniquo Contentum Tauri finibus Antiochum.
343. DE MORTE AMICI O nunquam mihi mors odiosior! o mihi nunquam Stamina Parcarum flebiliora trium!
344. AD IOANNEM ANTONIUM Quod tibi, Ioannes Antoni, nulla refertur Tam magnis in me gratia pro meritis; Ne crede ingratum, neve admirere; referri Gratia tunc debet, cum satis aequa potest.
345. EPITAPHIUM IN FRANCISCUM BARBARUM Heu! qualem Veneti Francisci funere civem, Amittunt! qualem gens Barbara perdit alumnum! Quantus doctrina fuerit, gesta inclita monstrant; Quantus iustitia, sex rectae legibus urbes Testantur. Iaceat licet hoc sub marmore corpus, Nomen in orbe tamen, superis mens vivit in astris.
346. EPITAPHIUM PAULI LOGICI Arte potens logicae iacet hoc sub marmore Paulus, Quem rapuit subiti funeris atra lues; Scilicet idcirco Parcae properastis iniquae, Ne vos arguto vinceret ille sono.
347. DE MESSIO Cum spoliare parat deiectum Messius hostem, Quod faciat lucri conspicit esse nihil. Percitus ergo ira, supra caput ense levato, Hoc, inquit, solum, quod rapiamus, habes.
348. DE VENATIONE Corripuit campo leporem sacer ales aperto, Prendere quem celeres non valuere canes. Quaeritur aucupium dici, an venatio debet, Cum volucris captam detinet unca feram.
349. DE EODEM Prostratum leporem cum iam ferus ungue secaret Daedalion, adsunt improba turba canes. Quo ruitis segnes? captae iam parcite praedae, Dum fera diripitur, ne lanietur avis. Ignavi stupuere canes, dum viscera victor Devorat et praeda pascitur ille sua.
350. EPITAPHIUM ALFONSI, REGIS NEAPOLITANI Si Iovis ossa iacent Dictaeo condita busto, Alfonsi hic regis condita membra iacent. Iuppiter aethereas sin possidet integer arces, Integer Alfonsus, sidera summa tenet.
351. CRYSTALLINA Esse putas si nos, Crystallina, falleris, hostes, Murani aequoreae vitrea vasa sumus.
352. EADEM Vitrea crystallo Murani pocula certant, Non sunt bella minus, sed pretiosa minus.
353. LAUDAT NICOLAUM PEROTTUM Mittere laurigero tentabam nostra Perotto Carmina, cum domino sic ait ipse liber: Inspice quid facias, doctissimus ille novorum Dicitur, et priscis non minor esse viris. Acria formido subtilis acumina limae, Neve notet nugas, stella veruve, meas. Quodsi contingat tanto me vate probari, Tunc ego vel Vario, Quintiliove legar.
354. DE TITI LIBELLIS Si quem forsitan in Titi libellis Ianum comperies, amice lector, Illum protinus esse me putato. Hoc, ne deciperemur ambo, dixi.
355. EPITAPHIUM IN LAZARUM MARCHIONEM MALASPINAM Gente Malaspina deducens Lazarus ortum, Hac cubat in parva contumulatus humo; Qui quondam viridis primaevo in flore iuventae Mortis inaudito procubuit genere. Cum famulo nitidis sese exercebat in armis, Nec galea, ut famulus, tempora tectus erat; Curritur, et falsum pugnae certamen initur: Corruit inflictis unus et alter equis; P ars galeae anterior iugulum perrupit herilem, Dum famulum praeceps desuper urget herus.
356. EPITAPHIUM NICOLAI PONTIFICIS MAXIMI Quintum quae tegit urna Nicolaum, Cunctarum tegit artium parentem.
357. AD FRANCISCUM ARETINUM Francisce, interpres legum, Aretine, sacrarum, Nec minus Aonia nobilis in cithara; Iustitiae mensura tibi servatur in omnes, In solo nostri est nullus amore modus. Nam me plus multo laudas, miraris, honoras, Quam mea quod virtus ingeniumve capit. Quare tu plus, quam mereor, mihi, ne, rogo, praestes, At tibi dent faciles, quanta merere, Dei.
358. DE EPISCOPO MUTINENSI Aonios nullo vates nunc esse querebar In pretio, et nostri temporis hostis eram; Cum mea respexit Mutinensis carmina praesul, Coepit et ingenio mitis adesse meo. Sic inopem, nec adhuc notum tibi, Roma, Maronem, Tyrrhenus, placida mente, refovit eques. Pergite Pierides, vestris me inducere lucis, Nunc mihi molle iugum, nunc mihi plana via est.
359. AD EUNDEM EPISCOPUM Unde mihi hoc, quod me sic diligis optime praesul? Nempe tua id solum de pietate venit. Nil ego promerui, tibi quippe alienus, et ante Ignotus; tu me vis tamen esse tuum. Tu legis et laudas, tu carmina nostra tueris, Tu patrio externum solus amore foves. Nec satis est quod me, ipse pia complectere cura, Ut veniam tota clarus in urbe, facis. Nec dubitas sacri mihi conciliare favorem Principis, et per te, nos Leonellus amat. Vir bonus est, meritis qui scilicet aequa rependit, Omnia qui dat ubi nil merui, Deus est.
360. AD GALLUM Galle, rogas quae sit perfectae regula vitae? Ne facias, nolis quod fieri ipse tibi.
361. AD LECTOREM Parco tibi, parco vobis iam candide lector, Finis adest; primum sit leve semper onus.
EPIGRAMMATA IN PANNONIA SCRIPTA
362. LAUS PANNONIAE Quae legerent omnes, quondam dabat Itala tellus, Nunc e Pannonia carmina missa legit. Magna quidem nobis haec gloria; sed tibi maior, Nobilis ingenio, patria facta, meo.
363. DE ELECTIONE MATTHIAE REGIS HUNGARIAE Cum videt Hungarici vectum ad fastigia regni Matthiam; presso gutture corvus ait: Illa ego vexillis, ales gestata paternis, Iam fateor geminae cedere laeta cruci. Sin vel sculpar adhuc, vel pingar forte sub illa, Ingens, et voto gratia maior erit.
364. COMPRECATIO DEORUM PRO REGE MATTHIA IN TURCOS BELLUM PARANTE Rex pia Matthias in Turcos signa resumit, Nunc age de toto numina adeste polo. Da clavam, Alcide, iuveni, da, Phoebe, sagittas, Mars, gladium; Pallas, Gorgona; Castor, equum. Mulciber arma para non ullis pervia telis, Qualia Pelidae, Dardaniove duci. Hunc inter pugnae certamina, vulnere ab omni, Aegide praetenta, Iuppiter, ipse tegas. Quodsi lenta iuvant residis vos otia vitae, Solum siderea, mittite ab arce patrem. Sufficit ille suo custos in praelia nato, Ille modo in coelo missile fulmen habet.
365. SE IPSUM EXCUSAT, QUOD NON PROELIA TRACTET Belligeri proceres, me regia castra sequentem, Ne frustra ignavi, carpite quaeso, metus, Quod nunquam adversos decurro armatus in hostes, Scando nec obsessi, moenia celsa, loci, Sed spectator iners aliena pericula miror, Non timor hoc, vestri, credite, cura iubet. Gloria nempe, viri, petitur longissima vobis, Haec faciles plagas, funera grata facit. Quodsi pugnantem, rapiat sors ulla, poetam, Quis vestras mortes, funera vestra, canet?
366. DE AENEA PIO SUMMO PONTIFICE Qui fuit Aeneas, mutato nominis usu, Nil aliud certe, quam Pius, esse potest.
367. EPITAPHIUM GUARINI Guarinus iacet hic, linguam diffudit in orbem Qui Latiam; Latio reddidit Inachiam.
368. EPITAPHIUM GUARINI Calliope, Clio, Polyhymnia, flete; Guarinus Ecce iacet, vestri gloria, vester honos. Occiderit licet ille senex, absolvere nemo Fata potest, semper vivere dignus erat.
369. AD GALEOTTUM Candida seu vultu ridet fortuna sereno, Seu praefert tristes nubila fronte minas, Semper habe fidi secretum pectus amici, Affectus credas cui Galeotte tuos: Collatae levius mordent praecordia curae, Gaudia plus multo participata iuvant.
370. AD EUNDEM Tu nunc in patria laetum me vivere credis, Cum tamen in dubio, sit mihi vita, loco. Nunc fluidus laxa, procumbit sanguis ab alvo, Nunc saevit rapida tertia febre dies. Si natalis humus nobis tam triste parabat Hospitium, melius, non rediisse, fuit. Quodsi te incolumem superi, Galeotte, reservant, Dimidia videor parte valere mei.
371. CONQUERITUR DE MORA REGIS Horrida saevit hyems, et adhuc, rex inclyte, bellas, Excutiunt densae, nec tibi tela, nives. Ipsos triste gelu vaginis detinet enses, Nec possunt rigidae, frena movere, manus. Tu tamen et pugnas misces et moenia frangis, Tantum vel Martis, vel genitoris habes. Otia iam placeant; castris mox rite locandis, Commodiora novi tempora veris erunt.
372. DE CAPTIVITATE DRAGULAE WAIVODAE TRANSALPINI Dicite, Io Paean! captus fert vincla tyrannus, Si modo non falsum publica fama sonat. Dicite rursus, Io Paean! et carmina festis, Pierides Nymphae, iungite festa choris. At tu, cui nullo decus hoc cum sanguine venit, Ut quid iam medio frigore victor abes? Hoc unum cuncti te supplice voce rogamus, Redde tuos vultus, rex venerande, tuis. Sin populi nil vota movent; hoc sponsa precatur, Hoc genetrix; an et his, dure, negare potes?
373. AD MATTHIAM REGEM Iure colis Venerem mediis, rex inclyte, castris, Illa tibi Martem conciliare potest.
374. AD POLYCARPUM Gratulor a terra, salvum rediisse, Latina, Numina nec votis, surda fuisse, tuis. Gratius hoc fiet, si nos, Polycarpe, revisas, Ni post tam longum, tam breve taedet iter. Quando ego te tota suspensus luce tenebo, Narrantem vastae, dura pericla, viae? Quis status Ausoniae, quae sint ibi tempora rerum, Quas urbes, quales videris ipse viros. Quodsi non fallit cupidam, spes irrita, mentem; Tota, tuo nobis pectore, Roma, venit.
375. CONQUERITUR DE MORA REGIS MATTHIAE IN MOLDAVIA Sarmatici montes, et vos septemplicis Istri Caerulea Euxino cornua mixta mari, Ac tu Romanis olim possessa colonis, Sed iam corrupto, barbara terra, sono; Quid dominum lentis longe retinetis in armis? An gelidum Tanain vultis ut ille bibat? Plena quater, totidem complet iam Cynthia menses Dicere adhuc magno, nec licet ore: venit! Quando erit ut redeat? quando redimita coronis Plaudet laeta suo Buda Neoptolemo? Reddite, si pudor est, absentem reddite tandem, Nubere parva viro, iam Catharina, potest.
376. DE CATHARINA REGINA HUNGARIAE Nostri primus amor, stirps regis clara Boemi, Post matris lacrymas, oscula pauca patris, Cum iam Pannonicas avecta inviseret oras, Edidit hos praesens Calliopea sonos: Mutasti patriam, mutare vocabula debes, Sis Catharina, volo, quae Cunegundis eras.
377. DE CERVO REGIUM TRAHENTE VEHICULUM Quod nemorum oblitus, posita formidine, cervus, Non homines metuit, nec rabida ora canum; Mollia sed leviter docili trahit esseda collo, Inclyte rex, meriti, quis neget esse tui? Talis cornigeris Diana iugalibus alte, Frondosi vehitur per iuga Taÿgeti. Talis erat nondum famulorum praeda suorum, Compos adhuc mentis, versus Agenorides. Quis iam adeo ferus est, tibi qui servire recuset, Accipiant ipsae cum tua frena ferae?
378. AD MATTHIAM REGEM Hic me rogare tua modo est humanitas Dignata, summe Principum; Quid tibi meorum, vis, poeta, impertiam? Secreta praeter quidlibet.
379. VERIS PROGNOSTICON Texit ut e virgis arguta ciconia nidos, Hibernum vel quae temperat aequor avis. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
380. FRAGMENTUM Turris aviclarum, qua cincta palustribus undis Instrepit argutis persona passeribus.
381. DE CORONA REGNI AD FRIDERICUM CAESAREM Quid retines nostram, caesar Friderice coronam? Fausta unquam genti non fuit illa tuae, Testis erit primae fraudatus flore iuventae, Henricus, Stephano quem pia Gesla dedit. Testis bis pulsi letum miserabile Petri, Ac Salomoniacae, crebra ruina, fugae. Testis quin etiam spoliati casus Othonis, Nec non Alberti, mors properata, tui. Testis et ille tua puer enutritus in aula, Qui nuper thalamos occidit ante novos. Horum tu, si quid sapies, exempla timebis; Felix, alterius qui cavet ipse malo. Nec tanti facies tam vani nominis umbram, Fatorum ut similes experiare vices.
382. EPITAPHIUM BARBARAE MATRIS SUAE Nobilior vitae meritis quam praesule nato, Hac sub marmorea, Barbara, mole iacet. Dum licuit, stirpis fovit pia cura parentem, Illi dulce fuit sospite prole mori. Nunc pro se vicibus numen coeleste precantur, Filius in terris, mater in arce poli.
383. IN VITUM Nomine te vitulum qui dixit, Vite, minuto, Verius hic potuit dicere, Vite, bovem.
384. AD FRIDERICUM CAESAREM Romula res olim Fabio cunctante revixit, Nunc, cunctante eadem te, Friderice, perit. Nam tu continue consultas, nec facis unquam, Mallem aliquid faceres vel sine consilio. Quid tibi cum gelido Saturni sidere inertis? Caesaribus mores Martis inesse decet.
385. DE PIO PONTIFICE MAXIMO, QUI OBIIT IN EXPEDITIONE CONTRA TURCOS Cum Pius in Turcos pia tollit signa Secundus, Dum culpant segnes, strenua bella, patres, Dum simul Occasus sequitur, simul Arctos euntem, Solvere dum classem, dum dare vela parat; Hadriaci extinctus Piceno in litore ponti, Famosum subito funere rupit iter. Sis licet ingentis, vana spe lusa, triumphi, Da veniam fatis, anxia Roma tamen. Praecisas neu plange vias; fortasse fuisset Pervenisse minus, quam properasse fuit.
386. EPITAPHIUM PAPAE PII II. Cum totus petit astra Pius, de praesule tanto, Indignata sibi est terra manere nihil; Sed frustra conata animam retinere volucrem, Hic cupido, pressit corpus inane, sinu.
387. DE TRANSLATIONE IOANNIS EPISCOPI VARADIENSIS IN ECCLESIAM STRIGONIENSEM Pangite laurigerae, laetum Paeana, sorores, Festius et solito, Calliopea sonet. Metropolitanae supremum sedis honorem, Dat Princeps domino, dat pia Roma, meo. Haec vox per populos immensi transeat orbis, Vox haec a terris sidera summa petat. Cedat Strigonio Varadinum, Chrysius Histro, Sit patrum primus, qui modo quartus erat.
388. DE TECTIS PER IOANNEM ARCHIEPISCOPUM STRIGONIENSEM INSTAURATIS In cathedra Petri, Paulo residente Secundo, Tertius imperium dum Fridericus habet, Haec instauravit Ioannes tecta Sacerdos, Funditus obruerat quae prius ignis edax. Pro quibus officiis aeternum vivat Olympo, Sed postquam in terris vixerit ille diu.
389. INVITAT REGEM MATTHIAM AD HOSPITIUM SUUM Sic tibi, sed sero, pateat domus aurea Divum, Matthia regi, rex adamate, Iovi; Huc ades, et nostris succede penatibus hospes, Nec modicum Princeps, despice magne, larem. Fertur et immensi pacator maximus orbis, Parva Molorcheae, tecta subisse casae.
390. DE PAULO SUMMO PONTIFICE Qui modo Petrus eras, Paulus nunc diceris idem, Ac Petri et Pauli culmina summa tenes. Clave potens, meritis reserat coelestia Petrus, At Paulus gladio noxia cuncta secat. Sic et tu amborum fungens vice, maxime praesul, Percute sacrilegos, sidera pande piis.
391. DE PAULO SUMMO PONTIFICE Pontificis Pauli testes ne Roma requiras, Filia quem similis sat docet esse marem.
392. DE EODEM Sanctum non possum, patrem te dicere possum, Cum video natam, Paule Secunde, tuam.
393. AD EUNDEM Cum sit filia, Paule, sit tibi aurum, Quantum pontifices habere raros Vidit Roma prius; pater vocari Sanctus non potes, at potes beatus.
394. DE HOMINE PRAEPOSTERO Quem tenebris vigilare iuvat, dormire diebus, Cur non et versis vestibus ire iuvat?
395. QUARE NUNC, UT QUONDAM, SUMMORUM PONTIFICUM TESTICULI NON EXPLORANTUR Femina, Petre, tua quondam ausa sedere cathedra, Orbi terrarum iura verenda dedit. Indeprensa quidem cunctos latuisset in annos, Facta foret partu, ni manifesta, novo. Post haec Roma diu simili sibi cavit ab astu, Pontificum arcanos, quaerere sueta, sinus. Nec poterat quisquam reserantes aethera claves, Non exploratis sumere testiculis. Cur igitur nostro, mos hic iam tempore cessat? Ante probat quod se quilibet esse marem.
396. DE INTEMPESTIVE COMEDENTE Ante diem prandes, medio vix pronus Olympo, Deflexit Titan; coena parata tibi est. Quis ferat haec? Illud tamen indulgebimus omnes, Exul ab octava si, Ludovice, bibas.
397. IN OTACUSTAS Inter tot mala, pessimi otacustae, Hoc unum facitis bonum: siletur.
398. DE EISDEM Tanta est malorum copia otacustarum, Ut ipse taceat Eustachi Ladislaus.
399. DE EISDEM Plus iam, Lazare, quam tacere oportet, Nil dicas, licet: audit otacustes.
400. EPITAPHIUM PETRI ZOBII, MILITIS PRAESTANTISSIMI Petrus in hoc Zobius tumulo iacet alter Achilles, Iste Bohemorum terror, at ille Phrygum. Morte tamen prior hic; Paridis cadit ille sagitta, Hunc ballista, modo fulminis acta, rapit.
401. DE SCLAVINIA Pars ea Pannoniae, quae nunc Sclavinia fertur, Pagos complures, oppida rara gerit.
402. MICHAELI VITÉZIO NEPOTI Misisti clypeum nobis, si miseris hastam, Martis ero, Phoebi qui modo miles eram.
403. EPITAPHIUM GEORGII MORE Fida iacet nostrae tutela Georgius arcis, Amissam Martis nunc ego credo manum. Vix reducem castris, rapuit domus; occidit aeger, Inter tot sospes qui modo tela fuit. I nunc, et placidae lentus confide quieti, Cum minime speras, mors inopina venit. Ille tamen pulchro fuerat per vulnera leto Dignior; ignavos segnia fata decent.
404. DE ACCIPITRIS VENATIONE Latratu dum silva canum, clamore virorum Personat, ecce dedit callida praeda fugam; Sed pede quem nulli possunt aequare molossi, Accipiter penna consequitur leporem. Nunc tergum rostro carpit, nunc verberat alis, Obsessum multo nunc premit ungue caput. Oscula iam tutae iungant impune columbae, Secura in medio flumine ludat anas. Cognatis avibus parcit iam raptor aduncus, Saevit et in solas alitis ira feras.
405. AD GALEOTTUM Esse quid hoc dicam? rediit, Galeotte, libellus, Pagina sed nullas, rettulit alba notas. Ast ego Aristarchi stellas et acuta verebar Spicula, Maeonium quis iugulatur opus. Quid faciam, nisi uti placuisse vel omnia credam, Omnia vel prorsus displicuisse tibi? Omnia qui possunt placuisse? relinquitur ergo, Omnia iudicio displicuisse tuo. Est quiddam ulterius; facturas taedia nugas, Ne legisse quidem, te, Galeotte, puto.
406. AD ANTONIUM Vitrea quae nuper mittebas pocula nobis, Antoni, media, rupta fuere, via. Nos tamen haud alias agimus, carissime, grates, Integra quam nobis si tua dona forent. Peccat, ab eventu mentem qui pensat amici, Semper in officiis, est voluisse, satis.
407. AD EUNDEM Perfusam rutilo, pateram tibi mittimus, auro, Aspice quam praestent munera nostra, tuis! Ex hac materia, vellem tua vasa fuissent, Fracta licet quererer, non tamen abnuerem. At tu non ullis, obnoxia dona, ruinis, Exemplo, Antoni, mittere disce, meo.
408. AD GALEOTTUM Et poma, et crudas, sumam securior, uvas: Qui medicum mittis, tu Galeotte, facis.
409. EPITAPHIUM CHRISTOPHORI GALLI, MEDICI Nomine Christophorus fuerat, cognomine Gallus, Cuius in hoc tumulo condita membra iacent. Heu quantum distat natali a sede sepulcrum! Pannonia extinxit, Brixia progenuit. Saepe colos medica fatales arte morantem; Tres indignatae praeripuere Deae.
410. IN CRISPUM Nil danti tibi, Crispe, quod nihil do, Dicis me minus esse liberalem. Qui nil dantibus ipse multa donat, Non est, ut puto, Crispe, liberalis, Quidnam est ergo? rogas? furens et excors.
411. IN EUNDEM Das mihi, Crispe, nihil; vis dem tibi multa petenti, Os tibi deest; deerit cor mihi, si faciam.
412. IN EUNDEM Vina rogas; dabimus, si tu des, Crispe, caballum Nam tua belligerum, vix capit herba, pecus. Da gratis, inquis; nescis, puto, lege caveri, Ut curatorem prodigus accipiat.
413. IN BRIGIDAM PODAGROSAM Brigida dum molli podagrosa quiescit in herba, Repsit ad infirmum, longa colubra, pedem. Quam simul aspexit toto circum orbe volutam, Prosiliens stratis currere coepit anus. Nec deinceps ullos sensit curata dolores, Contulit et casus quod medicina negat. Seu timor id fecit, seu tactos forsan in artus, Paeonia arcanam bestia misit opem. Heu! sua quam meritis redduntur praemia raro, Ille opifer serpens fuste peremtus obit. Iudice me, reduci fueras mox digna chiragra, In benefactorem, femina iniqua, tuum.
414. FRAGMENTUM Magna fuere quidem, et quae ullis promittere votis, Vel quamvis avidus non foret ausus homo. At quantum est minimo totum se immittere pani, Et magnum exiguo claudere in orbe Deum? Quantum est, se nobis totum praebere fruendum, Et tamen a toto comminuisse nihil? Cum dedit illa quidem, vicit sua munera Christus, Cum dat se, donis vincitur ipse suis. O amor, o pietas! post omnia se dedit ipsum, Qui se iam dederat, plus dare quid poterat?
415. IN ANTONIUM HOSPITEM Cum me minori fors locarat in gradu, Conviva, memini, non semel fui tuus. Nec par fuisset denegare me pari. Sed clericum tunc, non vocasti Antistitem. Nolo superbum me putes, venio libens. Papae! rotata cocta rapa testula, Quam belle acernis afferuntur alveis! Hanc sibi parabat Curius ipse coenulam. Ergastulis hoc convenit convivium. Quid hoc rubelli est? tolle funestam picem, Lanae hoc laventur, aut equorum colei. At iam secunda mensa, sublatis adest Fictilibus, uvae rancidae et fici putres. Quid hoc amabo? nilne ponis amplius? Vale, ut mereris, hospes Antoni, vale! Tam non putabam familiarem me tibi.
416. LAUDAT OPUS THEOLOGI CUIUSPIAM Quae dictas, ea nec dulci Lactantius aequet Lacte fluens, nec culta Leonis homilia primi.
417. AD GALEOTTUM Qui pueros elementa doces, rutilare capillum Si doceas, facias plus, Galeotte, lucri.
418. AD EUNDEM Unde tibi, ut, nuper quod erat pice nigrius atra, Tam subito rutilum sit, Galeotte, caput? Non magis intonsi, radiat coma torta, Sicambri, Nec si quam Crathis perluit aut Sybaris. Quae, precor, ars istud, vel quae fortuna peregit? An potius Divum nobile munus habes? Hoc mirum, posset mutatis addere formis, In nova discrevit qui rude membra chaos. Ipse ego te primo dubitavi agnoscere visu, Mox fictum dixi ferre capillitium. Iam tango, vix credo tamen; cura irrita multis, Canitiem tincto dissimulare pilo. Hic nihil est fuci, sed de radicibus imis Pullulat, et penitus nascitur iste color. Ergo ut vera tibi est, ita sit longaeva iuventus, Nec decus hoc senio laeserit ulla dies. Quae fieri e pulla potuit sic flava, meretur Ut fiat nunquam candida caesaries.
419. GASPARI TRIBRACHO SALUTEM Centum luminibus cinctum caput Argos habebat, Sed tamen alipedis concidit ense dei; Nec tibi sit mirum bifrontis lumina Iani, Non expectatis succubuisse dolis. Quin etiam nobis damnum fortuna redemit, At nunquam fieri viribus ipse potest!
420. AD TRIBRACHUM POETAM Tribrache, candentes (si nos ea cura teneret), De rubris, gemmas erueremus, aquis. Gentibus ex Arabum varios peteremus odores, Vellera Ser nobis mitteret, Indus ebur. Nunc animum capiant cum tantum carmina nostrum, Non nisi ab Oenotriis poscimus illa plagis. Vobis ingenium, vobis dedit ore rotundo Musa loqui; externi barbara turba sumus. Nec Geticum, Pallas colit aut Cyllenius, Histrum, Sed Phaëthontei, brachia amoena Padi. Istrum concreto vectantem praelia dorso, Mars colit, et Martis sanguinolenta soror. At frustra mendico procul, quis solus abundo, Scilicet Ausonia clarus et ipse lyra. Dicunt pastores; sed non ego credulus illis, Inter nam cygnos anseris ore crepo. Quodsi non etiam prorsus triviale, sonarem, Haud ideo legerem, Tribrache, vestra minus. Ipse Maro assidue Varium Flaccumque terebat; Non bene se novit, cui sua sola placent.
421. IN PETRUM Tu, qui Fabricius foris es, sed Apicius intus, Parcius in nugas, quaeso, vehare meas. Qualia verba tibi, tales, Petre, sunt mihi mores, Quomodo tu vivis, sic ego, Petre, loquor.
422. AD GALEOTTUM Quaeris, amem quam te? breviter, Galeotte, docebo: Ante mori, quamvis junior, opto tibi.
423. DE MARSILIO FICINO Nuper in Elysiis animam dum quaero Platonis, Marsilio hanc Samius dixit inesse senex.
424. DE FORTUNA AULICORUM Qui modo summus erat, nunc tota est imus in aula, Est hodie summus, qui fuit imus heri. Tene juvat rebus, Fortuna, ita ludere nostris? Regia vel potius ludere corda suis?
425. IN CRISPUM Hispani ne, quaeso, legas epigrammata vatis Cum mea legisti, sed tua, Crispe, legas.
426. DE CARMINIBUS SUIS Accipitrum et leporum si te repetita fatigat Fabella, Hispani respice vatis opus. Invenies illic, toto quam saepe libello, Velox Marmarico, ludat in ore lepus.
427. DE AMYGDALO IN PANNONIA NATA Quod nec in Hesperidum vidit Tirynthius hortis, Nec Phaeaca, Ithacae dux, apud Alcinoum, Quod fortunatis esset mirabile in arvis, Nedum in Pannoniae frigidiore solo; Audax per gelidos en! floret amygdala menses, Tristior et veris germina fundit hyems. Progne, Phylli tibi, fuit expectanda; vel omnes Odisti iam post Demophoonta moras?
428. IN VITUM Lector et auditor cum desit, Vite, requiris Cur scribam; Musis et mihi, Vite, cano.
429. FRAGMENTUM ALICUIUS EPIGRAMMATIS SINE LEMMATE Invia saxa prius, Matthias pervia fecit, Haec erat Herculea, gloria digna, manu.
430. VEL ALITER Invia quae fuerat pediti nunc pervia plaustro Sunt loca, Mathiae nobile regis opus.
431. AD REGEM MATTHIAM Quae te ultra tellus, quae gens feret, inclyte regum? Quis non auditas procidet ante tubas? Quandoquidem saevi tibi iam cessere Boemi, Haud unquam externum natio passa iugum. Sic venit insignis de quolibet hoste triumphus, Hactenus invicto qualis ab hoste venit.
432. AD PHILELPHUM Tu scribis Graio, scribis sermone Latino, At tibi nos contra, barbara dicta damus. Tempus erat cum me Musarum plectra tenebant, Dulcis et Aonio potus ab amne liquor. Nunc Marti miles, non Phoebo servio vates, Obstrepit et molli, buccina rauca, lyrae.
433. BELENES Brigida Belinis, sive haec tibi nomina, regum Bela parens, certae, sive dedere, ferae, .
434. IN ABBATEM SZEKSZÁRDIENSEM RELIGIONIS ERGO SE CASTRANTEM Testibus exectis duo grandia dona tonanti Obtuleras nuper religiose pater. Munera coelestes dum conspexere puellae, Versa est in risum regia celsa Jovis. Juppiter exclamat: Mentem castrare necesse est, Haec obscoena lupis tradere membra potes.
435. SINE LEMMATE Lumen ad hibernae vigilans, Matthaee, lucernae, Dum situlo aethereas quaeris in orbe vias. Improvisa leves rapuere incendia circos Nec se deprendi sustinuere dei. Quis iam mentitos contenderit omnia vates? Forsitan hoc Phaëton usserat astra modo.
436. ROMAE Roma vetus, veteres dum te rexere Quirites, Nec bonus inmunis, nec malus ullus erat. Defunctis patribus successit prava iuventus, Quorum consilio precipitata ruis.
437. AD BARTHOLOMAEUM MELCIUM MEDIOLANENSEM Laetor Apollineis studium te impendere Musis, Gratulor ingenio, Bartholomaee, tuo. Fama quidem nostras celebris pervenit ad aures Te cecinisse gravi carmina multa pede, In quibus insignem coelesti voce triumphum, Nec non Sfortiadem tollis ad astra ducem. Imputrescibili dignissima carmina, credo, Tu facis et Clario pectine digna lyrae. Miror et ingenium, miror lectissima verba, Et quod sit mixtus cum gravitate lepos. Aut latet ipse tuo Smyrnaeus pectore vates. Aut tibi Apollo suam tradidit ipse fidem. Iam te post morsas quod recte (est) dicere lauros Hippocreneo labra rigasse lacu, Castaliasque sacra vidisse in valle Sorores, Quas simul Ascraeus viderat ante senex.
438. DE REBELLIONE REGNI TRANSSILVANI Castrorum septem crudelis et impia tellus, Quid dominum contra, perfida colla levas? Oblita es famulam, saltem te agnosce parentem. Hic tibi, ni Princeps esset, alumnus erat. Divitiisne tumes? cecidit Campania dives. An populo? Marathon milia quanta premit? Sed tibi forte animos periurus proditor auget, Aspice quam stultum, stulta, sequare ducem! Sit licet ille ferox, et sit bellare peritus, Sit licet ille potens: improba causa sua est. Vincitur ut causa, pariter vincetur et armis, Bella placent iusto non nisi iusta Deo.
439. GRATULATUR DE DUPLICI VICTORIA MATTHIAE Nunc age, si quando, sacrum Paeana, Camenae, Tollite dulcisonis, sidera ad alta, modis; Qualem Phlegra Iovi cecinit, vel Lydia Baccho, Sub iuga, cum tigres India victa, dedit. Sed Iovis et Bacchi felix victoria quondam Magna licet fuerit, non duplicata fuit. Matthiae gemini simul accessere triumphi, Una simul fixit, bina tropaea, manus. Nam Transsilvanae, subit en! Moldavia, palmae, Non tam astu, ferro quam superata gravi. Succubuere duae, diversis artibus, orae, Hanc virtus, illam contudit ingenium. Pugnavit nullo solers ibi sanguine Pallas, Hic Bellona suos, perculit ipsa Getas. Quid nunc sancte, tuis optemus, Iane, calendis? Talibus auspiciis proximus annus eat!
440. DE SIGNO IOANNIS VITÉZII ARCHIEPISCOPI Dum fera Matthiae premitur Moldavia regi, Ioannis signum praesulis istud erat. Rettulit hoc domino, fusis, sua turma, Valachis, Devota templis obtulit ille manu.
441. DE SIGNIS, QUAE MOLDAVIS EREPTA IN TEMPLO BEATAE MARIAE VIRGINIS BUDAE SUSPENDEBANTUR Rex, tibi, Matthias, haec signa, puerpera Virgo, Moldavis forti, nuper ademta, manu. Quae modo barbaricas duxere in bella catervas, Nunc sacro pendent conspicienda tholo. O mactum virtute decum! cui contigit uni, In propria duros sternere sede Getas. At tu, Diva, suis iterum sic annue votis, Victor ut e Turcis mox tibi plura ferat.
442. PALAESTRA GALEOTTI Qualis in Aetola moerens Achelous arena, Herculea legit cornua fracta manu; Talis luctator Galeotto fusus Halesus, Turpia pulverea signa reliquit humo. Matthiae regi Latiae placuere palaestrae, Risit Strigonia clarus ab arce pater. At te ne pudeat ludi cessisse magistro. Improbe, Mercurius noster et ista docet.
443. AD MATTHIAM REGEM Quae te ultra tellus, quae gens feret, inclyte regum? Quis non auditas procidet ante tubas? Quandoquidem saevi, tibi iam cessere, Boemi, Haud unquam externum, natio passa, iugum. Si venit insignis, de quolibet hoste, triumphus, Hactenus invicto qualis ab hoste venit?
444. DE LEONIBUS PER FLORENTINOS MISSIS, AD MATTHIAM REGEM Non tibi, Matthia, rex invictissime, frustra Gens Massyleum misit Hetrusca pecus. Multarum fecit par convenientia rerum, Haec merito possent ut tibi dona dari. Tu princeps hominum, princeps leo nempe ferarum, Nobilis ille iuba, pulcher es ipse coma. Unguibus ille ferox, gladio tu fortis et hasta, Parcere tu victis, parcere et ille solet. Quid, quod idem ducibus, clarum est insigne, Boemis? Grande novi sceptri scilicet omen habes.
445. DE IISDEM LEONIBUS AD EUNDEM REGEM Iunge, licet, sacros, iunge ad tua frena, leones, Hoc tibi, Matthia, dat Cybele ipsa, decus. Seu te per terras vectari forte iuvabit, Non cadet illorum sub pede laesa seges. Sive voles pelago, Neptuni currere ritu, Planta levis summa non madefiet aqua. Tu tamen in coelum potius, sed serus, abito, Novere has etiam, talia monstra, vias.
446. DE IISDEM AD EUNDEM Nil est, magnorum, Matthia maxime, regum, Quod iam dite, petas amplius, e Latio. Tota tibi in varios Oenotria certat honores, Quaelibet et proprias, ora ministrat, opes: Aurum, Roma parens, Veneti sua serica mittunt, Praebet cornipedes Appulus, arma Ligur. Contulerat nullum, Florentia sola, tributum, Quae nunc Marmaricas, obtulit, ecce, feras. Dignum te, nostro, vectigal et illa pependit Iudicio, fortem, fortia dona, decent.
447. DE IISDEM AD EUNDEM Haud leviter quondam laetatum Eurysthea dicunt, Nec decus id titulis, vile putasse, suis, Alcides cum prima viri mandata secutus, Torva Cleonaeae, protulit ora, ferae. Clarior at quanto est, Matthiae gloria regis? Cui venit hic longe, sed duplicatus, honos. Quippe illi extremis, geminam, nec iussus, ab oris, Sponte tua mittis, monstrifer Arne, iubam.
448. CHRISTOPHORO CRISPO Scribere, Crispe, iubes regis me praelia nostri, Nec non magnanimi, fortia facta, patris. Si superent vires, nec desint otia nobis, Exequar hortatus forsan, amice, tuos. Sed sunt non culicis memorandi voce leones, Nec bene grandisonas, cantat avena, tubas. Tu, cui cura minor, simul et facundia maior, Cur aliis mandas quod magis ipse potes?
449. AD POLYCARPUM Occurrit quicquid, tu mox epigrammata poscis; Nec fieri hoc debet, nec, Polycarpe, potest, Nec valet ex omni signata moneta metallo, Sed quae vel rutilat fulva, vel alba nitet. Tum demum facili componam pectore carmen, Si dederis dignam carmine materiam. Hanc olim festiva tenent epigrammata legem, Commendet pungens semper ut illa sapor. Sunt quaedam, nullo quae possim dicere metro, Sunt quaedam, quae vel dicta leporis habent.
450. DE MUNITIONIBUS AB ARCHIEPISCOPO STRIGONIENSI CONSTRUCTIS Pannonici dum sceptra tenet felicia regni Matthias clarum stirps imitata patrem; Condidit hoc pastor Ioannes nobile saeptum. In patulo positae ne raperentur oves. Pro quibus officiis, superae tu ianitor aulae, Sidera, Petre, duci, sidera pande gregi.
451. AD IOANNEM ARCHIEPISCOPUM STRIGONIENSEM Quo tibi tot duros et luce et nocte labores, O nunquam curis non agitate pater? Hoc ave Caucasia est sine fine Promethea rodi, Hoc fulcire humeris semper Atlanta polum. Tamne iuvat nulla mentem requiete remitti, Sic leve continuis insenuisse malis? Nil est in terris, quod non aerumna fatiget, Nec tua perpetuo membra adamante rigent. Trux quondam Alcides, vagus et requievit Ulixes, Credimus et dominum saepe vacare Iovem. Si sapis, ex aliqua, tuus esto, parte, nec unquam Sic aliis vivas, ut tibimet pereas.
452. AD HENRICUM POETAM GERMANUM Henrice, nostri quando praeclaras voles Cantare laudes praesulis. Ne, quaeso, longis excites prohemiis Iuncto Camenas Pythio! Cocco rubenti tu modo summa sacrum Praescribe nomen pagina: Irrevocatus ultro Musarum chorus Tuo advolabit carmini; Nec coepta solum promovebit Delius, verum ipse rector caelitum, Fulmen reponet et simul plectro levi Tentabit argutas fidis. Nam cuius unquam tanta diis magnis fuit, Aut esse cura debuit, Quantam irreprensis noster emeruit parens Mentis beate dotibus; Fabiis, Metellis, Quinctiis, Catonibus, Curiis, Camillis sanctior - Melioris illos seculi sinceritas Virtute fecit praeditos - Iste, iste maior, labe quem nulla inquinat Nec ultimi faex temporis, Sed sic nitescit improbos inter probus, Spinas ut inter lilium, Quare superbas parce mirari domos, Sacer colit quas pontifex! Haud ulla talem ceperit digne virum Sedes, nisi aether igneus, Animae molestis qua solute vinculis In Orbe gaudent Lacteo. Diu tamen tu, si sapis tellus, tene Sortita quod vix es decus; Tot pictus astris nec tibi invideat polus Sidus (quod semper) unicum!
453. AD EUNDEM ODE Turbidi me sors miseranda regni Tristibus curis tenet involutum Nec sinit dulces meminisse rhythmos Metraque Phebus.
454. FRATRI TIMOTHEO SALUTEM Tardavere meae nimium, Timothee, tabellae; Polliciti dudum praeteriere dies. Aequa tamen causa est, quae me tardere coegit. Da veniam iuste, preco verende, more. Non lethea meam tenuere oblivia mentem: Curarum magna mole gravatus eram, Et peragendarum torquebar pondere rerum. Haec nobis tante causa fuere more. Quantum laudata sese exerceret in arte, simplex officium turba sequuta suum, Quae sacras leges divinaque verba docendo Instruit humanum religione genus, Pandere iussus eram. Rerum taceamne loquarne: Non facit ingenio sarcina tanta meo. Exigis, ut monstrem, cum sim rudis aequoris undae, Navita velivolam qua regat arte ratem; Ut doceam valere duces, et arare colonos, Cum sim terrarum militiaeque rudis.
455. (EPIGRAMMA) Laus tua, non tua fraus, virtus non copia rerum Scandere te fecit hoc decus eximium. Condicio tua sit stabilis. Nec tempore parvo Vivere te faciat hic deus omnipotens.
456. VATICINIUM CALCHANTIS DE EXCIDIO TROIAE Ferte animis et adhuc durate in tempus, amici, Ut pateat, si vera canit vel inania Calchas. Pectoribus siquidem facile retinemus, et omnes Vos estis testes, quos nondum fata tulerunt, Sive here, seu pridem, Phrygibus cum damna ferentes Ac Priamo, Graie complebant Aulida classes. Nos vitreum ad fontem sacrata altaria circum Sancta precabamur mactatis numina tauris, Pulchra sub platano, caput unde liquentibus undis; Hic ingens ima visum prorumpere ab ara Prodigium, rubri species horrenda draconis, Iuppiter aethereas quem miserat ipse sub auras, Tum ferus ad platanum magno mox agmine cessit; Passeris hic alte densis sub frondibus are Pendebant foetus, mater quos nona fovebat. Devorat hos miserum stridentes (alta) petentes; At circum volitans flebat sua pignora mater. Hanc etiam prensa strepitantem corripit ala. Ast illum pullis pariter cum matre comesis, Qui modo protulerat deus, idem in sede reliquit, Nam lapidem fieri iussit Saturnia proles. Dire ut monstra igitur sacra invasere deorum, Talia continuo profert oracula Calchas: "Quis stupor attonitas mentes turbavit Achivi? Nobis hoc magnum portendit Iuppiter omen, Fama, sed eventus seros, aeterna sequetur. Quippe ut hic octonos consumpsit in arbore pullos, Nona fuit genetrix, quae pignora parva crearat: Sic et nos illic totidem bellabimus annos, At decimo latam Priami expugnabimus urbem." Ille autem ut cernit, sic exitus omnia complet.
457. DE PRODIGIO, CLADEM SUMMO PONTIFICI SIGNIFICANTE Quem meus aligera venator cuspide cervum Perculerat, ravi diripuere lupi. Omine perturbor, ne forsitan improbus hostis, Petre, tibi sacras depopuletur oves. Astra minantur idem; sed tu sanctissime mundi Ianitor, in melius, tristia monstra, refer. Summa tibi terrae, coeli est tibi summa potestas, Solvere sive aliquid, sive ligare velis. Quodsi non aptas, haec ad tutamina claves Causaris, gladium te prope Paulus habet, Armato manda collegae praelia inermis, Ille tuum stricto proteget ense gregem.
458. AD GALEOTTUM NARNIENSEM Haec tibi Pannonicis, epigrammata mittit, ab oris, Inter Hyperboreas, maximus Ister, aquas. Nec te mirari nimium, Galeotte, decebit, Esse videbuntur vix mea, si qua tibi. Scilicet ingenio multum locus addit et aufert, Inter et est sub quo sidere carmen eat. In Latiis scripsi fortasse Latinius oris, At nunc barbarico barbara in orbe crepo. Hic Maro ponatur; fiet lyra rauca Maronis, Huc Cicero veniat, mutus erit Cicero. Tu tamen haec tali poteris deducere lima, Vel critici ut medio nata Helicone putent.
459. PRO PACE O pater omnipotens, qui coelum et sidera solus, Aeterna ditione premis; defige potentes His miseris oculos terris, quas Marte feroci, Vastari cernis, longoque perire duello. Et nobis tandem, tribuas pater optime pacem, Quae mala cuncta procul, mortesque repellit acerbas.
460. DE ARBORE POMIS GRAVATA Furca levat, quam poma gravant; sic saepe fuerunt Praesidio externi, quis nocuere sui.
461. AD MARTEM, PRECATIO PRO PACE Gradive, quinti clare dominator poli, Spargens coruscas luce sanguinea iubas, Iunone magna genite; Saturni nepos; Tutela coeli; summe Titanum timor; Gaudens tropaeis; pacis ac belli arbiter; Decorator hominum; consecrator Numinum; Gradive, ferro tecte semper fulgido, Vastator agrum, dissipator urbium, Vacuator orbis; Tartari impletor trucis, Potor cruorum; devorator corporum; Lues virorum; mulierum execratio; Ditator inopum; pauperator divitum; Osor quietis; genitor obscenae famis; Auctor pavorum; concitor formidinum; Iam parce fessis, quaeso, Pannoniis, pater.
462. JANUS PANNONIUS MORIENS Abstulit atra dies una cum corpore nomen; Sic miseri nobis accumulamus opes.
ELEGIAE IN ITALIA SCRIPTAE
1. LAUS ANDREAE MANTEGNAE, PICTORIS PATAVINI Qualem Pellaeo fidum cum rege sodalem Pinxit Apelleae, gratia mira, manus; Talis cum Iano tabula Galeottus in una, Spirat inabruptae nodus amicitiae. Quas, Mantegna, igitur tanto pro munere grates, Quasve canet laudes, nostra Thalia, tibi? Tu facis ut nostri vivant in saecula vultus, Quamvis amborum corpora terra tegat. Tu facis, immensus cum nos disterminet orbis, Alter in alterius possit ut esse sinu. Nam quantum a veris distant haec ora figuris? Quid, nisi vox istis desit imaginibus? Non adeo similes speculi nos lumina reddunt, Nec certans puro splendida lympha vitro. Tam bene respondet paribus distantia membris, Singula tam proprio ducta colore nitent. Num te Mercurius divina stirpe creavit? Num tibi lac, quamvis virgo, Minerva dedit? Nobilis ingenio est, et nobilis arte vetustas, Ingenio veteres vincis, et arte, viros. Edere tu possis spumas ex ore fluentes, Tu Veneris Coae perficere effigiem. Nec natura valet quicquam producere rerum, Non valeant digiti quod simulare tui. Postremo, tam tu picturae gloria prima es, Quam tuus historiae gloria prima Titus. Ergo operum cultu terras cum impleveris omnes, Sparseris et toto nomen in orbe tuum; Ilicet, accitus superas transibis ad arces, Qua patet astriferae, lactea zona, viae; Scilicet ut vasti pingas pallatia coeli, Stellarum flammis sint variata licet. Cum coelum ornaris, coelum, tibi praemia, fiet, Pictorum et, magno sub Iove, Numen eris. Nec tamen his fratres cedent pietate poetae, Sed tibi post Musas proxima sacra ferent. Nos duo praesertim; quorum tua dextera formas Perpetua nosci posteritate facit. Interea haec gratam testentur carmina mentem, Vilior his Arabi turis acervus erit.
2. AD BORSIUM ESTENSEM, MARCHIONEM FERRARIAE, IOANNES DE GAIBANA, PER IANUM PANNONIUM Marchio, magnorum, decus immortale parentum, Marchio, Ferrariae, portus et aura, tuae; Unde meum sumet primordia debita carmen, Dum studeo laudes commemorare tuas? Iustitiamne tuam coner prius edere, qua nec Immunes pravos, nec sinis esse bonos? Qua fraus supplicium, qua fert sua munera virtus, Qua reddis cunctis, praemia digna, viris. An potius referam, salvo quod iure sacratae Iustitiae, pergas non tamen esse ferox? Sed persaepe reo poenae de parte relaxes, Et caedas virgis, qui cruce dignus erat? Quam doleas cum te cogunt scelera esse ferocem? Parcere quam properes, laedere sero velis? Quanta tuumne canam decoret prudentia pectus? Qua clarus canas factus es ante comas. Cuncta per hanc praesens quae fert, intelligis, aetas, Ipse fui aspectus ausus adire tuos. Et me qua reliquos, regum placidissime, fronte Excipis, et dulces fundis ab ore sonos. Quando loqui volui, pro voto cuncta loquebar, Et tua erat verbis, auris aperta, meis. Obtuleram quae sunt a paupere dona ferenda, Quantula erant, vidi grata suisque tamen. Verum quae tandem meritorum summa tuorum Erga me fuerint, commemorare iuvat: Optavi medicas perdiscere saepius artes, Quae multum ante omnes utilitatis habent, Opto, sed est nostris paupertas invida votis, Et nullo tenuis asse crumena tumet. Me tua sancta manus largo relevavit egentem Munere, quae multos saepe levare solet. Quippe emtis, rex magne, tuo fruor aere libellis, O rex coelitibus aequiparande Deis! Et tua quotidie foribus stat aperta reclusis, Ingredienda meo bibliotheca pede. Nec tua Lethaeas fluitant benefacta per undas, Nec nant a rapidis per freta rapta Notis. Vel lux est, vel nox, et nocte et luce laboro, Ingratae mentis ne reus esse ferar. Ut per multa tuam producant saecula vitam, Quod possum Superos, supplice voce rogo. Cum nequeam dignas verbis persolvere grates, Est saltem meritis, mens mea grata, tuis. Est, et semper erit, donec mea vita sub auras Evolet, et flamma totus edace cremer. Plus ego Tithono quamvis et Nestore vivam, Et mea praetereat saecula terna colus. Ante Padus gelidas cursum reflectet ad Alpes, Ante petet vetitum Parrhasis ursa mare, Quam cesset mea Musa tuas percurrere laudes, Et te qua poterit concelebrare lyra. Praecipias; saevis pro te freta turbida ventis Ingrediar, telis pectora nuda dabo. Scyllam, atque adversam Scyllae haud horrebo Charybdin, Et quas eructat Sicelis Aetna faces. Quin etiam postquam tenuis me clauserit urna, Non parcam laudes enumerare tuas, Quicquid ero, aut rursus me membra humana tenebunt, Sive fugax cervus, sive volucris ero.
3. IANUS PANNONIUS DE ANNULO, AD TITUM VESPASIANUM STROZZAM Legimus, o vates, tua carmina, carmina Phoebo Digna, nec Orpheis inferiora sonis; Pulchra quibus tenerae commendas dona puellae, Grata refers animo quae nimis esse tuo. Nec tantum dono, quantum donante moveris, Auctor momentum munere maius habet. Ast ego, pace tua liceat modo vera referre, Quod sedeat nobis commemorare velim. Nec quia Thersites videar moniturus Ulixen, Hoc nostrum debes spernere consilium. Cernere amor rectum, te non sinit, ast ego cerno Plurima, quem vinctum nulla puella tenet. Censeo, ut hoc dubium suspectae munus amicae, A digitis iubeas eminus esse tuis. Femineae mentes multum levitatis abundant, Et semper varium femina pectus habet. Femineo impulsu (non est ea fabula falsa), Occidit prolem, trux Catilina, suam. Tarquinius socero, rapuit male regna, necato, Tulla caput sceleris consiliique fuit. Quem detestato quondam iugulaverat ense, Nunc gemit ereptum, garrula mater, Ityn. Ad Styga deportant terebratas Belides urnas, Agmina cognatos ausa necare viros. Quod fertur quondam per saecula cuncta suisque Orba viris Lemnos; femina causa fuit. Quam simul insanis, tangens Venus improba, flammis, Intima vibratas, fixit in ossa, faces, Naturale malum funesto augetur amore, Tunc furit, ut patrio Thebais acta Deo. Tunc vel Chalcidicis est inconstantior undis, Tunc est Hyrcana tigride saeva magis. Tunc levibus levior stipulis et fronde caduca, Quam raptam praeceps, fert per inane Notus. Nec curat famam; nullum patrare veretur Flagitium; caecus quidlibet audet amans. Esse potest aliquis vestrorum inimicus amorum, Invidus esse potest; aemulus esse potest; Qui te forte alias confinxit amare puellas, Et rem, vesanam detulit ad dominam; Illa fidem falsae tribuit temeraria culpae, Quisquis amat, nimium credulitatis habet. Inde venenatam, simulato munere, gemmam, Imposuit digitis insidiosa tuis. Nec mirere quidem tam magna audere puellam, Non famam ex tanto crimine prima feret. Cum relegas veterum divina poemata vatum, Qualibet exemplum de muliere cape, Quam malesanus amor diras committere caedes Impulit, et promptam fecit ad omne nefas. Scylla suum roseo spoliavit crine parentem, Ausa Mycenaeum nupta necare ducem. Sanguine natorum polluta est barbara mater, Privignum leto Cressa noverca dedit. Ustus in excelsa cecidit Tirynthius Oeta; Causa fuit mortis Deianira malae. At non esse tuam tam prava mente puellam, Et bene te mores nosse, loquere, probos. Non erat Aeolidae coniux suspecta marito, Induit arma tamen proditione sua. Nec te securum tanto in discrimine praesta, Nec nimium dominae credulus esse velis. Quae, minime sperant freta sunt infesta, carinis, Qui minime rentur piscibus esca nocet. Dum secura sedet ramo super arboris ales, Aspicit implicitos, aucupis arte pedes. Dum penitus misso gaudebat laeta timore, Capta fuit Graio Dardana Troia dolo. Excute de digitis malesanae dona puellae, Excute; amara sub hoc melle venena latent. Quis demens adeo, quis tam vesanus et excors, Ut velit in proprium ferre venena caput? Fac tamen occultis ea dona carere venenis, At magicum certe carmen habere queunt, Quod te posse aliam, quam vis adamare puellam, Et quam nunc ardes, deseruisse vetet. Infelix, cura torquebere semper eadem, Et nulla aeternum finiet hora malum. Cantatas alio transferre vetabere flammas; Sic semper turpis te retinebit amor. Et cum legitimas, poscent tua corpora, taedas, Tardabit iustas, fax inhonesta, faces. At nec Sisyphiden Circe, nec Ïasona Colchis, Carminibus potuit detinuisse suis; Sic erat in fatis, tenuisset Ïasona Colchis, Sisyphiden Circe; tres vetuere Deae. Tu bene per magicas, in amore tenearis, herbas, Nec tu Parcarum flamine tutus eris. Aspice Thessalicis sit quanta potentia succis, Carmina ne, tantum iuris habere, neges. Carmine sol pallet; traducunt carmina messes, E coelo Lunam carmina saepe trahunt. Haec stellas fuscant, nebulas ex aethere pellunt, His pluviae in terras, vel sine nube, cadunt. Carmina terra tremet, iuvenescet carmine Nestor, Carmina tranquillum, cum tumet aequor, erit. Eliciunt manes, refrenant flumina cantus, Et faciunt hominem protinus esse lupum. Hae te non poterunt artes in amore tenere, Quae coelum, terras, aequora tota tenent? Pone, quod hoc donum, nullum cum carmine virus Portet; ut amoveas, altera causa monet. Quod te cunque solum, quae te loca cunque tenebunt, Sive propinquus eris, sive remotus eris, Immitem ex animo nunquam delere puellam, Te sinet in digitis, gemma locata, tuis; Continueque suum coget succurrere nomen, Cum paene ex animo fugerit omne tuo. Ac velut extinctum levis aura resuscitat ignem, Quem superinductus texerat ante cinis; Sic recrudescent tua vulnera semper in horas, Quae te sollicitet, causa perennis erit. Quos tunc, infelix, quos tunc effundere questus, Singultu vocem praepediente gravi, Quos dare cogeris gemitus, suspiria quanta? Invitis quoties illacrymare genis? Pone age de digitis malesanae dona puellae, Quae te sollicitum saepe, retenta, dabunt. Gemma laborato, quae clausa refulget, in auro Cur te delectet, sola ea causa subest, Quod fuit in digitis carae gestata puellae, Quod dedit hanc digitis, cara puella, tuis. Quo magis ingenuas animum debemus ad artes Flectere, quas nobis magnus Apollo dedit. Quas bona Melpomene, quas cetera turba sororum, Pectore quas gestat Calliopea suo. Nec quod ad has sacras esses minus impiger artes, Id nunc me verbis insinuasse puta; Sed tamen humanas persaepe retardat, et arcet A studio mentes desidiosus amor. Quare age non solum malesanae dona puellae, Munera de digitis, excute quaeso, tuis; Sed cum te haud lateat, quam sit male blanda Voluptas, Cum bene perspicias, quam sit acerbus amor; Excute damnosas captivo e pectore curas, Deme Cupidineis, et tua colla, iugis; Prorsus et ingenuas convertere totus ad artes, Et grave neglecto carmen amore, cane. Quisnam, cui sese redimendi est ulla facultas, Malit servili subdere colla iugo? At Deus est, referes, et habet sua tela Cupido, Non valeo tantum vincere Numen homo, Vulnificos arcus, celeres, quibus evolat, alas, Nec non ignitas fertur habere faces. Esse Deum, genitumque Dea, confinxit amorem, Servitio obsceno caeca libido favens; Numinis et titulo voluit velare furorem, Dignior ut venia, liberiorque foret. Scilicet aligerum terras Erycina per omnes, Admissis natum gressibus ire iubet! Ille levem rapido conscendens aethera cursu Contorquet tenera spicula lenta manu! Ac genus humanum, et Superos dominatur in omnes, Et quicquid pascunt sidera, terra, fretum! Hoc hominum quondam finxit temerarius error, Et Venerem, et pharetras, nude Cupido, tuas. Ocyus abscedant commenta Cupidinis arma, Ocyus absedat luxuriosa Venus. Pegasides veniant, veniat citharoedus Apollo, Et cum Maenalio, candide Ïacche, Deo. Quos gravis ingenti comitetur gloria passu, Et late rapido quae pede, Fama, volat. Scribere quae valeas, sunt plurima praeter amorem, Sive nova arrident, sive vetusta placent. Bellica sive iuvat clarorum gesta virorum, Carmina materiae conveniente suae; Sive referre togam; per quas tua naviget undas, Cymba, dabit Latium, terra Pelasga dabit. Sunt quae Cecropidae, sunt quae Spartana iuventus, Et Rhodos, et populus, clare Corinthe, tuus, Sunt et quae magnae quondam gessere Mycenae; Oedipodionidum plurima facta vacant. Plurima Lydorum, Persarum plurima restant, Et Macetum gentes multa tenenda dabunt. Sunt res Albanae, Carthaginis acta supersunt, Et dare, quae referas, maxima Roma, potest, Roma triumphatas inter celeberrima gentes, Terrarum domitrix, imperiale caput. Nam quota gestorum pars est memorata Quiritum? Cantatis longe plura canenda vacant. Forte minus te prisca iuvant; nova multa dabuntur, Saecula sunt claris nostra referta viris. Rex Alfonsus adest; sunt quos Malatesta propago Edidit; est Princeps, Mutina clara, tuus. Seditiosa gerit civile Bononia bellum, Par Genuae status est; haec memorare potes. Florentina potes, Venetum potes arma referre, Et potes anguigenum concelebrare ducem. Ecce autem gentes adversum iusta profanas, Numine pro vero Pannones arma ferunt. Horum bella potes mansurae tradere famae, Et tot praestantes occubuisse viros; Cum quibus et regem validis cecidisse sub armis, Pro sacra aeterni religione Dei. Quippe ego non possum tantis me accingere rebus, Cum meus in primo pulvere sudet equus. Tu potes hoc longe melius decurrere campo, Nam tuus e stadio saepe recurrit equus. Neve externa sequar, pelago dare vela propinquo Incipe, et Estenses tolle, age, ad astra viros. Quorum qui nunc sunt, populos in pace gubernant, Et Musas, et te, pulcher Apollo, colunt. Hos toga delectat, Martem coluere priores, Et bello magnum promeruere decus. Quamvis materiam domus haec celeberrima praebet, Sive velis Martem dicere, sive togam. At desunt vires numeris, nec credere sese Audet tam vasto nostra carina salo! Solve ratem, curret; nervos intende, valebunt; Inceptis aderit Calliopea tuis. Quid tamen ingenio valeas, bene novimus omnes, Tu fingis Clario, carmina digna, Deo. At sine me paullum tantis praeludere rebus, Ut sternant magnis metra minora viam. Labuntur sensim, dum te praeludere fingis, Tempora; sic aetas praeterit omnis iners. Prolusum est, ventis, pelagus patet omne, fugatis, Strataque carminibus satque superque via est. Incipe, quid metuis? Phoebus favet; incipe tandem, Et freta de parva magna palude pete. Post molles rixas, certamina magna canantur, Et quae sunt alio bella canenda pede. Sit finis ludo, valeat lasciva Dione, Sume gravem, plectro cum graviore, lyram. Nox erat, irriguo dederam mea lumina somno, Est Deus ante oculos visus adesse meos; Phoebus erat certe, Phoebum chelys ipsa probabat, Et pharetra, et lauro nexa virente coma. Hos ad te incomtos monuit me scribere versus, Excipe tu placido, carmina nostra, sinu.
4. IANUS PANNONIUS TITO VESPASIANO STROZZAE Dicite, quae sacro mittam responsa poetae, Pierides; vestri Numinis istud opus. Dicite; nam verbis coelo me talibus aequat, Oblitus cogar prorsus ut esse mei. Si quem sensisset de se Maro tanta sonantem, Signasset vatis conscius ora rubor. Saxea quin etiam potuissent signa moveri, Aut si quid saxo durius esse potest. Irrisitne meas, simulans extollere, nugas? An potius nostri falsus amore fuit? Non est tanta eius levitas in pectore, non est, Ut soleat similes ille referre iocos. Ipsum praeterea non cari fallit amici, Sed qui blanda manu spicula torquet, amor: Quodsi tale nihil fas est me credere, solum Restat, ut hortandi nomine dicta rear. Hoc sancti mores, probitas hoc insita linguae, Hoc mens invidiae clausa putare iubet. Qui cum sit nostri longe doctissimus aevi. Exoptat plures surgere posse Titos. Hinc me commendat, titulis ut concita virtus, Castaliam prono largius ore bibat. An, si pavo suas spectari viderit alas, Expandet caudae, sidera picta, suae, Nos nihil his stimulis, nihil hoc animabimur oestro? Haud adeo nobis ferrea corda rigent. Sint tibi mille igitur, misso pro carmine grates, Quod duplicis meriti pondus et instar habet, Nam semper cura nitar studiosius omni, Laudibus inveniar ne minor esse tuis. Aut si non dabitur proprio clarescere versu, Nostra satis per te fama perennis erit. Vivus apud vivos memorabile nomen habebo, Mortuus a sera posteritate legar.
5. RESPONSIO AD TITUM VESPASIANUM STROZZAM Quae lento partu genetrix natura profudit, Illa solent multos vivere firma dies. Tardius Actaeae quia crescit truncus olivae, Arboribus reliquis saecula plura videt. Corrigitur, spatio durandi, segnior ortus, Pensat crescendi longa senecta moram. Sic tu sera meis reddens responsa tabellis, Misisti dignos posteritate sonos. Lentum appellabam quondam, nunc fingere miror Tam cito tam doctos, te potuisse, modos. Si vel septenos esses cunctatus in annos, Ignavi nomen vix subiturus eras. Ah! nimis argute blandum defendis amorem, Dispeream si iam crimen, amare, puto. Quantum non ulli vates habuere vetusti, Tantum dicendi, tu Tite, robur habes. Aegrius humanas siquidem crudelibus iras, Frangi posse feris, multa pericla docent. Non potuit Bacchas, placavit Cerberon Orpheus, Asperior monstro barbara turba fuit. Non potuit nautas, flexit delphinas Arion, Piscis opem tribuit, cui nocuere viri. Iam, video, nil est sermone potentius ipso Iam, video, nimium lingua diserta valet. En! Ego qui fueram Veneris durissimus hostis, Cedo, relanguescit spiritus ille meus. Haud tamen idcirco similes delabar in ignes, Invidiam fuerit deposuisse satis. Sed te, quis Divum docuit tam nobile carmen? Qui tibi dictavit, Phoebus Amorne fuit? Discipulum teneri iam me profitebor Amoris, Si tam facundos, efficit ille, sonos. Hactenus alterno decuit contendere versu, Certandi hic fiat, dulcis amice, modus. Exin' pacifero placidus me carmine visas, Et crebro a nobis te patiare legi. Quippe tuas quanti faciam, doctissime, Musas, Alterius fias certior ore volo. Ipse ego contineo conantem erumpere vocem, Ne qua blandiri me tibi parte putes. At tu cum molli velox genetrice Cupido, Figite de nostra nulla tropaea fuga. Quod cessi, haud ideo laetos agitate triumphos, Nec vestros currus florea serta tegant. Non me captivum, sed amicum ex hoste parastis, Pacem vobiscum conciliatus ago.
6. AD FRANCISCUM DURANTUM FANENSEM Quas tibi pro tali referemus carmine grates? O decus, o patriae, gloria magna, tuae! Ut placido cantu nostras demulseris aures, Grande foret verbis explicuisse meis. Nec me adeo gelidae demulcet spiritus aurae, Nec me adeo murmur lene sonantis aquae, Nec me delectant aestivae gratius umbrae, Arbore nec mollis sub viridante sopor. Nec suavis tepidi veris mihi gratia, nec Sol Dulcior hibernis est mihi temporibus. Terque quaterque tuos uno stans in pede versus Perlegi, et fixo lumine semper hians. Protinus obstupui, cuius de gurgite fontis Fluxerit ingenii, copia tanta, tui. Et merito obstupui; numerus iucundus in illis, Et lepor, et gravitas, et sonus ipse facit. Aut tu grandisonum servas sub corde Maronem, Aut tibi in arcano pectore Homerus adest. Non opis est nostrae dignas tibi reddere grates, His me qui studiis invigilare mones.
7. DE MORTE ANDREOLAE, NICOLAI V. PONTIFICIS ROMANI ET PHILIPPI CARDINALIS BONONIENSIS MATRIS Vos, quibus est humilem concessum degere vitam, Et fragiles inter consenuisse casas; Discite naturam, non incusare, potentem, Cum vobis vitae debita finis adest. Respicit ad nullos, Lachesis communis, honores, Nec curam ullius nobilitatis habet, Parcere nec senibus, nec parcere novit ephebis, Non a formoso continet ore manus. Nulla fugat virtus inevitabile letum; Non coacervatas mors reveretur opes. Nec scit conspicuos gemmata veste tyrannos, Nec regum matres, nec trepidare ducum. Respicite Andreolam, parvo quae clausa sepulcro, Aequales Parcas omnibus esse docet. Haec matrona fuit virtutibus inclyta summis, Haec fuit aeterna clara pudicitia. Haec gravis, haec prudens, haec integritatis amatrix, Haec sanctae cultrix religionis erat. Sed licet implerit magnis virtutibus orbem, Plus tamen est natis nobilitata suis. Nara peperit dextro Nicolaum sidere quintum, Quo Roma et totus praesule mundus ovat. Et te, purpureo, redimite Philippe, galero, Praeside quo gaudet Bononiense solum. Spargite felicem tumulum viridantibus herbis, Spargite sanguineis, ossa beata, rosis. Quicquid odorifero, sudant xylobalsama, trunco, Puniceum rubeis qua tepet aequor aquis, Quicquid plorantes lacrymant de cortice myrrhae, Colligit Eous quicquid odoris Arabs, Hos ungat cineres, hanc defundatur in urnam, Menstruus huic busto concelebretur honos. Ut colimus sanctas, pompis solennibus umbras, Huic praestet similes quilibet exequias. At vos, qui sub humo tumulatos roditis artus, Et facitis partem pulveris exiguam, Parcite: nec vobis sacras violare medullas, Dentibus infestis suadeat ulla fames. Molliter inclusum, mitis premat urna, cadaver, Suspensus metuat membra gravare lapis. Nemo sacros manes pedibus calcare profanis Audeat; admisso crimine, facta luet. Quin aliquis, licet officium properare iubebit, Compescat celerem praetereundo gradum. Et genibus flexis, gelido ferat oscula saxo, Nec pigeat tales, ore dedisse, sonos: Salve magna parens, sublimem enixa columnam, Quae grave totius sustinet orbis onus! Salve Luna micans, Solem connixa coruscum, Cuius divino lumine cuncta nitent! Salve clara parens, cuius veneranda propago Iura super terras omnipotentis habet! Te super haud multum potuit mors iuris habere, Non est cum membris fama sepulta tuis; Sed viget, et mundum celebris perlabitur omnem, Nec, nisi cum mundo deperitura simul. Est consanguineae, fragilis caro reddita, terrae, Spiritus unde prius venerat, astra colit. Sed cur turicremis te non veneramur in aris? Cur te religio non sinit esse Deam? Numina placavit peregrinae, Roma, Cybelles, Manibus haec laus est inficianda tuis? Cum vel progenie totum quae temperat orbem, Plura, vel officio promereare tuo? Gentiles Divos mendax Rhea protulit, et quem Utilius fuerat non peperisse, Iovem. Editus, alma, tuo summus de ventre sacerdos, Laudibus Oceanum tangit et astra suis. Iura velint, et sancta fides, donabere templis, Coelestem augebis, Diva novella, chorum.
8. THRENOS IN RACACINUM CUBICULARIUM Currite; festinet medicus, quid, inepte, moraris Tonsor? equo citius quam pedes ire potes. Currite; forsan adhuc dabitur reperire calentem; Forsan adhuc misero flatus in ore manet. Omnia nunc ego te, tibi per carissima rerum, Oro; Machaonia, si quid in arte vales; Si decus accendit, si mentem praemia tangunt, Quanta foret nostri, sit tibi cura sui, Incolumem quod si nobis, Henrice, repones, Tunc mihi tu Paeon, tunc mihi Phoebus eris. Tunc ego te magni venerabor Numinis instar, Virbius in lucem, quo revocante, redit. Fulmina nec metuas; perhibent nam saepe Cyclopes, Vindictae illius poenituisse Iovem. Iussa viri properant; sed quo tamen omine, laeva In terram e quercu, fusca volavit avis? Nimirum vitam notat arbor opima Tonantis, Nam fertur priscos glans aluisse patres. Functorum locus est tellus; nigrantia letum Significant; leto convenit ille color. Quam timeo auspicium, ne quid ferale minetur! Ni relevet melior, tristia visa, Deus. O facinus! moesti redeunt! Ne dicite quiquam. Scimus! inest tacitum vultibus indicium. Occidit infelix! Non formae profuit illi Gratia, non leves et sine veste genae! En jacet, ut riguo languens amaranthus in horto, Improba quem verni subruit aura Noti! Aspice quam roseos nondum sua purpura visus Liquerit! et vivus spiret in ore decor! Hanc faciem feretro Pallas extentus habebat, Talis et ante rogos Parthenopaeus erat. Quae iam spes hominum? quae iam fiducia vitae? Quo se momento quis putet esse suum? Quam cito bullatae, pluvius tumor interit, undae, Tam postrema cito cuilibet hora venit. Nos longos nobis, stulti, promittimus annos, Linquendas aliis et cumulamus opes; Sic, tanquam torvi nusquam sint ostia Ditis, Nauta nec in Stygia remiget ater aqua. Sic, tanquam nobis Iunonia temperet Hebe, Quod potat sumpta, Iuppiter, ambrosia. Haec nos credulitas et terris iactat et undis, Haec nostrae sortis nos meminisse vetat. Illa perosus humum, pelago natat; aequoris alter Impatiens, arvis, applicat arva, novis. Hunc levis ambitio tumidum popularibus auris, Ventilat; in ferrum, ferreus ille, ruit. Exsecat hic montes, et culmina nubibus altis Inserit, ad Superos scandere velle putes. Interea totum, Somni germana, per orbem, Haud ulli late conspicienda volat, Sternit et incautas, nullo discrimine, gentes, Nativa immiti vincula falce metens. Nec viridi specie, viridive aetate movetur, Non fortem ignavo ferius illa rapit. Nirea Thersitae, Paridem sed iungit Achilli, Troilus et tremulum mittitur ante patrem. Hic, hic funereos qui nunc effertur ad ignes, Quam modo robustus, quam modo sanus erat! Non illo duras quisquam insertare palaestras Aptior, aut agili ducere frena manu. Hoc sibi Tyndarides dederat, Cyllenius illud; Ambos nam pueri torserat acer amor. Nunc etiam cum iam supremum tempus agenti, Fatalem legeret Persephonea comam; Spartanae functus iuvenili munere luctae, Per virides ierat currere laetus agros. Illic dum laxis per devia fertur habenis, Praecidere truces licia pulla Deae. Praecidere Deae simul, et simul ille volucris, Colla superlapso candida fregit equo. Si vos Coelicolae, rerum, status ordo, iuvabat, Fata super steriles cur statuistis anus? Mens secura sui, misereri nescit alius, Quilibet exemplo fit pius ipse suo. Essent si matres, audirent vota parentum, Affectu proprios respiciente metus. Nunc illas non turis odor, vittatave placat Victima, non blandae, lenia verba, precis, Ultio si pateat, si vos ego vindice possim, Crudeles vetulae, corripuisse manu, Dilaniem canos rugoso a vertice crines, Confringam fusos, stamina, pensa, colum. Disiiciam tabulas, solido ex adamante, rigentes, Sed magis his ipsis pectora vestra rigent, Lumine quae primo talem fraudastis ephebum, Parsisset Libycis, cui lea foeta, iugis. Quem nec pro catulis laesisset Caspia tigris, Nec ferus adversa cuspide fixus aper. Non vigil Hesperidum serpens, non bellua ponti, Nec quicquid saevum, terra fretumve creat. Dicite, qua culpa meruit tam funus acerbum? Cuius erat tanti criminis ille reus? Scilicet hic Delphos, Triviaeve incenderat aedem! Mactaratve boves, Sol venerande, tuas! Poenigenaeve sacrum mento deraserat aurum! Dempserat aut summo, pallia fulva, Iovi! Scilicet hic Veneris violarat vulnere dextram! Pallada sanguinea surpueratve manu! Sanctarum aut thalamos tentarat inire Dearum! Aut arcana Deum garrulus extulerat! Scilicet hic scopulis involverat Ossan Olympi! Impius Iapeti miles et Enceladi! Atqui nec dicto quenquam irritarat amaro, Mitis, et innocua simplicitate bonus. Sed quid vana queror? tu te, furiose, necasti, Dum nunquam nostris utere consiliis. Praecepi quoties, et te quam saepe rogavi, Tam temere indomito, ne rapereris, equo? Exitiale adeo nullum mortalibus aegris Est animal, nullum quod mala plura ferat. Bella geruntur equis, vacuant quae gentibus orbem, Quae replent Erebum, bella geruntur equis. Hoc genus effecit, caderet ter ut Ilia tellus, Agmine cum toto Rhesus ut occideret, Hoc genus Hippolytum, genus hoc Phaëthonta peremit, Cum terras patriis, ussit et astra, rotis. Ipse Chimaereas, potuit qui vincere, flammas, Pegaseam fertur non tenuisse iubam. Quis Diomedei crudelia pabula nescit Armenti, et nullo gramine pingue pecus? Potniadum rabiem quis non audivit equarum? Constat et unde nocens defluat hippomanes. Haec ego iactabam; sed te, tua fata, pericli Urgebant causas semper amare, tui. Semper tu phaleras, semper tu lora volebas, Semper erat tergo dulce sedere tibi. Nec tergo pigrioris equi; sed naribus ignem Qui vomat, et summam vix pede signet humum. Nec te insuccussi requies tam lenta iuvabat Pilenti, et remis molliter acta ratis, Quam fuga cornipedis, quam lata vel ardua vincens Saltus, et in gyros colla reflexa breves. Respice nunc, tua quid peperit tibi grata voluptas, Quae tibi deliciae lucra tulere tuae. Nempe quod Elysio volitas in pulvere victor, Automedon cursus et stupet ipse tuos. Heu! miserande puer, quo iam nitetur alumno Vestra domus, cui tu spes modo solus eras? Quando mihi similem continget habere ministrum? Moribus, ingenio, sedulitate, fide? Morte tua totam, resonant lamenta, per urbem, Muta nec assuetis perstrepit aula iocis. Morte tua attoniti, senior simul et puer, horrent, Ille suis eadem dum timet, ille sibi. Sed mea praecipua formidine corda tremiscunt, Nulla fuit cui nox te sine, nulla dies. O quam saepe mihi reducem te somnia fingent! Somnia, quae fallax irrita mittit ebur. Saepe expergiscens, nota te voce vocabo, Ceu non aeternus, sit sopor iste tibi. Quin et nunc flavos, vidi si pone capillos, Protinus a flavo, tu mihi, crine subis. Alterius validos conspexi sorte lacertos; Illius talis, dico, lacertus erat. Ante igitur gelidae, mea fient ossa, favillae, Quam tua, de nostro pectore, cura cadat. Nec tibi, credo equidem, venient oblivia nostri, Non, tu si Lethes flumina tota bibas. Unum est quod verear; nam dum mihi tempora vitae Spondeo longa tuae; dum reor esse Deos; Tardavi demens meritas tibi solvere grates, Nec tribui obsequiis, praemia digna, tuis. Forsitan et tetricam, Dictaei ad iudicis, urnam, Ingrati magno nos agis ore reos. Parce age, parce puer; vivo neglecta, rependam Exanimi; officium sentit et ipse cinis. Si mihi fas esset, quod Dis licuisse quibusdam Traditur in facies vertere membra novas; Non vaga tu volucris fieres, nec turbidus amnis, Non in flagrantes arbor itura focos; Sed crocus aut smilax mollis, vel amaracus herba, Sed Cephisiades, Oebalidesve fores. Vel nova odorati prodires gloria veris, Gloria nec violis, nec superanda rosis, Quam produxerunt nondum Zephyritides aurae, Quam nondum carpsit pollice Flora suo. Nec magis e quoquam strueret sibi germine virgo, Serta puellares implicitura comas. Mella magis nec apes legerent e floribus ullis, Nec magis ulla mihi dulcia mella forent. Nunc homini quoniam non est data tanta potestas, Accipe de domini, carmina moesta, lyra. Carmine adhuc Attis, et carmine vivit Adonis, Carmine Troiades, carmine claret Hylas. Sume simul lacrymas, fratri paullo ante negatas, His madeat tua qui contegit ossa lapis. Tum gemini extremo scribantur margine versus, Haud cuiquam siccis, verba legenda, genis: Hic, Racacine, iaces, vati gratissime Iano, Hic pariter Iani gaudia cuncta iacent!
9. MARCO GEORGIO ET ANTONIOLO SCIENTAE RUSTICANTIBUS Illos felices, illos reor esse beatos Ante omnes, qui nunc rus geniale colunt. Nam ruri nihil est mage dulce; molestior urbs est, Rure manet Genius semper, ab urbe fugit. Vos nunc aut canibus, lepores agitatis odoris, Ast ego continue, grammasin invigilo. Aut lentis virides peragratis passibus agros, Ast ego continue, grammasin invigilo, Aut pingues turdos iucunda fallitis arte, Ast ego continue, grammasin invigilo. Vos iocus et ludus, vos blanda fronte voluptas, Vos requies et pax, vos comitatur amor. Adsunt conspicuae, formoso corpore, Nymphae, Quae vobis possunt oscula mille dare. Vos bene potaris, vos pingues manditis escas, Inde premunt mollem, corpora vestra, torum. Ambo igitur superum merito scandetis Olympum, Hoc mercedis habet, qui bene semper agit. Opto nimis, placidi, nunc rus celebrare, Scientae, Opto nimis vestra commoditate frui. O si Pegaseis liquido ferar aethere pennis! Et nunc ad vestros deferar ipse Lares! Quis prohibet plures cera me iungere pennas, Et iunctas humeris applicuisse meis? Hoc tuus, ut memorant, certe pater, Icare, fecit, Et cur plus nobis ingeniosus erat? Atlantis facunde nepos, sate Pliade pulchra, Aliger aligero qui pede carpis iter; Oro tuas nobis pennas concede parumper, Ipse Scientaeas donec adibo domus. A te concessis iuvenis Danaëius alis, Fertur ad horrendas Gorgonis isse domos. Aureus inde tuas a me statuetur ad aras, Taurus, et hibernis candidior nivibus.
10. AD APOLLINEM, CUM E PEDE LABORARET Ardua sacratae celebras seu moenia Cirrhae, Seu colis excelsae, moenia clara Rhodi, Parrhasium flexo, seu lustras Maenalon, arcu, Seu Claron aut Lyciae templa sacrata colis; Seu quondam aequoreis, fluitantem Delon, in undis, Aurea seu magni tecta Tonantis habes; Huc ades intonsis, Paean formose, capillis, Huc ades o medicae, Phoebe repertor, opis! Te coluisse mihi teneris, rogo, prosit, ab annis, Atque Sabaea tuis, tura dedisse, focis. Scilicet auxilium Iuno parientibus affert, Ruricolis dat opem Liber et alma Ceres. Lanigeras Pan curat oves, oviumque magistros, Persephone magicis artibus ipsa favet. Pastorem alma Pales, miserum Venus audit amantem, Quique volat toto notus in orbe puer. Facundos Hermes, bellantia pectora Mavors, Respicit, et castos casta Diana iuvat. Pallas versato, ducentem stamina, fuso, Spectat ab excelsi culmine Diva, poli. Quisque suos Divum cultores spectat, et illis Propitio semper numine mitis adest. Tu quoque, Phoebe pater, lacrymas ne sperne tuorum, Neu sinito vacuas praeteriisse preces. Praemia digna manent, vinctum tibi cornua vittis Taurum ad turicremos sacrificabo focos.
11. AD GALEOTTUM NARNIENSEM Si, Galeotte, meo te collaudavero versu, Det veniam nobis cetera turba, precor, Quippe licet multos habeam praedives amicos, Vincitur a meritis, cetera turba, tuis. Et, si versiculos facio non prorsus inertes, Doctrinae fateor munus id esse tuae. Per te conscendi celsas Heliconis in arces, Gorgonei fontem pes ubi rupit equi. Per te Parnasi peragravi rosida Tempe, Tu monitor, tu dux, tuque magister eras. Accipe nunc carmen, quod nobis ante dedisti. Collati fructum muneris, auctor, habe, Par est ut carpat de palmite vinitor uvas. Cultori messem reddere debet ager. Et iam ut propositas exordiar edere laudes; In primis patriae nobilitate nites. Nemo adeo est amens, quin Umbros praeferet agros Omnibus Italiae fertilitate locis. Nec quoque gauderet se hac gente Propertius ortum, Ni studio belli, ni foret apta, togae. Urbs ibi consurgit praerupti in vertice saxi, Nobiliumque ducum, pontificumque parens. Cui victrix fortes transcripsit Roma colonos, Nar fluvius nomen, mons Nituusque dedit. Haec tibi sat clarae, genus haud ignobile, stirpis Praebuit, et quantas, exigit usus, opes. Quae cum corda fero producat idonea Marti, Bella quibus semper sanguinolenta placent; Tu potius Phoebi voluisti evadere miles, Haud veritus citharam praeposuisse tubae. Nam simul ac teneri permisit flosculus aevi, Coepisti Musis invigilare sacris. Donasti viridem castris tamen inde iuventam, Et satis hac etiam parte peritus eras. Rursus te saevis studium revocavit ab armis, Et tibi Thespiadum signa ferenda dedit. Nec te militiae miror tentasse laborem, Herculeo dignum robore corpus habes. Praecipue sortem scis exercere palaestram, Et superas cunctos strenuitate viros. Sed non est tantum robusto in corpore laudis, Ingenio quantus semper habetur honos. Hoc te Bellonae suasit praeferre Minervam, Doctaque posthabito Numina Marte sequi. Multa pererrasti Latiae vagus oppida terrae, Pectora dans doctis erudienda viris. Demum Ferrariam felici es forte profectus, Et Phaëthontei, flumina clara, Padi. Hic erat eloquio praestans undante Guarinus, Pieridum Latio summus in orbe parens. Hunc tu per geminos audis cum sedulus annos, Luce cibi parcus, nocte soporis eras. Ipse ego tunc Italas primum devectus ad urbes, In castris coepi tiro merere suis. Magnus amicitiae iunxit nos protinus usus, Ex illo noster tempore crevit amor. Idem nos tenuit thalamus, tum mensa duobus Communem semper praebuit una cibum. Saepius ad mediam noctem vigilavimus ambo, Cum cuperent somnos lumina fessa dari. Saepius ante diem ternis surreximus horis, Cum foret in tepido dulce cubare toro. Fidere cui possem, nullum te praeter habebam, Nullum, qui curam velle habere mei. Tu pariter fratrisque vicem, patruique gerebas, Inque loco matris inque parentis eras. Quantum sis de me meritus, si dicere vellem, Ora prius nobis mille petenda forent. Nec me alius docuit, (soleo quod saepe fateri), Apta in legitimos cogere verba pedes. Nunc quoniam vates inter numerare vetustos, Imbutus monitis glorior esse tuis. Et merito; Nam te fingendi carminis artem, Callidius, quovis iudice, nemo tenet. Singula tu proprias servare vocabula vires Cogis, et in sedes dirigis apta suas. Nec nisi delectos curas annectere sensus, Et quos antiqui non posuere patres. Cum multa historici, cum scribant multa poetae, Illa tamen memori pectore cuncta tenes. Nosti stagna, lacus, nosti aequora, flumina, montes, Quo populi iaceant, ille vel ille, loco. Nil, cuius nequeas rationem reddere, profers, Hoc et Maeonides fecit, et ipse Maro. Utile scis dulci, brevitati iungere lucem, Seu sequeris summum, seu mediocre genus. Et velut ursa suos narratur lingere partus Consimili versus sedulitate polis. Ergo fluunt, apteque sonant, quotiesque leguntur, Nescio quid tecti nectaris intus habent. Haec satis ad numeros. Nunc carmine prorsus omisso, Enitar mores commemorare tuos. Hi nisi dicantur, simul ac moriere, latebunt. Illud in arbitrio posteritatis erit. Non ego divitias parvi te pendere miror, Quas tantum demens vulgus habere cupit. Sed longe est ipsas maius te spernere laudes, Quae sanctos etiam, philosophosque movent, Nulla libido potest te frangere, nullus honoris Ambitus; argenti nulla domare sitis. Comis es ut Caesar, vincis pietate Metellum, Attiliumque fide, religione Numam. Res hominum, praesens, animo sic arduus alto Despicis, ut coelo iam videare frui. Nec tibi terrori est horrendae mortis imago, Maximus in terris, sit licet ille timor. Qui cum virtutum tanto sis agmine septus, Audeo te cuivis aequiparare Deo. Quin etiam spes est, aevo te posse futuro, Has animi dotes accumulare tui. Nunc tibi bis denis, successit septimus, annis. Cum sis doctus, adhuc doctior esse potes. Quod facere ut valeas, longaevam ducere vitam, Dent tibi torquentes, ferrea fila, Deae. Hoc, Galeotte, tuo breve dedico carmen honori, Ingratae mentis ne reus esse ferar. At vos, lectores, ne fictis credite verbis Me illi blanditias composuisse leves. Sic vivam Phoebo, sic vivam gratus Ïaccho, Ut mea de vivo pectore dicta fluunt! Assentando quidem nam cur ego vener amorem, Si me plus oculis, diligit ipse, suis?
12. AD ANTONIUM MARIAM, DE CONIUGE DUCENDA En novus ad nostras perfertur nuntius aures, Te studium sacris applicuisse toris. Gaudeo, et hoc coeptum ne mens tua deserat, hortor, Propositum laudo, consiliumque tuum. Est bona pars hominum, thalamos quae damnet et odit, A quorum numero me procul esse velim. Ipse Deus fertur lectum statuisse iugalem, Cum lutulenta hominem composuisset humo. Neve aliquis seros caelebs remaneret in annos, Romanae cautum legibus urbis erat. Ergo et Romulidis sacratae vincula taedae, Constat et aeterno complacuisse Deo. Iure tua est igitur cuivis laudanda voluntas, Iure igitur coniux, et pater esse cupis. Sed festas matura faces cum tempora poscent, Luxque celebrandis venerit apta toris; Quilibet egregio tecum certabit amicus Munere, dans animi, pignora certa, sui. Nos nec ebur nitidum, nec fulvi dona metalli. Nec dabimus culta, tegmina facta, manu. At saltem argutum numeris Hymenaea canemus; Dicemusque aptos, ore sonante, modos. Sed tamen interea Superos orabimus omnes, Fundemusque preces, et pia vota Deis, Ut te dignentur casta donare puella, Quae referat mores, non aliena, tuos. Praecipue nostris offertur idonea votis, Diva, domum cuius sustinet altus Eryx. Hanc igitur votis, et supplice voce, vocabo, Haec placido iustas excipit ore preces. Alma Venus, cuius, quicquid fert pontus et aether Quicquid alit tellus, gignitur officio; Nata Tonante Venus, qua nulla potentior alto Regnat Diva polo; nata Tonante Venus! Sive Cytheriaca segnis spatiaris arena, Sive Gundi celebras litora, sive Paphi, Sive sub Idalia requiescis molliter umbra, Sive in Acidalio corpora fonte lavas, Huc ades, et niveas frenis adiunge columbas, Te Charites, geminus te comitetur Amor. Et quoniam duce te, Phrygius sua praemia iudex Vexit ad Iliacas, per freta longa, domos; Da, valeat castam, duce te, reperire puellam, Hic, pro quo blandas fundimus ore preces. Tu cultus matrum, tu formas, Diva, recenses, Tu loca sidereo lumine cuncta notas. Quicquid agunt terrae, coelo specularis ab alto, Cernis quo maneat bella puella loco. Tu sis monstratrix, tu mutua foedera iunge, Tu compone suo, corpora bina, toro. Hoc, precor, efficias; sic, dum cum Marte iacebis, Impediant lectum, vincula nulla, tuum! Sic habeas iuvenes, semper tua signa sequentes, Militiamque tuam multa puella colat! Sic tua Panchaeis nunquam vacet ignibus ara, Nec timeat saevos, Idalis umbra, Notos! Sis semper niveis superes Tritonida membris. Nec vincat formam, Iuno superba, tuam! Sic nunquam trepidae fugiant tua frena columbae, Sub iuga nec iussus, ire recuset olor! Disce autem, qualem poscant mea vota puellam, Ne te quaerentem, devius error agat. Effice, praeclaris sponsum virtutibus aequet, Labe vacent mores, corpora labe vacent. Nobilis est sponsus; generosam quaere puellam; Est facilis; facilem quaerere, Diva, stude. Est pius, est prudens, gravis est, moderatus et aequus, Sit pia, sit prudens, aequa, modesta, gravis. Fac servet castos, plus quam Lucretia, mores, Quippe vir est ipso castior Hippolyto. Integer est sponsus; sanctam perquire puellam, Est mitis; mitem quaerere, Diva, stude. Et quoniam ingenuas, sponsus non negligit, artes, Quodvis femineae calleat artis opus. Stamine praegnantem, norit bene volvere, fusum. Et Tyrium Phrygia pingere tegmen acu. Palladio raras, denset bene pectine, telas, Velleraque artifici, molliat alba, manu. Sic facie praestans, ut sidera vincat ocellis, Eius, sit formae, forma secunda, tuae. Purpureisque genis candorem misceat; aequent Lactea colla, nives: rubra labella, rosas. Haec si praestiteris, violas et lilia passim, Spargam, devota, per tua templa, manu. Tum laudes cantabo tuas, et tura cremabo, Quae legit in silva divite mollis Arabs.
13. DE CERTAMINE MENSIUM Bisseni Phoebo certant dum iudice menses, Primus in hos solvit Martius ora sonos: Ipse ducem veteri statuit me Romulus anno, Iussit et auctoris nomen habere sui. Excipit Aprilis: Cum venero, mitior aer, Floridior tellus, densior arbor erit. Temporibus nostris ferro desecta recurvo Procumbunt late gramina, Maius ait. Iunius insequitur: Cum me fervere videbit, Maturas segetes rustica turba metet. Quas tu succidis spicas, ego, Iulius inquit, Contero et in cellas grana recondo cavas. Subiicit Augustus: Praecingo vasa colurnis Orbibus et patulos praeparo rite lacus. Plurima September de se cum dicere posset, Contentus musti mansit honore novi. Vox fuit Octobris: Quotiens me signa reducent. Aut sere Palladias, aut lege cultor opes. Nec mea, respondit, spernuntur dona, November, Si suibus glandes, ligna ministro focis. Pauca December ad haec certe festiva profatur: Horreo, sed genio frigora nostra calent. Post hunc ambiguo proclamat gutture Ianus, Continuas aevi se renovare vices. Ultimus antiquis certo a purgamine dictus, Haec et tot, memini si bene, verba dedit: Qui Ladislai regis natalibus ornor, Ut iam praeteream cetera, non ne sat est? Sic fato crines Titan stellante corona Cingit, et id nutu comprobat alma soror.
14. EPITHALAMIUM AD GULIELMUM CALEFINUM ET FLORDEMILIAM GUARINAM Princeps, magnorum laudes transgresse parentum, Inter Romuleos, dux numerande, duces, Horum praeclaras sponsorum expromere dotes Constitui, et nulla, dicere verba, mora. Nec vero summo Phoebum de culmine Cirrhae, Non dulces Musas, non Hymenaea voco, Ad mea metra tuum, Princeps memorande, favorem Confer; inexpertae, dirige vela, ratis. Tu nobis Hymenaeus eris, tu magnus Apollo, Tu mea Castalio nectare labra fove. Vos autem nobis placidas praebebitis aures, Sic maior nostro vis erit ingenio. Offert se primum nobis Calefina propago, Quae vetus, et claris est generosa viris. Ferrariae civem quae te, Gulielme, creavit, Cui datur haec lecto, grata puella, viro. Quem probat effectus; doctorem insignia monstrant, Hoc tibi sacra decus philosophia dedit. Accedit quod avus Calefina e stirpe Ioannes, Est tibi, quem gravitas lustrat et alma fides. In quo tanta viget virtutis opinio, tantum Iustitiae nomen cuncta per ora volat, Ut Princeps gravium maiora negotia rerum, Eius mandarit semper agenda fide. Nunc quia tota tuas callet Ferraria laudes, Maioresque tuos, progeniemque tuam; De te haud plura loquar, nec quae te forma decoret Edam, cum formae cedat Apollo tuae; Sed sponsae egregias percurram ex ordine laudes, Cuius me nomen, metra referre vetant. Ast valeat nomen, praestet cognoscere mores, Et quam forte nequit nomen, imago notet. Ut flos, de mille una gravi redimita pudore Inter matronas nomen adepta micat. Formosa huic formam tribuit Cytherea decentem, Huic pharetrata sacram, Diva, pudicitiam. Huic Pallas multo replevit pectora Phoebo, Edocuitque artes, Penelopea, tuas. Cum quid acu insignit, Coas superare videtur, Sidoniasque simul Dardaniasque nurus. Huic regina Deum, coniux Iovis, aurea Iuno, Matronale decus cum gravitate dedit. Cernitis eximias specioso in corpore dotes, Qualis et in niveo splendeat ore decor? Sed tamen has animi superat virtutibus altis, Nec minus ornatum corpore pectus habet. Haec pietate Deum colit, haec pietate parentes, Et formam morum nobilitate premit. Forte roget quisquam, quo sit generata parente, Attenta voces imbibat aure meas: Hanc de doctiloquo genitam sciat esse Guarino, Mercurius geminum cui dedit eloquium. Quem loquor en! praesto est, quisnam de sanguine natum Humano talem censeat esse virum? Hunc genuit Verona parens, aluere Camenae, Hunc docuit resona pulcher Apollo lyra, Hunc genus, integritas, hunc forma augusta decorat, Et gravitas, et cum religione fides. Quid tantum sanctos stupet urbs Romana Catones? Quidve stupet septem, terra Pelasga, viros? Socrate quidve suo doctae laetantur Athenae? E quibus huic aliquem praeposuisse nefas. Doctus Romano, doctus sermone Pelasgo, Sive velit prosa scribere, sive metro. Cum dicit prosa, Ciceronem dicere jures, Cum cantat numeris, creditur esse Maro. Plurima conscripsit per se sermone Latino, Plurima de Graia transtulit historia. Inclyta semper erunt rerum monumenta, vigebunt Cum tot magnificis scripta voluminibus. Semper erunt libri; qui scilicet ipsius omnes Praescriptum summo margine nomen habent. Per quos aeternum vivet mage splendida fama, Donec erit Phoebus, sidera donec erunt. Nec plus a magno scripti Cicerone libelli Stabunt, aut nomen, Quintiliane, tuum. Et cum Getulo, saevus Catilina, Iugurtha, Et cum Romana Livius historia. Clarus ab Eois qua sol iubar exerit undis. Qua rubro emeritos gurgite condit equos, Zona vaporifero qua subiacet ardua Cancro, Qua micat in gelido Maenalis ursa polo, Hunc omnes novere hominem, nec laudibus ullis Clara potest tanti crescere fama viri. Finem igitur praestat longis imponere verbis, Ne reus immensae garrulitatis agar. Sed prius aeterno, qui colligat omnia nexu, Orabo summum, supplice voce patrem; Ut det coniugibus concordem ducere vitam, Vos placido dictis ore favete meis.
15. EPITHALAMIUM IN MATTHAEUM HERBAM MEDIOLANENSEM ET MARGARITAM COSTABILEM FERRARIENSEM Non opus est citharis, ad sacra iugalia, vestris. Bellerophontei, turba verenda, chori; Huc potius roseo redimitus tempora vinclo, Legitimas dextra concutiente faces, Huc ades, et taedis faveas, Hymenaee, maritis, Haec est tutelae, subdita cura, tuae. Tu mea plectra move, dignis ut versibus aequem, Sponsorum laudes, tu mea plectra move. Te duce, pulcher Hymen, Matthaeo iungitur Herbae, Costabilis casto, casta puella, viro. Sive velis formam, sanctosque requirere mores, Praestat et illa nurus, praestat et ille viros. Sive domos veteres, et stemmata noscere, mavis, Nobile, sponsa, genus; nobile, sponsus habet. Demum sive genus maternum, sive paternum Quaeras; et matre est, et generosa patre. Ipse etiam amborum, vir, nobilitate parentum Pollet, et antiquis inclytus extat avis. Patria non eadem est; Ferraria protulit illam, Anguigerae pater huic urbis alumnus erat. Una puellarum formas supereminet omnes, Postquam in virgineo, constitit apta, choro. Non aliter totum cum plena receperit orbem Condit fraternas, obvia luna, rotas. Ne tamen ignores, cuius sit nata parentis; Costabilis genuit Bartholomaeus eam, Vir gravis et prudens, fortis, moderatus et aequus, Multum Principibus gratus et inde suis. Cum foret orator Venetam legandus in urbem, Anguigerumve ducem; Bartholomaeus iit. Omnes vero, quibus Ferraria pulchra superbit. Costabilem notum est, exsuperare domos. Sive vetustatem grandesve requiris alumnos, Haec vetus, haec claris est generosa viris, Sed mora longa foret percurrere singula verbis, Nec caperet tantum, grande volumen, opus. Finem igitur faciam, videar ne longior aequo, Sermonem longum non amat hora brevis. Ante tamen, cui terra, fretum, cui sidera parent, Supplice communem voce rogabo Deum; Sospitet ut nuptam tranquilla pace, virumque, Et duo cara bona pectora iungat ave.
16. AD PERINUM Ipse sator mundi, precor, et sanctissima virgo Dent tibi felicem, care Perine, viam. I, precor, i, cautus, faveant tibi numina cuncta, Ac tibi tuta bonum semita praestet iter; Et tua te incolumem videat placidissima Cypros, Cypros Acidaliae semper amata deae. Ipse tuos multis discessus flebo diebus, O quoties nostrum flebile carmen erit! Deserui patriam, matrem cum fratre reliqui, Et potui lacrimas tum retinere meas, Quas modo non possum te digrediente tenere. Aspice, quam fletu lumina nostra madent! Cum ferus Aeacides notis seductus ab antris Intravit falso Scythia tecta dolo, Non adeo abreptum doluit Patroclum Achilles, Cui fuerat summa iunctus amicitia; Non mihi consuetae veniunt in carmine vires; Mutescet longo nostra dolore chelys. Te flebunt nostrae lugubri carmine Musae, Te flebit posita noster Apollo lyra. Multa mea pro te mactabitur hostia dextra, Urentur sacris thura Sabaea focis. Assidue precibus superos mactabo benignis, Ut tibi dent faciles per freta longa vias. Qui me cunque status, quisquis feret orbis in alto, Tu mihi, tu semper pectore fixus eris; Tu pariter fixum serves sub corde Ioannem, Et nobis facito mutuus adsit amor. Dicere plura vetor; dolor obstruit ora loquentis, Extremumque tibi nil nisi dico: Vale.
17. EPITHALAMIUM IN LIBERAM GUARINAM ET SALOMONEM SACRATUM Coelicolae magni, thalami quis foedera curae, Vos primum coeptis, quaeso, favete meis. Te voco post Divos, Italae, dux inclyte, gentis, Quam virtus illis reddidit alma parem. Tertius ad tantos accede, Guarine, favores, Post Superos merito proxime, postque duces. Quem si consilio mortales ante putabam Vincere; nunc ipsis praefero iure Deis, Quod talem natae delegeris ipse maritum, Quo te non poterat dignior esse gener. Ipse est en Salomon, quem praesto hic stare videtis, Cui semper cordi est intemerata fides. Vir locuples, facilis, iustus, sectator honesti, Antiquo prudens nec Salomone minus. Non cupiebat opes; quas si illi fata dederunt, Fundit non parca, munera multa, manu. Hunc autem genuit, talique superbit alumno, Sacrata haud falso nomine dicta domus; Qua non hac tantum nulla excellentior urbe, Sed ferme tota floret in Ausonia. Haec Maiola fuit prius appellata propago, Cum coleret terras, Parma beata, tuas. Iam bis centenos exegit Cynthius orbes! Ut liquit patrium seditione solum. Pars inde anguigeram, pars hanc migravit in urbem, Ornavitque altis, oppida bina, viris. Sunt huic tot clari, tanta de stirpe, nepotes, Sunt Priamus, fratres, Laomedonque simul. E quibus ille reos, aegrotos iste tuetur. Has illis artes magnus Apollo dedit. Nec quod ter denos sponsus transegerit annos, Optio Guarini corripienda venit. Haec est conveniens taedis genialibus aetas, Haec extrema fugit, temperiemque tenet. Nec matura nimis siquidem, nec cruda videtur, Sed media aetates tangit utrimque duas. Namque senectutem citra est, ultraque iuventam, Corporis hinc pollet viribus, inde sapit. Nunc sponsae ad dotes, animos convertite vestros; Quae re, non casu, Libera, nomen habet. Sunt illi castusque pudor, moresque probati, Artificesque manus, formaque digna Dea. Si tamen haec deessent, pater extat nempe Guarinus, Hoc uno posset laudis habere satis. Quam nisi de summo, nobis misisset, Olympo, Iuppiter, in tenebris lingua Latina foret. Sed fateor, veniam tribuat precor ille fatenti, Haud statui laudes, nunc memorare, suas. Seu quod, quo potui, prius illas, carmine dixi, Seu quod diffido viribus ipse meis. Nec me multa loqui patitur vis parva canendi, Nec fas de tanto, dicere pauca, viro. Sat fuerit Divos miti rogitasse precatu, Ut tribuant istis, omnia laeta, toris.
18. VALEDICIT MUSIS Thespiades et Bacche parens et candide Paean, Debetur nostro iam rudis officio. Natales numerate meos, sic tiro videbor; Pendite militiam, sic veteranus ero. Tantus vix recolo vestra olim signa subivi, Nunc dubitat nostras barba operire genas. Iam satis est; depono lyram, depono coronam, Ac flavis hederas detraho temporibus. Nescio, quae graviora iocis concepimus istis, Advocat et nostros area maior equos. Grande patet pelagus, quod littora nulla coercent Saevius Euxino Hac libet, hac rapidis intendere carbasa ventis, Qua penitus fundo nigrior unda caret. Nec me ulla immensi terrebunt monstra profundi, Sint licet Ossaeis aequa cacuminibus, Non scopuli, non si currentem forte carinam In media teneat parva echeneis aqua; Vel meus optatas uncus mordebit arenas, Vel moriar vasto piscibus esca mari. At tu, quae populos populis, humana supernis Concilias, cuius vis elementa fovet, Sive Cleonaeos ne tentet Scorpius ungues, Dividis iratas blanda sequestra feras, Sive Deos inter sceptro veneranda superbo Appares magno fida ministra Iovi; Leges ecce tuas et Romula iura capesse, Huc ades et coeptis aurea virgo fave. Sic rursus terras possis habitare relictas, Saeviat et rara caede coacta manus, Delitiae pigros ac prodigiosa morentur Carmina, quos mollis lectus et umbra iuvat, Illos et lauri pascant in montibus altis Ebrius insana cuspide Liber aget, Quae vitam debere suis se credit et audet Publica conspicuo frena tenere loco. Discat quid tetrici iubeant oracla Lycurgi, Quid sapiens docto sanxerit ore Solon, His aeternae urbes, his inclita regna reguntur, Hic placito gentes nodus amore ligat.
19. PRUDENTISSIMO IURIS CONSULTO BARTHOLOMAEO CEVOLAE VERONENSI Iure fuit nobis niveo notanda lapillo, Iure beata fuit, Bartholomaee, dies, Quae nos alitibus faustis et sidere dextro Notitiae primos fecit habere gradus, Ac duraturi vinclo religavit amoris, Quem faciam, quanti dicere lingua nequit. Hunc ego nec claris dubitem praeferre smaragdis, Quos legit in rubro gurgite nudus Arabs; Hunc ego congesti praepono montibus auri, Quos habuit Croesus, quos Phrygis aula Midae; Hoc sine flos nobis violae puteret olentis, Hoc sine dulcedo mellis amara foret. Non hoc desposito Siculis in ruribus optem Iugera fecundi mille tenere soli; Non digitis Hebes porrectum haurire liquore, Ipsius in solio non residere Iovis. Dum calido nostrae fervebunt sanguine venae, Dum mea vitalis spiritus ossa reget, Huius amicitiae stabit venerabile foedus, Narrabunt nostram saecla futura fidem. Nec plus Tyndaridae clarissima sidera fratres, Hic agilis frenis, cestibus ille potens; Nec plus Aegides, nec plus Ixione natus, Nec duo per Samium pectora docta senem; Nec cum Patroclo plus laudis habebit Achilles, Nec Diomedeus cum Polynice parens. Euryalum veniens extollere desinet aetas, Et tuus in tenebris, Nyse, iacebit honos. Vilis et Aeneas, et vilis fiet Achates, Nec feret his ullam Musa Maronis opem. Sordebit Strophio genitus, sordebit Orestes, Utpote quos vatum fabula falsa canit. Iunctus Alexandro concedet Hephaestio nobis. Sit licet antiqua nobilis historia. Ipse Epaminondas, Pelopidas ipse peribit, Parva est Romanis fama futura viris. Nostra secuturos acuent exempla nepotes, Caetera non magnae nomina laudis erunt. Sed cum tot latae dirimant confinia terrae, Quis venit ex ista fructus amicitia? Vivimus absentes, nec amatos cernere vultus, Nec dare, nec verbis reddere verba licet. Quod loqueris mecum, solae sunt causa tabellae, Quod mea dicta legis, littera sola facit. Te dulcis Verona tenet, nos obsita servat Aere nubifero Ferrariensis humus; At bene consuluit nostris sors prospera votis, Stabimus, ut spero, proximiore loco; Accipiet duplices unum navale carinas, Et geminas idem nidus habebit aves. Ecce parat patrias remeare Guarinus ad arces: Non potero tanto non comes esse viro. Evolet algentes Scythiae glacialis ad oras, In Scythiam nobis ille sequendus erit; Vadat ad aestiferas Libyae ferventis arenas, In Libyam nobis ille sequendus erit; Naviget ad Mauros, ad Mauricas ibimus urbes; Persidos arva petat, Persidos arva petam. Nedum Veronam secum migrare recusem; Hanc ego vel patria malo videre mea. Ergo tui nobis, fiet tibi copia nostri; Illa erit, illa sacris annumeranda dies. Tunc tecum longis ducam sermonibus horas; Plurima tunc tecum tempora laetus agam, Et quam nunc absens scriptam tibi mitto salutem, Tunc praesens vivo cominus ore feram. Tunc Athesim faciam citharas audire sonantes; Qua nunc Alpini perstrepit unda Padi, Istuc Pierides, istuc transibit Apollo, Et cum thyrsigero docta Minerva deo. Istuc incipiam mansuras quaerere laudes, Ut clarus titulis multa per ora volem. Sed quid me famae tenet ambitiosa cupido? Inrita de stolido pectore cura cadat. Iam Verona parens nos ornat honoribus amplis, Quos nec Thespiades promeruere deae. Sit tibi propitius cum divis omnibus aether, Sit pro collatis gratia magna bonis! Te celebres nostrae fiunt praecone Camoenae, Per te nostra satis Musa favoris habet. At quae pro meritis referam tibi commoda tantis? Unica pro rebus reddere verba pudet; Reddere verba pudet, sed verba rependere oportet: Haec vis in nostro pectore sola viget. Deme labris linguam, remanebit inutile corpus, Debilis et nullis usibus aptus ego. Scilicet Eoas vagus offert navita merces, Offert picturas pingere docta manus, Cui satis est auris, tribuendo est largus in auro, Cui satis est pecoris, mille dat ille pecus. Pampineis dulces mittit de vitibus uvas, Cui bona Baccheas vinea fundit opes; Arboris fructus mittit cum suavibus herbis Messibus his si quem fertilis hortus alit; Et donat pisces, didicit qui prendere pisces; Donat aves, didicit prendere quisquis aves. Agricolae fruges sunt munera militis enses, Venantis captae casse latente ferae. Nos quoniam Phoebus docuit leve fingere carmen, Et rude quod rauca concrepuisse lyra, Praestamus caris tantum leve carmen amicis, Et rude cum crepuit si quid inepta chelys. Hoc est quod de me pretium carissime speres; Caetera fortunae conditione iacent. Scripta modo senecta, Nomen in ore tuum posteritatis erit. Te sine non prosam, sine te non carmina scribam, Te sine non pacem, non fera bella canam.
20. NAÏADUM ITALICARUM PRINCIPI DIVAE FERONIAE IANUS PANNONIUS CECINIT IN REDITU EX URBE NONIS IUNIIS ANNO 1458. Sacri fontis ave, mater Feronia, cuius Felix Paeonias, Narnia potat aquas. Iam prope litorei tetigit sol brachia cancri, Sentit et Icarium, fervida terra, canem. Tolle sitim; saevis tulerat Langia Pelasgis, Quae nostra exurit pectora, tolle sitim. Sic tibi magna parens alimenta aeterna ministret, Sic nunquam vena pauperiore fluas! En semel, en iterum, quos ferrea fistula fundit, Excipiunt latices, guttura sicca, tuos. O quantus rediit membris vigor! o mea quanto Viscera divinus liberat igne liquor! Nec venter, quamvis repetito murmurat haustu, Sudorem subitum nec gravis humor agit. Ergo operae nobis pretium fuit alta labantes Ad iuga clivoso tramite ferre gradus. Iam libet et pulchram mirari turribus arcem, Quae surgit sanctis proxima gurgitibus, Audire et strepitum, quem subter, valle profunda Spumea sulfurei fluminis unda facit, Ac totos circum lustrare ex ordine montes, Pura salutiferi, quos fovet aura, poli. Ante, voluptatem spectacula nulla movebant Cum premeret torrens ora perusta vapor. Ocyus huc adsit toto grege pinguior haedus, Mutet et effusus, vitrea stagna, cruor. Adsint et liquido Bacchi cum munere flores, Nec cesset laudes vox resonare pias: Salva iterum e Latiis, longe celeberrima, Nymphis, Hospitis et grati suscipe dona libens! Tu placidam miseris requiem mortalibus affers, Corpora morosis febribus aegra levans. Nec soli debent homines tibi, debet et aether, Aurea cum pascas roribus astra tuis. Phryx puer haud alias miscet cum nectare lymphas, Nec sua Mars alio vulnera fonte lavit. Debita solventur semper tibi vota quotannis, Dum mea vitalis spiritus ossa reget. Nec plus Castalias, quam te, venerabimur undas, Musarum et nobis Numinis instar eris. Sed tamen in fessas unde haec medicina, medullas, Omnia quae nostis, dicite, quaeso, Deae. Evander ternis Herilum spoliaverat armis, Crudeles genetrix invocat orba Deos. Iuppiter est flentem coelo miseratus ab alto, Corpus et in tenues iussit abire lacus. Nec voluit rivis esse ex vulgaribus unum, Sed Superis magno fecit honore parem. Praecipua hinc levitas, hinc vis contraria morbis, Hinc clarum tota nomen in Ausonia.
ELEGIAE IN PANNONIA SCRIPTAE
21. ABIENS VALERE IUBET SANCTOS REGES, WARADINI Omnis sub nive dum latet profunda Tellus, et foliis modo superbum Canae dum nemus ingravant pruinae, Pulchrum linquere Chrysium iubemur, Ac longe dominum volare ad Istrum. Quam primum, o comites, viam voremus. Non nos flumina, nec tenent paludes, Totis stat rigidum gelu lacunis. Qua nuper timidam subegit alnum, Nunc audax pede contumelioso, Insultat rigidis colonus undis. Quam primum, o comites, viam voremus. Non tam gurgite molliter secundo, Lembus remigio fugit volucri, Nec quando Zephyrus levi suburgens, Crispum flamine purpuravit aequor, Quam manni rapiunt traham volantem, Quam primum, o comites, viam voremus. Ergo vos calidi, valete fontes. Quos non sulfurei gravant odores, Sed mixtum nitidis alumen undis. Visum luminibus salubriorem, Offensa sine narium ministrat. Quam primum, o comites, viam voremus. Ac tu, bibliotheca, iam valeto, Tot claris veterum referta libris Quam Phoebus Patara colit relicta, Nec plus Castalios amant recessus, Vatum Numina, Mnemonis puellae. Quam primum, o comites, viam voremus. Aurati pariter valete reges, Quos nec sacrilegus perussit ignis, Dirae nec tetigit fragor ruinae, Flammis cum dominantibus per arcem. Obscura latuit polus favilla; Quam primum, o comites, viam voremus, At tu, qui rutilis eques sub armis Dextra belligeram levas securim, Cuius splendida marmorum columnis, Sudarunt liquidum sepulcra nectar, Nostrum rite favens iter secunda. Quam primum, o comites, viam voremus.
22. BLASIO MILITANTI IANUS FEBRICITANS Dum te castra tenent pictis fulgentia signis, Nec trepida raucas excipis aure tubas; Nos, Blasi, aestifera correpti febre iacemus, Desidis et leti triste timemus iter. Nil igitur prodest quod longe bella geruntur, Si fata in media vivere pace negant. In Turcos utinam tecum simul arma tulissem, Non foret in tanto nunc mea vita metu. Hic nec opinanti gelidos tremor occupat artus, Illis quam veniat cernitur ante malum. Nos pugnam inviti capimus; nisi tempora suadent, Vos detrectatis conseruisse manum. Non ulla hic caecos astutia defugit ictus, Illic vitari missa sagitta potest. Debilis a morbo semper prosternitur aeger, At miles fuso saepius hoste redit. Nobis praeterea certamine nulla molesto Lux vacat; in vestro est multa labore quies. Luditis in mediae securi sidera noctis, Hostiles, vallo nil metuente, minas. Fert clypeus talos, dat pocula cassis, et altum Ebrius ante ignem carmina lixa canit. Succedit ludo somnus, pallentibus astris, Curantur rapto, corpora fessa, cibo. Praeda venit; totus laxatur in otia mensis, Debita nec dives postulat aera cohors. Dicere nulla queas languentis gaudia, cuius Ipse fugit vini primus ab ore sapor. Fercula contortis libat male grata labellis, Prandia nec miseris questubus ulla carent. Decubat excluso commissis sole fenestris, Nec sinitur coelo liberiore frui. Membra gemens stratis versat; si membra vocamus, Ossibus haerentem vix sine carne cutem. Pallia nunc poscit, nunc rursus pallia ponit, Lumina nec placidus mulcet adacta sopor. Verum sive tua est, seu sors mea durior, oro, Nos tibi, te nobis, reddat ut una dies. Ac reduci sanus large nova musta propinem; Tempora signabit candidus illa lapis.
23. DE STELLA AESTIVO MERIDIE VISA Quodnam hoc tam clara sidus sub luce refulget, Nec timet in medio praenituisse die? Fulva Cleonaei certe per terga Leonis, Celsius aestivos, sol agit acer, equos. Nec prodire vagas permittens longius umbras, In caput Aethiopum spicula recta iacit. Omnia nunc flagrant, nec caligantia puri Asspectum coeli lumina ferre valent. Cetera caeruleam Noctis variantia pallam, Praestrictum radiis occuluere iubar, Una tamen longe reliquis audacior astris, Contemto Phoebi Stella nitore micat. Quantus conspicuo rutilans fulgore cometes, Nuntiat horrenda, bella cruenta, iuba. Sed tu, (sive Iovem mavis te forte vocari, Grata est Idaliae, seu tua flamma, Deae, Sive novum coelo modo te Deus addidit ignem, Ac solis fessae, iussit adesse, faci. Felix cui soli fas est haud cedere Phoebo, Non tantum noctis quae potes esse decus.) Nil dirum, nil triste feras; sed lumine dextro, Pelle procul quicquid fata sinistra parant. Saturni tu frigus iners, tu Martis iniqui Ardores, placida corrige temperie. Perfice ne terris noceant Arcturus et Haedus, Arcturus ventis, saevior Haedus aquis. Grandine flaventes ne pulset Scorpius uvas, Ne segetes nimio torreat igne canis. Neu miseros turbet nautas nimbosus Orion, Orion clava, nec minus ense ferox. Sed pius insanis defendat Castor ab undis Limite quas certo duxerit Ursa rates. Semina centeno reddat cum foenore tellus, Unda ferat pisces, aura salubris aves. Per te vexato redeat concordia mundo, Ianus et aeterna comprimat arma fera. Esto quidem late populis tu prospera cunctis, Sed magis afflictas respice Pannonias, Verte pharetratos Phryxi trans aequora Turcos, Quos male nunc Hister submovet amne suo. Fac regem observent proceres, rex ipse, fideli Consilio procerum, se regat et patriam. Omnia sic roseis cedant tibi sidera flammis, Sic tuus occiduas, nesciat ignis aquas.
24. DE APRO ET CERVO Quantum Iunoni Tegee, Calydonve Dianae, Dicitur Aetolis progenuisse iugis; Tantum nostra suem fudit pagana iuventus, Vix capiunt vastam, stridula plaustra, feram. Haec Meleagreo poterat procumbere ferro, Haec erat Herculea, bellua digna, manu. Asspice curvatos alte, duo fulmina, dentes, Asspice, setosae, spicula densa iubae! Abrupit quam saepe plagas! quam saepe morantes Turbidus obliquo discidit ore canes! Non illi solae, praebebant pabula, silvae, Nec quae de patulis, glans cadit ilicibus, Arva diu miseri flebant populata coloni, Saevior haec omni grandine pestis erat. Sed iam securos resonet pastoria cantus Fistula, respirant, pascua, rura, greges. Nunc etiam timuisse iuvat cessante periclo, Dulce est praeteritos commemorare metus. Macte animi, dirum, primus qui figere, monstrum Ausus es; aeternum carmine nomen habe. Vos simul agricolae memores, victoris ephebi Populea meritum, cingite fronde, caput. Ecce sed ingentem, pubes fert altera, cervum! Silvia, qualis erat, vel, Cyparisse, tuus. Ardua bis denis, assurgunt cornua, ramis, Suspendenda tuo, Cynthia Diva, tholo. Iam foecunda fovet centesima femina, tellus, Iam posuit totidem, vinea laeta, comas; Postquam hunc solliciti longe mirantur agrestes, Ducere cornigerum, per nemora alta, pecus. Taedia nam longi quoties persenserat aevi, Noverat anguineo, se renovare, cibo. Nec modo veloces captum stravere molossi, Aut tenuere suam, linea texta, fugam, Quamvis alte levi superabat retia saltu, Ocyor aligero Bellerophontis equo; Sed magno e silvis actus clamore sequentum, Incidit in fragili, stagna adoperta, gelu. Hic saepe incassum surgenti et saepe cadenti, Succidit celeres, lubrica testa, pedes. Sic tandem victus toto dedit altera pago Gaudia quae pariter contulit una dies. Una dies multos, olim recolenda, per annos, Quam niveus prisco signet honore lapis. Hanc vos unanimi, mecum celebrate, sodales, Dum favet hinc aetas, hinc genialis hyems. Dilutae Baccho fugiant ante omnia curae, Ille potest moestos exhilarare Deus.
25. THRENOS, DE MORTE BARBARAE MATRIS Quid querar? unde novo quaeram fomenta dolori? Ecce iacet lacrymis, mater humanda, meis. Ergo erit ista dies nobis dum vita manebit, Semper acerba licet, rite colenda tamen. Sive illam Libyco longe deprensus in aestu, Sive Lycaonio sidere pressus agam. Nam quoties agilis sese converterit annus, Nostra recrudescet tempore plaga suo, Admonitus plangam, pietas renovabit honorem, Moesta pius tumulo munera reddet honos. Atra dies, Nonas, sequeris quae quinta, Decembres, Accipe non albae, tristia signa, notae. Turbidior nobis caligine noctis opacae, Semper eris, puro tu licet igne mices. Quanquam nunc etiam non laeta luce coruscas, Sed nigris horres concolor exequiis. Aethereos tractus radiis impervia nubes, Abstulit, et nebulis obsita terra latet. Talibus obsequiis talis bene convenit aër, Non sunt funereis, apta serena, rogis. Nec gravis hoc egit nimbosis flatibus Auster, Ipsa ultro nostris condolet aura malis. Tu vero nimium nobis infense December, Cur toties in me perfida bella moves? Nonne semel, rapto tibi me laesisse Guarino Sat foret? en iterum vulnera nostra novas! Ultime bis senis rapidi de fratribus, anni, Invidiose viris, invidiose Deis! Tu damno lucis nocturnas porrigis horas, Ducis et exiguo tramite solis equos. Tu pigro informem contristas frigore mundum, Exuis et campos gramine, fronde nemus. Mense tuo nec prata greges viridantia tondent, Nec leve sub foliis garrula cantat avis. Tu facis ut late populantibus omnia Turcis, Tecta gelu faciles praebeat unda vias. Te quondam Genio sacravit vana vetustas, At tu debueras manibus esse sacer. Vana queror demens, nil unquam tempora peccant, Quae peragit verso mobilis orbe polus. Vos potius nostri moeroris crimen habetis, Sidera, fatales volvere nata vices. Vos penes est vitae pariter cum morte potestas, A vobis causas inferiore trahunt. Quid iuvat o Superi, fixisse nocentia coelo Astra? quid errantes constituisse globos? Sponte sua letum mortalibus imminet aegris, Sponte sua, e fragili corpore vita fugit. Si laesura homines stellarum signa fuerunt. Debebat simplex aetheris esse color. At vos me frustra petitis lenire sodales. Parcite nunc, forsan postmodo tempus erit. Non facile est iram dictis mollire recentem, Non bene, curantes, fert nova plaga, manus. Sed, puto, maius habent vulnus mea pectora, quam quod Vel diuturna queat consolidare dies. Quodsi cui nostra haec pietas culpanda videtur, Ceu muliebre animi debilioris opus: Is certe ignorat naturae iura potentis. Ignorat veterum tot pia facta virum. Marcius ingratam properabat vincere Romam, Victa ad maternas languit ira preces. Fugerat Hesperium Sertorius exul in orbem. Plurima sed profugo cura parentis erat. Sancta humeris Siculi portarunt pondera fratres, Aetnaeus flammas dum vomit ore gigas. Nec plus Tyndaridas Sparte, quam praedicat Argos Trita parentali fortia colla iugo. Saecula nec solos coluerunt prisca parentes. Quin etiam nutrix tunc veneranda fuit. Caietam e mediis Phrygius tulit hostibus heros. Illa dedit Latiis nomina litoribus. Arca in Romuleis meruit solennia fastis, Ambiguae mulier nomine tecta lupae. Iuppiter altrici donavit sidera caprae. Splendet adhuc liquido nobilis illa polo. Nec minus hac Hyades gratum testantur Ïacchum. Quas vernus nitido Taurus in ore gerit. Nec vero illorum quisquam neget esse gemendos Interitus, vitae quis mora longa fuit. Sincerus nullos affectus computat annos. Quicquid ames, nunquam consenuisse putes. Tene ego, post duodena licet quinquennia raptam, Non fletu et lacrymis prosequar alma parens? Tu me conceptum genitali in sede tulisti, Exigeret menses, dum vaga luna, decem. Forsitan et duri rupissent viscera partus, Ni tibi nitenti Iuno tulisset opem. Exin progenitum gestasti mollibus ulnis, Ac tua sunt labris ubera presse meis. Tu me complecti, tu me, velut unicus essem, Comere, tu blando sueta fovere sinu. Longe Livor eat; geminos me praeter habebas, Sed tamen ambobus carior unus eram. Omen inest genitis, et habent praesagia, matres, An magis in sera stirpe moratur amor? Hinc ubi iam certo fixi vestigia gressu, Desiit et blaesos frangere lingua sonos; Protinus ingenuas docilem transmittis ad artes, Otia nec pateris ducere lenta domi. Quicquid lana tibi, quicquid tibi tela lucelli Attulerat, merces erudientis erat. Imbiberam tenerae vix prima elementa Minervae, Nec mala venturi iam documenta dabam, Cum tuus Ausonias tradit me frater ad oras, Longinquo et Musas quaerere in orbe iubet. Illius impensa Venetas celebravimus urbes, Dum sol undecies per sua signa redit. Quod desiderium tanto tibi tempore nostri? Quanta inter dubios gaudia saepe metus? At postquam patriae me reddidit Itala tellus, Obtigit et iuveni pontificalis honos, Non fuit ulla tuae, sedes tam grata, senectae, Quam prope me modicos incoluisse Lares. Hic modo delicias nobis studiosa parabas, Nunc trepida nebas, linea texta, manu. Donec fila tibi torquere novissima Clotho Coepit, et extremos annumerare dies. Convenit audito tristis vicinia casu, Nec capiunt densas atria lata nurus. Flebant cognatae, nuper tua cura, puellae, Clausura et visus, filia moesta, tuos. Ast ego blanditiis animum solabar anilem, Tristitiam vultu dissimulante tegens. Scilicet augeret mea ne tibi cura dolorem, Anxia neu fieres anxietate mea. At tu nec tanto genetricem oblita periclo, Dulce tibi aiebas, me superante, mori. Quaerebant nostros iam caligantia vultus Lumina, nec nomen deerat in ore meum. Cum subito in vacuas discedens spiritus auras, Destituit tepido, frigida membra, toro. Mater io cur me rerum inter prospera linquis? Hoc tibi vivendum tempore, mater, erat. Cum me florentem, cum me spectare beatum, Cum poteras omni commoditate frui. Pupillae et certe nondum nupsere, sorores, Turba magisteriis instituenda tuis. Quarum quis molles nunc imbuet artibus annos? Quis tenerae custos virginitatis erit? Accipe cara parens nostri monumenta doloris, Non ampla artifici structa sepulcra manu. Nec Mausolei pendentis in aëre molem, Nec ruiturarum culmina pyramidum, Psallentum sed rite choros, sed turis odores, Sed cum flebilibus, verba tremenda, modis. En feretrum celebri praecedunt agmina pompa, Pulsata et sacris turribus aera sonant. Dives ad innumeras offertur cereus aras, Ac requiem templum concinit omne tibi. Ipse ego solenni pullatus veste sacerdos, Ad tumulum pro te, mystica dona fero. Quamvis haud dubitem felici sede receptam, Orbe manent alio praemia si qua pios. Vixisti innocue, coluisti labe remota, Officiis homines, religione Deum. Incolumi sane fueris quam fida marito, Declarat viduae non repetitus Hymen. Mansisti caelebs dum vertens saecula Titan, Iungeret autumnis, lustra quaterna, tribus. Ergo apud antiquos olim tibi iure Quirites, Rara pudicitiae parta corona foret. Nec mors praeteritis dispar tibi contigit actis, Fine bono claudi vita probata solet. Omnibus expletis sacra quae lege iubentur, Libera terreno carcere ad astra volas. Sed iam sancta vale genetrix, et civis Olympi, Cunctantem in terris, voce precante iuva. Mutua nos rursum iunget praesentia, cum mox Audiet extremam, machina tota, tubam. Interea facili corpus requiescat in urna, Nec gravis incumbens urgeat ossa lapis.
26. INVEHITUR IN LUNAM, QUOD INTERLUNIO MATREM AMISERIT Vos divini ignes, mundi quibus ima reguntur, Aurea quis magni pingitur aula Iovis; Tam quos legitimus propriis agit orbibus error. Quam quorum coelo lumina fixa micant; Vos inquam aeternis animati mentibus ignes, Ad quorum motus, stamina fata trahunt; Erravi fateor, consessae ignoscite culpae, Contingat vobis sic aliquando quies; Uni debueram, cunctis convicia feci, Omnes damnavi cum foret una nocens. Privatum quod crimen erat, commune putabam. Non bene mens verum, caeca dolore videt. At nunc deprensus numeris innotuit auctor, Causa fuit cladis, Cynthia sola, meae. Quo pudibunda fugis? quid te post nubila celas? Plus prodit timidos, vana latebra, reos. Tu certe, obscurae tu fax, Latonia, noctis, Sumsisti radios, in mea damna, novos. Nam tua, germani dum proximat orbita, flammis, Paulatim morbo, tabuit illa, gravi. Ac pariter te lux, illam sua vita reliquit, Heu quod deterior sors sua, sorte tua est! Tu quippe ecce nites reparato splendida cornu, Illius aeterna lumina nocte rigent. Ergo salutiferum, quisquis te dixerit astrum, Hunc ego convincam vana et inepta loqui. Summa tuae cum sint virtutis, frigus et humor, Esse salutaris qua ratione potes? Frigus et humor agunt, ut vexent corpora morbi, Ut nata intereant, frigus et humor agunt. Nec dubie toto quod sis vilissima coelo, Possessi series arguit ipsa loci. Esses ni vilis, non aetheris ima teneres, Conveniens meritis, hic fuit ordo, tuis. Quod fluidis nempe est elementis infima tellus, Hoc te sidereis, novimus esse, plagis. Unde etiam reliqui modulantur acutius orbes, Implacidum nimia, tu gravitate, sonas. Quisquis et in terras aliis descendit ab astris, Pestifer influxus, per tua regna fluit. Est et in hoc aliquid, quod munere sola refulges Alterius, proprium cetera lumen habent. Inde fit, ut nullo tua lux fervore calescat, Ceu cum de speculo flamma remissa redit. Adiice quod simili splendent alia omnia vultu, Nec tenor est unquam, forma nec una, tibi. Nam modo sera venis, totis modo noctibus ardes, Nonnunquam medio curris opaca die. Nunc admota polo, nunc montibus addita serpis, Ardua nunc Boreae, nunc petis ima Noti. Saepe hodie major, cras saepe futura videris, Saepe repente peris, saepe rotunda nites. Interdum candes, interdum lurida palles, Est, cum purpureo rubra colore venis. Quod tamen in medio sordet tibi lividus orbis, Constat polluti pectoris esse notam. Nec sane indignor, quod deficis ipsa frequenter, Ista tibi semper sors patienda fuit. Sed cum fraternos intercipis obvia currus, Quis non ingratam, quis putet esse piam? Omnia tu varias, et cum vertaris in horas, Exemplo pateris nil stabile esse tuo. Ad tua mutatur momenta agitabilis aër, Sive furit ventis, sive madet pluviis. Ad tua mutatur momenta reciproca Tethys, Sive tumet, refugas sive resorbet aquas. Quod discrimen habent in agendis tempora rebus, Hoc etiam pendet de levitate tua. Nec nisi te quinta nasci potuere Gigantes, Natalem hunc Furiae, tristis et Orcus habent. Omnia tu vitias, per te resoluta putrescunt, Viscera sub dio, si qua peremta, iacent. Tu sata per campos sterili rubigine aduris, Materies vitio sit cariosa tuo. Decubuit lassus si te lucente viator, Surgenti torpor roscida membra ligat. Te paritura vocat ventri matrona levando, Saepe tamen, foetu commoriente, perit. Saepe moves subitos, conserto Marte, tumultus, Femina sis quamvis, praelia saepe moves. Crimine saepe tuo corruptus inhorruit aër, Corripuit populos publica saepe lues. Hinc et letiferas equidem tibi iure sagittas, Crediderim priscos attribuisse patres. His quondam innocuae Niobes cecidere puellae, Dilecta et summo Laodamia Iovi. Sed longe est ipso, gravior dementia, leto, Cum torquet miseros, te stimulante, furor. Nam nec philtra magis, nec pocula mixta veneno, Quam tua vis mentes exagitare solet. Quid facit insano peius Bellona flagello? Aut serpentinis torva Megaera comis? Verum cum semper noceas, plus omnia laedis, Quando lates, nam tunc quod iuvat, alter habet. Tunc magis Euripi fervent refluentibus undis, Tunc tempestates turbida flabra cient. Nec caput est cerebro, nec plenae sanguine venae, Fluctibus et mediis ostrea sema natant. Ipsa arent teneris exhausta arbusta medullis, Nec formica suum segnior urget opus. Pessima sed nostro generi interlunia semper Sunt tua, tunc Lachesis ferrea fila metit. Aut saltem occuleris nunquam, quin durius aeger Langueat, et medicus fidat in arte minus. Quid? quod diversos perhibent te sumere vultus? Fallor, an idcirco trina figura tua est? Nunc Styga Persephone celebras, et foedere certo Tempora maternis aequa maritus habet. Nec (vatum ut fingunt mendacia) rapta fuisti, Sponte rapi voluit si qua redire negat. Nunc specie Phoebes tacitum metiris Olympum, Nec tamen hac etiam sede pudica manes. Nam quis te castam, quis dicat amore carentem? Cum tibi lentus adhuc dormiat Endymion? Cum rorem magno generes ex aëre? cum te Iunxerit Arcadio candida lana Deo? Nunc saltus iunctis peragras pharetrata Napaeis, Nec finis illaesas montibus ire feras. Perde malas tigres, et saevos perde leones, Dum tantum silvis tutus inerret homo. Esto tamen figi meruit violentus Orion, Invitam stupro dum maculare parat, Quid miser Actaeon sceleris commisit, ut illum Obiiceret canibus, forma ferina, suis? Unum transieram, (sed et illo plura supersunt), Nequitiae residet pars ubi magna tuae. Tu magicos cantus, et noxia gramina monstras, Tu sacra Naturae vertere iura doces. Culpa tua est, quicquid fecit Titania Circe, Quicquid et Aeetae filia, culpa tua est. Sed bene quod proprias torqueris saepe per artes, Tum, cum carminibus, facta cruenta, rubes. Nossem utinam quae te deducunt murmura coelo, Quas nobis poenas mox scelerata dares? Iam tuus in terras rueret globus axe revulso, Frangeret et versos, biga supina, boves. Nec tibi prodesset, quamvis tuba multa sonaret, Vulgus et attonita rumperet aera manu. Quo feror? aut quid ago? veniam, Dea magna, precamur, Offendit numen, si mea lingua, tuum. Parce, ita non unquam tenebrescas obice terrae, Non ego, sed saevus protulit ista dolor. Ille domat fortes, ille impia saepe coëgit Improbus, in sanctos dicere verba Deos. Illo, quid deceat, mens obruta, cernere nescit, Illo sit natis saepe noverca parens.
27. MATTHIAS REX HUNGARORUM, ANTONIO CONSTANTIO, POETAE ITALO Non levis Aonidum, Constanti, cura sororum, Qui nos, qui nostrum tollis ad astra patrem, Diffusum Ausonias rumorem scribis in urbes, Me pia pro sancta bella movere fide; Pannonicam mecum pariter descendere pubem, Ac procerum coetus regia signa sequi. Vera quidem nostros vulgarat fama paratus, Nec quicquam vani finxerat illa ioci. Hoc siquidem toto, castris indulsimus, anno, Gessimus et Musis non reticenda tuis. Nam patrium iuxta vires dum cogimus Histrum, Venturum Martis dum meditamur opus; Ecce protervus Halis, fiducia summa suorum, Sirmia traiecto, pervolat arva Savo. Nimirum egregia sperans se laude potiri, Ureret ante oculos, si mea regna, meos. Iam praedam referebat ovans, iam victor abibat, Per modo transmissas, mox fugiturus, aquas: Cum subito nostras praesensit adesse phalanges, Quamvis nox medium densa teneret iter. Ilicet, instructas agit in certamina turmas, Hinc litui, ast illinc tympana rauca sonant. Infesta adversis, concurrunt agmina, telis, Fit fragor, et multo, terra cruore, madet. Ter mutata vices Victoria vertit, et hostis Ter pugnam fertur, ter repetisse fugam. Sed postquam aeratas acies lux clara retexit, Turbatum visu rettulit ille pedem. Magna cadit campo pars, maxima mergitur amni, Pars fert captiva, tristia vincla, manu. Ipse per adversas evadit saucius undas, Mittitur ad proprios praeda recepta Lares. Non tamen accepta vesanus clade quiescit, Sed stimulat victum bella novare pudor. Danubium rursus, collecto milite, transit, Rursus et ingenti caede repulsus abit. Hic ego turpe ratus tantummodo nostra tueri, Nec rerum oblata commoditate frui; Continuo hostiles, transcendo laetus, in agros, It comes a tergo Luctus, et ante Pavor. Mysorum spoliantur opes, trux omnia late Gradivus ferro, Mulciber igne rapit. Nusquam torvus Halis, nusquam ampla potentia Turci, Nusquam arcu et conto vincere doctus eques. Postquam nulla datur quaesitae copia pugnae, Vertimus ad patrias, frena retorta, domos. Sed quoniam pratis etiam nunc herba virebat, Nec fera militiam praepediebat hyems, Fortunam ulterius placuit tentare secundam, Nec tam praesenti tam cito deesse Deo. Pars fuit Illyrici, quam nunc vocat incola Bosnam, Dura sed argenti munere dives humus. Non illic virides, spatioso margine, campi, Nec sata qui multo foenore reddat ager; Sed rigidi montes, sed saxa minantia coelo, Castella et summis, imposita alta, iugis. Hanc tunc invicto tutam munimine terram, Quam vix excindi fulmine posse putes, Ceperat ille ferox hac ipsa aestate tyrannus, Principis et miseri dempserat ense caput. Huc feror, et regni confestim sede potitus, Cetera partitis viribus aggredior. Arx erat impendens captae modo moenibus urbis, Praesidio et positu non adeunda loci. Admoveo illius tormenta tonantia muris, Sed tamen obsessos machina nulla movet. Quid tibi nunc memorem, quam saepe e turribus alta Iactarunt crebras tela imitata nives? Quidve loquar quoties ausi prorumpere noctu, Haud parva excubiis damna dedere meis? Non illos validi stridens aquilonis hiatus, Nec domat hiberno sidere triste gelu. Continuus donec labor et penuria lymphae, Infregit tandem pectora dura virum. Venerat alma dies, peperit qua Virgo salutem, Nuntius optatae deditionis adest. Ergo agimus laeti geminato gaudia festo, Ac fessis nasci est, altera visa salus. His demum exactis, patrias remeamus ad oras, Nec dabimus lentae, tempora longa morae. Nam simul asstrictas Zephyrus relegaverit undas, Fuderit et molli gramina prima solo; Nostra virens iterum tentoria campus habebit, Forsitan auxilium cetera turba feret. Ut tamen ipse refers, nemo est sub tegmine coeli, Qui studeat nostris addere rebus opem. Gallia dormitat, nec curat Iberia Christum, Anglia gentili seditione ruit. Improba conventus Germania cogit inanes, Permutat merces, Itala terra, suas, Nec quenquam praeter Venetos ea cura remordet, Quos iungunt satis, foedera parta, meis. Hos dudum audimus moliri nobile bellum, Horum iam multa Nerea classe tegi. Sed meus a reliquo longe status ordine differt, Nec volo, nec possim, si piger esse velim. Turcorum nostro nimium gens proxima regno, Securos nobis non sinit ire dies. Hanc ego perpetuis statui insectarier armis, Mollia proposito sint modo fata meo. Magnifici sic alta iubent exempla parentis, Sic sacer aeternae religiones amor. Talis Romanum Poenus iurarat in hostem, Talis in invisos ultor Atrida Phrygas. Nec prius absistam coeptis, si vita supersit, Quam pulsus, Phryxi trans mare, Turcus eat. Quanquam non solos is perdere nititur Hunnos, Sed Christum immenso quisquis in orbe colit. Praecipue Hesperiam votis petit omnibus unam, Quam sua si mittat sub iuga, cuncta domet. Nam postquam Eoae possedit moenia Romae, Occiduam pariter subdere fidit atrox. Hanc ferro, hanc rapidis inhiat subvertere flammis, Fecit ut ante Senon, fecit ut inde Getes. Quare age magnanimi consurgite quaeso Latini, Neve cadet vestro tempore avitus honos. Vidit ab occasu sol omnia, vidit ab ortu, Vestrorum quondam sub ditione patrum. Nec tam ulli debent lapso succurrere mundo, Quam mundi imperium qui tenuere prius. Nonne pudet, vestrae, quod mater Graecia, linguae, Barbarico discit frendere verba sono? Quod vestrae, veneranda soror, seu filia, Romae, Iam pridem serva est, quae domina ante fuit? Si vos nulla movet priscarum gloria rerum, Proximitas hostis, iure movere potest. Gallia si dormit, vel Iberia, nil ego miror, Neutra est instanti nempe propinqua malo. Mene adiuturos ausim sperare Britannos, Quos procul extremus submovet Oceanus? Ipsa autem nunquam favit Germania nobis, Quin potius votis obstitit illa meis. Vos et communis, vicinia certa, pericli, Mutuus et nobis conciliavit amor. Nec dubito Italiam praestare vel omnia solam Posse, ubi tot populos, tot liquet esse duces. Sunt illic acres, Genuae discordis, alumni, Oppida sunt Tuscis, libera multa, plagis. Sunt Veneti, dominos gens aequatura Quirites, Unde volant toto, rostra Liburna, mari. Est illic, veteris retinet qui frena Tarenti, Est magni Alfonsi regia progenies. Est pater ille Pius, rerum cui summa potestas, Pontificum princeps, Urbis et orbis apex. Est qui te placida, Ferraria, pace gubernat, Est qui te forti, Mantua, Marte regit. Multi praeterea clari virtute, sed omnes Supra, Sforciades nobile nomen habet. Sunt et opes Latio, reliquum nec tanta per orbem, Humanum ferme possidet omne genus. Quocirca unanimes trepidum properemus in hostem, Magna manent terra praemia, magna polo. Vita polo, quae nos servet sine fine beatos, At terra innumeris laus cumulata bonis. Nos patriae tamen, et fidei, non deerimus unquam, Seu magnam, exiguam seu tuleritis opem.
28. DE SE AEGROTANTE IN CASTRIS Castra sequor vates, non spicula, castra sequentem Terrent, nec celeri barbarus hostis equo, Tristia sed dirae torquent incendia febris, Saevior et ferro, pectora flamma premit. Seu vivis; sit amara diu tibi vita, Prometheu, Sive iaces; durus degravet ossa lapis. Tu generi humano tantorum causa malorum, Abs te feralis gentibus orta lues. Ante nec insani vexabant corpora morbi, Lurida nec macies nec dolor ullus erat. Avia tunc nemorum mortalis turba colebat, Inter montanas inviolata feras. Quippe cibos rami praebebant, pocula rivi, Antra casas, mollem, gramina laeta, torum. Nulli tum arcanas radicum noscere vires, Herbarum aut medicas vellere cura comas. Nec cuiquam studium varios contundere succos, Ulcus et artifici persecuisse manu. Necdum etiam pressae redolenti merce carinae, Portabant rubri, quod creat ora, maris. Vita rudis, sed sospes erat, nec tabida pestis, Angustum fati praecipitabat iter. Sera sed annosae, cum venerat hora, senectae, Solvebat placidus, languida membra, sopor. Tu postquam aetheria nitidi de lampade solis, Subduxti astuto, lumina adempta, dolo, Mox letum et leti causas diffudit in orbem, Vindex decepti scilicet ira Iovis. Iure igitur Scythica vinctus sub rupe sedebas, Qua riget aeterno squalida zona gelu. Nec quicquam Alcides minus hoc laudabile fecit, Quam quod in ultricem, tela tetendit, avem. Verum prisca nimis queror, et communia cunctis: Ista fuit culpae, debita poena, meae. O ego ter demens, umbra qui et pace relictis, Tentarim lituos, et fera bella, sequi! Hic Labor, et pallens Metus, et deformis Egestas, Hic Furor, et vultu, Mors violenta, truci. Nec dubito, quin sol, quin aura, et pulvis et imber, Laeserit insuetum, talia ferre, latus. Quanto erat o melius densave sub ilice fusum Aut ubi rauca levi murmure lympha sonat, Nunc his, nunc illis mentem oblectare libellis, Pomave curvatis demere ab arboribus. Dicebant multi; quae te vecordia ducit? Quo raperis? nervos consule, tiro, tuos. Scyria celatum quam lana decebat Achillem, Herculis aut validas, Lydia pensa, manus. Tam femori gladius, capiti tam fulgida cassis, Fraxina tam dextrae, convenit hasta, tuae. Ast ego praecludens monitis veracibus aurem, Aptabam suris, aerea suta, meis. Nec nisi duratum flammis thoraca volebam, Nec nisi ferrato, ferreus ire, fero. Ergo animis fruor ipse meis, et iusta profecto Optatae capio praemia militiae. Dum loquor, horridulos sensim rigor occupat artus, Sentio tormenti, praevia signa, mei. Iam labra plus multo livent, iam mucidus alget Nasus, et incussae concrepuere genae. Nec minus ima pedum, manuum quam summa gelantur, Acrius et longe, quam modo, vena salit. Adiicite o famuli, tremulis velamina membris, Post licet exigua reiicienda mora. Quin iam flagranti penitus succendimur aestu, Sulfura ut admotas, cum rapuere, faces. Nec late vibrata semel cito flamma residit, Mulciber ut siccis cum strepit in foliis, Sed manet, et miseras, urit sine fine, medullas; Tolle molesta procul pallia, tolle puer. Num me flammivoma, quisquam Deus obruit, Aetna? Per mea num Phlegethon viscera forte fluit? Uror io, immensum restinguite fluctibus ignem, Da gelidum laticem, siquis amicus ades. Nunc quicquid volvunt Tagus, et Pactolus et Hermus, Vilius est gutta frigidioris aquae. Talis in Oetaei Tirynthius aggere busti, Arsit Nessea saucius a tunica. Crudeles Superi! merui quo crimine tantum? Quidve in me vobis displicuisse potest? Si scelera odistis, removete cruenta latronum Agmina, sacrilegos, tollite mille viros. Me servate, precor, Phoebi pia sacra colentem, Dum saltem in lucem carmina nostra volant. Plurima sunt nobis, summam poscentia limam, Sunt quae dimidia parte parata manent. Si vos ingenium, si florida tangeret aetas, Si species, certe vivere dignus eram. Quanquam haud infitior, patravimus improba quaedam, Improba, non nimium flagitiosa tamen. Verum quicquid id est, meminisse absistite, si quem Poenitet, hoc ipso desinit esse nocens. Oramus frustra, nec talibus atra movetur Atropos, et ventis irrita verba damus. Agnosco vicina meae confinia vitae, Spiritus et, numero deficiente, fugit. O coelum! o colles, et amicti gramine campi! O vitrei fontes, o virides silvae! Ergo ego vos dulci pariter cum luce relinquam, Nec reliquum de me iam, nisi nomen, erit? Heu! quod nec frater, nec ad est soror optima nobis, Quae digitis oculos condat, et ossa legat. Tu vero multum felix carissima mater, Cui cadere ante meas, contigit, exequias. Quid nunc? quid faceres, seu praesens ista videres, Sive esset subiti, nuntia fama, mali? Huc age ceratas, quam primum afferte tabellas, Quis animi tradam, vota suprema, mei. At vos defuncto tumulum componite amici, Roscida qua multo gramine vernat humus. Frondosos inter saltus, et amoena virentis Prata soli, et Dryadum concelebrata choris. Assidue Zephyri spirent ubi mitibus auris, Semper ubi argutae, suave querantur, aves. Quin etiam tacita iaceam ne ignotus in urna, Signari hoc cineres carmine mando meos: His situs est Ianus, patrium qui primus ad Histrum, Duxit laurigeras, ex Helicone, Deas. Hunc saltem titulum, Livor, permitte sepulto, Invidiae non est in monumenta locus.
29. CONQUESTIO DE AEGROTATIONIBUS SUIS, IN MENSE MARTIO ANNO 1466. Ergo ego quae nobis fuerint data tempora vitae, Infelix inter tot mala semper agam? Semper erit, nostras urat quae flamma medullas? Nunquam ego non aeger, nunquam ego sospes ero? Ut taceam mater pia quae narrare solebat, Aetatis tenerae mille pericla meae; Reddiderat patriae reducem vix Itala tellus, Damnavi reditus protinus ipse novos. Nam male profluvio ventris cruciatus amaro, Turbavi attonitae, gaudia paene, domus. Mox avibus laevis regalia signa sequenti, Funestae tantum non sonuere tubae. Sic gravis, heu! miserum flammaverat hemitritaeos, Tantus in accensis ossibus ardor erat. Saevior en rursus capiti Fortuna minatur, Incolumi tanquam faverit illa diu. Quippe velut telis, costae punguntur, acutis, Sputa simul large sanguinolenta fluunt. Additur his, pulmo quod vix respirat anhelus, Nec tamen interea torrida febris abest. At sopor almus abest; nec luce aut nocte quiesco, Sed vigil horrendis vexor imaginibus. Tristis morosi lucratur taedia morbi, Aeger, cui pressit languida membra quies. In me nulla truces interpolat hora dolores, Cogor et in gemitus pervigilare meos. Sic quondam Libyca, fidei servator, in urna Traditur abscisis excubuisse genis. Qualis erit nobis (si forte erit ulla) senectus, Cum sit in assiduis, prima iuventa, malis? Tricenis geminos tunc annumerabimus annos, Cum peraget senas, menstrua luna, vias. Tollite me potius, nec in hos servate labores, O si quos tangunt inferiora, Dei! His ego cum poenis vel Croesi regna recusem, His ego cum poenis, nec Deus esse velim. Nam quid me tam dura inter tormenta iuvarent, Ambrosiaeve dapes, nectareusve latex? Ipsa ministraret nobis licet Herculis uxor, Pennatove Iovi raptus in astra puer. Vita valetudo est; jugi qui peste laborat, Non vivit, lenta sed mage morte perit.
30. AD SOMNUM Cimmeria seu valle iaces, seu Noctis opacae, Axe sub occiduo mollia strata premis; Seu tua, gentili madidum te nectare, Lemnos, Pasitheae tepido detinet in gremio; Seu Iovis ad mensas, resides conviva, supernas; Inter siderei, Numina sancta, poli; (Nam quis tam mitem crudelibus inferat umbris, Orci qua fauces, horrida monstra tenent?) Huc ades, o hominum, simul et rex, Somne, Deorum! Huc ades, et placidus, languida membra leva! Septima iam fulget pulsis aurora tenebris, Pectora ut in duro volvimus aegra toro. Multum equidem morbus, sed plus insomnia torquet, Ante diem vires, obruit illa, meas. Quod modo corpus erat, nunc est cutis ossibus haerens, Nunc tantum larva est, qui modo vultus erat. Comprimo saepe genas, et lentum invito soporem, Nec tamen in pressas, labitur ille, genas. Tantum dira meis monstra obversantur ocellis, Quis nasi ingentes, et Stygiae effigies. Quales Alcmaeon, quales cernebat Orestes, Quales tu caeso, Romule moeste, Remo. Immites Superi! faciles, per litora phocas Sternitis, et gliri, tota cubatur hyems. Iam pecudum vobis, maior quam, cura virorum, At genus hoc vestrae semina stirpis habet. Si tamen Endymion triginta dormiit annos, Causa erat, ut Lunae gaudia longa forent. Huc ades, o hominum, simul et rex, Somne, Deorum. Huc ades, et placidus languida membra leva! Quod fuit humanae, totum tentavimus, artis, Inventa est nostri, nulla medela, mali. Nil rosa, nil violae, nil semina lactucarum, Nil me, cum lolio iuvit hyoscyamus. Frustra aloe, frustra nobis fragravit anethum, Nec gelidis linier profuit unguinibus. Non habuere suas in me ulla papavera vires, In me mandragorae non habuere suas. Ergo ego vel Phariae possim perferre venenum Aspidis, unde tibi mors, Cleopatra, fuit. Blanda nec arguta Siren me voce resolvat, Nec Circe Aeaeis daedala graminibus. Nec si pollenti tangat mea corpora virga Mercurius, tactu quo, vigil Arge, iaces. Huc ades, o hominum, simul et rex, Somne, Deorum! Huc ades, et placidus languida membra leva! Te Lethaea, parens ad flumina, progenuit Nox, Cyaneos multo sidere picta sinus. Praebuit et plantis alas, et cornua fronti, Ac ferrugineam texuit ipsa togam. Addidit et comites totis tibi moribus aptos, In quibus est segnis Torpor et uda Quies, Sunt et mordaces pulsura Oblivia curas, Sunt testudineos Otia nacta pedes. Muta sed in primis tibi adesse Silentia jussit, Assidue murmur quae procul omne fugent. His tu, quicquid agis, semper stipare ministris, His, quicquid toto vivit in orbe, domas. Huc ades, o hominum, simul et rex, Somne, Deorum! Huc ades, et placidus languida membra leva! Serus ab obscuris te suscitat Hesperus antris, Clarus in atra iterum Lucifer antra fugat. Luce vacas ipsive tibi, dulcive Lyaeo, Facta e nigranti fulcra premens hebeno. In tenebris volitas, et latum spargis in orbem, Lecta soporiferis grana papaveribus. Quae postquam in terras ceciderunt, oppida et urbes, Aequoris et fluctus et nemora alta silent. Tu potes et patulo luctantes aëre ventos, Tu potes et rapidi sistere Solis equos. Si libeat, stabunt iam fusi nubibus imbres, Haerebunt medio, fulmina torta, polo. Te quondam custos aurati velleris hydrus, Sensit et anguineis torva Medusa comis. Dum tibi victavicta: iuncta Delitiae poet. Hung, Windau fovet Tithonum longius Eos, In Iovis officium Nox geminavit iter. Huc ades, o hominum, simul et rex, Somne, Deorum! Huc ades, et placidus languida membra leva! Non ego te hostiles iubeo defigere turmas, Caedibus ut subitis castra inimica premam. Fraude nec audaci magnum sopire Tonantem, Iunonis toties quod meruere preces. Vel cum decepto Tirynthia velavela: tela Basel marito, Egit ab Iliacis litora Coa vadis; Vel cum cedentes Phrygibus miserata Pelasgos, Callida in Idaeis rupibus accubuit. Obsequium posco, Divum quod nemo queratur, Quod pater aethereus consulat ipse boni. Obsequium posco, tutum tibi et utile nobis; Nam nec servari per tua damna velim. Quod nisi tu nostros claudas paullisper ocellos, Aeternum claudet mox tua furva Soror. Huc ades, o hominum, simul et rex, Somne, Deorum! Huc ades, et placidus languida membra leva! Non ingratus ero; Viridi de cespite surget, Fumatura tuis, haud semel ara, sacris. Hic tibi ponetur tenerum iecur anseris albi, Altera cristatus victima gallus erit. Haec super adiiciam flavi duo cymbia mellis, Ac totidem lactis cymbia mixta mero. Alme pater rerum, miserae pars optima vitae, Mens simul et corpus, quo recreante, vigent, Index venturi; superas qui mittis ad oras, Somnia, per geminas, illa vel illa, fores; Sic tibi parva dies, et sit nox annua semper, Nec desit longae copia desidiae; Sic sine fine, tuo facilem se praestet amori Inter Acidalias maxima Naïadas; Huc ades, o hominum, simul et rex, Somne, Deorum! Huc ades, et placidus languida membra leva!
31. AD ANIMAM SUAM Mens, quae lactiferi niveo de limite circi, Fluxisti has nostri corporis in latebras, Nil querimur de te, tantum probitate refulges, Tam vegeto polles nobilis ingenio. Nec te, dum porta Cancri egrederere calentis, Lethaeae nimium proluit humor aquae. Mystica qua rapidum tangit Cratera Leonem, Unde levis vestrum linea ducit iter. Hinc tibi Saturnus rationem, Iuppiter actum, Mars animos, sensum Phoebus habere dedit. Affectus Erycina pios, Cyllenius artes, Augendi corpus Cynthia vim tribuit. Cynthia, quae mortis tenet et confinia vitae, Cynthia sidereo, subdita terra, polo. Carnea prae coelo, sed si tibi testa placebat, Hac melior certe testa legenda fuit. Nec me staturae, vel formae poenitet huius, Sat statura modi, forma decoris, habet. Poenitet infirmos teneri quod corporis artus, Molle Promethea, texuit arte, lutum. Nam mala temperies discordibus insita membris, Diversis, causas dat sine fine, malis. Continua ex udo manat pituita cerebro, Lumina, nescio quo, saepe fluore madent. Effervent renes, et multo sanguine abundat, Sub stomacho calidum frigidiore iecur. An te forte ideo gracilis compago juvabat, Ut saperes, tenui carcere clausa magis? Sed quid in aegroto sapientia pectore prodest? Non ego cum morbo Pittacus esse velim. Nec molem Atlantis cupio, roburve Milonis, Sim licet exilis, dummodo sospes agam. Aut igitur commissa diu bene membra foveto, Aut deserta, cito rursus in astra, redi. Verum ubi millenos purgata peregeris annos, Immemoris fugito pocula tarda lacus. Tristia ne priscis reddant te oblivia curis, Neu subeas iterum vincla reposta semel. Quodsi te cogent immitia fata reverti, Quidlibet esto magis quam miserandus homo. Tu vel apis cultos, lege dulcia mella, per hortos, Vel leve flumineus concine carmen olor. Vel silvis pelagove late; memor omnibus horis, Humana e duris corpora nata petris.
32. DE INUNDATIONE Tantus ab assiduis, quid vult sibi, nubibus imber? Quid tempestatum copia tanta parat? Unde tot humores nebulis? tot nubila coelo? Quando potens madidi, tam fuit aura Noti? Quisve unquam tantum variae bibit Iridis arcus? Pontus an arcana scandit in astra via? Saepe exhalatos ima de parte vapores, Smintheos igniferi sustulit acre iubar. Nec potuit tantum radiis consumere, quantum, Traxerat, in tenues, sed solvit pluvias, Non tamen a levibus, manant tam grandia, causis, Nec de consuetis, rara venire solent. Iste poli furor est, ista est gravis ira Deorum, Aëris et fluxus, sidera summa iuvant. Nunc omnes Hyades, Haedi ambo, totus Orion, Liquitur, et Delphin aequora multa vomit. Nunc pariter geminas inclinant funditus urnas, Hinc pater Eridanus, Troius inde puer. Aut certe suprema alti convexa tegentes, Aetheris, in terras praecipitantur aquae; Ingeminant densi, valido sic turbine, nimbi, Sic agit abruptum, machina laxa, Iovem. Infelix deflet non unum rusticus annum; Nam tritura simul cum satione perit. Squalentes nuda marcent in vite racemi, Putris et effuso, diffluit uva, mero. Deficiunt pecudes, et clausi millia vulgi, Urbibus in plenis, obsidet atra fames. Dum queror, incubuit gravior metus; en vaga late, Excurrunt victis flumina litoribus. Ac primum valles, et plana iacentia complent, Mox etiam campis editiore premunt. Nec iam de totis, nisi summa cacumina, silvis, Extant, et rapido gurgite pulsa tremunt. In tumulos fugere ferae, fugere volucres, Pellit et e tumulis has tamen unda sequax. Quadrupedum pisces subeunt loca; volvitor ingens Pelamys, in lustro dente minantis apri. Collecta in spirae nodos anguilla recumbit, Auritus jacuit qua modo parte lepus. Vulpinam cancer foveam petit; ova natantum Nunc gerit, alituum, qui tulit ante locus. Ludimus. Innumeros hominum nova fata paventes, Cum grege, cum stabulis, corripit uda lues. Pagus erat, subito palus est, et mersa profundo, Quaerunt montivagi culmina ruricolae. Nec res ulla magis miseros, spe perdit inani, Dum mala crementum non habitura putant. Huic nimium celsae fidenti margine ripae, Subsedit media subruta nocte domus. Transtulit ille lares sublimis in ardua clivi, Cautus, et, hoc, inquit, vertice tutus ero. Parva mora est, et parte omni surgentibus undis, Nec, stet ubi, nec, quo progrediatur, habet. Iam Savus et Marisus, iam Dravus et ipse Tibiscus, Inter et Arctoas, maximus Hister, aquas; Terrarum quamvis longo discrimine distent, Confusis, inter se coïere, vadis. Noscere nec possis, ubi rus, ubi collis, ubi arbor, Omnia sic facies aequoris una tegit. Haud secus Emathiam Penei stagna tenebant, Unus cum vertex Ossa et Olympus erat. Passa sub Ogygio est aliud nec Graecia regno, Inachiae si quid credimus historiae. Tale fuit Latium tunc, cum superantibus Umbris, Ausoniam gemini, condidit unda, maris. Nimirum natura suas praepostera leges Vertit, et autumnus veris ademit opus. Vere tument amnes, et per montana voluti, Lubrica, terribili murmure, saxa rotant. Iam tepidum extremi cum solvunt aëra pisces, Cum zephyro afflatae, dimaduere nives. At modo successit flavae vindemia messi, Coepit et aequatum, nox superare diem. Nunc etiam torrens Nilus redit, et pia Memphis, Reddit lunato, mystica sacra, bovi. Pannoniae in fluvios pluvialia toxica misit Iam refugis Phoebi Scorpius ustus equis. Quanquam non solis illos reor imbribus auctos, Nec tantum guttas evaluisse leves; Sed penitus gravidas terrae patuisse cavernas, Cuspide percussas Ennosigaee tua. Quicquid et in venis cava celat abyssus opertis Lympharum, ad superas emicuisse plagas. Hoc nobis, hoc nempe atri nova cauda cometae, Est nuper longa vaticinata iuba; Qualis tunc, Helicen cum et Buran sorbuit aequor, Vicini casus nuntia signa dedit. Cum Thetis ignotas stupuit sub marmore turres, Dormiit et medio phoca supina foro. Quid tamen o Superi? nosne haec tantummodo clades, Tot petit e populis, quos alit uber humus? An totum involvit strages simul unica mundum? Imus et illuxit gentibus iste dies? Si pereunt omnes, nec nos superesse rogamus, Aequo animo quivis, publica fata subit. Sin soli, luimus communia crimina, Chuni, Humanum, nobis dulce piare, genus. Sed partis non esse malum, docet ipsa mali vis, Tanta mole decet non nisi cuncta rapi. Nunc et lata natat fuso, Germania, Rheno, Sarmaticum Tanain nec sua ripa capit. Proluit et Rhodanus Gallos, et Baetis Hiberos, Nec Padus Hesperiis clauditur aggeribus. Acer et Argolicas supra furit Inachus urbes, Improbe, nec parcis Thracibus, Hebre, tuis. Nunc Indi sub Gange iacent, sub Tigride Parthi, Sub Cydno Cilices, et sub Oronte Syri. Nec sic est unquam pontem indignatus Araxes, Nex sic Cappadocas turbidus hausit Halys. Maior in invisum nec crevit Xanthus Achillen, Diffudit tantas, ante nec Hernus, opes. Sicca prius, nimios incusans Africa soles, Mutata nimias, nunc vice, damnat aquas. Saevit in hanc olidus Cinyps, et Bagrada monstro Nobilis, et Triton, casta Minerva, tuus. Ac Gir, Divum hospes, cum spreto nectare coeli, Aethiopum viles appetiere dapes. Flumina sed levius, pelago cessante, nocerent, Eminet e totis, insula nulla, fretis. Non pomosa olim Corcyra, nec impia Lemnos, Non indeprensi, conscia Creta, Iovis. Non Sardo sunt Cyrnos; nullos, restincta profundo, Flammarum eructat Sicelis Aetna, globus. Vasto iterum Rhodos est, iterum sub gurgite Delos, Tristia nec ratibus navita saxa timet; Non Libycis alte stantes in fluctibus aras, Non vestrum, Syrtes, magna minorve, vadum. Quin ipse Oceanus, rerum genitalis origo, Qui certa ambitam, lege coërcet, humum, Transilit per tot servatos saecula fines, Nec satis ora sibi quattuor esse putat; Per quae se possit mediis immittere terris, Sed passim ruptis ingruit obicibus, Non qualis refluo, Cimbros aut Santonas, aestu Territat, ad motus, menstrua luna, tuos, Verum quantus erat, cum sidera celsa petentes, Obruit impulsis montibus anguipedes. Ille et frondosos saltus iam mersit Eoae Taprobanes, ipso cum grege dentifero. Mersit et adversos, tecum Iuverna, Britannos, Nec fortunatis temperat a populis. Illius immensis iam fluctibus astrifer Atlas Tunditur, et collo non bene fulcit onus. Nec dubito coeptum, Fortuna urgente, tenorem, Quin vivum, toto restet in orbe, nihil, Sed quicquid tellus, quicquid levis educat aër, Omne vagis fiat praeda natatilibus. Ullo Carpathius potuit nec tempore vates, Tam nitidum dominis annumerare pecus. Ergo vetus veterum verax est dogma sophorum; Saepe homines igni, saepe perire salo; Deleri et toties toties deleta renasci, Omnia, Phoebeae scilicet instar avis; Quae se morte parit, vitam cui funera reddunt, Natalem cineres, ultima principium. Nec certum quis scire potest, quotus iste senescat Mundus adhuc quot erunt, quotve fuere prius. I nunc, ventosae petitur cui gloria famae, Casurum nullo tempore nomen ama! Cum tibi sive toga partum, seu Marte cruento, Tangere non valeat saecla secunda, decus! Nec ventura minus te nascitura sit aetas, Quam Phaëthonteas, quae fuit ante faces. Magne Deum genitor, tantos qui fusus in artus, Vitali hoc ingens, flamine corpus alis; Qui propria humanas dignatus imagine mentes, Nostra ad cognatos, erigis ora, polos; Nonne semel stabili, mundum tu, pace ligasti? Iam tum, pulchra rudi, cum data forma chao est? Frigida ne calidis instarent, humida siccis, Sed par temperies conciliaret opus. Nunc adeo nil flamma et humus, vereamur et omnes, Ne fiant unus, cuncta elementa, latex. Nonne semel firmo sanxisti foedere pactum, Diluvio haud ultra perdere velle tuos, Dum picturato signaret nubila tractu, Iunoni gratae semita curva Deae? Aspice nunc, et quem nunquam sententia vertit, Promissis memorem mitibus adde fidem. Quodsi fatali constrictum lege teneri, Parcarum et tabulis scis superesse trium, Quondam submersas, tantum succendere, terras Ut possis iterum; quid vetita arma moves? Sin rerum iam sinis adest, iace solus ab alto, Facta Pyracmonia, tela trisulca, manu. Undosam cohibe pestem; revocetur in antrum Auster, et expurgent Thracia flabra diem; Fluctibus et reduces, Tritonia concha, receptus, Neptuno gentes iam miserante, canat. Vota nihil prosunt; et quae fert omnia secum, Haec eadem nostras, fert simul unda, preces. Ecce magis, dirus, magis ecce ad sidera, pontus, Se levat, et tantum non, iuga summa premit. Iam iam contigui iungentur nubibus amnes, Nec spatium, per quod defluat imber, erit. Surge age cara soror, superantem nubila Olympum, Scandamus, celeri, dum licet, ambo fuga. Vel Parnasiacae, potius fastigia, Cirrhae, Altior est lymphis omnibus ille locus. Hic ego post tergum lapides, magnae ossa parentis Iactabo, extinctos et reparabo viros. At tu femineam renovabis femina turbam Saxa pari mittens, sed leviora, manu. Sic ego Deucalion, sic tu Pyrrha altera fies, Sic erimus mundi, semina prima, novi.
33. DE ARBORE NIMIUM FOECUNDA Illa ego, quae recto coelum modo vertice adibam Arbor, humum pronis verro cacuminibus. Nec me externa gravant alienae pondera molis, Sed premor infelix, foetibus ipsa meis. Evertere alias cum saevis fulmina flabris, Fertilitas nobis exitiosa venit. Mansissem incolumis, si non foecunda fuissem, Nunc iaceo propriis obruta pignoribus. Nec iam aliud superest, nisi ut atra caesa bipenni, Ingerar igniferis officiosa focis. Quam nucis est peior mea sors; ego laedor ab ipsis, Fructibus, ob fructus laeditur illa suos. Hac mercede fuit genetrix Agamemnonis uxor, Vel quae celatum, misit in arma, virum. Talia de natis referent si praemia matres, Sacra ubi naturae iura potentis erunt? Scilicet haec ratio est, nolint ut gignere nuptae, Ut medio crescens ventre necetur onus. Dira utinam nostros ussissent frigora flores, Tum, cum prima novo germina vere dedit Aut ubi mox teneris stabam densissima baccis, Ventus abortivas diripuisset opes! Praeberem vacuas aestum vitantibus umbras, Maximus hinc platanis conciliatur honos. Vos ego proceri, moneo, pulcherrima trunci Ligna, quibus late brachia longa patent; Pomiferam cultis laudem ne quaerite in hortis, Sit vobis sterili fronde virere satis. Poma gravamen habent, et se gestantibus obsunt, Innocui foliis forma decoris adest. At te qui transis, furcam supponere lapsae Ne pigeat, stratas et relevare comas. Saepe peregrinae fovit clementia dextrae, Tristia cognata vulnera facta manu. Ergo aliquod miseris, fulcimen subiice, ramis Forte quod hinc carpas, cum remeabis, erit. Sic leve, quod portas, sit onus, sic ipse tuorum, Nil unquam possis, de pietate queri!
34. DE VENATIONE STEPHANI DE BAION ORATORIS Hunnorum orator Stephanus Baionia proles Ad Tiberim primo dum spatiatur equo, Inventum cursu praeverterat alite cervum, Ocior et sociis, ocior et canibus: Excitat et timidis animos sors ultima rerum Aspera, cum Stephano praelia cervus init; Cornibus urget equum, dorso citus ille supremo Desilit et celsum percuti ense caput. Desiluit fractus duris in cornibus ensis Dardaneum Turno ceu feriente ducem. Heu quid inermis agat, cum trux tanto acrius instet Hostis; erant summo ludicra plena metu; Quam paene audaci nocuit temerarius ardor! Quam paene ille domum fabula sola redit! Sed comitem miserata suum Tritonia sacro Armavit trepidas protinus ense manus. Huius tam validas excepit corniger ictus, Ut raperet geminos unica plaga pedes. Tum demum vano renovans certamina nisu Labitur et vasto corpore plangit humum. Adsunt et lenti sera ad iumenta sodales, Nec pudet exanimum iam violare pecus. Pande, age, si fas est, Phoebi soror, an ne feroces Sola adeo cervos Martia Roma gerit. Sic ego sic... quid tu tam grandia cervis Ad nullos usus cornua nata putas. Bellant et cervi, sive exitiale coëgit Discrimen, calidus seu stimulavit amor. Nec palmo saepe est homini letalior ursus, Nec magis ungue leo, dente timendus aper, Quod si devictis levis esset adorea cervis, De bis sex unus non foret iste labor. Dixit et in silvas dubito migravit in auras. Est certe ex oculis rapta repente meis. Praeda gravi interea plaustro defertur in urbem, Astupet at pompae Romula turba novae. Picenus nec tanta dedit spectacula rhombus Quem cepit subito testa rotata luto. Curritur Acronis spolia ut referente Quirino, Ut Caco flammis immoriente suis. Dicite, Romani septena cacumina montes, Tot tulerint fortes cum iuga vestra viros, Quis potuit simili Capitolia adire triumpho? Quis pede, quis dextra tale peregit opus? Par decus Alcides dominis non intulit Argis, Cum levis aeripedem fixit arundo feram, Non illic clave, non illic gloria plantae Hercula tunc potior parva sagitta fuit, Gratior est virtus, quam munificentia vivit, Noster et hoc titulo crevit adauctus honos. Nam solus tanto quas quaesiit ille periclo, Delitias propriae noluit esse gulae. Pontifici primum caput et sua cornua dantur, Cornua ter senis ardua verticibus. Purpurei sumunt lumbos, et pinguia patres Ilia, diversum cetera vulgus habet. Aequarat Phrygiis venatica dona carinis Naufragus in Libyco littore Troïades Hic minor in plurimis numerus confertur, et unus Romanum cervus spargitur in populum. Tibri pater, tales Hister tibi mittit alumnos, Tu tamen hunc salvum, sed cito, redde suis.
35. CONSULTATIO DEI PATRIS ET FILII DE PERDENDO HOMINUM GENERE; QUOS TANDEM BEATA VIRGO EXORAT Sederat omnipotens, medio sublimis Olympo, Subdideratque oculis, condita cuncta, suis. Lustrabat tractusque maris, terrasque patentes, Quicquid et astriferi clauditur axe poli. Paulatimque hominum defixit lumina rebus, Ut studia humani cerneret ingenii; Ut vitam et mores, ut vota et gaudia nosset, Quod quisque effugeret, quod sequeretur opus. Conspicit implicitum tam multis fraudibus orbem, Tot scelerum facies et mala tanta videt. Insanas hominum curas, vota improba cernit, Et nullo in terris esse in honore Deos. Hic petit excidiis urbes, per tela, per ignes Tendit, ut innumeras undique cogat opes. Ille armis violat leges, hominesque Deosque, Subdat ut imperio, regna aliena, suo. Ense petunt alii fratres, carosque parentes, Cumque suis alii bella nefanda gerunt. Furta iuvant multos, foenus, saevaeque rapinae, Fanaque direptis expoliata Deis. Decipit hic dominum, fraudem parat ille parenti, Emtori varios iniicit ille dolos. Pars amat ingentes sumtus, luxumque superbum, Lactaque magnificas aedificare domos. Pars Venerem sequitur, caecique Cupidinis ignes, Pars sequitur rabidam, luxuriosa, gulam, Hi spernunt Stygiosque lacus poenasque malorum, Quaeque manent animas, praemia certa, pias. Contemnunt illi Superos, Superumque parentem, Nec pudor est, ullos esse, negare Deos. His pater attonitus studiis, votisque virorum, Hoc, doluit vili posse licere luto. Indoluit simul et magnas exarsit in iras, Aestuat ira gravi mista dolore fremens. Ut quondam pleno fluctus furit actus in alto, Aut ubi sulfureis mons sonat intus aquis. Tandem ubi conceptus paulum deferbuit aestus, Concilium toto convocat inde polo. Undique conveniunt Superi, circaque residunt, Incipit a solio, sic prior ipse, suo: Ecquid coelicolae vestros spectatis alumnos? Cernitis humanum, quo ruat usque, genus? Quem tandem inveniet nostra haec patientia finem? Aut haec ducemus quam toleranda diu? Quis iam virtuti locus est toto orbe relictus? Quis toto sceleri non patet orbe locus? Quid non dira fames auri, regnique cupido, Fas putat? imo sibi quid putat esse nefas? In Venerem ruit omne genus, gula conficit omnes, Vitaque pro rapida perditur ingluvie. Iam mores, legesque omnes, iura omnia pulsa, Religio, pietas, canaque pulsa fides. Caedibus et bellis, et fuso sanguine flagrat Terra, nec est nati tutus ab ense parens. Concurrit, ruptis inter se legibus, orbis, In clademque, ruunt omnia versa, suam. Mersa est flagitiis tellus, de culmine summo Pendet, et in praeceps corruit omne genus. Nos neque iam norunt, nec coelo vivere credunt, Aut quenquam aetherei sceptra tenere poli. Fulmina contemnunt, poenas et Tartara rident, Et quisquam in terris Numina nostra colat? Heu! genus ingratum, nostra sub imagine cretum Poenitet, e facili compositumque luto. Nonne mare, et terras, quemque ipsi habitamus, Olympum, E nihilo nostrae constituere manus? Quisnam opibus terram, quis piscibus imbuit undas? Quis posuit nitido, sidera clara, polo? Edita sunt nostro, (quis nescit?) Numine cuncta, Sunt tamen ingratis, edita cuncta, viris. Nos illis gravidam, numeroso munere, terram, Nos dedimus latum, qua patet usque, mare. Spem quoque praebuimus regni post omnia nostri, Atque huius socios iussimus esse poli. Illi autem elati imperio, rebusque, secundis, Vertere in cladem, munera nostra, suam. Segnitie, mollique animos deperdere luxu Coepere et miris degenerare modis. Sed neque destitimus carum praestare parentem, Humanumque omni parte iuvare genus. Tradidimus sacras coeli de vertice leges, Sed sprevit leges, impia turba, meas. Misimus et vates, vates sprevere sacratos, Misimus atroces, nec timuere, viros. Denique conceptum divini Numine verbi, In terras Natum mittere non piguit. Imo ego descendi, pariter descendimus ambo, Sedimus et gremio, Diva pudica, tuo. Vos mihi coelicolae testes, quis ma impia poenis Sustulerit, leto, turba redempta, meo. Sed mea praetereo, pereunti debita mundo Fata; quis e vobis non mala mille tulit? Quot ferro, quot aqua absumti, quotque igne cremati? Corpora quot rabidis dilaniata feris? Ecquid, ut aetherea pellant nos sede, moramur, Et coelo admotis montibus arma ferant? Tollamus scelerum auctores, causasque malorum, Deleat invisum, flamma inimica, genus. Iam satis humani tulimus ludibria fastus, Sat vobis Superi, sat tibi, Diva, datum. Desine me genitrix lacrymosis flectere verbis, Desinite ingratas vos mihi ferre preces. Consulite in medium, et varias deponite mentes, Solvatur tantis terra polusque, malis. Talibus attoniti dictis, diversa fremebant, Obscuroque dabant, murmura caeca, sono. Ut procul in silvis cum surgere ventus opacis Incipit, aut imis murmurat unda vadis. Atque ibi deiecto, mater moestissima, vultu, Suppliciter tales, fundit ab ore, sonos: Nate tuae, (quid enim superest?) spes unica matris, Quo solo videor nomine freta loqui. Nate, quid indignas, mitissime, surgis in iras? Quae nova tam subiti causa furoris adest? Et quae tanta tuum laeserunt crimina Numen, Ut nullus veniae iam locus esse queat? Quid? tua non omnem superat clementia culpam? Anne animum minuit noxa aliena, tuum? Ulcisci quos, Nate, paras? quos perdere tentas? Cum quibus, o Superum maxime, bella geris? Nonne hominum genus ecce tuum, tua pignora perdis? Duxerat e molli, quos tua dextra, luto. Quid iuvat invalido Martem exercere sub hoste? Quid iuvat in praedam saevior esse tuam? Quae tibi cum vili bella ac certamina gente? Aut quae deletis, laus tibi parta, viris? Cui mare, cui terras, cui cetera tradis habenda? Quae rerum facies, Nate, quis usus erit? Frustra igitur magni moles erit edita mundi? Frustra erit ad motus irrequieta suos? Fulgebunt nitido nequicquam sidera coelo? Et peragent notas, per sua signa, vias? Cui feret innumeros, tellus uberrima, fructus? Servabit tantas cui gravis alvus opes? Cui pecudes alet illa suas, volucresque ferasque? Et vaga cui pisces nutriet unda suos? Sublatis tot, Nate, viris, tua dona perire, Et squalere tuum, sic patieris, opus? Ferre potes vacuum, caesis cultoribus, orbem? Haeredem tantis, nec superesse bonis? Sed tibi sic placitum; sint omnia condita frustra, Et pereat tanti, Nate, laboris opus; Tune etiam poteris coelo delapsus ab alto, Nequicquam in nostro procubuisse sinu? Num poteris laceros variis cruciatibus artus, Nequicquam indignae, Nate, dedisse neci? Nequicquam tantos poterit tolerasse dolores, Obsequitur iussis, dum pia turba, tuis? Si te nulla movet tantorum causa laborum, At moveat, debet quem tibi mundus, honor. Quis tibi sacra feret? quis templa arasque dicabit? Quis sparget nomen, cuncta per ora, tuum? Nemo aderit qui vota ferat, qui Numen adoret, Quin nullum in terris iam tibi Numen erit. Otia ages coelo, duces inglorius aevum, Et tua te facient munera nulla Deum. Cui veniam dabis? admisso quem crimine plectes? Ostendes cui te, per tua iura, Deum? Iactabis vacuis, nequicquam fulmina, terris, Fulminibus nemo, qui moveatur, erit. Non pater, exhausto, non rex, non arbiter, orbe, Quid multa? exhausto, non eris, orbe, Deus. Non faciunt simulacra Deos, non templa, nec arae, Imperium in cunctos, arbitriumque facit. Cui porro imperites? tua quem sententia damnet, Si tibi subiectum deleat ira genus? At vitiis intenti homines, iacet obruta virtus, Nec quisquam toto iam colit orbe Deum. Labitur interdum, verioque errore tenetur, Infirmum, fateor, desipiensque genus. Quid faciant vili membrorum carcere septi? Quid faciat vili, massa subacta, luto? Tu quoque, deposito, fateamur vera, timore, Das tantis causam, materiamque malis. Imbelles homini sensus, stimulosque, dedisti, Duxisti e fragili mollia membra luto. Quid referam tot opes, insani pabula luxus? Quid Veneris stimulos, ingluviemque gulae? Praeterea quantis obnoxia vita periclis! Me miseram! quantis continuata malis! Et mirum est, si quid mortalia pectora peccant! Quis valeat tantos exsuperare dolos? Sed tamen agnoscunt crimen, culpamque fatentur, Et facti veniam, supplice voce, petunt. Nec sunt magna tamen mortalis crimina culpae, Si modo de miseris credere vera potes. Quin virtus totum, pietasque est magna per orbem, Totaque delubris terra referta tuis. Aspice, quae plenis hinc atque hinc sedibus omnes Circumstant, animas, quis nisi terra dedit? Sed sane sint magna hominum peccata, nec usquam Sit pietas, esto, sit tibi nullus honos; Si tamen haud ullae possunt te flectere causae, Et certum est poenas sumere ab orbe graves, Affice suppliciis sontes, et noxia tantum Corpora, at immeritum perdere parce genus. Suppliciis sontes (nisi mavis parcere cunctis). Da, decet; hoc omnes aequius esse putant