Speculum astronomicum terminans
intellectum humanum in omni scientiaFederici Chrysogoni Iadertini.
EPISTOLA
Marcus Antonius, Caroli Contarreni filius, philosophiae
et sacrae theologiae candidatus, Federico Chrisogono
Iadertinorum nobilissimo, artium et medicinae
doctori acutissimo, astrologorum principi, ordinarie in
alma Academia Patavina feliciter legenti, felicitatem.
Pater Atlas, quia astrorum motus optime calluit, ideo
caelum manibus amplecti dicitur. Quod a Ptolemaeo et
Alphonso, rege Hispanorum et imperatore Romanorum,
compertum est satis trepidare. Forte quia, senio confectus,
robore corporis molem tantam sustinere non valet. Vel
forte, quia pater ipse physica cognitione non bene firmatus
monitusque caelos a suo motu trepidationis firmare
non potest. Quare, Federice, philosophorum acutissime
et astrologorum princeps, ne post tantam caeli trepidationem
ruinam minantis universum rueret, bene natura sibi
consuluit Te sidere fulgentissimo a caelo misso. Te, dico,
omni robore praedito omniumque scientiarum humanarum
divinarumque praesidio firmato munitoque, ut quae
labuntur firmares: nec opus est in tui doctrina, vel acumine
intellectus dubitare. Vidi enim te (quid dixi, vidi), vidit
tota Academia Patavina milies subtilissime de secretis et
arcanis naturae publice disceptantem: de potentia Dei; de
eius inefabili modo intelligendi atque producendi; de felicitate
et perfectione nostra; de immortalitate animae, de
reliquis etiam peripateticis (ac tua si essent) pertractantem:
ita tamen quod satis ambigitur doctus ne sis vel sis
ipsa doctrina. Sed quid etiam dicam de tuis divinis mathematicis
in quibus divina integritas maxime suam bonitatem
et excellentiam humano generi communicavit, quum
nos (quantum potentiae ordinatae et fragilitati humanae
conveniebat) sibi similes fecerit, ut subtilissime in hac tua
doctissima oratione in principium studii Patavini doctissime
ostendisti? Quarum vere princeps vel magis parens
esse videris, in manu cuius destructio et constructio
ipsarum sita est, quia te dubitante omnes convenit dubitare.
Quae tu non solvis, non erunt soluta. Aliena video
tibi nullam facere difficultatem, sed tua quidem omnibus.
Hoc tuae publicae disputationes, lectiones, commentaria
et additiones super Quadripartitum et Almagestum
Ptolemaei clare significant. Quare non hoc acumini tui
intellectus, sed cuidam divinitati potius ascribendum esse
puto: tot scilicet magna, imo omnia praeclara, in te uno
individuo esse clausa et contenta. Quae quidem non humanitus,
sed certe divinitus adeptus es. Haec enim sunt,
quae te gratum omnibus reddunt. Haec sunt causa, quare
te turba sophorum Patavina (utilitati propriae consulendo)
in lectorem elegerit, ut tuarum speculationum eam
participem facias et ad felicitatem speculativam dirigas.
Tibi certe sunt omnes virtutes morales; tibi habitus practici
et speculativi; tibi mens sana in corpore sano cum bona
fortuna; tibi omnis felicitas politica atque speculativa; tibi
sermo gratus, amoenus et iocundus. Tu vel paucis omnes
ad te allicis. Tu quidem unicus in omni genere laudum
materiam praebes te extollendi et tamen numquam es
satis laudatus. Tu denique Chrisogonus es, quod Latine
sonat aureum genus, quia vere aureus es intus et extra. O
nos felices, quibus contigit in haec tempora incidisse, talemque
ducem in doctrinis enucleandis modo habere, sub
vexillo cuius continget nos tramite recto et non obliquo
ad terminum felicitatis properare! Ex quo mi Federice:
quamvis te inter sidera post sera tempora collocabimus,
tamen interim praeconia tuarum disputationum lectionumque
in Gymnasio Patavino hincinde collecta; orationem
etiam cum tractatu universali in divinas mathematicas
(qui speculum astronomicum iure dici debet, terminans
totam potentiam intellectus humani in omni scientia, quia
compraehendit omnia humana atque divina) impressioni
per me mandata (ut posteris etiam haec innotescant) ad
te mitto. Reliquas vero tuas lectiones doctissimas lectas et
legendas (bono communi consulendo) tibi imprimendas
relinquo. Vale.
ORATIO clarissimi artium et medicinae doctoris
Federici Chrysogoni Iadertini in Academia
Patavina publice habita
Dum quintum aetatis annum ducerem, una die utroque
parente orbatus sum, concio ornatissima, nec amplius
censores habere volui, sed vi superum et intelligentia non
errante gubernatus primis elementis et grammaticae studiis
me dicavi usque quo duo Civalleli, duo avunculi mei,
duo philosophi acutissimi, duo oratores et poetae ornatissimi,
duo huius almae universitatis moderatores insignes,
me ad studia Patavina excitavere. Quibus brevi defunctis,
legibus operam dare volui, in quibus habitis publice conclusionibus
eisdem finem imposui. Et me divinis mathematicis
ex toto dicavi, amore quarum accensus, non solum
per totam Italiam, sed ferme per totam Europam peregre
profectus sum sub diversis militando ducibus dogmata
divi Platonis et Pythagorae secutus. Cum autem me reflecterem
supra me cognosceremque, quod scire nostrum
sine dialectica est velut in tenebris deambulare, in quibus
siquid manu tenemus, quidnam illud sit, ignoramus. Sciebam
enim mathematicas et eas nesciebam me scire. Solius
enim logici est non solum sciendi modum nobis praebere,
verum etiam defendere nos a malis in practicis et a falsis
in speculativis (Themistio referente). Quare iterum ad
fontem veritatis, ad parentem et alumnam omnium scientiarum
me contuli. Ubi dialecticis, physicis, metaphysicis,
medicinis necnon sacrae theologiae enixe operam navare
volui, solum ut altius secreta naturae et arcana huius
scientiae mathematicae speculari valerem. Qua nihil divinius,
nihil praestantius divina bonitas humano generi
praestitit. Quia, praetermissa auctoritate Philosophi dicentis
tres tantum esse artifices scientificos: mathematicum
scilicet, physicum atque metaphysicum, quorum
mathematicus obtinet primum gradum certitudinis; praetermissa
etiam auctoritate divi Boethii affirmantis nullum
ad culmen sacrae philosophiae posse pervenire neglectis
mathematicis; praetermissa etiam auctoritate magni Commentatoris
Averrois negantis sine habitu mathematico
quempiam posse pervenire ad illam felicitatem speculativam,
quae secundum falsam opinionem peripateticorum
est ultima perfectio nostra, quia Deum non cognovere sub
propria ratione neque esse nostrum in patria beatificum
et aeternum, sed unica ratione volo esse contentus, excellentes
scilicet mathematicas sua nobilitate omnes scientias
humanitus acquisitas excedere, quia per eas solas Deo
optimo maximo similes esse posumus, cum ipsi (Deo benedicto)
et praeterita et futura sint praesentia. At sola
mathematica inter omnes alias scientias humanitus acquisitas
praeterita et futura praesentia facit (quamvis imperfectiori
modo). Etsi haec magis exacte et dearticulate
inquiramus et ad singulas partes huius scientiae inspiciamus,
certe inveniemus, quod ignorata mathematica et qualibet
parte eius, ignorabitur quidem tota latitudo entis et eius
perfectio tota discurrentibus nobis ab arithmetica integritate
tamquam a parente omnium scientiarum. Qua
ignorata geometriae qualis cognitio erit? Puta trianguli vel
quadrati cum nihil aliud sint, nisi figura tribus vel quatuor
lateribus vel angulis contenta, quae omnia solo numero
compraehenduntur? Non musicae, cum nihil aliud sit
quam numerus ordinatus ad sonum. Non astrologiae,
cum nihil aliud sit, quam diversae observationes, motus
planetarum, vices temporum, annuae conversiones, diversi
labores solis atque lunae, quae omnia solo numero
mensurantur. Non corporum caelestium, non substantiarum abstractarum; denique non Dei benedicti, cum et
ipse numero subiacere videatur, quatenus est unum principium actu existens, a quo omnis multitudo, omnis bonitas essentialiter fluit et dependet. Ignorata etiam
geometria certe ignorabitur tota mundana moles, quae
nihil aliud est quam corpus centro et circumferentia perfecta terminatum. Cui etiam figurae competit motus velocissimus, de quibus in libro De caelo et mundo agitur.
Ignorabitur etiam omnis longitudo, latitudo et profunditas, quae sunt dimensiones ipsius corporis. Situs etiam et
locus, de quibus in De physico auditu. Ignorata etiam
musica ignorabitur animae mundi compositio. Quae secundum divum Platonem est musicali harmonia composita: de qua in libro De anima maxime secundum Themistium,
qui hac ratione motus voluit considerationem
animae, non naturalis, sed mathematicae considerationis
esse. Qua quidem ignorata ignorabitur omnis modus
sciendi per abstractionem, qui tantum est scientificus.
Ignorata etiam astrologia, qua cognoscimus fatalia
sidera, per quae mentes hominum, fortunam omnem, vitam
atque mortem. Denique ignorata ipsa effectus omnes
in sphaera activorum et passivorum ignoramus: qua etiam
cognita (ut causa) effectus omnes facile cognoscimus: de
quibus in Metheoris et in De bona fortuna. Unde non
sine forti ratione divini Platonici atque Pythagorici totam
philosophiam naturalem atque divinam solo numero speculati
sunt. Est enim tantae excellentiae et ambitus, quod
eminenter transcendit omnem cogitationem nostram,
totam potentiam, et lumen intellectus nostri. Quem numerum,
species, vel ideas id est rationes in opifice manentes,
specificos numeros vocavere. Dico specificos, quia
species quae hic sunt, producunt, numeros dico, nam sicut numerus numerum producit, velut duo quatuor et
quatuor octo, ita et rationes quae in opifice sunt, eas producunt
species, quae hic sunt in inferioribus. Et quemadmodum numerus res ipsas definit qui enim decem vel
septem dicit, his res quot sunt definit nec amplius cogitationem nostram errare sinit; ita et rationes opificis inductis speciebus materiam ipsam, quae inordinate fertur definiunt. Ubi enim materia speciem suscepit, non ultra
inordinate fertur. Ubi enim calidum et siccum suscepit,
ignem efficit. Ubi calidum et humidum, aërem. Et sic
in aliis speciebus discurrendum est. Sed si quis hunc modum philosophandi divi Platonis et Pythagorae negare
vellet, quia sic in cognoscendis rebus non sensibus corporis, sed sola vi animae uti oportet, magis sibi praeponens
modum numerus res ipsas definit qui enim decem vel
septem dicit, his res quot sunt definit nec amplius cogitationem nostram errare sinit; ita et rationes opificis inductis speciebus materiam ipsam, quae inordinate fertur definiunt. Ubi enim materia speciem suscepit, non ultra
inordinate fertur. Ubi enim calidum et siccum suscepit,
ignem efficit. Ubi calidum et humidum, aërem. Et sic
in aliis speciebus discurrendum est. Sed si quis hunc modum philosophandi divi Platonis et Pythagorae negare
vellet, quia sic in cognoscendis rebus non sensibus corporis, sed sola vi animae uti oportet, magis sibi praeponens
modum cognoscendi ex sensatis et non ex potentia numeri,
quae a materia abstracta est, cum omnis nostra cognitio
ortum habeat a sensu, negaret etiam mathematicalia ad
scientiam facere. Certe, haec bene dispositus quis dicere
non potest. Quia quaecumque a concavo orbis lunae continentur,
omnia sunt propter hominem secundo Physicorum:
faciunt enim ad facultatem, ad sanitatem et ad animam.
Quae omnia sola mathematica sibi vendicavit. Ad
facultatem enim quia omnes artes mechanicas continet,
quibus facultates omnes acquiruntur. Ad sanitatem
etiam, quia totam medicinam continet teste Hypocrate,
medicorum semita veritatis. Medicus (inquit) si non est in
stellarum scientia perspectivus, quis in eius manibus non
confidat: quia caecus non immerito potest diffiniri. Idem
in libro De aëre et aqua. Et si ex altissimis consideraveris,
invenies astrologiam esse potissimam partem medicinae.
Albumazar in suo Introductorio maiori: astrorum cognitio
est principium medicinae. Quis enim medicorum cognoscet
repentinam permutationem crisis, nisi astrorum cognitionem
habuerit? Quas omnes etiam Conciliator
differentiarum ciiii stellis attribuit. Quis enim negare
potest luna existente veloci cursu crisim septimam ad
sextam non pervenire et eadem tarda, septimam ad octavam?
Quia variatis causis et effectus variabuntur. Quis
etiam sano existente homine eadem hora letali morbo
infici? Sicut et aura lenis et placida, quam tempestuosae
procellae minus momento violant atque corrumpunt. Nec
sane est recurrendum ad proprietates occultas medicorum, quia sunt manifestae ex stellis: teste Averroe, acerrimo
medicorum stimulo, in fine sexti Colliget, qui insecutus
veritatem, veritate coactus dixit has proprietates
medicis occultas ex stellis esse manifestas. Unde repentini
casus, mutationes aëris, periodi diversae. Denique
quis omnia scaeva accidentia infirmi? Quis negare potest
vegetabilia humidam substantiam habentia luna crescente
non augeri et eadem minuta lumine non diminui. Aegrotantes
etiam ex repletione luna crescente et ex inanitione
ipsa deficiente infirmitatem non intendi, aucta
causa. Quis etiam negare potest moriturum morte non
violenta non mori, priusquam luna incipiat ab angulis
orientalibus descendere, quia dum ascendit et si infirmum
morientem iuvare non valet, conservat tamen ipsum;
quod in prognosticis medicis astrologiam habentibus
non mediocris utilitatis atque gloriae esse solet. Ex quo
Hypocrates, Galienus et Avicenna non cessant exclamare
contra imperitos medicos mathematicam ignorantes. Facit
etiam ad animam: nonne anima ipsa cognitione sola perficitur?
Et hoc erit quando causas effectuum cognoscimus.
Sed maria fluxum et refluxum a luna accipiunt; mineralia
in visceribus terrae generantur, plantae et animata omnia.
Vici et civitates leges Maurorum, Chaldaeorum solum a
stellis accipiunt; nativitates, periodos et statuta tempora
durationis ab eisdem habent. Quibus quidem ignoratis
cuncta convenit ignorare, quibus etiam cognitis anima
suam perfectionem habebit. Haec etiam Philosophus confirmat
dicens, quod virtus solis et stellarum diffusa in aëre
facit omnes istas alterationes in sphaera activorum et passivorum.
Quis etiam velocitatem firmamenti compraehendere
potest, quod in minuto horae sua velocitate terram
universam circuiret; 11411, si eadem velocitate circa superficiem
terrae moveretur, qua in orbe proprio? Quamvis
divus Hyeronimus multo velociorem motum ponat, tamen
nos principem astrologiae secuti positionem eius
approbamus. Quis magnitudinem solis, qui terra maior
est clxvi et ipsa luna 6644 nisi periti astrologi? Quis reliquas
stellas, quarum quaelibet visu notabilis, maioris est virtutis quatuor elementis? Quae se habent in pura potentia
activa et elementa in potentia passiva. Ergo astrologiam
quis sanae mentis negare potest? Sicut ille qui affirmat
stellas non agere in haec inferiora neque gubernare
universum, negat etiam ex consequenti dictum Philosophi
primo Metheorum, quod necesse est hunc mundum
inferiorem superioribus lationibus contiguum esse, ut
inde omnis virtus gubernetur, sed dicit stellas esse tantum
ad ornamentum universi. Quis enim sani capitis auderet
dicere (pace eius dixerim) tantam dementiam: sed forte,
ut patribus tantum contradiceret, ausus est, tam grave
scelus committere; quod etiam si Aristoteles dixisset, inter
ignaros non solum sacrae astrologiae, verum etiam philosophiae
esset collocandus. Quia ex hoc uno utraque destruitur.
Ex quo etiam uno talem etiam se ostendit, qualem
docti quam plurimi impium semper iudicavere, quia in
multis (sine sale) alienis messibus falcem imposuit.
Quamvis a vulgari turba magnus philosophus iudicandus
sit, quia scripta sua ornatu verborum velavit et furata
habuit; cum tamen scientia non sit de nominibus neque
de ornatu verborum, sed de rebus ipsis – nomina enim
sunt posita secundum convenientiam primorum impositorum,
ut eis passiones, quae in anima sunt, ex subiectis
rebus voce vel litteris significemus primo Peri hermeneias.
Sed res ipsae sunt ex necessitate naturae de quibus
est tantum scientia; quia scientia est de illis quae sunt per
se et quae aliter se habere non possunt. Accidit enim substantiae
lapideae, quod nominetur lapis: quia Graece non
sic nominatur. Non tamen eidem accidit gravitas vel mobilitas,
quae est sua forma intrinseca vel propria passio,
quae aliter se habere non potest. Unde sacra philosophia
et inviolabilis astrologia nuda est, quia nuda et una est
veritas et non indiget adminiculis vel aliqua fucatione
verborum, sed nuda et simplici narratione verorum. Quapropter eius sophismata impugnando ex falsis suppositis,
fabricata contra inviolabilem et sacram astrologiam, scripta mea foedare nolo, cum ea primis etiam elementis
imbutus (stans pede in meo) quilibet solvere posset – vel
etiam negando consequens et omnes eius consequentias; quia ex falso suppositis falsae sequuntur conclusiones. Quamvis ea solvere quidam conati sunt et tamen
nihil duxerunt. Existimo enim non minorem fatuitatem
esse fatuas positiones impugnare, quam sunt ipse fatuae
positiones. Quare videtis, patres optimi, admiratas mathematicas omnia in se eminenter continere: facultatem scilicet, sanitatem atque animam. Omnia certe suadent eas
tota mente amplexandas et tamen eis alia praeponitis.
Quibus si loquendi facultas daretur, nonne mortales omnes
lacrimosa voce sic compellaret: O crudeles homines,
vanis deliciis dediti, a propria perfectione vestra revocantibus;
in sola enim cognitione intellectiva Dei imagines
estis, scire tamen et intelligere non quaeritis non solum
secreta Dei et naturae, verum etiam nec manifesta in natura.
Quid enim manifestius est, quam solem atque lunam
singula luce horoscopalem partem modo occupare, modo
in Oceano se abscondere et tamen ortus et occasus est
nobis ignotus? Et in continua admiratione esse vultis,
quae est parens ignorantiae et imperfectionis humanae.
Quid etiam manifestius est, quam praesentiam solis lucem
generare et eius absentiam tenebras producere; in certa
etiam distantia aliqua generare tantum, aliqua generare
atque vivificare et in certa appropinquatione aliqua infirmare
tantum, aliqua infirmare atque corrumpere? Et
tamen ista divina speculatione privati estis. Sed quod magis
detestabile mente concipi potest, quam quod nos homunculi
negligimus illa, quibus pauca in patria digniora omni
speculatione reperiantur. Videmus enim solem atque lunam,
instrumenta omnium operationum Dei benedicti
(respectu potentiae ordinatae), uniformi motu universum
gubernare. Et tamen ista felicitate speculativa privati estis.
Nec vos peripateticos tanti criminis inanes esse video,
quia etiam posita per vos aeternitate mundi, nonne sensate videtis solem unum individuum, unum incorruptibile, unum aeternum, unum aeterno tempore conservans
aeternas species? Solem dico, quem prisci deum esse credebant, tantae est divinitatis atque virtutis, nec tamen
ista speculari curatis; sed tantum in his, quae in materia
sunt secundum esse et secundum diffinitionem immersi
estis. Quare, o vos omnes, elevate animas vestras. Quaerite perfectionem vestram. Sequimini divinas mathematicas. Quae solae eminenter continent facultatem, sanitatem, animam et totam perfectionem humanam humanitus
acquisitam.
SPECULUM astronomicum terminans
intellectum humanum in omni scientia
clarissimi artium et medicinae doctoris
Federici Chrysogoni Iadertini
Praefatio in librum Elementorum Euclidis
In primis Deo trino optimo maximoque gratias agamus,
sicut suae gloriae celsitudo expostulat. Qui talem mihi
gratiam concessit, ut amicis ex vobis, doctores celeberrimi
et scholares non minus studiosissimi quam acutissimi, pro
parte satisfacere valeam, qui me rogastis, ut nostrarum
speculationum in mathematicis vos participes esse velim.
Cum omne bonum inquantum bonum sit communicabile,
quamvis animo proposueram soli incumbere speculationi
mihique uni satisfacere, tamen precibus vestris victus
hanc provinciam legendi libenti animo suscepi, in qua promitto
vobis viam brevem et facilem (quamvis sint multa in
eis abdita et secreta). Omnia etiam superflua resecare et
necessaria ad perfectam cognitionem huius scientiae adducere.
Ad quidditates rerum descendere et ad sermones
per se, qui sunt apti solvere omnes quaestiones contingentes
in hac scientia. Dico viam brevem, praeterquam in isto
principio, in quo convenit, ut sermo noster dilatetur circa
octo particulas universales reducibiles ad quatuor genera
causarum tactas ab Averroe in prooemio De physico
auditu. Utiles tamen erunt et necessariae, quando bene
applicabuntur ad istam scientiam. Quibus bene declaratis
declaratae erunt causae omnes, principia et termini,
quibus innititur et fundatur ista scientia. Ideo sermo in
principio debet esse longus, in quo principia declarantur
et termini, ut habitis his facile habeantur et ea, quae sunt
in scientia. Parvus enim error in principio magnus sequetur
in fine (ut refert Averroes in commento quarto tertio
De anima de mente divi Platonis) et Philosophus in Textu
commenti xxxiii primo Caeli. Ignorata enim materia circa
quam (in artificialibus) ignoratur et via motus. Ignorato
etiam fine et utilitate ignoratur et terminus ad quem et
propter quem. Quibus quidem ignoratis tota intentio
nostra frustraretur. Exordium itaque sumemus ab his,
quae ad librum Elementorum Euclidis sunt necessaria, in
secundo vero tractatu, quae ad arithmeticam pertinent,
in tertio vero quae ad musicam speculativam divi Boethii
spectant. In quarto et ultimo, quae ad astrologiam speculativam
et iudicialem, in Quadripartitum et Almagestum
Ptolemaei, sunt utilia.
Capitulum primum tractatus primi:
de genere causae efficientis
Euclides igitur Megarensis est efficiens huius artis,
scilicet libri Elementorum; qui quidem in ista scientia
attigit ultimum gradum perfectionis possibilem per naturam:
quia nihil excogitari potest, quin illud idem actu
vel virtute in dictis suis contineatur bene intellectis et
bene applicatis ad ipsas res. Efficiens vero rei subiectae
arti non datur in tota mathematica, ex quo neque datur
demonstratio in genere causae efficientis, sicut neque in
genere causae materialis. Quia cum in eis non sit aliquod
agens universale neque particulare, neque materia ex qua,
sicut datur in naturalibus, puta corpora caelestia et haec
individua materia prima et materia proxima, sequitur
etiam necessario, quod non sit demonstratio in genere
causae finalis; cum omne agens agat propter finem secundo
Physicorum. Sed ubi non est materia ex qua, non
est efficiens, quo circumscripto tollitur certe omnis finis.
Restat igitur sola demonstratio in genere causae formalis,
quia est scientia sexto Metaphysicae et cum omnis
scientia sit per demonstrationem a priori vel a posteriori.
Sed in ista non a posteriori, quia causae in ea sunt aeque
prius notae nobis et naturae, ergo a priori. Ita tamen,
quod conclusio priorum demonstrationum sit praemissa
sequentis demonstrationis. Quia omnia posteriora natura
demonstramus in istis per ea, quae sunt priora natura,
quia per causas adaequatas.
Capitulum secundum: de genere causae materialis
Subiectum vero huius artis, scilicet libri Elementorum
vel principiorum Euclidis, est quantitas. Quae accipitur
pro genere causae materialis, circa quam. Quae est duplex
(ut infra videbitur), quod praecognoscitur in scientia duplici
praecognitione: ideo neque demonstratur primo
Posteriorum. Sed quia titulus huius artis est liber Elementorum
vel principiorum, qui quidem ab omnibus exponitur,
quod ideo dicitur principiorum propterea, quia apud
priscos iste liber habebatur loco logicae, quae est principium
in omni scientia. Quae quidem expositio est ex toto
falsa et ruinosa. Quia logica est de syllogismo fabricando,
hic vero nulla ars talis data est, de qua solius est logici.
Imo (quod fortius est) praesupponit logicam, quia semper
hic vel est processus diffinitivus vel demonstrativus; quod
utrumque docetur a Philosopho in Posterioribus analyticis.
Quare istis omnibus convenit ignorare primas radices
huius artis, prima principia, fundamenta et totam intentionem
doctoris et magistri; et nil mirum, quia de raro
contingentibus est, ut quis sit peritus mathematicus et
bonus philosophus. Ideo aliter est dicendum. Est enim
unum de secretis huius artis, non intellectum ab aliquo
quem ego viderim. Unde cum in isto libro subiectum sit
magnitudo et cum nulla magnitudo cognoscatur, nisi
prius habeamus rationem cognoscendi illam, quae quidem
ratio cognoscendi est ab actu ix. Metaphysicae textu
commenti xx; cum etiam omnis ratio cognoscendi sit principium primum in scientia, quia est metrum et mensura
ex x. Metaphysicae, sequitur quod hic principali intentione agitur de principiis cognoscendis, quia de mensuris, actu omnium mathematicalium et in potentia omnium naturalium et divinorum, ut infra latius in capitulo
primo de hoc dicemus. Cum hanc nostram expositionem
exponemus per ipsummet Doctorem; qua nulla est verior
quam Doctorem per Doctorem eundem exponere. Sed
iunior statim dubitare posset et subtiliter: quia istud, quod
dictum est, non videtur esse bene dictum. Quia Euclides
nullibi videtur agere de mensuris, imo solum de figuris,
angulis, proportionibus, de capacitate, distantiis et prospectiva speculativa, solutio est notanda, ex qua habebitis
intentionem totius operis in virtute. Primo tamen notandum est, quod mensura est multiplex. Sicut et multiplex
mensuratum, quia longitudo cum una dimensione, ut linea. Secunda latitudo cum duabus, ut superficies. Tertia
profunditas cum tribus, ut corpus, quia longitudinem,
latitudinem et profunditatem in se continet. Quarta capacitas, ut cyathi continentia, puta ipsius aquae. Quinta est
pondus, puta semiuncia vel libra. Sexta et ultima est ipsa
anima intellectiva, quae est mensura omnium intelligibilium, cuius est omnia finire, terminare et mensurare. Secundo
notandum, quod mensura, inquantum talis, est
indivisibilis, quia minima x. Metaphysicae; et mensuratum
omne, inquantum tale, est indivisibile vel proprie vel metaphorice,
scilicet respectu intelligibilium. Tertio notandum,
quod omne, quod est mensura, potest esse et
mensuratum respectu diversorum; quia dicit oppositum in
adiecto, quod idem respectu eiusdem sit mensura et mensuratum,
quia divisibile et indivisibile. Tamen prius natura
est mensura quam mensuratum, quia prius perfectum
quam imperfectum. Omne enim imperfectum fluxit a
perfecto: Boethius in libro De unitate et uno et idem secundo suae Arithmeticae, primo De anima textu commento lxxxv. et non econtra; quia posterius non potest esse
causa prioris. Sed cum nulla magnitudo intelligi possit,
nisi prius cognoscamus mensuram – qua fit ipsa cognitio
– quae se habet ut forma, et mensuratum ut materia. Sequitur ergo quod Euclides primo agit de perfecto,
quam de imperfecto, quod convenit ordini doctrinae.
Quod autem primo agat de mensura patet inductive, quia
primo diffinit punctum, quod est mensura lineae. Secundo diffinit lineam, quae est mensura in sui ipsius et superficiei. Tertio, in primo theoremate primo agit de triangulo
et non de quadrato vel pentagono, tamquam de
mensura et parente omnium figurarum, quia omnes figurae
ab ipso originem habent et omnes aliae ex ipso sunt
compositae et compositae in ipsum resolvuntur. Et sicut
dicit divus Boethius in primo suae Arithmeticae, quod
unitas est parens totius latitudinis numeri, in quem eadem
composita etiam resolvitur. Sic etiam est mensura ipsius.
Quinarius enim numerus nullo mensuratur, nisi unitate,
tamquam suo parente. Istam etiam rationem triangulus in
figuris sibi vendicavit, quia est parens et mensura omnium
figurarum rectilinearum. Cum de non rectis lineis non
sit scientia praeterquam de circulo, cuius est tantum una
scientia, sicut et una diffinitio: quia figura, in qua lineae a
centro ad circumferentiam ductae sunt aequales. Unde
sicut unitas est mensura in quantitate discreta, linea in
continua, et triangulus erit in figuris, de quibus principaliter
agitur in ista arte. In angulis autem, quorum tres sunt
species tantum, recti scilicet et acuti et obtusi, quorum
rectus erit mensura sui et aliorum, quia minimus, quia
unus tantum, quia indivisibilis, quia et perfectus. Reliqui
autem tam acuti, quam obtusi, sunt infiniti. Ideo imperfecti, quia illud est magis perfectum, quod est magis unum
et indivisibile. Quod autem aliae duae species acutorum
et obliquorum sint infinitae, patet, quia inter quaelibet
duo puncta infinitas lineas ducere possumus. Quae lineae
si interceptae fuerint intra angulum rectum, erunt illi
omnes acuti et angulus rectus eos mensurabit, quia ad
illos se habebit ut multiplex vel ut particularis super partiens, multiplex super particularis vel ut multiplex superpartiens. Si vero lineae infinitae fuerint ductae inter duo
puncta addentia angulo recto, cadentes tamen super datam rectam lineam et in eodem puncto, dico, quod
et hos angulus rectus mensurabit, non tamen erit multiplex,
sed se habebit secundum omnes differentias proportionum
sub super particularium vel sub super partientium,
quia angulus obtusus semper continet totum angulum
rectum et aliquam vel aliquas eius partes. In aliis
etiam mensuris est posita mensura ab Euclide in locis
propriis: ut de ipsa capacitate ab xi. libro Elementorum
infra. In pondere etiam, quae est puta uncia, semiuncia,
dodrans, secundum quod unum accipimus pro mensura
vel pro mensurato. Est et sexta mensura praeclarior omnibus
aliis, anima scilicet, quae est mensura omnium intelligibilium
tam naturalium, quam divinorum, quam
mathematicalium. Ex quo patet, quod cum anima sit mensura, anima non intelligit, sed aggregatum ex anima et
materia, puta Socrates, quia anima est id, qua fit intellectio,
iuxta illud Philosophi primo De anima textu commento
lxv. Si quis dixerit animam intelligere est ac si diceret animam
texere vel filare. Quare mensura, puta ulna, visio vel
anima, non cognoscunt, sed sunt mensurae, quibus fit
cognitio. Quod autem dictum est de anima, sane intelligendum
est de intellectu nostro et non substantiarum
abstractarum, quia Philosophus dissentit ex toto a veritate
et fide catholica, quae tenet, quod intelligere nostrum
est accidens, sicut et intelligentiarum abstractarum, puta
angelorum, et quod solius Dei intellectio est sua substantia; quae intimius se habet ad essentiam divinam, quam
alia attributa in divinis. Philosophus autem, quod in nobis
tantum est accidens, quia intelligimus per species. In aeternis vero intellectus et intellectum est idem omnibus
modis, quia cognoscendo suam substantiam cognoscit et
producit omnia xii. Metaphysicae, sic tamen intelligendo,
quod prima intelligentia nulla potentia est composita,
quia a nullo dependet neque in fieri, neque in conservari,
sed est primum simpliciter. Secunda vero et tertia et aliae
intelligentiae, quamvis intelligunt per sui essentiam, eminenter omnia inferiora a se diminute tamen superiora,
quia cognoscunt se dependere a prima. Quam dependentiam philosophi potentiam vocant. Penes quam sunt
imperfectiores prima intelligentia, in quibus datur latitudo
multa. Quanto enim aliqua removetur magis a prima,
tanto est magis imperfecta, quia omne quanto magis removetur a perfecto, tanto magis remittitur eius potentia.
Exemplum, si esset aliquod visibile in sua maxima perfectione, puta ut c, sint etiam plures potentiae visivae, quarum una sit ut l, alia ut xl et caetera. Vel aliter: sint plures
potentiae visivae eiusdem perfectionis, si tamen una plus
distaret alia et tertia plus quam quarta et caetera. Dico,
quod imperfectiori modo videt illa potentia visiva, quae
est minoris virtutis vel illa, quae magis distat, quam illa,
quae minus posita paritate in potentiis. Sic est in illis intelligentiis
secundum Philosophum. Nec mirum tantam
diversitatem esse in mensuris. Hoc enim naturale est.
Philosophus enim x. Metaphysicae dicit, quod in omni
praedicamento est reperire metrum et mensuram, ad hoc,
quod de unoquoque scientia habeatur, ex quo patet nostram
expositionem esse veram, tam ad intentionem mathematicam,
maxime ipsius Euclidis, cuius doctrinam
imitamur, quam etiam ad intentionem naturalem et metaphysicam,
de quibus necesse est omnem artificem scientificum
primo cognitionem habere.
Capitulum tertium: de genere causae formalis
Ordo, divisio, proportio et via doctrinae reducuntur
ad genus causae formalis. Ordo autem huius libri est
semper procedere ab universalibus simplicibus non contractis
ad aliquam materiam, sed solum versari in materia
intelligibili. Quia in materia sensibili non datur linea sine
latitudine, qualis scientiae geometricae convenit, ut patet
ex sua diffinitione, sicut neque datur corpus perfecte
sphaericum. Tamen sunt applicabilia ad omnem materiam
sensibilem et intelligibilem, quia se habent, ut formae et
rationes cognoscendi, quod nihil aliud est, quam ipsa
mensura. Divisio est in prohemium et tractatum; secunda
ibi triangulus aequilaterus. Tractatus autem in xv. libros
digestus est. De divisione cuius dicemus in primo theoremate.
Proportio autem huius artis ad alias scientias
mathematicas se habet, velut radix: arithmeticam enim
continet in potentia, quia ad divisionem continui causatur
numerus. Posita enim aliqua magnitudine illa primo est
una, quae, si primo dividatur, excrescet primus numerus,
qui est binarius: si vero in tres partes, illico nascetur ternarius,
si vero in quatuor, procreabitur quaternarius et sic
de alia latitudine numeri dicendum est. Continet etiam
musicam, quae nihil aliud est, quam numerus sonorus.
Sed si numeri tota latitudo in continua magnitudine
continetur, etiam ipsa musica in eadem magnitudine: in
qua et ipse numerus, certe continebitur. Continet etiam
astrologiam, quae nihil aliud est, quam considerare situs
planetarum, primo per lineam rectam, quae est ipse situs
vel coniunctio planetarum adinvicem. Per figuras etiam,
quae sunt ipsi aspectus stellarum inter se, puta sextilis,
quadratus, trinus et huiusmodi, quae est ipsa geometria.
Si vero fiunt observationes temporum annuaeque conversiones,
solis etiam atque lunae diversi labores, certe
haec omnia solo numero mensurabuntur. Cum autem
ipse numerus in quantitate continetur, astrologia etiam
in eadem continebitur. Sed cum istae partes mathematicae
contineant omnes alias scientias, certe multo magis
haec continebit illas, quam et suas partes. Via doctrinae
est, quod semper in ea procedimus a causis magis notis
nobis et naturae, opposito modo, quam fit in naturalibus,
in quibus innata est via nobis, ut ex notioribus nobis,
incertioribus vero naturae, procedimus ad ea, quae sunt
magis nota naturae et minus nobis. Quia ab effectu supra
causam, praeterquam in paucis, quia in duobus vel ad
plus in tribus in tota philosophia naturali et divina primo
processu demonstramus, ut in textu commenti xxiiii. secundi
De anima, et in De memoria et reminiscentia.
Capitulum quartum: de genere causae finalis
Intentio et utilitas idem sunt, quod et bonum accipiuntur
pro genere causae finalis. Intentio autem est
principaliter tradere mensuras omnium magnitudinum
et secundaria intentione tradere omnia mensurabilia secundum
sensum iam supra dictum. Utilitas autem est,
quod habitis his dispositi erimus ad omnes scientias speculativas,
practicas et artes mechanicas. Dico ad scientias
speculativas rationales et reales. Rationales, quia
cognoscemus medium, quo Aristoteles usus est in fabricando
instrumentum syllogisticum, ut infra in primo theoremate
primi Elementorum Euclidis dicemus. Ad reales
etiam scientias et speculativas erimus dispositi, quia sunt
mediae inter divinam cognitionem et naturalem duplici
mediatione. Prima, quia participat utraque cognitione secundum
unam differentiam in modo scilicet abstrahendi
et considerandi, quia secundum esse est in materia et
secundum diffinitionem abstracta a materia. Secundo
etiam modo mediat, quia divina simpliciter est de obiecto
prius noto naturae quam nobis. Naturalis autem ordine
procedendi est de obiecto prius noto nobis, quam naturae.
Sed mathematica tam simpliciter, quam ordine procedendi
est de prius notis nobis et naturae. Ex quo in plus se
habet secundum utramque differentiam: quam divina et
quam naturalis. Ex quo patet, quod per applicationem
est ratio cognoscendi in omni scientia, non solum nostra,
verum est etiam ratio cognoscendi ipsius intellectus divini
(secundum divum Boethium), quia ea ratione, qua
intelligit, eadem etiam et producit xii. Metaphysicae. Sed
ratione mathematica intelligit, ergo et producit. Et hoc
est quod divus Plato medio mathematico omnia et ipse
speculatus est et processit a causis supra effectus, sicut et
ipse Deus benedictus. Quod, si haec magis dearticulate
vellem explanare, oporteret altius repetere, ubi certe non
sensibus corporis, sed sola vi animae opus esset. Divus
Plato imitatus et Pythagora, omnis veritatis et subtilitatis
acutissimi indagatores, docentes nos res ipsas altius speculari,
quam philosophi naturales fecere. Qui ex sensatis
tantum in cognitionem procedentes, ad nullam tamen
cognitionem devenientes, ad quam sensus non se extendit.
Quorum modum philosophandi nunc relinquamus,
quia non est praesentis negotii, cum academicos modo
convenit imitari. Ubi tamen opus fuerit, peripateticum
me esse utique non negabo, quia nulli dogmati ingenium
meum quandoque summittere volui, sed omnium
veritatem amans omnium veritatem secutus sum.
Sed ubi altum pelagus divi Platonis natare proposuimus,
aliqua dicemus. Qui per idem medium mathematicum
cognovit esse unum, quod in mente sua, principium esse
dixit. Quod tamen celare voluit, ne tam divina scientia
vilesceret, cui etiam sutores per viam incumbere possent,
si palam illud fecisset. Sed voluit, ut sola vi et lumine intellectus
agentis cum propriis speculationibus ad tantam
divinitatem et felicitatem (ut decet) quilibet pervenire
debeat. Unde quaecumque scripsit, sub illo principio celato
scripsit deos tamen execrans, ut dignos tali divinitate
iuvarent invenire propositum, quo invento illud celare. In
quo quidem principio cognovit omnes quiditates relucere.
Cognovit etiam, quidnam sit prima causa, quidve secunda,
et qualiter prima causa annectitur secundis, quamquam
sic obscure descripsit, ut vilibus celaret artem, quos a sua
grege sic arcere voluit. Forma (inquit) est quae, cum unitur
materiae, corpus efficit, constans ex materia et forma,
cum vero forma separatur a materia. Deus est quiditas et
essentia simpliciter simplex, iterum in potentia informare
omnem materiam, cum summa iustitia donare partem formae
secundum merita materiae. Qua iustitia universum
constitutum est. Quod dupliciter considerabat: per lineam
scilicet rectam et obliquam. In rectam lineam inspiciens
inveniebat omnia esse unum: unam substantiam, unum
principium immobile. Nam sicut in lineam in rectum aspectam
extrema a mediis non distinguuntur, ita etiam in
ista consideratione omnia erant unum. Et si Parmenides
et Melissus sic intellexerint, quod scilicet primum principium
sit unum immobile (ut credendum est), rationes,
certe, Philosophi primo De physico auditu omnes cessant,
cum in eis impugnandis in aequivocis laboraverit. Inspiciens autem in lineam ex obliquo invenit multitudinem
entium, quam prima sui divisione divisit in infinitum et
finitum, actum et potentiam, quod idem est, ac in decem
praedicamenta, cum actus et potentia circuunt omne
genus finitum et terminatum. Iterum istam multitudinem
entium considerabat tripliciter, secundum quod sunt tres
modi considerandi, qui quidem constituunt tres artifices
scientificos et speculativos: mathematicum scilicet, physicum atque metaphysicum. Unde iste imitatus est ipsam
naturam: quia speculatus est entia et ordinem universi
opposito modo quam naturales fecere, quia medio mathematico a causis procedendo supra effectus, sicut et
ipsa natura et Deus benedictus. Sed ne videamur extra
propositum digredi, his modo finem faciamus.
Capitulum primum tractatus secundi:
de arithmeticae nobilitate
Propositum erat in secundo loco velle pertractare de
his quae utilia sunt et digna cognitu ad libros Arithmeticae
divi Boethii pertinentia, cuius ipse est efficiens vel
a Nicomacho accepit, non curo. In reliquis vero generibus
causarum fere eodem modo se habet cum his quae
de natura quantitatis continuae dicta sunt. Placuit enim
mihi non servare ordinem divi Boethii qui ab arithmetica
integritate ordinem sumpsit et non ab ipsa quantitate
continua. Video enim quod quantitas continua multo
maiorem ambitum, latitudinem et potentiam habet quam
ipsa arithmetica, quia est parens reliquarum partium
mathematicae, ex consequenti aliarum scientiarum. Inquit
enim arithmetica cunctis prior est non modo, quod hanc
ille huius mundanae molis conditor Deus primam suae
rationis habuit exemplar: hinc enim quatuor elementorum
multitudo mutata est, hinc motus astrorum caelique
conversio et caetera. Nec ista ratio divi Boethii militat
contra me, quin debuissem exordium sumere ab Elementis Euclidis et non ab arithmetica tamquam parente
omnium scientiarum. Cuius oppositum ego supra dixi,
videlicet quod quantitas continua est parens omnium
scientiarum, ut probavi. Sed quia contradictio est idem
respectu eiusdem et eodem modo sumptum. Sed hic est
multa aequivocatio, quia ille numerus, ut est in mente
divina exemplar, et ratio vel obiectum sui intellectus, certe
sunt substantiae de mente divi Platonis, quia tam secundum philosophos, quam etiam secundum veritatem
catholicam non cadit accidens in Deo. Sed iste numerus,
de quo quaerimus modo scientiam, est accidens, quia
causatus ad divisionem quantitatis continuae. Quare illo
modo accipiendo numerum, bene est prior, non solum
ista quantitate continua et discreta (quae sunt accidentia),
verum etiam ipsis intelligentiis secundis tempore
et natura (secundum veritatem catholicam), quamvis
secundum peripateticos non sit prioritas temporis in substantiis
abstractis, quia in aeternis non prius tempore est
unum quam alterum, quamvis in illis sit ordo perfectionis.
Tamen de tali numero difficilis est scientia. Maxime
apud peripateticos, qui negavere Ideas Platonis, ut sunt
abstractae a singularibus. Tamen Aristoteles certe non
sensum, sed verba Platonis impugnavit. Quia tales ideae
apud Platonem sunt ipsi numeri vel rationes in mente divina
existentes (ut supra probatum est), quod certe neque
Aristoteles ad hunc sensum negare posset. Numeri vero
ad nostrum usum redacti sunt similitudines illorum in
mente divina existentium. Quibus in cognitionem illorum
in mente divina existentium academici devenere. In quo
quidem processu clausum est illud principium celatum
divi Platonis, quod et ego celare volo tamquam iuratus ab
ipso. Sub quo principio (si Deus mihi vitam prolongaverit)
multa praeclara scribere potero. Sed qualitercumque sit,
non est nobis in hoc vis facienda, nec volo contraire tanto
philosopho, sed sit utrique proprius modus procedendi
in ipsam veritatem et perfectionem nostram. Quia talis
numerus diversimode consideratus potest esse et prior et
posterior natura et perfectione.
Capitulum primum tractatus tertii:
de musica integritate
Convenit modo ut aliqua dicamus de musica integritate
eiusque excellentia. Subiectum cuius est numerus
sonorus. Quod nihil aliud est, quam proportio quorundam numerorum in quibus inventa est harmonica consonantia, amicitia et convenientia maxima et media. Notanter dixi (quorundam numerorum), quia non omnes
proportiones numerorum sunt amicae inter se neque
constituunt symphoniam. Sed solum quinque tantum,
secundum quod quinque modis fiunt combinationes diversae in ipso quaternario. Quarum prima est et maxima
bisdiapason, Latine quadrupla, secundum quod duo
extrema comparantur ad invicem, scilicet unum ad quatuor, et constituitur ex decem tonis et quatuor semitoniis,
ex numero vero 2304 et 9216. Secunda vero est composita
ex numero vero 2304 et 4608. Quarta diapente, vel sesquialtera,
ut duo ad tria, constituta ex tribus tonis et uno
semitonio, ex numero vero 2304 et 3456. Quinta et ultima
est diatessaron, vel sesquitertia, ut 3 ad 4, continens duos
tonos et unum semitonium. Tonus vero et semitonium
maius et minus. Diesis, apotomes, coma et huiuscemodi
sunt voces componentes et commensurantes istas proportiones maiores et harmonicas proportiones. De reliquis
vero proportionibus numerorum musicus, inquantum
talis, non se intromittit. Quorum sunt quinque genera, ut
in primo Arithmeticae Boethius. Nec tamen per hoc isti
duo artifices sunt unus artifex, quamvis uterque consideret proportiones numerorum. Quia diversimode eas considerant et penes diversam considerationem unius rei
fiunt plures scientiae. Arithmeticus enim absolute maiorem vel minorem inaequalitatem et excessum, musicus
vero (secundum quod talis) ordinatur ad harmoniam.
Quare autem Deus et ipsa natura fuit contenta, quod
quadrupla proportio contineat in se totam harmoniam
corporum caelestium et omnium quae sunt in tota sphaera activorum et passivorum. Et nulla maior, neque minor.
Quia, inter nervum nete hyperboleon, qui est tardissimus, constans ex 2304 numero, et inter nervum proslambanomenos, qui est velocissimus, constans ex numero 9216. Qui est quadruplus ad netehyperboleon. Qui
quidem duo nervi extremi continent omnes alias proportiones musicales et harmonicas intra se. Puta hypatehypaton, parhypate hypaton, licanos hypaton et caetera. Quibus correspondent duo motus: velocissimi scilicet superficiei
convexae, ipsius caeli, et eiusdem superficiei concavae,
tardissimae motae. Quae continent et conservant
(organice) universum, ut in nostro tractatu de harmonia
caelesti satis pulchre digessimus, applicando illam caelestem,
huic in nostrum usum redactae. Quod quidem
problema propositum non est vulgaris speculationis. Imo
est plenum omni speculatione. Plenum etiam omni admiratione.
Tamen nos aliqua dicemus, ex quibus etiam apparebit
iuramentum Pythagorae. Qui iurabat per quatuor.
Nam qui dicit quatuor, dicit totum, quia continet totam
latitudinem numeri actualem, ex consequenti et potentialem.
Sed cum musica non sit aliud, nisi numerus sonorus,
et cum omnis numerus contineatur in quaternario, certe
tota etiam harmonia continebitur in quaternario. Tunc
ultra: tota harmonia continetur in quaternario et universum
continetur in harmonia, quia ab eadem est in fieri et
conservari (secundum divum Platonem) organice tamen,
ergo et universum, quod est totum, in quaternario continebitur.
Quod patet in numero nostro, quamvis perfectiori
modo, in numero in mente divina existente. Si enim
quaternarium in suas partes integrales resolvatur, puta in
unum, duo, tria et quatuor, tunc si unum duobus iungamus,
erunt tria. Quibus si ternarium coniungamus, scilicet
tertiam partem integralem, excrescet senarius, si vero
quartam et ultimam partem illis addamus, illico procreabitur
denarius numerus. Qui quidem est tota latitudo
numeri actualis, quia reliqua latitudo erit potentialis scilicet
per solam geminationem huius denarii et eius partium
integralium. Per quam geminationem sumus in potentia
excrescere numerum maiorem quocumque dato. Qui
enim viginti dicit, his geminatum denarium dicit. Qui
autem duo de viginti dicit, his decem et octo dicit,
quod est pars integralis ipsius decem, et sic in tota reliqua
latitudine numeri dicendum est, in qua nihil aliud est,
quam decem et eius partes integrales. Quare ipsum decem
continet in se totam latitudinem potentialem, sed
ipsum quatuor actu continet ipsum decem, ergo quatuor
continet totam latitudinem numeri actualem et potentialem.
Ergo quatuor est totum. Quod est iuramentum
Pythagorae, scilicet per quatuor quod est totum. Et ex hoc
quaestio problematis solvitur, scilicet quod ideo natura
fuit contenta bisdiapason proportione maxima: quae est
quadrupla, quia quatuor est totum, in quo sunt contentae
omnes proportiones mediae totius musicae. Sed cum totum
sit perfectissimum, bene convenit enti perfectissimo
habere etiam id perfectissimum quo (ut organo) conservat
universum. Et tale est ipse amor vel unio et harmonica
proportio numerorum, quae in quaternario continetur
tamquam in toto. Patet etiam, quod ista harmonia vel
musica, non solum est tantae speculationis et elevationis
animae, quia illa sola plena sunt omnia caelestia et terrena,
quae ipsa natura universi universum gubernat; sed
etiam est coniuncta omni moralitati. Et ut maximis minima
quidam conferam: ex musica enim innumeros fructus
consequimur corpori animaeque conducentia. Videmus
enim morbo gravatos quandoque sola musica levare,
quandoque etiam furibundos molli cantu reddere mites.
In oppositas etiam qualitates cantu duriori Martem accendere
et ad arma excitare. Et ex mollibus reddere feroces.
Cui etiam est ignotum illud Pythagorae artificiose factum,
cum vidisset iuvenem amore perditum incitatumque,
Phrygio modo mitem reddidisse. Unde Sirenae, unde
Mercurius atque Apollo sibi nomen vendicarunt, nisi quia
dulcibus sonis animas mortalium gratas sibi reddiderunt?
Sed si haec in nostra musica reperiantur? Quae ut, quoquomodo sint nobis manifesta natura satis fuit solicita,
solum ut animas nostras ad caelestes speculationes revocaret,
accommodatam ponendo similitudinem per ea, quae
in nostra musica humana reperiuntur. Videmus enim
medium nervum cum altero extremo nervo diapason
proportionem vel symphoniam constituere, taliterque
hos nervos omni amicitia et convenientia uniri auresque nostras sic permulcere et animam sic disponere, quod
alter iudex scilicet auris, minime diiudicare potest ibi duas
voces proportionales esse, sed unam tantum. Et nisi esset
et alter iudex scilicet ratio, qui quidem duo iudices mutuo
se iuvant et alter alterius indiget auxilio, certe in tali etiam
humana et materiali musica nos errare contingeret. Sed
quia iste iudex ratio, scilicet quem per se non contingit
errare, videt tales nervos in dupla proportione se excedentes:
subduplam quidem tardius, duplam vero velocius
moveri, et duplam subduplae neque velociorem motum
tardiori coaequari posse. Quare concludit ex hoc in tali
symphonia plures esse voces, percussiones etiam plures,
quamvis tales voces sic unitas et amicas inter se aures
nostras permulcere (ut unam) nulli ambigitur. Sed quid
dicemus de illa musica caelesti, in qua non est materia
resistens formae, non violentia, non gravitas, neque levitas,
sed tantum est amor et desiderium uniri voluntati
divinae? Quid ergo mirum, si illa corpora caelestia (ut
divina) per Philosophum primo Caeli textu commenti 20.
organice voluntatis divinae universum conservant? Videmus
enim superficiem eius convexam, velocissime motam,
harmonicam proportionem servare cum eiusdem orbis
superficie concava tardissime mota cum musica per se
nihil aliud sit, nisi proportio motus velocissimi cum tardissimo.
Accidit enim musicae, quod in sua formali consideratione
eidem sonus et percussio adiuncta sit, ut in
nostra musica reperitur. Quae penitus ab illa caelesti removenda
est et tamen ibi musicam esse perfectissimam,
imo proprie dictam, nullus sani capitis negare potest.
Quia nisi ibi esset motus amicabilis et proportio musicam
constituens, utique ille motus velocissimus convexi, non
eodem tempore ad medium caeli veniret cum illo motu
tardissimo concavi neque ad alias partes eiusdem circumferentiae, puta ad horoscopum vel occasum vel ad imum
terrae. Quia si vel in comate deficeret, certe iam non servaret iustitiam neque amicam et harmonicam proportionem tam sibi caram. Nec ratio Philosophi contra Platonem militat negantis in caelis esse harmoniam: quae cum
sit per sonum et sonus ex percussione aëris, ergo cum in
caelis non sit aër neque sonus, ergo neque harmonia.
Quidam volentes defendere Platonem, quod in caelis est
harmonia, nihil tamen dicunt neque formaliter respondent ad rationem Philosophi. Dicunt enim, quod harmonia caelestis ob sui magnitudinem non auditur, similitudinem sumentes ab incolis apud Catadupam Nili praecipitationem,
ubi sonum ob sui magnitudinem non audiunt.
Plato, inquam, noluit hoc dicere, sed quod illa harmonia
caelestis non cadit sub auditum sensus, sed tantum sub
auditum rationis. Quae non est ex sono (ut Aristoteles
sibi imposuit, magis verba quam sensum Platonis impugnando),
sed est ex velocissimo et tardissimo (ut modo
dictum est). Talis enim harmonia perfectissima (ut organum)
est proportionata enti perfectissimo.
Capitulum primum tractatus quarti
Promisimus enim ultimo loco aliqua de nobilitate et
excellentia astrologiae dicere, quae videtur esse tota perfectio
humana, humanitus acquisita, quia tota nostra cognitio
sine ista nulla est, quia in istam fit totalis resolutio,
ut in causas proprias et primas. Proportio cuius ad alias
scientias est velut perfectum ad imperfectum, quia haec
cognoscit causas rerum omnium, aliae vero non cognoscunt
causas ultimas. Ideo etiam cognitio huius est nobilior,
quam tota cognitio naturalis, etiam demonstrative
habita, quia haec totam considerationem habet circa divina
ministeria, circa organa suae ordinatae operationis,
circa etiam praecones suae voluntatis ordinatae ab aeterno, quae sunt corpora caelestia; et haec eadem, sola extensione, habet considerare omnes effectus infra concavum orbis lunae, scilicet quaecumque sunt in sphaera
activorum et passivorum. Haec enim est illa scientia, qua
praeterita et futura praesentia facimus. Qua cognoscimus
fatales dispositiones hominum ad mores et ad vitia. Ad
exaltationes et depressiones. Ad divitias et paupertates.
Ad religionem et militiam ei oppositam. Haec est etiam
illa quae de epidemia, annona, mutatione aëris, de electionibus et huiusmodi; denique de toto statu, esse,
passione et de tota fragilitate mundana. Ex quo clare liquere potest (secundum astrologos, philosophos et multo
clarius secundum veritatem catholicam) astra non necessitare,
maxime in animam intellectivam, a qua fluit nostra
libera actio. Primo secundum astrologos patet, quia frustra
essent tot libri ab eis de electionibus editi, si eligere nobis
esset negatum, sed essent omnia sub necessitate. Frustra
etiam imagines summa arte fabricandae ad sapientiam, ad
bonam et malam fortunam, ad amorem et odium, ad nocendum
inimicis et iuvandum sibi et amicis, iuxta illud
Ptolemaei in Centiloquio verbo ix, quod vultus omnes, id
est formae vel species huius saeculi subiectae sunt vultibus
caelestibus; et ideo sapientes, qui imagines faciebant
stellarum introitum, in caelestes vultus inspiciebant et
tunc operabantur, quod volebant. Quae omnia cessarent
si astra necessitatem ponerent; cuius etiam oppositum
Ptolemaeus in Centiloquio dicit, scilicet sapiens dominabitur
astris. Patet etiam secundum medicos, quia si iuvare
non possent, frustra liber secundus Avicennae De simplici
Medicina, frustra eiusdem Antidotarium. Philosophus
etiam pedibus manibusque in hanc sententiam currit secundo
De physico auditu, sexto et nono Metaphysicae.
Si omnia (inquit) essent sub necessitate, non esset meritum
neque demeritum. Frustra consilium et deliberatio.
Cuius tamen sensus et experientia oppositum attestatur.
Sed negare sensata propter rationem est debilitas intellectus
8. De physico auditu. In quem errorem stoici ceciderunt.
Qui tamen fuerunt primi inventores omnia sub
necessitate ponentes, omittentes sensum et rationem secuti
satis apparentem, non tamen existentem (ut refert
divus Boethius in fine commenti primi tertio Peri hermeneias).
Dum dicit: scorpio, quia est malus, propter venenum
ideo est interficiendus. Et opium, quia est venenum,
ex civitate extirpandum est. Sed (inquit) quaero, a quo
habent illam malitiam? Certum est, quod a stellis. Ita et
malus homo malitiam, quam habet, est a stellis, acquisitam hora suae nativitatis. Volunt et secundo vel pro opinione ipsorum posset adduci et haec ratio, quod
scilicet futura accidentia sunt necessaria, quamvis respectu nostrae ignorantiae causarum, quae sunt ipsae stellae,
effectus dicimus esse fortuitos. Quia (dicunt) si causae
essent nobis notae ipsorum particularium, sicut sunt notae ipsorum universalium, utique et effectus particulares
essent noti, sicut sunt et universales. Quia particularia
ex civitate extirpandum est. Sed (inquit) quaero, a quo
habent illam malitiam? Certum est, quod a stellis. Ita et
malus homo malitiam, quam habet, est a stellis, acquisitam hora suae nativitatis. Volunt et secundo vel pro opinione ipsorum posset adduci et haec ratio, quod
scilicet futura accidentia sunt necessaria, quamvis respectu nostrae ignorantiae causarum, quae sunt ipsae stellae,
effectus dicimus esse fortuitos. Quia (dicunt) si causae
essent nobis notae ipsorum particularium, sicut sunt notae ipsorum universalium, utique et effectus particulares
essent noti, sicut sunt et universales. Quia particularia
cognoscunt solum hii, qui habent non solum cognitionem
stellarum et aliarum scientiarum, verum etiam opus est,
ut sint divino numine afflati. Scientes ex universalibus et
particularia coniicere, in quibus non sensu duce, sed vi
intellectus et recta ratione intelligentiae non errantis, magis
ad hanc quam ad illam partem inclinati, veritatem
eligunt, ut subtilissime refert Ptolemaeus in Centiloquio.
Sed quod magis est, volunt et tertio, quod quidem omni
sensui repugnat, tamen est ratio apparens, scilicet quod
intellectus et voluntas omnis necessitati subiaceant. Quia
si esset verum, quod intellectus et voluntas agerent libere,
omnes homines essent eiusdem perfectionis in accidentalibus,
puta in doctrinis. Quia cum omnis anima sit eiusdem
perfectionis et quaerat ipso scire perfici, utique (si
non esset a stellis necessitate) quaelibet esset prudens et
sapiens, et tamen experientia oppositum attestatur, quia
maior est copia stultorum quam sapientum. Haec opinio
stoicorum his argumentis vel similibus posset confirmari.
Ad quae argumenta (licet nominales in 6. Metaphysicae
in simili materia multum laborent et magis tergiversantur,
quam solvant positionem, omnia scilicet esse sub necessitate)
tamen ego aliter responderem in ista materia: prius
tamen me humiliter summittens sanctae matri Ecclesiae
et veritati catholicae, cui non liceat cuique contraire. Ad
argumenta autem stoicorum et Galieni ad primum de
scorpione et opio ad ipsum hominem comparando, nego
similitudinem et dico unum: quod quaedam sunt actiones
naturales et quaedam voluntariae. Naturales omnes sunt
cum necessitate, tam illae quae sunt in non animatis,
quam animatis. Ut ignis non potest non calefacere, debite
agens applicatum passo et non impeditum, necessario
provenit actio. Sicut et lapis, extra locum suum, non
prohibitus, necessario descendet. Similiter in nobis
tamen me humiliter summittens sanctae matri Ecclesiae
et veritati catholicae, cui non liceat cuique contraire. Ad
argumenta autem stoicorum et Galieni ad primum de
scorpione et opio ad ipsum hominem comparando, nego
similitudinem et dico unum: quod quaedam sunt actiones
naturales et quaedam voluntariae. Naturales omnes sunt
cum necessitate, tam illae quae sunt in non animatis,
quam animatis. Ut ignis non potest non calefacere, debite
agens applicatum passo et non impeditum, necessario
provenit actio. Sicut et lapis, extra locum suum, non
prohibitus, necessario descendet. Similiter in nobis
quae sunt naturalia, sunt cum necessitate et talia sunt
omnia, praeter illa, quae a sola voluntate dependent, ut
fuga, persecutio vel electio per voluntatem liberam. Quae
sunt opera ipsius voluntatis, quae per se nullomodo subiacet
necessitati, quamvis possit impediri a suis rectis
operationibus. A quo autem ipsa voluntas habet hanc liberam
actionem? Dico, quod est suae formae et essentiae,
scilicet nulli subiacere et quod sit libera eius actio. Non
tamen in brutis est illa voluntas libera. Quia fuga et persecutio
ipsorum est ab aestimativa. Hoc etiam Scotus videtur
innuere, primo Sententiarum, in prooemio in quaestione
de praxi: in qua seipsum superavit, quamvis sibi
quaedam (ut sui moris est fabricavit, non tamen ad intentionem
Philosophi) et super illa subtiliter dixit. Dicit enim
quod, quamvis intellectus omnis non potest non intelligere
obiecto praesentato, quia naturaliter intelligit, tamen
voluntas est illa, qua volumus, appetimus et fugimus et
caetera. Nec Philosophi positio videtur aliter posse sustineri.
Quae est quod artes nostrae sunt liberae: decimo
Metaphysicae textu commenti 3. quamvis ibi expresse
velit, quod radix liberae actionis sit ab intellectu et non a
voluntate, ut Scotus voluit. Quia nihil voluntas vult, nisi
prius intellectus intelligat secundum Philosophum. Sed
contra, magis contra Philosophum quam contra Scotum,
quia Philosophus 12. Metaphysicae vult, quod intellectus
divinus necessario intelligat (sicut et Scotus vult), ergo
voluntas necessario vult. Probo consequentiam, quia intellectus
et voluntas per Philosophum, 3. De anima, sola
ratione distinguuntur, ergo, quicquid uni competit, essentialiter
competit et alteri; sed per ipsum intellectus divinus
necessario intelligit, ergo et voluntas vult. Et cum non sit
ratio diversitatis penes essentialia, de una intelligentia,
quam de alia, et cum omnes intelligentiae sunt intelligentiae
et noster intellectus est intelligentia, per Averroem
secundo Metaphysicae commento primo, ergo quicquid
dicitur de una, dicitur et de alia. Pro solutione quidnam
dicere debeo? Certe, domini, (ut videtis) argumentum est
difficile. Tamen ego sic solverem istam contradictionem
Philosophi 10. Metaphysicae textu commenti 3. et 12.
Metaphysicae, negando omnimodam similitudinem intellectus
scilicet divini et nostri. Quia ad intentionem Philosophi
concederem, quod intellectus divinus necessario
intelligit et voluntas vult, quia esse et posse non differunt
in aeternis tertio Physicorum textu commenti 32. Tamen
noster intellectus non necessario intelligit, neque voluntas
vult neque facit, propterea quia est intelligentia ultima
imperfecta, quia assistit materiae et non intelligit, nisi per
species cum discursu. Ideo ibi non est aliqua necessitas,
scilicet in intellectu nostro, quia, quamvis radix nostrae
operationis sit ab intellectu et non a voluntate, tamen potest
ad opposita per Philosophum ix. Metaphysicae textu
commenti 3. Ad secundum argumentum, quamvis sit forte
et quod veritatem videatur concludere, scilicet quod si
causae omnes universales et particulares essent notae, et
effectus essent noti, quia causa et effectus sunt simul natura.
Non tamen videtur sequi, quod omnia sint sub necessitate,
quo ad voluntatem (ut supra dictum est), quia
non est cui voluntas subiaceat et ipsam necessitet, quamvis
Philosophus in hac materia dicat unum vix intelligibile,
scilicet quod Deus, quae facit, necessario facit, et tamen ab
ipso omnia facta sunt, non tamen omnia sunt necessaria.
Quia dicit: quamvis in causis essentialiter ordinatis, si prima
agit cum necessitate, ut de facto est in Deo, et omnes
aliae necessario agent. Tamen cum deventum est ad haec
materialia, non necessario proveniet omnis effectus, quia
a materia male disposita talis actio impediri potest.
Quamvis apud Scotum tenet ista consequentia, quae apud
Aristotelem non tenet, scilicet si Deus agit cum necessitate,
omnia essent cum necessitate, quia Deo (ut est potentiae
infinitae) nihil resistere potest. Tamen Aristoteles aliter
dicere non potuit stans in puris naturalibus. Quia videt,
quod Deus est summa bonitas et summe boni est producere
summe bonum. Quia si posset aliquod bonum producere
et de facto non produceret, non esset bonum. Ideo
dixit, quod Deus necessario agit. Ex alia parte videt, quod
est nobis fuga et persecutio et multa peccata in natura,
puta homo cum duobus capitibus. Et tamen natura universi
non intendit illud. Ideo dixit, quod materia est causa
contingentiae. Sed quia haec sunt altioris artificis.
Quia astrologi, cuius solius est resolvere has causas et
effectus omnes (possibiliter per naturam) ad primas causas,
scilicet ad corpora caelestia. Aristoteles vero, vel quia
noluit habitum sumere astrologicum et in naturalibus
veritatem concludere, timens forte, ne descendat de genere
in genus astronomicum cum physicis permiscendo
vel quia mathematicas non optime calluit, ut dicit Simplicius
de ipso in Praedicamentis in capitulo 19. et hoc magis
credendum est. Quia etiam in libello De bona fortuna
disputat, quid est esse hominem fortunatum et tamen
diminute dixit, quia non tetigit causam adaequatam, quam
solius astrologi est assignare. Quia multiplex est bona et
mala fortuna: quia in substantia, in filiis, in uxore, in exaltatione,
in amicis et inimicis et caetera, in quibus omnibus
contingit unumquemque esse fortunatum vel infortunatum,
secundum quod unicuique a radice nativitatis iniunctum
est. Quae omnia sunt principalis considerationis
ipsius astrologi. Nec tamen per haec volui carpere tantum
Philosophum, qui fuit regula in naturalibus. Ad tertium
argumentum dico, quod voluntas est libera (secundum
Scotum), vel ipse intellectus noster secundum Philosophi
solutionem iam supra datam. Ad formam autem argumenti
concedo, quod omnis anima intellectiva nostra est
eiusdem rationis. Tamen dico, quod possunt impediri ipsarum
operationes, quia agunt organice. Organo enim
corrupto vel vitiato, certe corrumpitur vel impeditur exitus
ipsius animae in actus et suas operationes. Quare per
accidens intellectus et ipsa voluntas stellis subiaceret, quatenus eius organa a stellis bene maleve fabricantur. Huic
quaestioni etiam annectitur quaestio de praecognitione
Dei vel de ipsa praedestinatione et maxime super illud
dictum Christi: Petre, antequam gallus ter cantet, me
negabis. Sed quia ista quaestio magis ad Doctorem subtilem
spectat, ideo ab hac disputatione manus modo abstineo.
Redeo modo unde discesseram, scilicet ad divinitatem
huius scientiae astronomicae, quae se habet ad potentiam
nostri intellectus sicut lumen solis ad visum vespertilionis,
quia eminenter transcendit latitudinem nostri intellectus,
etiam si vellemus eniti supra vires nostras. Verum
etiam est tantae utilitatis, conducens non solum ad esse
nostrum, sed etiam ad utile et bonum esse, iuxta illud
Ptolemaei in Centiloquio verbo 5., quod scilicet sapiens
dominabitur astris. Multa etiam mala avertere potest praecognoscendo futura accidentia in corporibus nostris; quibus bene praeparatis, puta evacuando frigidis etiam et
humidis corpus alterando, quando praecognoscet per
directionem vel annuam conversionem febrem humoralem ex calido et humido, de proximo venturam, ut aeger
ipsam sustinere possit, quam quidem non sustineret, si
eadem vi corpus humanum in febrem dispositum sic improvisum
invaderet. Velle etiam singulas utilitates, quibus
humana fragilitas sibi subvenire posset, annus certe non
sufficeret eas enarrare. Quia si solum ritus priscorum
patrum sacerdotumve Romanorum, aliorum etiam, qui
artem magicam arte astronomica exercebant, etiam per
apparatum exorcismum, augurium, auspicium, volatum,
scintillationem, hydromantiam, pyromantiam, spatulam
et alias 32 partes in lege nostra modo prohibitas, quae
tamen omnes erant deductae ab ipsa astrorum cognitione.
Quas etiam omnes perscrutatus sum, ut bonorum malorum etiam cognitionem haberem, ut a malis cavere possim
et bona prosequar, divi Hieronymi sententiam insecutus.
Sed cum omnia ista viderim, simul et abstinui me, et manum
ultimam eis imposui.
Plusquam expositio. Quia totalis resolutio
in librum Elementorum Euclidis
acutissimi artium et medicinae doctoris
Federici Chrysogoni Iadertini.
Expeditus de quatuor generibus causarum pertinentibus ad istam artem venio modo ad expositionem ipsius
textus libri Elementorum Euclidis. Quem intendo omni
cum diligentia explanare ad veram intentionem ipsius
Doctoris adducendo sermones per se et descendendo
ad ipsas quiditates rerum. Laborabo etiam in dictis meis
esse clarus et facilis, quo quidem processu in hac scientia
opus est. Iste igitur liber prima sui divisione secatur
in prooemium et tractatum, secunda ibi triangulum aequilaterum. Prima iterum in duas: in prima ponitur scientia
per diffinitionem ipsarum magnitudinum, longitudinis
tamen et latitudinis. Quia de his ad decimum huius
pertractatur, quia de puncto, linea et figura et angulis. De
tertia vero dimensione, scilicet profunditate, agitur a decimo infra, quia de corpore et capacitate magnitudinum.
In secunda ibi petitiones sunt: 5 ponuntur petitiones et
communes animi conceptiones. Quae apud logicos aequivalent ipsis dignitatibus et suppositionibus. Quae quidem
dignitates et petitiones apud mathematicos in principio
uniuscuiusque libri partialis apponi solent. Dico hae dignitates, quibus opus est in demonstrationibus ipsarum propositionum, contentaret in quolibet libro partiali. Sed quia
prooemium Euclidis, quod habemus prae manibus, satis
indocte et inepte est traductum, quod quidem elegantissime
divus Boethius traduxit, ideo secundum illam traductionem
illud exponemus. Quam traductionem dirigit ad
Symmachum patritium, ubi tribus verbis, nec pluribus,
tria artificiose dixit, sicut convenit tanto philosopho. Primo
enim reddit auditorem benivolum promittendo utilitatem,
dum dixit: mi patrici, sum tibi facturus rem gratissimam
et utilem. Secundo attentum ponendo difficultatem,
dum dixit: quandocumque figuras geometricas obscure
prolatas tibi claras fecero. Tertio reddit docilem ponendo
ordinem dicendorum, dum dixit: Quia a diffinitione mensurae
exordium sumemus. Mensura igitur est quicquid
pondere, capacitate, longitudine, latitudine, altitudine
animoque finitur. Hic ponuntur sex genera mensurarum.
Quarum quinque sunt tantum mathematicae, sexta vero
est communis ad mathematicas et ad alias scientias. Quae
est illa, qua omnia animo finiuntur, id est ipsa anima vel
intellectus possibilis, quo fit ipsa cognitio. Diffinitionem
autem harum mensurarum divus Boethius non praemisit,
sed aliqualem descriptionem vel enumerationem ipsarum.
Quas tamen ad bonitatem doctrinae sic possem diffinire.
Mensura est ratio cognoscendi. De qua mensura multa supra diximus. Ideo hic manus ab illis abstineo. Solum
tamen inferam ex isto loco (ut supra promiseram), quod
nostra expositio fuit vera, quod scilicet hic principaliter
agitur de mensura. Quia etiam primo incipit consideratio
de mensura. Et etiam ratione demonstratum est cum impugnaverim omnes exponentes titulum libri, scilicet quare
dicitur liber Elementorum vel principiorum. Dicitur enim
principiorum propterea, quia mensura est principium in
omni arte et scientia. Deinde dicit ibi: Principium autem
mensurae punctum vocatur. Hoc non videtur esse verum,
Mensura est ratio cognoscendi. De qua mensura multa supra diximus. Ideo hic manus ab illis abstineo. Solum
tamen inferam ex isto loco (ut supra promiseram), quod
nostra expositio fuit vera, quod scilicet hic principaliter
agitur de mensura. Quia etiam primo incipit consideratio
de mensura. Et etiam ratione demonstratum est cum impugnaverim omnes exponentes titulum libri, scilicet quare
dicitur liber Elementorum vel principiorum. Dicitur enim
principiorum propterea, quia mensura est principium in
omni arte et scientia. Deinde dicit ibi: Principium autem
mensurae punctum vocatur. Hoc non videtur esse verum,
quia anima, superficies, pondus, latitudo et profunditas
sunt mensurae, non tamen harum principium punctum
est. Solutio: dico quod argumentum veritatem concludit.
Tamen littera sic est intelligenda, quia in mensuris datur
quidam ordo prioritatis. Saltem prioritatis naturae, maxime in mensuris mathematicis: quia magnitudo secundum
unam dimensionem prior est, quam eadem secundum
duas vel tres, et haec erit linea et non superficies neque
corpus; quia ad fluxum lineae causatur superficies et ad
fluxum superficiei causatur corpus. Quamvis haec fiant
tantum per intellectum, id est secundum considerationem
mathematicam, ut in commento 60. 3. Physicorum, quae
quidem linea (ut est mensura) debet esse maxime nota x.
Metaphysicae, ergo erit finita. Quia infinita non est nota
(quia non cadit sub potentia alicuius intellectus secundo
Caeli). Ergo finita et terminata, sed tales termini dicuntur
principia lineae, quorum est tantum terminare. Quare sensus
litterae erit, quod punctum est principium mensurae,
non omnis, sed primae ordine scilicet naturae: quia lineae.
Aliarum enim mensurarum erit principium vel linea, ut
ipsius superficiei vel latitudinis. Ipsius autem corporis non
linea, sed superficies. Animae autem neutrum istorum,
quia est forma simplex: non quanta neque composita vel
terminata aliquo termino, sed ipsa est terminus et etiam
mensura, secundum diversa secundo De anima.
De puncto: Capitulum secundum
Punctum est cuius pars nulla est, id est quod non patitur divisionem. Unde puncta sunt fines vel termini lineae
finitae et terminatae et cadunt in eius diffinitione formali.
Sed contra, omnis forma intrinseca dicit substantiam
rei ad differentiam formae accidentalis, quae est extrinseca.
Solutio: negatur maior: quia bene verum est, quod omnis
forma intrinseca dicit quiditatem: non tamen essentiam
neque substantiam per Philosophum primo Topicorum
capitulo 8. dicentem, quod in omni praedicamento est
reperire quid, unde quiditas et id, cuius est quiditas, differunt.
Hoc Averroes expresse 7. Metaphysicae commento
34, idem commento 92. primo Caeli, ubi dicitur quod
quiditas et habens quiditatem differunt: dicat divus Thomas
quicquid velit. Quia teneo de mente Philosophi, quod tota
quiditas est a sola forma, essentia vero est ipsius compositi
ex materia et forma. Quare maiorem negatam sic
declaro: cum omnia mathematicalia, etiam ipsum corpus,
sint de praedicamento quantitatis, nulla forma ipsorum
intrinseca erit substantia. Sed solum formae intrinsecae
repositae in praedicamento substantiae dicunt substantiam:
ut anima per Philosophum secundo De anima. Pars
enim substantiae est substantia, sed forma intrinseca,
puta hominis vel lapidis est pars substantiae, ergo est
substantia. Aliorum autem praedicamentorum formae
erunt quiditates. Secundo arguitur contra diffinitionem
iam datam, scilicet quod punctus est, cuius pars nulla est.
Ista diffinitio est privativa et punctum est quod positivum.
Sed positivi forma et diffinitio debet esse positiva, ergo
diffinitio mala, quia nullum privativum intelligitur, nisi
per accidens, scilicet per suum positivum per Averroem
in commento 37. 12. Metaphysicae et commento 25. 3. De
anima. Solutio: maior est vera quando causa diffiniti est
nota: sed quia nullum simplex habet veram causam vel
saltem nobis notam, ergo neque veram diffinitionem et in
talibus accipimus passionem et aliquam eius operationem
per se loco formae: qualis est ipsius animae scilicet, quod
est actus corporis: secundo De anima. Instantis etiam
quod praeteritum futuro copulat. Puncti etiam quod
habet terminare vel quod est indivisibile. Quare concedo,
quod haec diffinitio privativa est imperfecta. Qualis
imperfecta cognitio est in toto, 12. Metaphysicae in quo
agitur de Deo et aliis substantiis abstractis: ubi processus
Aristotelis semper est per abnegationem: scilicet quod
substantia abstracta non est corpus, non est corruptibilis,
non est sensibilis et huiusmodi, quae omnia dicunt in
perfectam cognitionem rei et Dei benedicti; et hoc est nostrae
imperfectioni imputandum, quia nisi per sensata et
ab effectu in cognitionem procedimus, per Philosophum
textu commenti 2. primo De physico auditu. Tertio arguitur
contra praedictam diffinitionem: quia de puncto non
datur scientia ergo neque diffinitio. Probatur sic: illud
quod non est, illius scientia non est. Sed punctum non est.
Ergo puncti scientia non est, ergo neque diffinitio. Quia
diffinitio nobis aggenerat scientiam primo Posteriorum.
Argumentum patet cum maiori primo Posteriorum textu
commenti 5. et minor arguitur. Cui nihil correspondet ex
parte rei, illud non est, quia est fantasticum et chimericum
per Doctorem subtilem in universalibus: quod autem
puncto et lineae nihil correspondeat ex parte rei, patet,
quia non datur in materia, quod non sit divisibile neque
linea sine latitudine. Ergo solutio: negatur minor. Ad probationem:
quando dicebatur, quod non datur punctum in
materia non divisibile: et per se punctum est indivisibile,
dico, quod mathematica est de abstractis a materia et
intellectus agens depurat quicquid est materiale in ipso
fantasmate existente in cogitativa; et causat sibi lineam
sine latitudine, cui bene correspondet aliquid ex parte
rei, quia linea materialis, et punctum ipsam terminans.
Divisibile tamen utrumque, quia materia coniuncta ipsi
formae est causa divisibilitatis, in genere tamen causae
materialis, minus tamen principaliter, dicat divus Thomas,
quicquid sibi velit. Unde intellectui non repugnat, imo
est eius operatio ista, scilicet res materiales transferre de
ordine in ordinem et facere eas potentia intelligibiles, actu
intellectas. Et hoc erit, quando ipsas a materia depurat 3.
De anima; et abstrahentium non est mendacium secundo
Physicorum. Unde ex ipsa solutione colligitur, quod scientia
mathematica distinguitur a naturali et a metaphysica
penes diversum modum considerandi, qui quidem diversus
modus considerandi est intrinsecus ad hoc, ut scientiae
inter se distinguantur. Mathematicus enim abstrahit
a materia sensibili secundum diffinitionem tantum, quia
non secundum esse. Naturalis autem utraque consideratione est in materia, divinus vero utroque modo
abstrahit a materia. Et cum ipsa mathematica sit scientia
realis 6. Metaphysicae, ergo non habet esse in intellectu,
sed in ipsa re extra intellectum.
De speciebus linearum: Capitulum tertium
Linea proprie principaliter a mathematico consideratur et maxime a geometra: linea vero visualis ab ipso
prospectivo, quae est subalterna ipsi geometriae. Quae
sic diffinitur: linea est longitudo sine latitudine. Vel aliter:
linea recta est brevissima linearum, quia quaelibet
alia inter duo puncta data erit longior, quam illa recta.
Vel et tertio: linea recta est quae, si in rectum inspiciatur,
mediae partes non eminent a duobus extremis, imo
sunt unum cum duobus punctis. Differunt tamen istae
diffinitiones inter se, quia prima est data per essentialia,
quia per genus et differentiam. Magnitudo enim est genus
ad lineam et differentia est ly sine latitudine. Duae vero
aliae diffinitiones sunt datae per extrinseca et per proprias
passiones. Sed hic insurgunt nominales cristato capite
et alii doctores, Parisienses, sequaces ipsorum – quorum
princeps est Gregorius Ariminensis – lacerantes, imo
destruentes totam philosophiam atque mathematicam,
nullam reverentiam exhibentes tantis philosophis, qui fuerunt
regula in natura, Aristoteli scilicet et Ptolemaeo, qui
devenerunt in artibus suis ad gradum cognitionis possibilem
per naturam. Et quod magnus commentator Averroes
dicit in prooemio De physico auditu, in commento 14. 3.
De anima, primo De generatione commento 38. et divus
Hieronymus illud confirmat scilicet, quod Aristoteles fuit
regula in natura, maxime in philosophia. Illud idem dici
potest de Ptolemaeo in mathematicis. At illa bestiola Gregorius Ariminensis disputans quaestionem de infinitate
vigoris primo Sententiarum dicit, quod Aristoteles in puris
naturalibus erravit. Idem disputans materiam de futuris
contingentibus, an in illis sit determinata veritas: aperto
ore fatetur Aristotelem errasse seclusa etiam fide catholica.
Et quamvis omnis contradictor, cum est super veritatem,
imprimis excusandus est, tamen ego nulla excusatione
praehabita contra istos nominales, partim quia iniuste patribus et praeceptoribus nostris, Aristoteli scilicet
Ptolemaeo et Euclidi inverecunde contradixere, solum ut
a veritate naturali declinarent et per hoc ipsorum fatuitates
manifestarent, et partim, quia habeo demonstrationes
contra ipsos, quamvis colendissimus praeceptor meus
Petrus de Mantua, qui velut fidus fulgentissimus, non
solum omnes aetatis nostrae in philosophia transcendere
videatur, verum etiam ipsi Aristoteli adaequari videtur,
quia, quando vult Aristotelem, se ipsum exponentem introducit.
Tamen de ipso gravissime doleo, quia in quaestione
secunda 6. Physicorum, illam opinionem Gregorii
ita approbat affirmans, quod non sunt demonstrationes
contra illam positionem Gregorii, quae talis est. Dicit enim
Gregorius in secundo Sententiarum distinctione 2. quod
per nullam potentiam finitam neque infinitam sunt danda
ista individua: puta, punctus mathematicus, cuius pars
nulla est neque linea sine latitudine neque superficies
sine profunditate, et quod ista distinguantur sola ratio
ne et non realiter. Quia, dicit ipse, si considero aliquod
corpus per longum, erit tantum longitudo, si per longum
et latum, erit superficies, si vero per profundum, erit
corpus. Tamen in rei veritate linea, superficies et corpus
sunt idem realiter et sola ratione differunt. Quae quidem
opinio domini (ut videtis) destruit modum considerandi
per abstractionem, destruit omnes scientias et non daretur
cognitio nisi quae sensu percipimus. Contra quam opinionem
demonstrative videre meo facit istam consequentiam:
punctum, linea et superficies non distinguuntur realiter,
ergo mathematica est philosophia naturalis. Consequens
est falsum per Philosophum 6. Metaphysicae textu commenti
2. ubi distinguit mathematicam a naturali et divina.
Ergo consequentia arguitur: omnis consideratio, quae est
circa materiam secundum esse et secundum diffinitionem,
est naturalis secundo Physicorum. Sed ista consideratio
lineae et superficiei (ut non distinguuntur realiter, sed
sola ratione) est in materia secundum esse et secundum
diffinitionem, ergo mathematica est philosophia naturalis.
Confirmatur mea ratio per ea, quae unusquisque in se
experitur scilicet posse concipere lineam tantum et superficiem tantum, ut supra declaravi. Praeterea patet
hoc esse verum ex ipsis diffinitionibus lineae et superficiei, quae sunt longitudines absque profunditate, quibus
diffinitionibus ipse Philosophus et omnes mathematici
utuntur in suis scientiis. Declaro modo errorem ipsorum
et causam erroris. Peccant enim per fallaciam aequivocalineae et superficiei (ut non distinguuntur realiter, sed
sola ratione) est in materia secundum esse et secundum
diffinitionem, ergo mathematica est philosophia naturalis.
Confirmatur mea ratio per ea, quae unusquisque in se
experitur scilicet posse concipere lineam tantum et superficiem tantum, ut supra declaravi. Praeterea patet
hoc esse verum ex ipsis diffinitionibus lineae et superficiei, quae sunt longitudines absque profunditate, quibus
diffinitionibus ipse Philosophus et omnes mathematici
utuntur in suis scientiis. Declaro modo errorem ipsorum
et causam erroris. Peccant enim per fallaciam aequivocationis, quia nesciverunt essentialia et rationes intrinsecas
et extrinsecas, penes quae distinguuntur artifices scientifici;
quia penes diversum modum considerandi, ut in
fine capituli praecedentis satis declaravi. Unde ille pauper
homo accepit lineam mathematicam, ut est in materia secundum
esse, et talis est naturalis et non mathematica,
cum tamen eam debebat accipere abstractam a materia
secundum diffinitionem non tamen secundum esse. Ad
quod excellentia mei praeceptoris non animadvertit, ideo
Gregorii fatuitatem adeo commendavit. Sed sua excellentia
dicit et unum aliud, scilicet quod continuum non est
de essentia lineae et diffinitio eius, quae est longitudo sine
latitudine, est data a posteriori. Quia dicit sua excellentia,
quod possum lineam concipere absque eo, quod longitudinem
concipiam; forte quia ista materia non est pure
naturalis, sed est mixta cum materia mathematica. Ideo
non intense in hac materia speculatus est. Tamen meus
intellectus non capit lineam posse concipere absque eo,
quod magnitudo vel longitudo concipiatur et quod magnitudo
non sit de quiditate lineae. Imo ratione probatur
sic; nulla passio vel posterius praedicatur de subiecto in
abstracto. Sed longitudo praedicatur de linea in abstracto,
ut linea est longitudo sine latitudine, ergo longitudo non
est passio vel posterius, ut homo non est risibilitas, licet
sit risibilis. Quare diffinitio ista data est a priori et per
essentialia. Modo probo et secundum, scilicet quod non
potest concipi linea absque eo, quod longitudo concipiatur.
Arguo sic: quandocumque concipiuntur duo puncta
distincta continuata ipso medio, de necessitate concipitur
et ipsa longitudo. Sed quandocumque concipitur linea,
concipiuntur duo puncta continuata medio. Ergo quandocumque
concipitur linea, concipitur longitudo. Quia non
est aliud linea, nisi medium inter duo puncta. Quae nihil
aliud est, quam ipsa longitudo, ergo etc.
De generibus angulorum: Capitulum quartum
Cum duo genera angulorum sint: plani scilicet et non
plani, id est sphaeralis. Qui maior est quam planus. Unius
enim trianguli sphaerici tres anguli aequivalent tribus
angulis rectis. Sed unius trianguli plani tres anguli simul
sumpti aequivalent duobus rectis. Per Euclidem primo
Elementorum, propositione 32. De differentia quorum
angulorum infra pulchre disputabimus, cum de figuris et
corporibus sphaericis sermonem faciemus, quia hic non
est locus proprius, nisi de planis. Planus itaque angulus
(qui est genus ad omnia genera angulorum et omnes
ipsorum species) sic potest diffiniri. Planus angulus est
duarum linearum in plano alterna conclusio, non indirectum,
sed magnitudinem continens. Notandum primo,
quod in his angulis est analogia physica et non univocatio
logica. Quia attenditur in illis magis perfectum et minus
perfectum. Quia per prius dicitur de recto, tamquam de
perfectissimo, quia est mensura ad omnes alios, ut supra
probatum est. Angulus est illa superficies intrinseca immediate
contenta a contactu duarum linearum. Quae si
fuerint perpendiculares adinvicem, erit angulus rectus,
qui non est nisi unus. Si vero linea recta super rectam non
directe, sed oblique cadit ex ea parte, ad quam magis inclinatur,
erit acutus. Et a qua magis inclinatur, erit obtusus
et erit maior recto, ille vero minor erit recto. Ex quo patet,
quod quilibet angulus claudit aliquotam magnitudinem
et cum omnis magnitudo sit divisibilis in infinitum, ergo
quilibet angulus est divisibilis in infinitum. Contra istam
conclusionem arguitur, scilicet quod non omnis angulus
est divisibilis. Ille angulus non est magnitudo, qui non
patitur divisionem: sed angulus contingentiae est huiuscemodi,
ergo. Discursus bonus, cum maior et minor
patet per Euclidem propositione 16. 3. Elementorum.
Pro solutione notandum est, quod angulus contingentiae
est ex applicatione lineae rectae super peripheriam circuli
causans angulum rectum cum diametro circuli. Et ille angulus
extrinsecus a circulo dicitur angulus contingentiae
et intrinsecus dicitur angulus semicirculi. Angulus
autem contingentiae est minimus inter acutos. Et ille
semicirculi est maximus inter acutos, qui duo anguli simul
iuncti constituunt unum angulum rectum. Secundo est
notandum, quod illa linea applicata circulo tangit ipsum
per punctum tantum, et illud sit a. Dico, quod nulla alia
linea tanget a. et si tanget a., illa linea fiet una linea cum
priori linea, quia tota cadit super totam, nec divisibiles
secundum latitudinem. Additum indivisibili faciet maius
et ratio est iam assignata, quia si plures lineae ex eadem
parte possent duci ad idem punctum, tunc una linea non
tangeret circulum per punctum, quod est contra dignitatem
mathematicam, vel quod tale punctum esset divisibile,
quod est contra diffinitionem puncti. Tunc suppositis
istis dico, quod angulus aliquis dividi dicitur, quando linea
praecise ducitur ad punctum contactus duarum linearum
causantes angulum illum, qui est dividendus. Sed in angulo
contingentiae est impossibilis talis casus lineae, ergo
angulus contingentiae dividi non potest. Quare nego
consequentiam argumenti, scilicet angulus contingentiae
non dividitur, ergo non quantus. Ad formam argumenti
dicitur, quod illud non est quantum, quod per se dividi
non potest, non tamen, si per accidens divisibile non sit,
ut in angulo contingentiae. Qui quamvis sit quantus, non
tamen est divisibilis, quia circumferentia vel peripheria
impedit casum lineae praecise ad punctum contactus lineae
cum ipso circulo. Tamen in angulis acutis rectilineis
secus est, quia quilibet est divisibilis in infinitum, qui in
his non est impedimentum peripheriae sicut in angulo
contingentiae.
De generibus figurarum: Capitulum quintum
Superficies, figura, triangulus, isosceles. Ita se habent
per lineam praedicamentalem, quia sunt genus et genus
subalternum, species et individuum. Superficies sic
diffinitur: superficies plana est extensio plana linea vel lineis terminata. Dicitur plana ad differentiam superficiei
sphaericae. Ex qua diffinitione colligitur, quod duae lineae
rectae non claudunt superficiem, sed ad minus tres vel
una circularis. Est etiam notandum, quod triangulus vel
circulus non sunt illae tres lineae, neque linea circularis est circulus. Sed triangulus et circulus est illa superficies contenta et clausa illis tribus lineis et circulus illa
continentia a peripheria circulari.
De circulo: Capitulum sextum
Circulus est figura, in qua lineae a centro ad circumferentiam ductae sunt aequales. Ly figura est genus et ly
centrum et circumferentia est differentia vel forma. Sed
contra istam diffinitionem: unius rei est una forma intrinseca
et totalis maxime ponendo formas partiales in mixto,
ut Doctor subtilis et Avicenna contra divum Thomam. Sed
centrum et circumferentia sunt duae formae (per hanc
diffinitionem) unius rei: ergo mala diffinitio. Solutio: in
mathematicis non sunt expectandae verae formae, sed
magis termini, qui accipiuntur pro forma, ut sunt rationes
cognoscendi. Quare in mathematicis non inconvenit
(ut sunt termini), quod sint plures formae unius rei, sicut
sunt in ipsa linea duo puncta, id est duo termini vel duae
formae. Sciendum est, quod inter omnes figuras circulus
est nobilior figurarum. Sicut et sphaera ipsorum corporum,
quia capacissimae et in motu aptissimae, quia
velocissimae primo Coeli et Ptolemaeus in Almagestis libro
3. Ideo natura universi tali figura universum esse voluit.
Firmamentum enim tantae continentiae sub quacumque
alia figura non aequalem velocitatem servaret, ut magnus
commentator Averroes subtiliter, sed satis obscure, probat hoc idem in commento 28. secundo Coeli. Notandum
secundo, quod non datur nisi unus circulus, id est una
species et sic nisi una diffinitio. In omnibus vero aliis figuris
sunt plures species, in aliquibus etiam infinitae in
potentia. Secundum quod infinita latera habere unam figuram
imaginari possumus, quia quacumque data adhuc
aliam cum pluribus lateribus imaginari possumus, quae
omnes erunt diversae species.
De generibus triangulorum: Capitulum septimum
Triangulus aequilaterus est figura tribus aequis lateribus contentus. Primo notandum est, quod non sunt nisi
tres species triangulorum: isopleuros, isosceles et
scalenon. Inter quos datur analogia, quia primo dicitur
de isopleuro quam de isoscele, quia perfectior. Sed contra
divus Boethius ponit sex species: quia isopleuros, isosceles, scalenon, oxigonium, ambligonium et orthogonium,
ergo plures quam tres. Solutio: triangulus dupliciter considerari potest: primo penes latera aequalia vel inaequalia,
secundo penes angulos: omnes aequales vel inaequales.
Et penes istam considerationem duplicem bene erunt sex
species: quia secundum primam considerationem sunt
tres species et secundum considerationem secundam
similiter aliae tres. Tamen tres secundae sola ratione differunt
a tribus primis, quia isopleuros habet tria latera
aequalia et oxigonium habet tres angulos aequales et isti
duo trianguli est unus triangulus realiter et differunt sola
ratione. Sic etiam est dicendum de isoscele et ambligonio,
quia uterque duum aequalium laterum et angulorum. Sic
etiam de scalenone et orthogonio, qui duo sunt una species,
quamvis secundum diversam considerationem sunt
duae species, quia penes considerationem angulorum et
laterum fiunt diversae denominationes triangulorum.
De figuris compositis ex triangulis tamquam
parente omnium figurarum et primo de quadrato:
Capitulum octavum
Quadratum est figura quatuor laterum et angulorum
aequalium contenta. Quadrangulum est, quod ex parte
altera longius dicitur. Est figura duum aequalium laterum
oppositorum et angulorum aequalium. Primo notandum
est, quod sicut triangulus est prima figurarum simplicissima
et parens omnium aliarum figurarum rectilinearum,
quia a nulla componitur, imo omnes aliae ex ipso com
ponuntur et compositae iterum in ipsum resolvuntur. Ita
et quadratum est prima figurarum compositarum. Unitas
enim est impotentia ad multitudinem: ipsa tamen non
ponit in numerum. Dualitas vero est prima multitudo:
sic etiam triangulus est una figura simplex, irresolubilis
in alias figuras, in potentia tamen constituere primam
multitudinem in figura et totam reliquam latitudinem,
primam vero multitudinem, quae est ipsum quadratum,
quod est ex duobus constitutus triangulis, nono Metaphysicae textu commenti 20. Quare erit quadratum prima figura composita dicens primam multitudinem, quia duos
triangulos. Pentagonum vero erit in secundo ordine, quia
componitur ex tribus triangulis et etiam resolvitur in tres
triangulos ducendo lineam de angulo in angulum, quot
modis est possibile non tamen intrinsecando lineas iam
ductas per doctrinam Campani propositione 32. primi
Elementorum Euclidis. Modo dubitatur contra Euclidis modum
procedendi. Videtur enim quod est insufficiens, cum
mathematicalia sint in triplici differentia, quaedam enim
habent unam dimensionem, ut linea; quaedam duas, ut
superficies: quaedam tres, ut corpus. Tamen egit de prima
et secunda et non de tertia. Quod est maxime de consideratione
ipsius geometrae, quia considerat capacitatem,
profunditatem, quae sunt dimensiones ipsius corporis.
Solutio: dico, quod non est insufficiens, imo doctrinaliter
processit et scientifice, sicut convenit tanto philosopho.
Vitare enim voluit inutilem repetitionem, scilicet ne idem
bis dicatur. Ideo a consideratione de corporibus modo se
abstinuit, cum de ipsis pertractare sit locus proprius in
xi. huius, ubi incipit a diffinitione corporis. Sed quia ad
x. inclusive agit de lineis, figuris, potentia numeri et de
extractione radicum, imo lineas et figuras modo diffinit
et non ipsum corpus.
De lineis parallelis: Capitulum nonum
Lineae aequidistantes vel parallelae sunt, quae in eadem
plana superficie collocatae atque utrimque productae
in neutra parte concurrunt. Ista diffinitio est sufficienter
data et habet tres differentias, per quas excluduntur omnes
instantiae. Quarum prima est, quod sint in eadem
superficie plana, quia in diversis superficiebus taliter possent
duci, quod non concurrent. Secunda differentia est,
quod sint in alterutram partem productae, quia si essent
non parallelae et non sufficienter ductae vel etiam si ex ea
parte ducerentur, a qua plus distant, utique non concurrerent.
Contra tamen istam maximam vel communem animi
conceptionem Euclidis memini coram illustrissimo
Duce Florentiae disputasse et haec eadem erat una de
meis conclusionibus in disputationibus publicis, quas anno
praeterito habui in alma Academia Patavina. Nec tamen
usque in hodiernum habui solutionem. Imaginatus enim
sum unum modum, in quo possum ducere duas lineas
rectas super eandem superficiem, non aequidistantes, in
infinitum ducere, quae tamen numquam concurrere possent.
Imaginatio enim mea talis est.
Sit linea recta infinita a.b. et punctus c. signatus extra lineam a.b. a
quo ducatur linea c.x. ad lineam
a.b. ita tamen, quod punctus x. lineae c.x. semper fluat super lineam
infinitam a.b. et punctus c. lineae c.x. sit immobilis. Sit
etiam signatus punctus in linea c.x., qui erit r. Fluat etiam
r. punctus ad fluxum x. puncti. Positis istis modo suppono tria mathematicalia per se nota. Quorum primum est,
quod punctus fluens causat lineam et ad motum lineae
causatur superficies, ad motum superficiei causatur ipsum
corpus. Secundum suppositum est, quod qualitercumque
totum movetur motu uniformi, necesse est et partes moveri
eodem motu. Et econtra, scilicet qualiter omnes partes
moventur et totum eodem modo movebitur. Puta, si
corpus uniformiter movetur motu circulari vel motu recto,
dico quod et partes integrales eius speciem motus eandem
facient, quam et totum. Et econtra, si partes movebuntur
motu recto vel circulari, et totum movebitur motu recto
vel circulari, cum partes integrales nihil aliud sint, quam
ipsum totum primo Physicorum textu commenti 17. Tertium
suppositum est quod linea non potest tangere aliam
lineam, nisi per punctum et hoc est verum in lineis rectis.
Implicat enim contradictionem, si longitudo sine latitudine
tangat longitudinem sine latitudine, nisi per unum
punctum, quia secundum latitudinem non habent partem
et partem, per quas possent tangere partem et partem,
nisi per punctum, qui non habet partem et partem, ideo
est etiam indivisibilis (ut ex sua diffinitione apparet); quod
si una linea recta tangat aliam rectam plusquam per
punctum, certe necesse est, quod tota linea cadat super
totam lineam et quod duae lineae fiant una linea et quod
non sint amplius duae lineae, quia indivisibile additum
indivisibili non facit maius neque divisibile. Tunc arguo
sic x. punctus lineae c.x. uniformiter fluit motu recto, quia
super lineam rectam scilicet a.b. Ergo punctus r. (qui est
signatus in linea c.x. uniformiter fluente) uniformiter fluet
et ipse scilicet motu recto ad motum totius lineae c.x. per
secundum suppositum. Ergo punctus fluens motu recto
causabit lineam rectam per primum suppositum. Et sic
patet prima pars nostrae intentionis, scilicet quod linea
r. et r. ad fluxum ipsum r. sit linea recta. Modo probo,
quod linea a.b. cum linea r. et r. non sunt lineae parallelae.
A puncto x. ducatur linea ad a.b. lineam, quam secet
in puncto m. taliter, quod latus m.x. sit aequale lateri x.r.
trianguli r.x.m. Item in alia distantia vel fluxu ipsius x. a
puncto a. versus b. fiat unus triangulus simili modo, cuius
basis secabit lineam a.b. in puncto n. qui triangulus erit
x.r.n. Tunc arguo sic: omnium duorum triangulorum, quorum
duo latera unius fuerint aequalia duobus lateribus
alterius et angulus unius respiciens ipsam basim, fuerit
maior angulo alterius respiciente basim, necesse est, quod
basis trianguli habentis angulum maiorem etiam sit maior
basi trianguli habentis angulum minorem respicientem
ipsam basim per 24. propositionem primi Elementorum
Euclidis. Sed angulus r.x.n. est minor angulo r.x.m. quia
est extrinsecus ad ipsum per 16. et 36. primi Euclidis: quod
autem sit extrinsecus, patet: si accipiatur triangulus x.c.x.
et producas latus eiusdem scilicet x.n. in m., cuius angulus
r.x.m. est extrinsecus: quod est intentum. Tunc ultra:
angulus r.x.n. est minor angulo r.x.m., ergo basis r.n. est
minor basi r.m., ergo linea r. non aequidistat, quia ex una
parte est proximior quam alia. Et sic probatum est, quod
linea a.b. et linea r. non aequidistant. Tertium etiam
faciliter probatur, scilicet quod punctus r. est impossibile,
quod tangat lineam a.b., quamvis semper magis atque magis
appropinquatur ipsi lineae a.b., quia x. punctus lineae
c.x. semper tangit lineam a.b., ergo nullus alter punctus,
puta r. per tertium suppositum, et sic patet intentum
scilicet, quod datur modus qualiter duas lineas rectas
super eandem superficiem in infinitum ductae, et tamen
numquam concurrere. Solutionem unusquisque quaerat.
Placuit enim mihi litem tantam propria speculatione adinvenisse
et vobis eam disputandam proposuisse.
De petitionibus et communibus animi
conceptionibus: Capitulum x.
Quia Campanus ad bonitatem doctrinae addidit unam
communem animi conceptionem, quam non video aliquem
intelligere, quid nam sibi in illa Campanus dicere
velit; imo cum ad illam deventum est, omnes post longam
titubationem supine cadunt. Quae talis est: quanta
est aliqua quantitas ad quamlibet aliam eiusdem generis,
tantam et caetera. Hoc clarum est, sed per ea quae subdit,
omnes certe involvit, scilicet hoc universaliter verum est
sive antecedentes et caetera. Quae quidem animi conceptio
est tota aurea et memoriae mandanda, quia facit
ad scientiam mathematicam, logicam et physicam. Unde
multas speculationes utiles ad omnes scientias ex hoc
loco possem proponere, tamen studens brevitati aliquas
adducam et eas declarabo. Primo tamen quid sibi velit
Campanus, enodabo. Sensus vero suae propositionis talis
est: quandocumque sunt plures quantitates sibi invicem
proportionales, omnes comparatae adinvicem (in eadem
coordinatione), vel etiam commutando proportiones,
habent inter se proportiones. Deinde dicit: eiusdem generis,
hoc ideo dixit, quia omnis comparatio debet esse
inter univoca: puta quantitas discreta ad discretam et
continua ad continuam. Exempli gratia: sit linea numerorum
coordinata in dupla vel tripla vel in quacumque
alia proportione, quia non variat propositionis veritatem. Et sit 1. 2. 4. 8. Dico, quod primus ad secundum
erit subduplus, et tertius ad quartum subduplus. Si
etiam commutemus illam coordinationem et comparemus primum ad tertium, erit subquadrupla proportio;
eadem erit, et si secundum ad quartum comparemus, et
hoc patet. Sed quia Campanus addit quaedam, per quae
respondet cuidam tacitae obiectioni. Aliquis enim posset
quaerere, utrum hoc sit verum tam in quantitate continua
quam in discreta, et in quantumlibet longa coordinatione utriusque quantitatis continuae scilicet et discretae.
Respondet, quod in quantitate continua absolute est
verum, sive antecedentes fuerint maiores sive minores.
Exemplum, sint quatuor continuae quantitates in dupla
proportione ita quod
prima sit quatuor pedum, secunda duorum, tertia unius,
quarta semi pedis quantitatis. Priores Campanus vocat
antecedentes, posteriores vero consequentes. Tunc si vellem facere plures proportiones versus consequentes (dicit
et bene), quod possibile est facere infinitas proportiones:
quia ultimam consequentem possumus in infinitum dividere, quia est quantitas continua, quare prima erit octupla, si semipedalis in duo secetur; si vero in quatuor, prima
antecedens erit sexdecupla, scilicet ad octavam pedis. Et
secunda antecedens erit octupla, et tertia quadrupla. Pari
ratione, si antecedentes fuerint minores et consequentes
maiores, quas semper possumus addendo multiplicare
et facere proportiones, quod in quantitate discreta fieri
non potest. Quia si antecedentes fuerint maiores, cum
deventum fuerit ad unitatem (ultra quam est impossibilis
divisio), fiet ibi status neque plures proportiones
esse poterunt: puta 8. 4. 2. 1. Sed si antecedentes fuerunt
minores, puta 1. 2. 4. 8., possibile est facere proportiones
in infinitum, quia numerus crescit in infinitum, non tamen
dividitur in infinitum. Magnitudo vero et dividitur
et quaecumque data, adhuc maior intelligi potest. Et sic
intelligitur iste passus vel ista proportio, quae dicitur a
commutata proportione, quam etiam Euclides appellat
eversam proportionalitatem, ut in propositione 16. 5.
huius. Et in logica huiusmodi consequentia valet in convertentibus
tantum et non in consequentibus. Exemplum,
sit Socrates, risibile, equus et irrationabile. Tunc sicut se
habet Socrates ad risibile, ita equus ad irrationabile, quia
subiectum ad propriam passionem. Similiter etiam se
habebit Socrates ad equum, sicut risibile ad irrationabile,
quia duo disparata, ut in commento 32. tertio De anima.
Sed dubitatur contra propositionem ultimo appositam,
scilicet quod magnitudo in infinitum et augetur et est divisibilis,
quia non videtur esse verum, quod magnitudo
continua in infinitum possit augeri, quia daretur infinitum
in actu, quod natura universi prohibet et secundum
Philosophum aliquis intellectus bene dispositus capere
non potest maxime in magnitudine. Licet divus Thomas
ponat de mente Philosophi in octavo Physicorum a textu
commenti lxxix. infra, Deum esse infiniti vigoris, et
quamvis hoc sit verum secundum veritatem et fidem catholicam,
tamen, quod hoc sit ad intentionem Philosophi,
parcat mihi sua sanctitas, quia in hoc nihil ad intentionem
Philosophi dixit, quia expresse Philosophus oppositum dicit
in textu commenti lxx. secundo Caeli. Et ibi colendissimus
praeceptor meus Petrus Pomponaceus contra divum
Thomam clare demonstravit. An autem Philosophus bene
in hoc senserit, dico quod male. Tamen illud naturaliter
et per sensata Philosophus probavit, nec fides nostra est
per sensatas demonstrationes, sed sola fide credita. Quod
autem magnitudo in infinitum non possit augeri est ratio
Averrois in commento lx. tertio Physicorum, in quo subtiliter,
imo forte in hac materia seipsum superavit. Dicit
enim, quod in ipsa divisione est processus ad nihil vel ad
imperfectum magis. Cuius causa est materia ipsa, quae
de sui natura est infinita (quatenus est privata forma). In
ipsa autem additione est ire ad formam, quae est finita et
terminata, ergo non est additio infinita. Solutionem tamen
credo esse istam scilicet, quod illa consideratio magni
Commentatoris est secundum naturalem considerationem
et (ut sic) est verum, sed quia mathematicus distinguitur a
naturali et divino penes diversum modum considerandi.
Unde mathematicus considerat magnitudinem abstrahendo
a materia, quia per intellectum, cui non repugnat posse
imaginari maiorem lineam quacumque data, et sic in infinitum.
Naturalis vero considerat res ipsas in actu, quae
sunt finitae omnes: quia omnium natura constantium
terminatus est numerus, magnitudo et augmentum per
Philosophum secundo De anima textu commento xli.
In primam propositionem Euclidis
Expeditus de prooemio venio modo ad ipsum tractatum
digestum in xv. libros. Qui prima sui divisione secatur
in quatuor partes, secundum quod quatuor principaliter
facit. In prima enim parte, scilicet in primis quatuor libris,
agitur de angulis et figuris. In secunda, scilicet
in quinque libris sequentibus, agitur de proportionibus in
quantitate continua applicabiles ad quantitates discretas.
Ex qua quidem parte vulgares omnes rationes numerorum
sibi deduxerunt, puta multiplicare, dividere, et etiam ipsas
proportionalitates, quae apud ipsos regula trium numerorum
dicitur. In tertia vero parte, scilicet in x. (omnium
difficillima), in qua fiunt omnes resolutiones magnitudinum
et sicut omnes artes resolvuntur in metaphysicam,
quae est finis aliarum, quia tota nostra cognitio tendit
in istum finem, scilicet in cognitionem Dei benedicti. Ita
etiam in isto x. fiunt omnes resolutiones magnitudinum,
quia quaerit radices et originem potentiae magnitudinis,
quae apud vulgares dicitur algebra. In quarta et ultima
principaliter agitur de corporibus, quamvis intersectae sint
quaedam speculationes figurarum: quia de longitudine,
latitudine et capacitate ad prospectivam reducendo. Quae
quidem non minus delectabilis est, quam utilis, quoniam
bene theoricas vel ipsam artem speculativam ad praxim
reducimus per doctrinam ipsius Geber. Per hanc enim solam rationem omnium visibilium quilibet reddere potest:
sive ab arte, sive a natura sint, bene maleve operata sunt,
quia naturam sicut et artem ipsam errare contingit secundo
Physicorum. Naturam ex peccato alicuius principii
intrinseci, artem vero ex defectu ipsius artificis male speculantis
vel speculationis artem in actum exercitum et in
ipsam operationem male reducentis. Quantum spectat ad
primam partem, Euclides doctrinaliter procedens summa
brevitate summaque arte, latenti tamen, hanc mirabilem
scientiam nobis tradere studuit. Primo enim naturas et
proprietates figurarum demonstrans a triangulo et non ab
alia figura exordium sumpsit, tamquam a parente omnium
figurarum; ex qua omnes componuntur et in quam omnes
compositae resolvuntur, ut satis supra dictum est. Dixi:
summa arte. Imitatus enim est ipsam naturam, in qua est
dare primum et ultimum. Quia in essentialiter ordinatis
non est procedere in infinitum, secundo Metaphysicae, et
quamvis species rerum sint in quodam numero terminato,
nobis ignoto, non tamen sunt infinitae. Per Porphyrium
in universalibus, sic etiam in figuris, est ordo essentialis.
Ergo est dare primum et secundum. Et talis est triangulus,
quia primus in natura, et quadratum erit secundum.
In secundo etiam noster Euclides est imitatus naturam
et viam doctrinae, quia semper ea, quae sunt prius nota
naturae et nobis, praeposuit et per ea demonstravit posterius
nota naturae et nobis. Processit enim per demonstrationes
simpliciter dantes simul esse et cognitionem,
in quibus prius sunt nobis notae causae quam effectus,
et hoc est proprium ipsis mathematicis, in quibus causae
sunt prius notae nobis et naturae, quam ipsi effectus. Puta
quod triangulus habet tres angulos aequales duobus
rectis, quam quod eiusdem trianguli angulus extrinsecus
aequivalet duobus angulis intrinsecis sibi oppositis (ut in
primo Euclidis). In quam quidem speculationem, artem
et modum procedendi ipsius Euclidis video certe multos
errare. Imo Simplicius in suis praedicamentis vera dixit,
scilicet Aristotelem, quamvis in naturalibus fuerit regula in
natura, in mathematicis parum scivisse, imo in ista doctrina
graviter errasse. Quia in capitulo xix. primi Priorum
analyticorum non imitatus naturam neque istam artem
latentem, artificiosam tamen: de aequicruri probavit magis
nota per minus nota, quia per propositiones posteriores
ipsius Euclidis et etiam posteriores ipsa natura. Ex quo
inferebat Simplicius Aristotelem multo inferiorem mathematicum
quam naturalem philosophum extitisse. De quo
etiam inferri possum eundem in cognitione astronomica
multo inferiorem extitisse. In xiii. enim Metaphysicae circa
finem adducit auctoritatem Eudoxi et Calipi in motibus
orbium caelestium, affirmans melius esse scire, quod illi
dicunt quam nihil scire, credendum enim est unicuique in
arte propria. Et etiam de ipso idem dicere possum: cum in
libello De bona fortuna, quid nam sit bona fortuna et hominem
esse bene et male fortunatum, certe satis diminute
imo nihil dixit. Quia si astrologiam calluisset, certe tutius
illam materiam determinasset. Cum astrologus haec per
se consideret, ut supra demonstravimus, cum de excellentia astrologiae disputaverimus.
Primum theorema Euclidis
Triangulum aequilaterum super datam lineam rectam
collocare. Sensus huius propositionis est, quod collocabilitas trianguli est demonstrabilis super quamcumque
lineam rectam datam. Et per ly collocabilitas trianguli
aequilateri est propria passio ipsius lineae datae, et per ly
demonstrabilis intelligo demonstrationem potissimam
dantem esse passionis simul et cognitionis, quamvis nullum expositorum huius artis videam non tantum demonstratione potissima aliquam propositionem demonstrasse,
verum etiam neque formam syllogisticam servasse, discurrentibus
nobis per omnes ipsorum codices et commentaria.
Ex quo omnes contingit dubitare, et de facto
dubitant: non solum sublimes philosophi, verum etiam
omnes nostrae aetatis mathematici, scilicet quomodo propositio
Philosophi secundo Metaphysicae habet veritatem,
scilicet quod mathematicae sunt in primo gradu certitudinis
et hoc solum propterea, quia solis mathematicis est
demonstrare a priori, dico a priori, demonstratione potissima,
et tamen illis nihil est demonstratum. Ego vero, non
quia natus sum omnibus contradicere et quod nullum
praecipuum mihi habere velim, sed certe, quia compatior
huius scientiae, sine qua non contingit quempiam recte
philosophari neque aliquid perfecte scire (ut in nostra
oratione demonstravimus), et tamen supina iacet culpa
illorum, qui se in ea intromittunt absque cognitione dialectica
et physica, sine quibus, si quid sciunt, nesciunt se
scire. Ideo hanc lecturam vel expositionem in Elementa
Euclidis nostro modo exponemus, numquam a sensatis
rationibus et veris demonstrationibus per apicem recedendo.
Sit itaque linea data a.b. tunc arguo sic. A quocumque
puncto ducendae sunt duae lineae rectae ad quamcumque
lineam rectam triangulum aequilaterum collocantes. Sed
super datam rectam lineam a.b. puncto extra signato ducendae sunt duae lineae rectae: ergo super datam rectam
lineam a.b. triangulum aequilaterum collocare, quod a
quolibet puncto extra lineam signato lineae duci possunt,
patet per dignitatem vel petitionem primam. Quod autem
tales lineae sint aequales patet, si super lineam a.b. datam
intersecentur duo circuli in puncto d. per doctrinam Campani in prima propositione primi huius: et prosyllogizo
sic: lineae ductae a centro ad circumferentiam sunt aequales. Sed lineae a.d.a.b. et b.d. sunt lineae ductae a centro
ad circumferentiam, ergo sunt aequales. Tunc ultra:
omnis triangulus habens duo latera tertio aequalia est
aequilaterus. Sed triangulus a.b.d. super datam lineam a.
b. constitutus est habens duo latera tertio aequalia scilicet
ipsi a.b., ergo est aequilaterus. Et sic habetur intentum
demonstratione convenienti huic scientiae contra omnes
calumniatores. Sed aliquis posset quaerere: quomodo istae
demonstrationes mathematicae sunt dantes simul esse
passionis et cognitionis? Dico, quod medium huius demonstrationis est aequalitas linearum a centro ad circumferentiam, quae est una dignitas huius artis, quae cognitis terminis cognoscitur primo Posteriorum textu commenti
vi. Unde non prius mihi innotescit aequalitas huius trianguli,
quam sit ostensum, quod omnes tres lineae a centro
ad circumferentiam exeunt. Quo cognito simul cognosco
passionem et esse passionis, id est ipsam inhaerentiam
passionis in subiecto, quae demonstratio potissima dicitur.
Dubitatur contra ea quae supra dixi: ponendo intellectum
primae propositionis, scilicet quod vult probare triangulum
posse collocari super datam rectam lineam,
tamquam passionem ipsius lineae; et arguitur sic: nulla
species disparata cum alia specie potest esse eius passio.
Sed triangulus et linea sunt duae species disparatae.
Ergo triangulus non potest esse passio lineae. Maior patet.
Minor est Porphyrii in capitulo de specie, ubi dicit, quod
triangulus est figurae species, linea vero recta, cum nullam superficiem claudere potest, figurae species esse non
potest, quamvis Aristoteles primo Posteriorum textu commento
2. dicat, quod triangulus est passio lineae. Solutio:
argumentum peccat per fallaciam aequivocationis. Quia
neque Euclides, neque Aristoteles volunt, quod triangulus
sit passio lineae, sed volunt, quod ipsa collocabilitas trianguli
id est ipsa aptitudo lineae ad triangulum et ad omnes
alias figuras super ipsam constituendas. Et sic cessat et
dubium et contradictio Philosophi et Porphyrii et Euclidis.
Primo notandum est, quod trianguli passio est habere tres
angulos aequales duobus rectis, ut in xxxii. propositione
primi huius. Quae propria passio est in actu et non in
aptitudine, quamvis risibilitas, cum sit in actu, iam non est
passio, sed accidens per actiones. Ex quo notandum est,
quod quaedam passiones mathematicae sunt in actu et
quaedam in potentia: in actu (ut quod triangulus
habet tres aequales duobus rectis) et quaedam in aptitudine (ut divisibilitas lineae in infinitum); quam infinitatem
naturalis sponte repudiat. Haec tamen duplex natura
dubium et contradictio Philosophi et Porphyrii et Euclidis.
Primo notandum est, quod trianguli passio est habere tres
angulos aequales duobus rectis, ut in xxxii. propositione
primi huius. Quae propria passio est in actu et non in
aptitudine, quamvis risibilitas, cum sit in actu, iam non est
passio, sed accidens per actiones. Ex quo notandum est,
quod quaedam passiones mathematicae sunt in actu et
quaedam in potentia: in actu (ut quod triangulus
habet tres aequales duobus rectis) et quaedam in aptitudine (ut divisibilitas lineae in infinitum); quam infinitatem
naturalis sponte repudiat. Haec tamen duplex natura
passionum etiam in naturalibus reperta est, ut risibile in
aptitudine, sed albedo cigni et nigredo corvi passiones
sunt in actu. Quamvis Philosophus in post praedicamentis
tangat hoc exemplificando de caliditate ignis et albedine
nivis dicendo, quod quaedam sunt a natura sic datae
passiones et caetera. Tamen an hoc sit verum, scilicet quod
albedo cigni et nigredo corvi sint propriae passiones ipsorum?
Apud me non videtur esse verum. Propterea quia
hominem bene possum intelligere, absque eo quod concipiam
risibile, non tamen sine risibili vel sub opposito
risibilitatis, puta rudibili. Et hoc est proprium ipsis passionibus
ad differentiam ipsius quiditatis, sine qua illud cuius
est quiditas non potest concipi, quia includitur in suo
conceptu formali. Cignum tamen et ipsum corvum possum
sine albedine et sub opposita ratione concipere: solvat Apollo. Secundo notandum est, quod cognita natura
huius trianguli, certe facile cognoscemus et figuram syllogisticam
et diffinitionem ipsius in primo Posteriorum.
Quam (pace hoc dixerim) certe non video, qui eam intellexit.
Quod bene intuentibus in ipsorum expositionibus
clare innotescere potest. Tertio, ex cognitione huius trianguli
omnibus innotescet totus processus Aristotelis et quo
medio usus est in fabricando instrumentum syllogisticum,
sine quo non continget quemquam cognoscere se aliquid
scire. Qua autem arte vel medio Aristoteles usus est? Dico,
quod medio et arte geometrica, quia syllogismus est figura,
quae figura trilatera. Figura autem et triangulus ad
geometram et non ad alium artificem spectat. Quae omnia
apparebunt ex ipsa diffinitione syllogismi in primo Priorum,
si primo litteram ipsius diffinitionis corruptam vitio
interpraetum vel impraessorum, bene legamus. Quae sic
legi debet: Syllogismus est oratio, in qua positis quibusdam
aliud (dicit) quidem appositis – legi debet sic aliud
quoddam a iacentibus – ex necessitate contingit, eo quod
haec sunt. Quae quidem diffinitio syllogismi est tota in
terminis mathematicis: et nihil aliud diffinit, nisi figuram
triangularem, quae applicatur ad ipsum syllogismum.
Pro cuius evidentia sciendum est, quod apud
mathematicos termini ponuntur et magnitudines vel ipsa
intervalla (quae sunt inter terminos) iacere dicuntur. Quibus terminis mathematicis ipse Philosophus in hac diffinitione
syllogismi (ut et ipsi geometrae) usus est. Dicit
enim primo quibusdam positis, quia tribus terminis scilicet
duobus extremis et uno medio: quia extrema mediata
non possunt absque medio copulari. Deinde subdit necesse
est a iacentibus, scilicet duobus intervallis: quorum
unum erit ab uno extremo ad medium et aliud ab eodem
medio ad aliud extremum. Deinde dicit: aliud quoddam
evenire, scilicet tertium intervallum. Ex necessitate continget
scilicet conclusio figurae et statim se declarat: scilicet
nullo extrinsecus amplius termino adhibito scilicet ad
hoc, ut figura sit et figura claudatur. Ita quod sensus erit
iste: cum Philosophus velit instrumentum vel figuram
syllogisticam venari vel fabricare: et figura cum nihil aliud
sit nisi illa superficies clausa et terminata lineis rectis, ita
quod duae lineae non claudunt figuram, sic etiam in proposito
dicit Aristoteles, si ponantur tres termini a.b.c.
puta in forma triangulari, et si ductae fuerint duae lineae
a duobus terminis ab ipso b. in a. et ab ipso c. in b. erunt
duae lineae, quae tamen non faciunt figuram. Et si voluerimus
claudere figuram, certe poterimus absque hoc, quod
ponamus alium terminum, puta quartum d., quia tertiam
lineam ducere poterimus ab ipso c. in a., quae claudet figuram.
Quae omnia sunt in syllogismo, quia tres termini
sunt tres dictiones, puta animal rationale, risibile et homo.
Duo intervalla vel duae lineae non claudentes figuram
sunt, puta, duae praemissae vel duae propositiones, puta,
omne animal rationale est risibile; omnis homo est animal
rationale. Tertia linea vel intervallum claudens figuram est
ipsa conclusio, scilicet ergo: omnis homo est risibilis. Sed
quia positis duobus extremis terminis, medius terminus
copulans extrema tripliciter potest variari. Primo vel quod
praecise sit in medio duplici mediatione, scilicet per aequidistantiam
inter duo extrema. Secundo, ipso situ.
Quam utramque mediationem Philosophus in capitulo iii.
primi Priorum sub aliis verbis elegantissime expraessit,
dum dixit: quando tres termini sic se habuerint, quod
medius terminus aequaliter participet utroque extremo,
qui etiam positione sit medius, et quod non sit extra extremitates, id est quod sit in eadem linea recta cum duobus extremis. Et istam combinationem Aristoteles vocat
figuram primam et perfectissimam. Secunda combinatio,
vel medium variari potest, quando medium est positum
supra extremitates: cum hoc etiam, quod tale medium
magis participet maiori extremitate ita quod per has duas
conditiones differt a prima figura et a tertia. Quae talis est
scilicet quando medium est positum infra extremitates,
magis tamen participans minori extremitate, quam maiori, scilicet opposito modo, quod in secunda figura medio
accidit. Unde triplicem huiuscemodi combinationem sive
medii variationem Philosophus tres figuras syllogizandi
constituit, quamvis Avicenna quartam combinationem
addere voluerit. Contra quem Averroem credo demonstrasse in capitulo v. primi Priorum, scilicet quod per illam
quartam figuram committitur fallacia petitionis principii,
quia per eam semper concluditur, puta quod aliqua substantia est homo, quia aliqua substantia est substantia. In
qua quidem consequentia Averrois (propter sui difficultatem) omnes laborant. Ideo illam vobis modo deducam:
figura quarta secundum Avicennam talis est, exempli gratia:
Omnis homo est animal. Omne animal est substantia.
Ergo aliqua substantia est homo. Modo probatur quod
hoc dari non potest: et primo per regulam antepraedicamentalem,
scilicet quando alterum de altero praedicatur
– ubi enim prima est Barbara. Haec est Barbara, scilicet
quicquid praedicatur et caetera. Sed in conclusione homo
praedicatur de substantia particulariter. Ergo quicquid
praedicatur de homine, praedicatur de substantia. Sed
animal praedicatur de homine, in maiori (ut patet), ergo
animal praedicatur de substantia per regulam. Tunc ultra,
animal praedicatur de substantia: ergo quicquid praedicatur
de animali, praedicatur de substantia per regulam:
sed ipsa substantia praedicatur de animali in minori, (ut
patet): ergo substantia praedicatur de substantia: et sic
aliqua substantia est homo: quia aliqua substantia est substantia:
quod est in fine abominationis. Nunc modo liceat
nobis iterum digredi circa Aristotelem de multis speculabilibus
ad propositum tamen applicando. Primo enim
quare Aristoteles in prima figura accepit tria elementa
scilicet a.b.c., quae adinvicem sunt contigua, inter quae est
una vocalis tantum et reliquae consonantes. In secunda
vero figura accepit tres consonantes et nullam
vocalem, scilicet n.m.x. ita tamen, quod inter n. extremitatem
maiorem et m. terminum medium nihil medium
cadit, sed sunt contigua, et tamen inter x. et m. cadit medium.
In tertia vero figura nullam etiam vocalem, sed
omnes consonantes accepit, videlicet p.r.s. ita tamen, quod
inter minorem extremitatem, videlicet s.r. non cadit aliquod
elementum medium, et tamen inter maiorem extremitatem
et medium terminum cadit. Pro solutione huius
nostri problematis notandum est, quod Aristoteles fuit
regula in natura et quamvis in multis celaverit artem (ut
hic et in libris Peri hermeneias), quam vobis una die
reserabo; ubi est tota ars resolutoria et compositiva, sine
qua non est scientia perfecta, sine qua etiam est negata
abstractio quiditatis a quiditate usque ad ultimam quiditatem.
Qua ignorata, si quid scimus, id certe confuse
scimus. Quare Aristoteles nihil sine forti ratione dixit, sed
circa omnia fuit sollicitus. Primo enim quando accepit tria
elementa, quorum vocalis erat unum, per hoc dedit intelligere
figurae primae perfectionem, quia alpha Graece
significat vitam, aliae duae figurae sunt sine alpha, id est
sine vita. Ideo imperfectae quarum necessitas, id est perfectio
et vita, non apparet, nisi prius ad primam reducantur.
Per illud etiam, quando accepit tria elementa sibi
contigua, significavit, quod in prima figura medium aequaliter
participat utroque extremo, quia praedicatur et
subiicitur ita, quod est medium situ et participatione. In
secunda vero figura medium est foras vel supra extremitates,
quia medium in secunda praedicatur tantum. Et per
illud, quod dixit tale medium esse magis proximum maiori
extremitati, significavit, quod tale medium habet naturam
maioris extremitatis, quae semper praedicatur de
subiecto et ut sic habet rationem formae. Sed quia et medium
in hac figura praedicatur (quamvis non in conclusione),
ideo habet naturam formae, quia, quod subiicitur,
habet naturam materiae. In tertia vero figura, cum medium
semper subiiciatur, ideo habet naturam et convenientiam
et appropinquationem cum minori extremitate,
quia utrumque subiicitur. Hoc Philosophus dedit intelligere
per ea, quae dixit in capitulo v. primi Priorum. Quare
concludamus, quod prima figura est tantum perfecta
et nulla alia ratione praedicta, quae regulatur per dici de
omni et dici de nullo. Haec enim declarare volui, quia
existimo fore utilia, imo necessaria ad intelligendam intentionem
Philosophi in tota logica. Cuius solius est sciendi
modum praebere nobis et defendere nos a malis in
practicis et a falsis in speculativis.
FINIS LAUS DEO TRINO ET UNO.
Petrus Partenius artium et medicinae
doctor ad Federicum Chrysogonum
artium et medicinae doctorem
Qui tuas gestit tenui Camena 5 Et rudi laudes resonare plectro Adriae tentat numerare fluctusOceanique. Triplici quando serie bonorum Qui futuri quique fuere, qui sunt Vincis et claro superos ad ignesVertice surgis. Viribus polles, specie decorus, Aureo fulges generis nitore, Laeta nec terrae tibi multa avitae15 Iugera desunt. Inclitae gemmis sophiae corruscas: Ceu micant flores crocei ligustris Additi: et fulvis velut applicata.Lilia calthis. Noscis excelsi numerosa coeli Sidera: et flammas vitreo vagantes Aethere: hirsutae pluviosa nostiSigna capellae. Nota sunt tardi tibi plaustra lapsus 25 Quos vehat pennis Iovis ales imbres.Quo fretum motet Procyon furore etLitora Delphin. Tu soli calles animo sagaci Puncta, secessus variasque gentes 30 Sicis interdum refluentis omnes Aequoris undas. Tu senis rythmos Samii recludis: Inscio veri nimium popello Tu doces vocis numeros sonoreHarmoniamque. Praescius vitae retegis futurae Vota, successus dubiamque sortem Spes, metum, curas et amica pressaeGaudia menti. Augures ergo sileant vetusti 10 Quique reclusis inhians catellis Viscera albentis timidus columbaeTractat haruspex. Pythii cedant celebrata vatis Numina et vani Cybeles ministri 15 Terreat dictis Lybicos serenisCorniger Ammon. Nos tuum Oenotri genium precemur Supplices thure et saliente mica Ut canat quicquid miseris minantur20 Postera saecla. Quicquid et laeti Iovis aula spondet Nam leve est illi reserare fata Coelitum qui nunc tenet astra solusNatus Atlante.
P. Nardinus Celineus ad Federicum Chrysogonum
Accipe, Chrysogone, antiquae lux aurea gentis, Cuius in arcanis omnia pulchra latent. Ingenii, quos ipsa tui admiratio fecit, Iudicii versus accipe queso mei. Ecce tibi (fateor) Petosyridos inclyta fame Cedit, et Hypparci est gloria facta minor. Tu sortes hominum, fatalia sidera cernis Acrius, et verax inde futura canis. Uraniam solus, divina mathemata solus Percipis, et radio singula quaeque notas. Euclidem superas, geometrica dogmata nemo Te melius tenuit, nec tenuisse potest. Progressus natura suos tibi dedita pandit, Atque per ignotas consulit ire vias. Pythagorae sacros numeros, quibus omnia nectis Sese multiplicans ordine prima monas. Et res in propria discernis origine cunctas Ideasque omnes et Iovis ora vides. Principio causas rerum deducis ab uno, Atque priora sciens posteriora doces. Clam te nil Superi coelis operantur in altis Et nihil inferior te sine mundus agit. Nos autem segnes animi caligine mersi Longius a tanti luminis orbe sumus. O, vir summe, virum qualem non protulit olim Graecia, doctrinis famigerare suis. Pauca fero: quis enim cumulate dixeris artes? Aut quibus excellis dona superba deum? Quod superest oro ne dedignere poetam Versibus his laudes concinuisse tuas.
Hieronymi Angeli artium et medicinae doctoris
ad Federicum Chrysogonum
Astra, polos, elementa simul causasque manentes Omnibus antiquis abdita solus habet.
Nicolai Angeli in eundem
Omnia quae rutilo superat fulgore metalla, Nec nitidis aurum cedit iaspidibus. Sic iuvenes superat cunctos probitate, lepore, Doctrina, ingenio, robore, Chrysonus.
Matthaei Bini Veneti in libri laudem
Hoc speculo speculemur; habet speculator hic, unde Perspicias quicquid mens generosa potest.
Marci Antonii Cyprii in eundem
Vivere teque deis statuit seiungere virtus, Ut prius in terris fulgeas, inde polo.
Laurentius Bruscus doctor collegii Patavini in eundem
Chrysogonum quisquis binis audierit horis Exuvias hominis ponet eritque deus.
Finis.
Impressum Venetiis per Lazarum de Soardis
Anno Domini MCCCCCVII die XXIX novembris.
Cum privilegio.
Excusatio Lazari
Si quid forte tuos offendet lector ocellos. Quod mihi mendoso grammate versus eat Emendare velis: nam non me Lazarus istis Confecit mendis bibliopola tuus. Sed turbata magis pressoris inertia quando Sera dedit lassas artibus hora manus.
Notae
1 corr. ex accutissimo 2 corr. ex Hyspanorum 3 corr. ex accutissime 4 corr. ex sydere 5 corr. ex accumine 6 corr. ex archanis 7 corr. ex perhipateticis 8 corr. ex comentaria 9 corr. ex sydera 10 corr. ex sequutus 11 corr. ex archana 12 corr. ex methaphysicum 13 corr. ex perhipatheticorum 14 corr. ex excelentes 15 corr. ex arithematica 16 corr. ex sydera 17 corr. ex fortuuam 18 cf. Aristoteles, Meteorologica 19 corr. ex Pytagorici 20 corr. ex Pithagorae 21 corr. ex aquiruntur 22 corr. ex atribuit 23 corr. ex quoliget 24 corr. ex insequutus 25 corr. ex pronosticis 26 corr. ex Caldeorum 27 corr. ex metheurorum; cf. Aristoteles, Meteorologica 28 corr. ex impii 29 corr. ex Perihermenias 30 corr. ex fedare 31 corr. ex lachrymosa 32 corr. ex humane 33 corr. ex peripatheticos 34 corr. ex non ne 35 corr. ex Euclydis 36 corr. ex praecibus 37 corr. ex prohemio 38 corr. ex prae cognitione 39 corr. ex analecticis 40 corr. ex Secondo 41 corr. ex Metahphorice 42 corr. ex recti linearum 43 corr. ex circunferetiam 44 corr. ex disentit 45 corr. ex eni 46 corr. ex Sylogisticum 47 corr. ex Theoreumate 48 corr. ex secundnm 49 corr. ex negocii 50 corr. ex peripatheticum 51 corr. ex sumittere 52 corr. ex quam 53 corr. ex Nichomaco 54 corr. ex simphoniam55 corr. ex bisdiapasson56 corr. ex diatesseron 57 corr. ex nerum 58 corr. ex hiperboleon 59 corr. ex nerum 60 corr. ex organicae 61 corr. ex bisdyapasson 62 corr. ex redde 63 corr. ex dyapason 64 corr. ex simphoniam 65 corr. ex depraessiones 66 corr. ex Epidimia 67 corr. ex perihermenias 68 corr. ex male ve 69 corr. ex sacerdotum, ve 70 corr. ex Sintillationem 71 corr. ex t[antu]m 72 corr. ex Symmacum 73 corr. ex Saltim 74 corr. ex ipsarum 75 corr. ex Aliroum 76 corr. ex quot 77 corr. ex te 78 corr. ex christato 79 corr. ex Cregorius 80 corr. ex Crigorius 81 corr. ex maiori 82 corr. ex 15. 3. 83 corr. ex periferiam 84 corr. ex indivisibiles 85 corr. ex periferia 86 corr. ex periferie 87 corr. ex adminus 88 corr. ex periferia 89 corr. ex spaera 90 corr. ex Averoes 91 corr. ex consyderationem 92 corr. ex inresolubilis 93 corr. ex a. 94 corr. ex ex 95 corr. ex aequistant 96 corr. ex 15 97 corr. ex desperata 98 corr. ex arzibra 99 corr. ex analecticorum 100 corr. ex disperata 101 corr. ex disperatae 102 corr. ex Perihermenias103 corr. ex urroque 104 corr. ex hymbres 105 corr. ex Littora 106 corr. ex Enotri 107 corr. ex sydera 108 corr. ex se iungere