CroALa, 2024-11-09+01:00. Nodus bunic-j-vgc.xml in collectione croala0.
Functio nominatur: /documentum/croala0/bunic-j-vgc.xml.
CLAEMENS PAPA VII. DILECTO filio Iacobo Bono Racusaeo S. Dilecte fili salutem et apostolicam benedictionem. Cum tu sicut nobis exposuisti sacra Euangelia carmine conscripseris, eaque aedere cupias, uerearisque ne qui fructus ex illis percipientur, ad alios deferantur, nos uolentes tuis supplicationibus annuere, omnibus et singulis extra nostra et sanctae Romanae Ecclesiae loca degentibus sub poena excommunicationis, nostris uero et dictae Romanae Ecclesiae subiectis praeterea sub poena amissionis librorum quos impresserint et centum ducatorum camerae apostolicae applicandorum, mandamus ne ipsos libros infra decennium imprimant, aut impressos uendant sine concessione tua. Qui contrafecerit poenam statim incurrat, et ea multetur.
Datum Romae apud sanctum Petrum sub annulo piscatorisdie XI. Maii M. D. XXVI. Pontificatus nostri Anno III. AD SANCTISSIMVM D. N. CLAEMENTEM VII. PONT. MAX. et ad Imperatorem electum inuictissimumque Carolum Aug. Praefatio. Iacobi Boni Racusaei.Dextera uirtutum domini mihi sancta canenti Hoc exegit opus, quod nulla incendia, nullas Horret aquas, ullum nec ab aethere labile tempus, Aut formidati tonitrus, aut fulminis iras. Stat quia luce Dei, coeli quia mole tenetur, Aeternaeque uirent aeterno in uertice laurus. Non hic arma uirum miramur Apolline ficto, Infandique graues iras agitamus Achillis, Aut per inane uagum uento iactamus Vlissem, Non falso quae multa mouent Helicone poetae, Ah ualeant hoc sancta Dei qui templa profanant Pruritu et uacuas uerbis mulcentibus aures. Non hic horret humus syluestribus obsita dumis, Non inaratus ager sterili syluescit auena. Vt sine fruge suo parnasia uertice laurus Vanescit, lucusque leues effutit in auras. At magni canimus mirabile nomen Iesu Quattuor a radiis haud ulli effabile diuum. Per tris effusum Triadas, et munera septem. Quo duplex natura coit, personaque triplex, Quo lux et uita, et coelo uia panditur alto, Et Deus aeterna nobis mercede paratur. O cui summa dedit proprium claementia nomen, Tu mihi sancte pater faueas, qui maximus alta Sede Dei resides, et Numinis instar haberis, Bissena aetherio qui limina pandis Olympo, Qui tua tartareum sub frena Acheronta coerces, Huc ades, et toti Christi uice praeside mundo, Et uice pastoris triplices age, tende choraeas. Tu quoque Romani imperii qui iura gubernas Carole dexter ades, o rex Auguste Quiritum, Indue Terpsicorem, septenaque dona, canoram, Hinc ostende suo terris in lumine Christum Romanas latio moderantem carmine classes Hinc noua crassantis iam confice monstra Medusae Pestiferum rescinde caput, ceu Perseus alte Marte tuo cunctas Herebi superante proc Ignibus heus alte modo te succinge coruscis Sordentesque luto piceae Stygis ure Luteros. Expectatus adest, en regna capessite Pastor, Alter et terius mundi componat habenas Romanas latio moderantem carmine classes Ille tibi, tu illi, sit et unum numen utrique. AD EVNDEM SANCTISSIMVM D. N. Claementem VII. Pont. Max. Praefatio II. Iacobi Boni Racusaei.Dum mea mente Dei circundata parturit aluus Tris inter Triadas, septemque charismata Christum Trux stetit aduerso serpens ut me ore uoraret. Clauiger at sumpto mihi septimus aethere Claemens Affuit, et diro me gutture liberat hydrae. Hinc ego sublatus peperi te Principe rege Te fautore deum dias id luminis orasPraepetis, hoc o Rex partu clarescitis ambo. Hunc etenim ipse geris, tantoq quoque codice gignis, Tamque graui partus mihi das superesse labori. Vnde nouae incipient ad pulpita surgere classes Te duce per totum choreis uictricibus orbem, Doctaque ueraces celebrabunt ora camoenas, Tetraque falsiloquos abigent in tartara uates. Hinc ego magnus ero, non ut Berecynthia falso Mater erat partu, sed nati numinis author, Auctor et ille meus, mea lucis origo salubris, Cuius honore pio uestigia pronus adoro. O me foelicem spe tanta, et pignore tanto Mente mea gennito, cataphratae Palladis instar.Vertice ab aetheriis quam Iuppiter extulit astris. Foelix ore suo Regem qui et carmine pandit, Hunc etenim ora Dei Deus inter et astra beabit. Quid tu o Rex, homines an quid dabis inter honoris? Vt par, Diua tuo Claementia nomine faxis, Digna impende suo pro munere munera uati. Nam sublime tuum fastigia celsa cacumen Quam procul exuperat cunctorum stemmate regum, Tam uirtute Dei, quam rex agis, omnibus extas. Singula quaeque tenes unus terraeque polique Munia pro Christo, cui laus et gloria soli Sit, quamcunque meo dabit haec mihi carmine Clio. AD ELECTVM INVICTISSIMVMQVE Imperatorem Carolum August. Praefatio II. Iacobi Boni Racusaei.Tu quoque magne ueni, nam te mea tibia Caesar Inuocat, urbe tuus nam te manet aspice, pastor. Huic ades, hunc et enim cultu uenerabere sancto, Huic Aquilis in signa tuis uictricia cedent Cuncta triumphali quae mox dabis aequora cymbae. Pastor erit populis, Caesarque erit omnibus unus. Nam noua purgatis implebit ut horrea granis Alter ab Aegypto mundi seruator Ioseph Aduenient ultro gentes, has ille minister Pane salutifero saturabit, iura subactis Atque reformatis ille et dabit optima terris, Aurea succedent hinc saecula, Pastor ouilis. Vnius unus erit, mundo pax alma, diescet. Multa serenatis oracula mentibus alto Sol pandet, noua sol et lumina fundet Olympo. Vnde propinqua pias inuisent numina terras. Ille sedens in sede Dei reget omnia, iusta Frena tenens, et Marte potens, et Numine fortis, Turpe nefas omneis abolebitur omne per oras. Interea Caesar tantos in frena tumultus Coge tua, et terrae discordia comprime regna. Petrus Galatinus Minorita inutilis et indignus Christi seruus ad Iacobum Bonum.Quae ex Euangelio possunt mysteria pandi, Haec Iacobe canis carmine grandiloquo. Idem ad Lectorem.Cuncta cupis quisquis Christi cognoscere gesta, Haec miranda Dei spiritus hic aperit. Ethnica ne ergo uoces diuina poemata falso, Sed mage diuinum tale poema uoca. Hoc diuina docet, pertractant illa profana, Illa aciem excaecant, hoc oculos acuit. Suggerit hoc uirtutes, illa fomenta ministrant Criminibus uariis, hoc fugat omne malum, Arbor ut Hesperidum liber hic fert aurea mala, Bractea quae argenti textaque fila tegunt. Haec legat assidue puer, haec iuuenesque, senesque, Scire et quisquis auet tempore multa breui. Haec legito et tu, qui uere bona noscere quaeris, Et quae animas perimunt, proiice cuncta procul. OB NOMINA LIBRIS ET OPERI imposita ad Lectorem.Mystica cur nostris sunt indita nomina libris, Per iuga summa nouem choreis agit agmina pastor Rex ouium, ambrosiae riuis, et nectare plena. His ut iungat oues alias, et daedala condat Castra simul, simul insonuit septemplice cantu, Factus homo niueae sancta de Virginis aluo. Quolibet hinc proprium speculare in codice nomen. Christus in heroa primo me laude refulsit, Fons Euangelico primo me carmine manans Fluxit, et Aegydii facundum strinxit acumen, Dux Augustinus fuit ille Triuuultius heros, Septimus at Claemens mihi Rex, ego bulla, cinisque, Si qua datur, nobis laus est et gloria Iesus. Si quis honorabit propria uirtute labores Hoc opere exhaustos, non me, decorabit Iesum. Quem canimus, Deus ille Boni uice mutua reddet. Magnifico Viro Domino Iacobo Bono Patritio Ragusino Bernardinus Cortonus de Vtino Minorita. S. D. P.Apollonium illum Magum, mi suauissime Iacobe, qui multorum hominum mores uidit et urbes, ut Pythagoram caeterosque subticeam, hic Romae quibusdam uerbis clam
perlatis mortuam puellam suscitasse quis dubitet? Hesiodum insuper pastorem armentarium a nouem sororibus laurea donatum, Poetam repente factum,Melesagoram uero Eleusinium Nymphis, et Epimenidem Cretensem (ut dicunt Athenienses) longissimo somno diuinitus edoctum, negauerit nemo, quum ex Euangeliorum tuo diuino Codice, eiusque salubri lectione coniectari liceat suscitatum iri quam plurimos atque palam, qui caenosa gentilium poetarum rudimenta cum materno lacte imbibere soliti, et per abrupta uitiorum exinde collabentes quottidiequenudari , non tantum pelle nudari ab Apolline ueluti Marsias tibia inflatus, sed a Cacodemonibus in horrida fuerant detrudendi tartara. Transeo quod tu non ut illi musarum caetui, uerum nouem Angelorum choris interfuisse, et nedum Aristeam, Socratemue agas, sed Mosen atque in sinu olim dormientem Ioannem referas, dum angelica ministeria Heroico politissimo carmine concinis, dum septem Spiritus sancti dona quasi eructando depromis, utpote qui uir bonus iuxta Christi saluatoris dogma de bono corde noua et uetera redolentem thesaurumproferre consueuisti. Ex quo fit ut non parum integritati tuaeque solicitudini uniuersalis ecclesia debeat, praecipue uero uerbi Dei declamatores assidui quique id quod sperabant uidere scilicet in uia et uita Christi erudiri puellos, qui publice in scholis atque impune spurciciis hactenus imbuebantur, consecuti sunt te auctore primario, quod a plurimis, et Democritoquondam de Maximis egregio ualde Viro et mihi familiari iampridem tentatum est, quippe qui statuerat omnem sacrae Bibliae concentum in equestrem ordineminferendum , at nondum apertus erat liber, eiusue soluta quae nunc cernimus signacula. Quod iccirco dixerim, ut siqui Athenas Delphonque optarint, Romam ingressi non latericiam siue marmoream, sed bonarum litterarum et morum Academiam effectam quin immo Christi Iesu uitam redolentem undique inspecturi sintpraepediem , prout ex capite XXIIII apud Matthaeum coniectari et praesagiri potest. Et ego id facillime attestari queam, qui ab oriente et Ierosolimis ad usque ultimum terrae peragrans non ut arbores solis aut lunae, mensamue spectarem insabulo , sed ut Ueram Philosophiam, hoc est Christi uitam sectarer, demum nuper gradum Romae figens a Trismegisto et termaximo graece, latine, hebraiceque apprime erudito uiro, ne dicam nobis unico, amplexatus sum oretenus et instructus, et eius scriptis irradiatus, quibus diu noctuque insudans regnum coelorumid est praesentis temporis Ecclesiam illustrat, utpote in de Talmudicis ueritatibus, super Apocalypsim, super Matheum, et mille Tractatibus, quorum congestu uel titulos legere datum est. Nunc autem istud tuum Euangeliorum uolumen, tanquam pretiosum locale ex occiduis plagis erutum ad Maronitas et Armenos traducam fauente Deo Opt. Maximoque Clemente VII diuo Pontifice iubente, cuius animo inhaeret unitati sanctae Ro. Ecclesiae omnes animas aggregare. Quod dum erit fiet unum ouile angelicum, similisque (qui canitur a te) Pastor praestante domino nostro Iesu Christo, cui sit laus omnis et honor ac gloria, Amen.Vale. Romae apud sanctum Franciscum Transtyberim XVI. Calend. Iunias. MDXXVI. IACOBI BONI RACVSAEI / HIERARCHIAE PRIMAE CHORVS / PRIMVS, SERAPHIN / DEO PATRI DICATVS, PASTORBis genitum regem, Diuina, humanaque pandam Concilia, et causas, quibus utraque germen in unum Virgineo natura sinu permista coiuit, Altera largita est uitam, mortem altera passa est. Spiritus omniparens, triplicis concordia regni, Et Patris, et Nati non enarrabilis ardor, Pande uiam Vati, celsoque allapsus Olympo Grata Salutiferi memora cunabula Christi, Tempus erat Pacis, quo numine plena tumeret ❦ Diua parens, coeloque salus descenderet alto, Quom pater haec nato superis in sedibus insit, Vnica nate mihi soboles, prius aedita cunctis Coelitibus, prius astriferos quam coelifer axes Volueret, aeterno Deus es mihi natus ab aeuo. Vna qui mecum coelesti uiuis in Aula Filius aequalis, pater unum, filius unum, Spirat uterque parem, tribus una potentia nobis, Maiestas est una tribus, Deus unus in omnes Aetherios tractus, et mundus fusus in omnem, Quique est immenso semper sibi notus ab aeuo. Iam tempus properat, fatis stat certa uoluntas, Atque ordo antiquus, seriesque aeterna propinquat, Iam promissa dies maturis labitur horis. Principium et finis coeat, coelumque fathiscat, Et tellus, tum nostra pluat Claementia Christo. Qui regat ascitas aeterno foedere gentes, Infima qui iungat summis, postremaque primis. Omnis ab hoc patris nulla se gratia meta Pandat, et humano sese communicet orbi. Hic intermedius natura existat utraque, Haec innotescat Verbo manifesta renato. Illa beatificam uideat lucemque, Deumque. Haec caligantes tenebras eliminet, illa Numina subsannet cultu celebrata profano, Atque suo authori credat, tum se ipse reflectat Mundus amicitiae meliori foedere nexus, Tum uitae altricis cumulatior amnis inundet, Diluat ut sordes, humanaque crimina purget. Nam uelut a primo scelus exitiale parente Serpit, et infectant contagia dira ueneno Mortifero genus humanum, sic per omneis iussa fusa Profluat ex uno uitalis gratia Christo. Qui documenta ferat populis, exemplaque uerax Testis, et expertus Patrium causetur amorem. Perficiatque modos hominis natura creati, Et caput apponat mundo, quo caetera membra Incrementa boni capiant, et nectare largo Ambrosia exundet, seu Corpora Pascua carpant, Siue animae penitus, nec me magis ista decebat Conditio, nec te nostri spiramen amoris. Solus ego ex me sum, me numine nate parente Nasceris aeternum, rursusque renascere mundo. Nam satis indultum furiis, satis ira salutem Distulit, et tristes exercuit ultio poenas. Satque interclusi tenebris, et carcere coeco Sperauere Pii, praescita, electaque plebes. Sed nunc plena dies, nunc expectabile tempus Legis adimplendae Solymum, morbique leuandi. Ergo sponte tua pro cuncto innoxia mundo Hostia macteris, proque omnibus unus obito, Quum perages sex lustra tribus cum messibus actis, Ternaque transierint mutatae cornua Phoebes. Quumque tot orbe suo coelum percurrerit horas, Quot maris exanimum iacet Embryon, unde profanos Mater agit soles immunda puerpera nati, Rursus in aeternum immortalia membra resumes. Quum uero euoluet tenebras, lucemque reducet Bis uicena dies, animis comitantibus arces Sydereas, patriumque petes sublimis Olympum, Illustres domito referens Acheronte Triumphos. Per quoscunque Choros spoliis inuectus opimis Porrige laetitiam, noua gaudia, deinde Tribunal Scande hoc dextrorsum, suprema et sede recumbe Tum uetus ipse nouum mirabitur incola Regem. Interea Gabriel in lumina Solis, et Ortus Virgineum ad thalamum nitidis mittetur ab astris, Intactae qui nostra ferat mandata Parenti. Vt genialis amor praecordia diua beatae Virginis alliciat sancta insinuatus in aluo, Et Sponsam faciat, fuerat quae filia, Virgo Mater erit, foetumque dabit sanctissimus ardor. Haec ubi, contremuit coelum quatit ardua pulsus Sydera, nutantemque tremor concussit Olympum. ❦ Assensit natura Deo, tribus unus inhaesit Consensus, stetit una tribus sententia simplex. Dulcior Ambrosia per tris, et nectare dulci Dulcior aeternum percurrit Dia uoluptas Et trius unanimi dulcescunt gaudia sensu. Sed neque Coelicolas fas est, umbrasque rebelles Consilium arcanum nosse omnipotentis abyssi, Quod Deus in Coeli secreta sede uolutat. Protinus Archithens rector persecta resoluit ❦ Colloquia, et nullis accessa sacraria diuis, Oraque laetitia, coelumque retexit Ouanti. It uox, et tacitum toto fremit aethere murmur. Mirantur superi noua fata fluentia summi Mente Dei, causisque trahi permista secundis. Alter in alterius speculatus lumine, lumen Haurit, et alternos lux illa reciprocat haustus. Primus enim splendor patria de mente fluebat, Alter et ante uias fulgor praemissus obibat. Qualis ab exortu uernum iubar exeruit Sol Conditor aetheriae lucis, rutilumque decorem Auricomi effundit capitis, conuexa nitescunt, Sudaque sub laeto ridet Claementia coelo. Praecedens Aurora leui freta concita flatu Crispat, anhelantes propellunt aera flammae, Tum crepitant Syluae, clamat mare, sibilat aer. Dum summo interea stant alta silentia coelo ❦ Pax dilecta Deo, atque hominum Dea limite custos, Laetaque purpureo Claementia fulsit amictu. Atque haec Sydereum quum constitit ante Tribunal, Maxime Rex inquit, qui primus et ultimus orbis Frena quatis, rerumque graues moderaris habenas, Quod uiam olim qupio, coram te summe sacerdos Opportuna mihi nunc est data copia fandi. Nuper ego in terris, et pax soror anxia mecum Conciliabamus lachrymis, et supplice questu Mortales miseros tibi Rex hominumque Deumque. O, utinam magnum rumpat Pater optime Coelum, Vt caput hinc Oriens mortalia membra capessat. Haec dum templa tonant coelestia, et arduus aether, Continuo horrendus quassat uaga sydera pulsus, Contremuitque Solum, concussaque machina Coeli. Annuit en precibus nostris, en approbat inquam Vota Deus, sancto qui nunc mouet aethera nutu. Credo equidem nec me ratio illa fefellit. uanum uana Nanque dies ueniunt, et Sexta reuoluitur aetas, Diuino fiat qua Virgo Puerpera partu, Nascaturque Salus Populis optata necesse est. Fatidicae si uera canunt Oracla Sybillae, Et si uera monent Vatum praedicta tuorum, Si Pater Israel, nam Rex alienus in Aulae Sede Palestinae, et Solymis dominatur in oris, Dux quoque defecit Regali e semine Iudae. Si Daniel, iam Virgo Deo foecunda tumescat, Vatis ut hebdomades Christi noua terminet aetas. Iam uero et bellum super arma cruenta reuinctum Mille catenatis per mille ligamina nodis Terribili fremit ore, simul furialis Erinnys Clauditur aeratis gemino sub lumine ualuis, Et tuus Imperium terrae, quam circuit omnis Oceanus, gentesque omni regione subactas Possidet Augustus Caesar, felicia parcae Fila trahunt, Populi tranquilla pace fruuntur. Quid detestandum scelus execrabile dicam. Foemineus sexus sine partu, infandaque passi Heu miseri accelerant fatum, et qui semina uitae Irrita disperdunt (hominum praeposterus ordo). Sunt haec signa Dei uenturi, hinc Daemonas angit Insolitus dolor, et gemitu, tristique ululatu Moeret inops Acheron, hinc praescius aethere toto Coelestum Chorus exultat, mundique salutem Stellifer optatam fato portendit Olympus. Cernis ut ex utero terrai, nocte sub ima Infremuit carcer tenebrarum? et uiscera caeco Telluris sub uentre tonant? te mitior Orcus Inuocat, et digno priuati lumine manes. Denique quid referam? Iudaea in Virgine quantum Lumen inest, quo sola Deos supereminet omneis. Solaque Phoebaeo rutilantius igne coruscat Foemineos inter coetus, dignissima Mater Aetherii partus, cuius descendat in aluum Filius excelsi, tua Rex altissima proles. Vt mala mortiferae soluat contagia labis, Et quae corruerant culpa, trahat omnia secum Atque hominum assumens naturam illuminet omnem, Quam nox in tenebras, et mortem inuoluerat atram. Ac uelut extinctis si iam super aethera flammis Mundus in aeternam uortat sua lumina noctem, Sydera nec Coelo, nec Luna refulgeat usquam, Omnia sed nigra lateant caligine, quem non Haec moueant superum? quis non accendere Solem Te rursus uelit? Et rursus dare lumina mundo? Sic genus humanum caligat, et omne profundum Truditur in barathrum, stygiaque immergitur umbra. Ergo age nate Deo propera huc, longasque repente Solue moras, iam iam te Virginis innuba sanctae Viscera concipiant, et caeco germinet orbi Lux noua, et insolito stupeant haec saecula partu. Talia dicebat Claementia, protinus aether Intonat, applaudunt superi, cunctique precantur Coelicolae, solita pietate exaudiit ingens Arbiter, et dulcem complexus ad intima natam Viscera cognata genitor cum pace recondit. Parte alia pullos Astraea induta colores, ❦ Regia quam decorat facies, et fronte seuera Maiestas, et longa manus, longisque decenter Stat pedibus subnixa, Dei sublime Tribunal Ardua suspectans, argentea lamina fulget Et librat recto geminas examine lances, Lances laeua tenet, dextra micat aureus ensis, Omni parte secans, capulo cui scribitur imo, Ius dare cuique suum nostrum est, sua reddere cuique, Qualis Pannoniis in saltibus, aut Boreali Riphaeo, perfert flatus a monte niuali Puppibus apta abies, gummi nec inepta ferendo, Talis celsa sacro consurgit uertice Virgo. Tum grauiter circunspiciens, sic ora resoluit. Quae tua sollicitam uersat sententia mentem Diua soror? num te nocturna somnia ludunt? An ne suis tellus erroribus imbuit? unde Labe mala coeleste petis corrumpere Templum, Progeniem foedare Dei male prouida suades. Nonne uides quam tu pugnantia uerba loquaris? Quippe Deum atque hominem iungi natura repugnat. Nam diuersa simul nulla ratione coibunt. Frigida cum calidis luctantur, et humida siccis. Est deus immensus, cuius sine fine potestas Labe caret, quem non rerum comprehendit abyssus, Hunc tamen ipsa locas? atque ullam cogis in aluum? Oceanique cupis uastum scrobe condere flumen? Ipse Deus mundum propio regit ordine princeps, Seque super cunctas Coeli tenet arduus Arces. Ast hominem terra famulantem mersit opaca, Hos ergo iungis quo foedere? Diua doceto. Nunquid tanta Deum potuit mouisse cupido? Damnatam faciem, peccatricemque figuram Induere? Inuidiam superis, Coeloque futuram. Mallem uniuersae potius suasisset amictus Materiae, cunctoque animari in corpore Christum, Aut intellectae toto discrimine formae. Quod si facta tuis succedant prospera uotis, Vir Deus ille tuus, quo tristia fata subibit Crimine? qui nullo potis est occumbere fato, Nec labi potis, aut aliquod committere crimen. Indignum facinus, dirum, crudele, nefandum, Insontem pro sonte mori Claementia suades, Scilicet ut quondam fiat Deus ipse cadauer. O, te indigna soror sententia, sontis iniqui Dum miseret, iustum crudeli funere mactas. Nonne aliquem superum minus intolerabile crimen Fata humana pati? quid Coelo trudis ab alto Subiectum Imperio quem nullo insuescere fas est? At qui principio mundi, uel fine supremo Sumpsisset genus hoc hominis, si sumere uellet, Principium et finem qui claudit et inchoat aeui.Quod si facta tuis succedant prospera uotis, Quo fiet, qui cuncta facit? Coeloque relicto Ibit inaudito motu? qui immobilis extat. Scilicet hoc Coelum, lachrymas dum fundis inanes, Praestitit augurium motu, tellusque tremiscens, Vana soror tali fingis praesagia motu, Nanque uaporiferos sidus per hiulca meatus Discutit, et radiis surgentes attrahit undas, Vis ea tellurem quatiens noua gentibus arma Nuntiat, hinc dira ueniunt contagia pestis, Aut male suada fames, hinc dat domus alta ruinam, Aut urbs, aut scopulus fugit a radice reuulsus. Sexta ne nunc agitur aetas? quis talia Diuam Erudiit portenta loqui? quum millia quinque Mundus adhuc solis uix ante peregerit annos. Quonam autem partu, uel qua de Virgine surget Nobilis ita salus, si sensa latentia pandi Concessum est superis, quae uis arcana subinde Vatibus insinuat, multaque ambage reponit, Disce soror fatis, fatum est Diuina uoluntas. Castores altigrado iungunt caput arce Draconis Saturno, Lunamque Ioui Cyllenia Virgo, Belliger arce sua stat Mauors, Arcadis ardor Sol etiam Hellaei succendunt uellera signi, Aurea caeruleos calcat Cytheraea natantes, Vipereumque ungit Centauri spicula uirus. Si datur astrorum uarias praediscere leges, Haec Coeli series talem tibi suscitat ortum Iure quidem Virgo Regio Iudaea uocatur, Erigones quia signa subit, Virgo illa salubrem Parturiet legem populis, qua uera resurgit Relligio, magnusque a stirpe renascitur orbis. Hos igitur partus cecinere Oracula Vatum, Hos pater Israel, hos praedixere Sybillae, Afficit hos superos, tristes hoc Daemonas angit, Bella fugat, pacem gignit, totumque per orbem Obscoenae Veneris non fanda piacula perdit. Quae uero ob culpam ceciderunt, omnia Coelo Acta trahi suades, unde hoc rogo diua probandum Consilium summo fers acceptabile Regi? Quin etiam omnigenis oppleri sydera monstris, Et lucem fieri tenebras, age, dirue mundi Moenia subducas Coelo fera Tartara, cunctos Et tibi coelicolis liceat miscere profanos. Haec inuisa dabat placidae responsa sorori Iustitia, auertitque suos contraria uultus. Dissensere duae uario sermone sorores, Nec superis accaepta fuit discordia sanctis, Dant fremitus altos, totusque remurmurat aether. Ac ueluti Boreas Coeli, quum cardine ab alto Decidit in nimbos, et flatu segregat atra Nubila, quae attulerat nubis collector aquosae Africus, et uacuam compleuerat hymbribus aethram, Quis foecundat humum, largo ne foenore fraudet Agricolas, tunc alta fremunt Maria omnibus undis. Sic duo diuerso uerborum flamine Diuae Concertant, superique fremunt rumoribus omnes. Dicere diues adhuc Claemetia plura uolebat Iustitiam contra, fandoque refellere Diuam. Sed Pater astriferi pior est sic orsus Olympi, Facta ac dicta suo qui stans agit omnia nutu. Quo dicente poli siluerunt, axis utroque Cardine frena tulit, strauit freta caerula Pontus. Haud uolo certatim fandi haec contentio gliscat, Et diuersa meo surgat sententia Regno, ❦ Diuae innata Deo uis atque aeterna potestas, Vnica progenies, quas aequo examine amamus. Sic ego compono uestrae discrimina litis. Haec uult ut miseri subsidant ad loca Ditis Impia terrigenae, nec quicquam impune remittam, Haec iubet omne nefas soluatur, et omnibus omne Vt pateat Coelum, non sic, sed plurima perdam, Plurima dimittam, nam sic iubet alta uoluntas, Sic innata monet uestro concordia sensu, Almaque temperies. ergo aspiretis eodem Consensu pariter concordi mente necesse est, Vos utrinque simul, neu uos mala diuidat ultra Seditio, testor Coelum quod numine uestro Suscipient mea fata uiam, Rex talia fatus. Inde supercilii grauitate dementia diuum Tecta repercussit, terruitque exterrita tellus Regis ab aspectu, sacras nam Virginis aedes, Templaque respexit, Marie quibus inclyta ad aras Munera ture pio cumulauerat, ipsaque flammis Dona incendebat crepitantibus, illa Iohachim Templa pater Graia curauerat arte parari. Nanque ibi picturis paries animatus anhelat, Cernere erat ueras facies, opera ardua mundi, Vt conuexa poli uasta exinuarat Abysso ❦ Omnipotens, mediamque leui suspenderat aethra Ingentem terram, quae se caligine multa Induerat, summis uolitabat Spiritus undis, Factaque se subito lux circum plurima fudit Turbine, nec tenebris sese commiscuit atris. Et prope cernere erat, quod Coelo utrinque reflexo Aetherios orbes circunfluus ambiat humor, Arida mox tellus coeuntibus extitit undis, Et tulit omne genus proprio cum semine frugum, Pomiferi nemoris, syluae, herbarumque uirentum. Hic quoque quadriiugo calcat nouus aethera curru Sol Pater, aetherii princeps, et rector Olympi. Plenaque noctiuagis hinc Luna iugalibus instat, Astraque per sudum rutilant, genus inde natantum Per mare purpureum flexis secat aequora caudis. Et uariae uolucres syluis, Coeloque uolabant. Necnon et pecudum genus, et genus omne ferarum Ingreditur late campis, binaeque iugantur. Hic patria effigies, et summi numinis instar Stabat Adam rerum dominus, tum uelle uideres Arbitrio parere uiri terramque, polumque. At Pater omnipotens solio sedet igneus alto Et circum leuibus Sereaph uolat arduus alis. Hinc fortunatas sedes Oriente remoto, Te fortunatas potuit quis dicere sedes? Aut molles umbras nemorum, uolucrumque susurros, Plumigerum praedulce melos? syluasque uirenteis? Quae pictura modis expresserat omnia miris. Aut quis tam puris manantes fontibus undas? Quis uaria et teneris halantia prata rosetis? Malaque propter aquas grauibus pendentia ramis? Quae sese uitreo subter qui labitur amni Mirantur, placidos circum longaeua uolatus Exercet Phoenix, et uerberat aera pennis Purpureis, cui colla super nitet aurea torques, Caerula tum roseos ostentat cauda colores, Et cristatus apex pulchrae caput alitis armat, Vnaque uitifera depascitur arbore Phoenix. Illinc gemmiferis Phison euoluitur undis, Inde Geon, hinc Tygris aquis ad littora rubra Tendit, et Euphrates leni se prouehit alueo. Consecrat hic thalamos, iugi connubia nexu, Primus amor, sed prima nefas reparabile fecit Foemina, quae uetitos ausa est decerpere foetus, Capta dolis, haud gnara mali, muliebris at illum Dignus amor uenia caepit, sed morte luendum Stat longum facinus, sed utrunque piabile crimen. Parte alia ueteres proaui, et genus omne secutum Stirpis Adameae, fatis stat prima sinistris Perpetrata lues, hic conditur Enocha primo Vrbs fundata solo, coquitur fornacibus illic Martis opus, uarius belli quod postulat usus, Quod tellus uertenda petit, dolat ille sonantes Aite lyras, notat hic cursus et sydera coeli. Quisque suas acuunt artes. stant alta duarum Signa columnarum uenturi praescia fati. Hinc altum Noas caedit nemus, ipsaque nauis Robora trunca dolat, rimasque annectit hiantes, Atque immissa locat reparandae semina prolis. Tum super effusus largis ruet hymbribus aether, In mare desidunt montes, tenet omnia pontus. Fabricat hinc audax numine Nembrot contepto contempto Bella gerenda parans superis, coeloque minatur Deucalionis aquas ulturus Marte superbo. Inde remigrabat Caldaeis ductor ab oris Abraamus superum iussu, et noua regna petebat, Quem comitabatur sumptis exercitus armis. Parte alia uictor paruas Iordanis ad undas Sternit inaequali uictrices milite turmas. Erigit hic aras Solymi post Xenia regis, Post promissa Dei, circum genitalia caedit Relligione noua, patulaeque sub arbore quercus Tris cratere Deos, dapibusque exceptat opimis. Hic homo uersa riget, subuetsaque moenia sidunt. Hac puer Esau pharetra succinctus et arcu Venatu syluis instat, nemora inuia lustrans, Nil matrem, aut falsi, ueritus mendacia fratris, Qui profert sancta mendacia mystica lingua. Hac ascendebant pendentibus aethera, rursum Ad terram scalis ultro, citroque meabant Coelicolae, profugus somno indulgebat Iacob, Subter erat cui dura silex sita tempora, mox et Pastoralis adest coetus, pulchramque Rachelem Adducunt sociae, cognataque foedera noscunt. Fit pecoris custos, septemque paciscitur annos Pro thalamis et amore piae seruire Rachelis. Mox gener affini deluditur, altera uirgo Fraude soror sponsi in thalamos non rite subornat. Tandem ad dulce solum, super arua paterna reuersus Migrat in Aegyptum, recolunt praeuisa tot annis Somnia bisseni felicia pignora fratres. Bissenaeque tribus, genus innumerabile campis Densentur diuersa inter portenta secuti Cornigerum Mosem, flagrantemque igne columnam Horrifico, rutilante ducem sub nube latentem, Per iuga, per fluuios, deserta per inuia ducti. Talia per Thalamum pictura, coloribus, auroque Atque alia ex aliis uariaueat ordine pulchro Ingeniosa manus. tum mille uolumina circum Coccineus uellabat honos, atque aurea cingit Fibula, molle solum pedibus substernitur imis, Stragula purpureo radiant aurata cubili. Iamque aris templisque pio Dea ture litatis, ❦ Haec dum oculis Mariae, atque animo meditata uolutat Protinus aetherio noua lux erumpit Olympo. Tum Pater omnipotens terras prospexit, et insit, Haud quaquam indignam diua implorante salutem, Quam merito fautrix hominum Claementia suadet, Naufragio mundi tot tempestatibus acti, Subuenisse lubet tandem, nam si Heua nocendo Vna genus totum subuerterat, una merendo Virgo salutiferum portum dabit. abstulit unus Si uitam populis, cur non dabit unus eandem? Dat sine connubio si sancto sub aethere primum Terra uirum, mulierque uiro deprompta creatur, Quod reliquum factum est, cur non modo uirgine sola Prodeat in solito non uectigabilis ortu, Foedere iuncta bono proles hominisque Deique? Quare age diua polo superis Astrea relictis paratis Iussa sequi, dum pensa trahunt in fila sorores, Venturum praegressa Deum delabere Virgo. Haec ubi dicta dedit, coelo descendit aperto Iustitia, at mansit Pietas, moxi nde secutusPraepes ab aetheriis demittitur Angelus oris, Vt mandata ferat, quis coniugis inscia Virgo Concipiat Galilaea Deum. uolat ille per altum Aera, et Assyriis uento stetit ocyor oris. Iacobi Boni Racusaei Hierarchiae Chorus .II. Cherubin Deo patri dicatus. Pastor.Aurora interea croceo Titonia curru Sole coloratis rutilans surgebat ab Indis, Aduentante die, quom purior albicat aether, Astraque prona cadunt sensim, et ruit oceano nox. Angelus aerias circum sibi colligit auras, Seque sub humanos diuinitus ingerit artus, Fit iuuenis species excelsi plena decoris, Et luce, et niueo se circuntexit amictu. ❦ Pauca mihi occurunt libanda ex more uetusto Legis Idumaeae, quo ritu innupta sacerdos Quo monitu patrios est iussa subire hymenaeos Conceptura Deum sine semine, et innuba Virgo, Quod natura parens, quod sol non uiderit unquam, Est locus in Solymis, ubi nobilis ense paterno Hostia mactari iussa est, ubi mille cadentum Qui cecidere neci tot in una clade uirorum Funera post, ingens sacris grex concidit aris. Hic Salomon struxit non ennarabile Templum, Mundi instar triplicis, cedri, argenti, aeris, et auri, Regifico luxu, credas non arte fabrili Stare opus, at uiuis spirantia signa metallis. Huc ut trima Dei gentili more sacerdos Ducta fuit, mansura inter Dea candida coetus Virgineos, dum nuptu habiles adoleret ad annos. Ergo ubi cessit hyems, aestasque undena peracta est, Fit matura toro, fit nubilis, unde iugari Rite iubebatur, thalamo sed uota iugali Ipsius obstabant, at Coeli oracla iugandum Censebant cuicunque uiro de semine Dauid Floruerit scisso frondens e stipite germen, Quem super et Coelo delapsa residerit ales, Ante aras stanti (mirum), quo uictor Ioseph Augurio, castis firmat connubia uotis, Mente pari, nam uota Deo paria ipse sacrarat. Quanquam animo stabili Venerem exhorreret uterque, Conscius alterius uoti, neutrumque iugalis Intentaret amor, tamen ambo rite maritam Legem affirmarunt animis parere paratis. Postquam autem natale solum, patriosque petiuit Coniugio desponsa lares, qua mente uacabat ❦ Officiis assueta piis? qua uoce legebat Carmina? fatidici praesaga Oracula Vatis, Concipiet Virgo coelestem foemina partum, Et pariet, secum repetens, secumque uolutans, Haec ait, o, foelix bona foemina pignore tanto, Foemina, uirgineam cui se insinuabit in aluum Sceptriger Emmanuel, qui laude et nomine maior, Omnibus extensus spatiis res terminat omneis, Et super et subter mundum latissimus ambit, O, si te norim, uellem tibi dedita Virgo, Toto animo dulci famulari serua labore. Primus ut occiduo praefulserat aethere uesper, Talia uoluenti, lux circunfusa repente Emicuit, fulsere tori splendore corusco. Hic tum stellifero Gabriel demissus Olympo Astitit, immotaeque haeserunt cardine ualuae. Protinus inquit, Aue plenissima numine Virgo Praesentem Dea nacta Deum, faustissima Mater Inter Adamidas, haec uisa, auditaque turbant Commotum tenerae cor Virginis, ipsaque uoluit Pectore uerba suo, pelle hunc Dea pelle timorem, Ille ait, aspirat summo tibi gratia Coelo. Ecce, et enim puro conceptum sanguine natum Alma enixa dabis, sacrum cui nomen Iesus, Magnus ab aeterno dicetur filius aeuo. Cui dabit Imperii sedem Deus inclytus amplam Patris Iessaidae, Regnumque capesset auitum, Cuius in aeternum stabiles tractabit habenas. Illa refert, istud qua nam ratione? maritum Haud noui, Gabriel coelestis nuntius inquit. Summa Dei bonitas, amor, et concordia Patris, Et ratio, et uirtus sese in tua uiscera condet. Tuque ideo, quem Diua tuo de sanguine gignes, Filius excelsi, sanctumque uocabere germen. en sexta nothis et sydera metas Obliquus Obliquas Luna recurrit equis, ex quo ilia laxat et aluum Aelisabe cognata graui feocunda senecta, Si quaecunque libet facile Deus omnia condit, Ipsa humili ceruice caput deflexa decorum, Atque puellares compressa ad pectora palmas, En ait, ancillam Domini, famulamque paratam, Fiat, ut ipse tuo es mihi nunc sermone locutus. His dictis, aliisque ultro, citroque peractis ❦ Angelus in Coelum pernicibus euolat alis, Iehuthiel, Berachaelque pari secat aethera penna, Gloria trina Dei tribus his erat insita Diuis, Altius ast eadem longe una Virgine fulsit. Iam medium Coeli nox intempesta tenebat, Virginis interea coeleste in uiscera germen Sufflauit Pater, et sanctissimus igne beato Spiritus, et rerum Sapientia prima creatrix. Maius opus Coelo ac terra fit protinus una Stirpe perexili, qua gens humana perenni Foedere iuncta Deo est, ueluti duo nomina, si quis Quae secum diuersa sonant, coniungat, et unum Efficiat nomen, uel si color aureus albo Haereat argento, minioue ebur, aut Terebintho Arte Damascenae si tus inserta uirescat. Infima si rebus liceat componere summis, Haud secus exiguo foetu, membrisque peractis Sanguine uirgineo duplex natura coiuit. O, foelix animi purgatum pectus honesti, O, mens alta capax tristisque innoxia culpae, Noscere quae tanti potuit commertia uincli Conceptique Dei mysteria credere sacra, Hoc et subsisti corpusque, animamque, Deumque, Vnus ut est Christus, summo Deus unus Olympo, Terna sed est facies simili distincta figura. Salue sancte Puer nostros miserate labores, Vera Dei atque hominis proles, allabere felix Ipse tuo populo, commisaque munera Patris Dexter obi, rebusque ueni tam prosper egenis. Mane pudica rosis Aurora refloruit ortis, Extemplo aetheriae Bipatentibus arcis ab oris ❦ Enthea Diuino cecinerunt carmina cantu Coelicolae, intonuitque his laudibus arduus aether. Salue magna parens, hominum Regina, Deumque, Vnica spes mundi, summi quoque Ianua Coeli, Et freta sulcantum non declinabile sydus, Tu Dea coelesti reparas loca celsa Theatro, Aedificas tu templa Deo, mundumque labantem Concilias, genus humanum tu reddis Olympo. Per te Tartareae caput haud explebile mortis Sternitur, et lux est uitai reddita mundo. Laude tua Coelum resonet, tua gloria terram Impleat, ipsa tuo nam salua est munere tellus, Et superi augescunt, et clarius omnia fulgent. Maxima lux superum salue, sublimior omni Lumine, quod magnimens protulit ardua Regis. Salue terrarum columen, portusque salubris Veliuoli maris, et muliebris gloria salue. Nulla fuit Virgo similis, nec Mater in omni Foemineo sexu, nec protinus ulla futura est. Vna mali immunis, nullique obnoxia culpae Prole salutifera uitai limina pandis. Vna potes merito plusquam genus omne beatum, Et quae concessa est Coelo terraeque potestas. Tu Dea, tu mundi praesenti larga fauore Naufragio occurris, placidi quo caerula ponti, Terraque frugiferens, Coelique exultat Abyssus, Et tibi laude pia foelices intonat hymnos. Scande triumphali uictrix super aethera curru, Sanctum cincta caput triplici diademate Virgo, O, mundi regina potens, eia ergo pudico Sanguine da Christum populis, da gentibus aeuum Perpetuum, stygiis lucemque effunde tenebris. Talibus implebant superas concentibus arces Coelicolae, Coelumque his uocibus omne fremebant Quum Regina Deum terris Astrea relictis ❦ (Obstarent ni iussa) polos ascenderat altos, Pectora nanque hominum uitiis imbuta nefandis Haud impune pati poterat, praesensque tueri, Et multum commota odiis, commota profani Orbis ab opprobrio Dea sancta. o, maxime rector Siccine ego huc inquit supremis trudor ab oris? Sic occlusa latent rerum secreta tuarum? An tibi quod placitum facio? Et tua iusta uoluntas Lex est firma mihi, et graduum uia certa meorum, Coelastin natam genitor? Claementia nouit Me procul amota? quam nunc audisque, fouesque. Fiat uelle tuum sanctum, nam me quoque talem Esse decet, qualis placui tibi, comminus ense Hoc utere Pater, nostra et laetabere libra. At tu nunc praesens pollutis exul in oris, Hocque impune malo patiens uersabere Virgo? Ocia lentus agit gladius? nec sanguine terram Imbuit? haud aciem sceleratus inebriat orbis. Quin stringe, et mundi sumptis ulciscere poenis. His dictis strinxit toruis a nubibus ensem, Ensem fulmineum Dea feruida, quale micanti Horrificum fulmen quum nube fragore sonoro Concutitur, celsas ut turbine diruat arces, Aut rapida inuoluat fractas uertigine puppes Hymbrifer hoc nimbus frigentibus excipit undis Rixanti sonitu, et furibundum strangulat ignem. Terribilem sic alma Deam pax obuia miti Excipit amplexu, flagrantesque opprimit iras, At Dea coelesti plenissima nectare Virgo ❦ Laetitiaque Dei, casto comitata marito Actutum parat ire domos, arcesque reuisit Montanas, petiitque tuos Aelisa penates. Nam foetura recens, inopinaque prole carentis Dedecus Aelisae summouerat ubere uentris Germine, qui antiquis dudum iuuenescerat annis, Ergo ibant agiles duce numine, per iuga summa, Perque iter insuetum, (ne cui foret obuia Virgo Diua peragranti) leuibus cum deuolat alis Celsa phalanx, ac nube caua contexit amictos, Et montana cito traiecit at atria cursu. Hic nubes puram se scissa resoluit in aethram, Altaque sublimis Chorus illicet astra petiuit, Emicuit Marie, clarumque per aera fulsit, Qualis, quum nebulae Coelum liquere serenum, Aurora, aut curru niueo micat aurea Phoebe. Vultus erat ueluti quum rubra corallia gemma Conchili subtexa nitent, aut quale rubenti Albet ebur minio tinctum, uel qualia in hortis Purpureis permixta rosis noua lilia candent, Ast oculi Coelo digni, quibus insitus ardet Castus amor, casto quis conferat ore Dianam? Tum facies cedro similis, similisque cupresso Coniferae, quae monte Sion super astra cacumen Erigit excelsum, talis chariotidas arbos Celsa creat, talis platanus prope flumina surgit. Hic quum depositas summis in collibus arces, ❦ Tectaque cernit ouans et moenia desuper urbis Optatae, et molem templi (mirabile textum), Agnouitque domum, primaeuaque castra Mineruae. Occurrit cognata soror, multumque cupitos Fudit in amplexus sese utraque, et oscula libant. Aelisae subter praecordia flammeus oris Halitus insinuatus abit, penitusque sub artus Afflat, et infantem grauida Deus imbuit aluo, Quum prior haec Marie grata Dea uoce locuta est. O, tandem foecunda parens, soror unica salue, Tuque, puerque tuus nostri praecursor alumni, Qui ueterem sine prole nurum, sterilisque iuuentae Praemisso soluit foetu, iam nulla putanda est Gratia sera Dei, cui semper fertile donum. Hoc postquam nobis superis demissus ab astris Rettulit ore sacro Gabriel, mox per iuga summa Venimus, auspiciis ad te foelicibus acti, Venimus, obsequiiumque tuo duce numine sancto Ferre puerperio, dum tertia tramite Luna Vortat in obliquo mundum, duodenaque lustret Sydera, dum cernat uitales luminis auras, Iam nunc semestris maturo filius ortu, Sanctior hoc nunquam muliebri effulsit ab aluo, Hic est ille puer, cuius deserta per alta Vox audita fremit. rectos uaga dirige gressus, Dirige terra uiam, multo te crimine pressam poeniteat, Regnoque salus aspiret ab alto. Hactenus et uates, et lex canit hactenus omnis. Hunc etiam syluis inter spaelea ferarum Versantem, foliis et mel syluestre legentem, Vox coelestis aget, uillosus, et asper amictu Verba feret diuina, Dei monstrator et index, Vir mirandus erit, flagrans et lucida lampas. Tum gentes Solymae, Iordanisque accola fontis Conuenient, omneis fluuio lustrabit Apellas, Et uerbo confessa uirum peccata piabit. Mox Agnum Domini, uolucremque uidebit aperto Delapsam Coelo, quam uox emissa sequetur, Filius hic meus est dilectus, et unicus, aeuo Lumen ab aeterno genitum, mea magna uoluptas. His Maria oraclis, atque his Dea uocibus usa, Sydereum toto mittebat pectore lumen. Haud secus ac nitidum argentum, speculumue refusas Solis ab aspectu flammas uomit, aut oricalco Quum refluunt radii, facibus sic dia receptis Hysmeris fulsit, talique est uoce locuta. O, foelix una ante alias Annaeia Virgo, Digna Dei sobolem munda gestare sub aluo, Promissumque olim iurato foedere Christum. Atque hic unde mihi, tantusque allabitur hospes? Cuius ab aduentu uerbis afflatus amicis Praeuius allusit iucundis gestibus infans. O, foelix iterum, cunctisque beatior una Matribus alma parens, quae credere digna fuisti, Nam tibi magna Deus, promissaque praemia reddet. Ipsa nouum carmen, diuinaque cantica fudit, Cantica Virginibus dicenda sequentibus agnum Coelestem, longe nocuos quod Daemonas arcet, Quod Iouis extorquet iaculanti horrentia dextrae Fulmina, quod Coelo metuenda tonitrua pellit, Quodque iter insidiis tutum facit, atque cruenti Funeris exequias improuida fata repulsat. Hoc Vati tu Diua nouum da uertere carmen, Quod canit alternus, duplicique a parte sacerdos. Concelebrat mea uita deum, cui sydera parent, ❦ Qui regit Imperio stabili terramque, polumque. Spiritus inque meo meus exultauit alumno, Immo altore meo, nostraeque auctore salutis. Quippe humilem famulam Coelo respexit ab alto, Hinc me foelicem dicent mare, sydera, tellus. Praemia magna mihi, triplicem dedit ille coronam Omnipotens, qui nomen habet super omnia sanctum. Ipsius et pietas Iudaea a stirpe propagat, Quas ex aeterno praedestinat ordine gentes, Fortia qui summo uallauit brachia Coelo, Vnde sua fastus dispersit mente proteruos. Et deturbauit ualidos a sede rebelles, Atque humiles populos sublimibus intulit astris, Ieiunos inopes dapibus saturauit opimis, At saturos opibus per inanes dispulit umbras, Quum pius Israel cupidis excepit in ulnis Claementem Puerum, pietatis dona ferentem, Hunc et enim nostris promisit Patribus Abrae Semine ab electo uenturum in saecula Regem, Haec afflata Deo cecinit sanctissima Vates Cantica, perpetuum semper celebranda per aeuum. Expressitque nouem decima cum Pallade musas, Atque decem sonitus, quibus ante trahentia plaustra Lusit, et ante Dei uenerandam foederis arcam Rex Dauid, magnosque Deo celebrauit honores. Atque decem conuexa Poli, totidemque notauit Cornigeri praecepta Patris sub carmine Virgo. Tertia iam bicolor mutarat cornua Phoebe, Diuaque montanis est usa penatibus hospes, Atque ministerio seruili exercita Virgo. Cuius homo genitrice Deus formatus in aluo est, Cui mare, cui terram, cui lucida templa deorum, Et regni aeternas dedit immortalis habenas. Discite ab exemplo famulari, discite matres, Iamque puer nonum mensem praecursor agebat, Quum gremio matris lucentes solis in oras Hoc coeleste iubar maturo prodiit ortu. Terraque suscepit puerum, noua sacra ferentem, Qualem nulla prior puerum produxerat aetas, Nulla uirum, toto reuoluti temporis aeuo, Munere, et ornatu naturae, operumque bonorum. Talis ab exortu procedit matutino, Luci fer astrorum praefulgentissimus ardor, Adducitque diem populis, noctemque repellit. Interea totam uulgatur fama per urbem, ❦ Insolita peperisse senem diuinitus aluo. Confluxere nurus hilares, et tecta frequentant Cognati, complent laetantes atria coetus, Mirantur noua dona Dei, matremque salutant. Postquam octaua dies perfusum flumine solem Oceano extulerat, patrio de more secarunt Infantem puerum prisci pro foedere pacti. Cui Deus imposuit nomen, quo protinus omnis Est mirata tribus, quod et os elingue parentis Restituit, soluitque suas in talia uoces Verba Pater, fuditque nouum de pectore carmen. Rex Deus Israel, faustum, et laudabile numen ❦ Relligione pia uenerandum, nanque redemit Ipse suam plebem, tenebrisque inuisit in atris. Erexitque apicem Vitae, cornuque Salutis Gente pia pueri, Regisque e foemore Dauid, Aeternas nobis dignatus condere sedes. Sic et enim Vatum Diuina per ora suorum Pollicitus, stabili quos ipse uocarat ab aeuo, Perpetuos sancto pro Christi nomine testes. Hoc duce uictores inimico ex hoste triumphos, Hoc immortalem debellatore salutem Consequimur, fausto triplicis certamine pugnae. Haec facienda fuit Patribus Claementia nostris Rite recordanti Domino, qui foedera sancta, Qui seruat memori firmum sub pectore pactum. Quod pepigit per se iurandum iure metipsum, Vnica tentatas ubi uictima cessit ad aras, Sic pia progenies sese dedit unica nobis. Quae nos depulsa stygii formidine Ditis Faucibus eripuit, saeuisque ex unguibus orci, Illi ut seruitium praestemus libera plebes. In uirtute animi robusta, habituque decoro Iustitiae, ante Deum nobis uia curritur una, Dum fructu Ambrosio uitalis uescimur aurae. At tu magne Puer, quem lux altissima Vatem Instituit, praecede tui uestigia Regis, Et praetende uias uitai tramite recto. Deinde palam facito supremi lumen Olympi Gentis adoptatae populo, quum flumine sacro Sic morbos animi, atque humana piacula solues. Alta per immensae pietatis uiscera, perque Regis opus nostri, qui nos inuisit ab alta Arce Patris, ueniens Orientis imagine solis. Irradiare Puer populo melioris Abyssi, Qui loca caeca colunt, qui tristem funeris umbram, Dirige pacis iter, quo nos gradiemur euntes. Post haec, alma parens patrias remearat ad aedes, ❦ Orabatque domo sacro semota cubili, Non innixa solo, uacuo sed in aere pendens, Mentis in excessu Coeli transcenderat arces. Vnde tuebatur rerum subsistere in uno Principio formas uno de fonte fluentes, Trisque Dei radios consistere luce, sed una Gignitur, una parit, producitur una duabus Lux, nec inaequalis, luci per singula ternae, Quae se sola uidet, manet haud effabilis aeuo Perpetuo, residens uentorum immobilis alis. Dependent uario connexi exordine lychni. Hae flagrant in amore faces, hae lampade clara Eradiant, ueroque mouent praecordia sensu. Hi solium posuere Deo, rectosque nitescunt Regis ad intuitus, et lumina inhausta refundunt. Ordine quos triplici mediae cinxere phalanges. Quarum aliae praesunt populis, et regna capessunt, Maiestate uigent aliae, Dominique potentis Imperia exercent, et diis sua munea ponunt. Pars alia aduersis obstitit uiribus orci Tartarei, cogitque feros in frena nocentes. Tertia coelicoum mira uirtute relucent Agmina, quorum alii naturae incognita Matri Acta ferunt, rebusque docent insistere sacris. Ast arcana cohors mundo consulta reuelans Consilii magni, fidei bona promouet acta. Subter amica phalanx orbi immiscetur, agitque Peruigil excubias, extensa infraque, supraque. Quisque Deum toto uorat haustu, ipsoque fruuntur Numine defixi, ueluti cum florea rura Cecropiae populantur Apes, ubi purpureum uer Melle madet largo, uariisque uberrima tellus Floribus induitur, redolent loca nectare multo. Munere quaeque sagax proprio coelestia passim Mella uorant, referuntque domos, propriisque reponunt Thesauris, obeunt et enim data munere Regis. Si Coelum terrae componere, summa pusillis, Mortali immortale licet, non uisile uiso. Haec congesta sinu lato, dextraque patenti, Lumine ducta Dei superis cernebat in oris, Signaque inexpressi sensus, uenturaque mundo, Quaeque Dei prolem terra, Coeloque manerent. Circuit interea solem Thaumantidos arcus Multicolor, solem stetit et iuxta aurea Virgo, Visa fouere sinu puerum, tunc aethere ab alto Haec est ara Poli, uox est audita repente. Illa tempestate Deum cum uate Sybilla Augustus uidit Capitoli a uertice Caesar. Sacraque Romuleo non intellecta Senatu Turicremam posuit Domini uiuentis ad aram, Nec iam Diuinos temere usurpauit honores, Quanuis Imperii fas omne, et iura teneret, Vel Ioue nobilius statuendi templa superbo. Hinc ubi terrarum iam pace quieuerat orbis, Armaque conflarant mites in aratra coloni, Imperat edicto describere regna togatis Subdita Romulidis, quae sol metitur utroque Oceano, geminoque uidet sub cardine mundi. Quisque solum natale petunt, patriamque reuisunt Mandatis Auguste tuis, Romana professi Imperia, et qua non peregrinus ab urbe recessit? Caesareo genti adscribendus auitae. Iussa iussu Iam tropicus longae sub prima crepuscula noctis Corniger arce caper gelidi ningebat Olympi. ❦ Et senior grauida cum coniuge uenit Ioseph, Ad patria antiquae cerealis moenia Baethlem. Tum quia nullo uiro domus hospita, nullique potuit patuit Ad noti patuere lares, circum omnia lustrat, Sicubi se uacuo posset defendere tecto. Campus in urbe fuit media, quo tensa solebant Desuper aestiuo praetendi carbasa Coelo. Mercibus hic populus uendundis saepe coibat, Mercandisque leues ad opaci tegminis umbras. Hic uncti Regis fuerat domus, ipsaque sedes Inclyta fatidici natalis regia Dauid. Hic parui praecincta uetus spelunca sacelli Culmine, tunc horrens campo incumbebat aperto. Non hospes quisquam, uacuo nisi solus in antro Bos procumbit humi faenum et praesepia iuxta, Hanc illis Spelunca domum, durumque cubile Nocte sub hyberna, rigidae sub frigora brumae Praebuit, atque antro fessos excepit opaco. Iam medios cursus nox intempesta tenebat, Quum terris sopor altus habet genus omne animantum. ❦ Et quos Taprobane nitido subiecta Canopo Sustinet, et nostris seiuncta Britannia terris, Quisque Borysthenio potantur flumine, quique Vltima surgentis deprehendunt murmura Nili, Carpebant dulcem tacita tum nocte quietem. Tunc Marie signis uicini percita partus, Lintea deprompsit quae stamine texerat albo, Officio infantis uenturi prouida Mater. Anxius et coniunx, ignotoque hospes ab antro Sollicitus cessit, iumento ad pabula iuncto.Ipsa genu flexo, tensisque ad sydera palmis, Virgo suum peperit constanti pectore natum. Iacobi Boni Racusaei Hierarchiae primae Chorus tertius Throni, Deo Patri dedicatus, qui Pastor inscribitur.Quum ea Virgineo processit corpore lampas, Aetherio delapsa polo, tum protinus omnis Mundus, et abiectis nox illa beata tenebris Illuxit, ueluti cum Coelo Oriente fauilla Candida decurrens argenti crine refulsit. Proxima quae terris Phoebaei luminis instar Ingentem paruo tulit ex ardore Cometem. Sic Deus exiguo de corpore prodiit ingens. Mirata est natura parens, ac nuncia cunctis Signa repente dedit populis, partuque secundo Prodigiis testata Deum, discrimine nullo Quin solido enixu de Virgine Matre renatum. Qualis ab aeria fulgor regione coruscus Cum pluuia exoritur, quam fudit candida nubes, Talis ab integra Mariae Deus emicat aluo. Omnibus ex templo terris, atque omnibus aris Effigies cecidere Deum, ceciditque profanae Relligio Aegypti, falsorum et monstra Deorum. Illaque in aeternum fundati machina templi, Romuleo spectata foro, testudine lapsa Irruit, effigies et fracti uana Quirini. Versaque paciferum mirata est unda liquorem, Vorticibusque super rapidis, et gurgite flauo In mare Tyrrhenum Tyberino enauit ab alueo, Haec nox Engadi rorantes balsama uites Intempestiuis onerauit foetibus, haec nox Omnibus ipsa quidem supereminet una diebus. Haec Erebi furias infandi crimen amoris, Tabidaque extinxit dirae contagia pestis. O, nox alma Dei susceptrix, rite sacratum Anni electa caput, cunctis celebrabere saeclis Nobilior quocunque die, nam sola tenebris Libera nocturnis meliori sole coruscas. Sicut et hic Populis supereminet omnibus unus, Omnibus una simul tu noctibus altior extas. Quippe fator Diuum, terrae Coelique repertor, Lactea nunc Diuae uagiuit ad hubera matris, Atque prior saeclis uoluentia saecla subiuit. Ecce Deus fortis, summi dominator Olympi, Et princeps pacis processit ab arce paterna. Iam tener haud horret torui commertia pardi Haedus et impauidi sociantur tygribus agni, Mitibus et uitulis concordi pace Leones, Nec pecori rabidus fit formidabilis Vrsus, Quin nec amica lupos metuunt armenta feroces. Ecce Puer summa regione patentis Olympi Progreditur, nectar superum, dominusque Deorum, Ecce uenit solio Regum Rex Patris ab alto, Totus adest Coelo, terris est totus, et idem. En iacet aeternus mortalis conditor infans, Sensibus obiectus, sensu haud illabilis ullo, Inuolucra exsinuans ueterum signacula rerum. Mosei iam flamma rubi, iam limen opertum Ezechiellis adest, iam uirga infloruit Aaron, Iam lapis aeterni solido fundamine Templi, Pariete constitit gemino, se gratia cornu Effudit pleno, uatumque oracla fathiscunt. Ingens miraclum exoritur, Deus hubere pendet Virgineo, praediues inops, opulentus egenus, Factus primus agens, et summus humillimus idem. Subdita maiestas est corpore celsa caduco. Libertas captiua Dei se sponte subactam Obtulit, et serui dominus delicta luenda Suscepit, tanta est nostri Claementia Regis, Exultet Coelum, tellus laetetur, et antrum Gaudeat infernum, manesque Acheronte trahendi, Ecce diu optatus coelestis prodiit infans, Quo duplex natura coit, quo panditur orbi Lux, uia, uita, salus uerax Deus, atque homo, Christus. Hunc simul excepit deiectum stramine uili Tellus, plorantem, et trepidantem mater adorat, Velauitque artus teneros, et lactea mammis Ora suis fouit, non mollibus inclyta cunis Membra reponuntur, sed stratum ignobile gramen Et praesepe fuit, nec frigora repulit ignis, Sed Bos, uique gelu Muli pater horret Asellus, Dant fotum tepida spirantes nare uapores. Foelix paupertas, luxuque beatior omni Iudice facta Deo, patiens calcauit egestas Diuitias, magno cecidit subiecta triumpho Gloria uilis opum, tumidique superbia fastus. Viribus immensis qui praeualet, altaque uoluit Labentis digito conuexa nitentia mundi, Imbellis Puer, et deuictus cernitur infans. Quoi Coelum sedes, tenebrosa hac fulsit Abysso, Quoi superi assistunt, en ut iumenta ministrent, Quem locus haud coepit, paruum praesepe recoepit. Mos Asia in magna fuerat, quem deinde colebat Gens Hebraea sacrum, quum Sol brumale subiret ❦ Solstitium, triste humentes deuexus ad austros, Aut gemina ascendens signum boreale sub Arcto, Vreret octipedem conuerso sidere cancrum. Tunc agere excubias, et relligione uetusta Insomne est solitum totas producere noctes, Mollibus in pratis, ignobile uulgus agrestum, Cogere multa suis armenta ab ouilibus, unaque Excubuisse simul solita est custodia late.Huic igitur studio uigiles ex more uacabant Ductores pecudum, superis quum lapsus ab astris Angelus, et timidos lux circunfulsit agrestes. Tunc ait o, pecudum custodes pellite uestro Corde metus, laetumque Deo paeana canatis. E ut amicta nitet nox candida luce diurna, Nunciat et mundo noua gaudia, maxima summi Progenies est nata Dei, nec longa trahent uos Interualla loci, sunt moenia proxima Bethlem, Hic Galilaea Deum peperit sine semine Virgo, Christus ab hoc castro descendit coelitus infans. Corpore hic humano diuina effulsit origo. Haec oculi uestri certissima signa uidebunt, Substerni praesepe Deo, pueroque iacenti, Et tenerum inuolui stricto uelamine corpus. Panditur interea limen bipatentis Olympi ❦ Fante Deo, diuum exercitus omnis ab alto Regis ad exortus super aethera uenit apertum. Quumque choris cinxere cauum pendentibus antrum, Sic cantu incipiunt, cantu Coelum intonat omne Gloria in excelsis altissima templa colenti, Laus, honor, et uirtus, et pax, omnisque potestas, Et pacem cecinere piis mortalibus almam. Mox ubi Diua cohors pernici sydera cursu Transilit auratum Coeli per limen aperti, Pastores moniti signis, et numine certo, Inque uicem hortati uicina ad moenia tendunt, Deseruere pecus festini, tanta uidendi Haec noua, quenque trahit perculsa mente cupido, Nec pecori timuere lupos, furesque relicto, Nox ea tam foelix euoluitur, almaque fulsit ❦ Haud uno sub sole dies, oriente trisulco (Res noua) tres soles tribus emicuere quadrigis. Quae quum sacra dies cunctis spectacula terris Exhibuit, subito tria lumina lumen in unum Paulatim coiere simul, non sufficit orbi, Vna quidem quanuis nox est amplissima testis, Testis et alma dies, quod rerum causa bonarum? Principium et finis, trinus Deus, unus, et idem Natus in has uenit miserae caliginis oras. Dii superi testes, homines, aqua, terra, polusque, Omnia testantur, quod rex altissimus olim, Lux aeterna Dei, genitori aequabile numen Aeditus his terris nostros homo gesserit artus, Vt uetus antiquae praedixit pagina legis. Hunc gemini Aethiopes, hunc et Garamantes, et Indi, Gymnetesque, Arabesque, hunc ultimus audiit Afer. Audiit hunc et quem tellus extrema rigenti Alluit oceano, quaeque astra cadentia condit. Credidit huic totus, pariterque hunc orbis adorat. At contra inuidia infoelix Acheronte superbo Iniecit noctem miseris mortalibus atram, Ne uideant lucem, superis quos traxit ab astris Mortis in insidias,tenebrosa tartara Ditis. Et propria steriles defregit ab arbore ramos. Hinc phlegethonteis cinctus serpentibus error Bacchatur late, stygiamque eructat Erinnym. Effugite ha miseri, Christumque capessite, dum fas, Dum uia ad aeternam properandi libera lucem, Dum Coelum sua regna, sinusque expandit apertos. Credite, nuda fides supremi limine Coeli Excubat, et dubios summis a sedibus arcet, Viuaque credentes superas perducit ad arces, Ipsa nec ingreditur Coelum, sedesque beatas, Quum uero Iani festae uenere Kalendae ❦ Elapso ueteri quum iam nouus inchoat annus, Circuncisa Puer duro genitalia ferro Sensit, et aeterni compleuit foedera pacti, Quum tener e sancto manauit uulnere sanguis. Hic cruor antiquae merces est prima ruinae, Quae ueterem ritum iam principe terminat uno, Sed uirtute animi nos corda secemus, ut olim Qui genitale suum mucrone, aut cote secabant. Imposuitque Deo sacratum nomen ab aeui Antiquo, nomen cunctis mirabile saeclis, Quod pia coelicolum, tenebrarumque impia turba Quod terrae genus omne colunt, uenerantur, adorant. Idque animos tollit tristi moerore iacentes, ❦ Aeternoque beat uiuentia numina saeclo. Suscitat extinctos, languentes erigit, aegros Vberibus replet donis, et ditat egenos, Suppeditat, saturat, largitur, inebriat, implet. His ubi principiis, et rebus rite peractis Quintus ab aeois proccessit Delius Indis Ecce sub aeria Coeli regione Cometes Explicuit crinem longe, flammasque comantes Versus idumaeam, sacrataque culmina Bethlem. Tresque duces magno comitatu equitante Cometae Signa sequebantur bactris oriente relictis. Qui Caldaea regit, pharetratae et Persidis arua, Cuius odorati sunt mollia regna Sabaei, Te quaerunt, te parue Puer, tibi magnus Olympus Dat noua signa, ferunt magni tibi munera reges. Nam super aerio celebrati uertice montis Nuper ad Auroram, laetisque orientis in oris, Bisseni dum sacra uiri solennia Vati Votaque fatidico persoluunt annua Balam, Apparet clarum decus, expectataque Coelo Diffudit noua stella comas, Euroque coruscum Flante iubar, uisusque Puer cruce luteus alba, Lampade tum media nitidis ardere fauillis. Quin etiam horrendum sic dictis incipit, o, gens Nascentem uisura Deum, properate sequentes Haec uexilla Dei, mea lux uos indice flamma Ducet Idumaeam nati ad cunabula Regis. Hic est omnipotens, sapientia prima creatrix, Consilium, et robur summi immortale parentis, Hunc etenim petitis uotis, precibusque uocatis, Qui leuat in populos signum, sparsosque per oras Quattuor a magni reuocabit partibus orbis. Hoc Asiae horrisono surgentis solis in ortu ❦ Impulit ostentum Reges data signa secutos. Dux Arabum primus stimulat comitantibus Indis Ardua quadrupedes conscensi terga uolanteis, Per iuga, per campos, perque aspera saxa, uiasque, Magnus aerias uincunt et cursibus auras. Et Nubiae princeps sequitur, Chaldaeaque pubes, Et proceres uastis animantibus horrida tranant ueste leui, et circum capita ardua uelant. Aequota aequora Hinc Persae dociles calamis dare tela retrorsum Sublimes properant, pharetra his, et flexilis arcus Increpitant humeris, ipsi uno more feruntur. Balthasariis fertur spatiis, equitesque Sabaei Serica odorato figunt tentoria campo. At Rex Aethiopum denso mouet agmine Gaspar Tharsigenas, Gaspar nigris haud decolor indis, Additur huic ingens exercitus, arma, tubaeque, Densa crepant, Coelum sonitu, et caua terra remugit. Illa phalanx hastas manibus quatit, ille supino Solis ad ardorem laticem bibit ore Lyaeum. Huius equi dorso maculosi bellua tergi Assidet, ille canes laqueo trahit, ille phalanges Ducit ouans, plures manibus uenabula gestant. Regius huic ales dextram grauat, ardua pennis Membra mouens auras expansis uerberat alis, Gestit et illicito uolucris procul ire uolatu. Haec Reges sua quenque cohors, et castra sequuntur, Stellaque praecedit, noctis caligine et umbra Instar solis habens, tenebras, noctemque fugantis. Quumque armos foderet ferrarum calcar obesos, Ductrix Stella simul Coelumque, aurasque secabat. At quum floriferis equitum iacet anchora pratis, Ipsa refrenabat cursum, Coeloque manebat, Postquam autem senis ac septem solibus actis Confecere uiam, uelut una luce diei Vnius, nam stella diem nocturna ferebat. Quin incredibile est, quam tum labor ille uiarum Tantarum facilis, quanquam fuit alta Canopi, Et gens Aurorae, populique orientis anheli. Quos extrema Thetis, quos gurgite Pontus eoo, Et mare Erythreum diuersicoloribus undis, Vndaque gemmiferi quos pelluit aurea Gangis. Nemo fatigatus, passusue famemque, sitimque, Pectora nanque latens intus, perfusaque nectar Membra recentabat, terris noua gratia uisa est. Quumque propinquassent claras Salomonis ad arces, ❦ Extemplo furua caligine tingitur aer, Et nox atra diem texit nigrantibus alis, Eripuitque ducem ex oculis, Coelumque, uiamque. Tunc muros subit Indus eques, et castra cruentam Caluariam, summamque exercitus occupat urbem Protectus nimbo, simul et caligine densa. Hinc et oliuifero de uertice montis opaci Explicuit turmas Galileo Balthasar agro. Iam recedebat terrae grauis umbra, diesque ❦ Fumantes nebulas tenues soluebat in auras. Quum sacrae Solymae prope moenia, carnificemque Caluariae rupem, triuio nouus hospes eodem, Tresque simul ueniunt haud uno tramite Reges. Omnis ut attractis exercitus haesit habenis, Et stetit inuitus Sonipes, ac frena momordit. Mirantur uarios habitus, atque arma, uirosque, Florenteisque simul diuerso ex more cateruas, Inque uiccm affectant sociali foedere iungi, Mox amplexantur pariter seseque salutant. Hoc decus Arsacidum, facit hoc Chaldaea iuuentus, Aethiopumque phalanx, et nocti concolor Indus, Hoc omnis pariter faciunt iuuenesque, senesque. Et quanquam uario discors uox ore sonaret, Omnibus ipsa tamen fuit intellecta uicissim, Vna uelut lingua, et uox omnibus una fuisset. Continuo creber ferit aurea sydera clangor, Pars lituis, et pars manibus caua tympana plangunt, Classica pars inflant, it Barbarus undique clamor. Horribilisque globis fumantibus, atque fragore Aere Corinthiaco Vulcanius intonat ignis, Non belli, sed pacis honos celebratus amicae est. Interea insolitus perstrata, et tecta tumultus ❦ Crassatur, pauidumque ruit genus omne per urbem Turbatam, pars templa petunt, pars atria complent, Tectaque, tum trepidi currunt ad moenia ciues. Qualis ubi aestiuas noctes, solesque secutus Trans gelidas alpes, trans Strymona, transque sonantes Ionii fluctus, exercitus aduolat ingens Raucisono clangore Gruum, et stridentibus alis In uada precipitat sese, siue amnis Hiberi Siue lacu Benace tuo, seque accola fontis Anser, auesque aliae turbata in flumina mergunt, Aut trepidae accurrunt ripis, undasque relinquunt. Mille uiros auro insignes, et millia centum Secum equites Rex quisque trahit, quos mille iuuenci, Tercentumque greges praecedunt agmine longo, Quorum plena uirent urbis pomeria, qui omneis Impleuere uias, quibus omnis campus inundat. Tum subito apparent arma improuisa, genusque Externum, Regemque petunt, Regemque requirunt Iudaeo natum Regno, sceptrisque paternis, Quoi pia dona ferunt, ostensaque signa fatentur. At formido repens ui magna pectus adorta est Regis Idumaei, et concursibus atria turbat Ille ferox tantoque anceps in turbine sacrum Concilium uocat, et doctos ignarus apellas Consulit, ast illi referunt dabit Effrata Iudae Bethlem terra Dei Regali e sanguine Christum, Qui regat Israel dux inclytus, ecce tot annis Coelestis uates praedixerit ante Michaeas, Atque haec dum Solymis Regali in sede geruntur, ❦ Tristior infaustas Acheron emisit Erinnes Consilio Iouis inferni, quas protinus Orco Egressas sistit Iudaei ad tecta tyranni. Prima Megaera doli, fraudumque imbuta malarum Arte, uenenatas a uertice concutit hydros, Ii circum diris ceruicem nexibus atram Impliciti, linguis exertant ora trisulcis, Et foedum uirus per colla tumentia uoluunt. Centum dira suis uulsos e crinibus angues, Vibratosque manu per totam dissipat urbem, Sibila congeminant uulgo, stridentque colubris Omnia Gorgoneis, ii pectora in intima lapsi Tartaream inspirant animam, penitusque uenenis Inficiunt stygiis. Ast altera matris operta Effigie Alecto se tristibus induit umbris, Scribarumque gregi media se coniicit aula, Effuditque Chaos tenebrosum, omnisque repente Praestringit scribis oculos, ne cernere uerum, Neue audire queant, stygia pice construit aures. Ast alia horrendam faciem, furialiaque ora ❦ Exuit, in uultus subito conuersa uiriles Tisiphone, et capiti crinem intermiscui talbum, Atque supercilio frontem grauat, induit ipsum Pontificem, quem Rex nuper Babylone uocarat, Et fit Anacletus princeps, templique sacerdos, Iamque e uestibulo Regis, foribusque superbis Vnda excedebat procerum, iamque ipse paratis Rex sese in thalamis penetrali sede locarat. Hic faciem fictam, simulataque pectora Erinnys Introducta refert, maiestatemque Tiarae Pontificale caput falso inficiatur honore, Atque haec Herodi, quem nam fore dixeris o Rex? Nescio, qui cuncti populos orientis in urbem Huc agit, atque nouum nascens creat aethere sidus, Missus in imperium, Romanaque sceptra, Deorum Maximus euersor, qui nos subuertat apellas, Quique noua totum sub lege coerceat orbem, Sic et enim fatis portendi cernimus inquit. Ergo hic Romanum si ius, si templa, Deosque Stare diu optamus, si te quoque, regnaque uestra, O Rex, actutum nostris sic Consule rebus, Tris ad colloquium iubeas accersere Reges, Clamque uoces, uisi tempusque edisce Cometae, Proxima tunc ipsos ad moenia dirige Bethlem, Quo Pueri inuenti mox certior esse iubeto. Quos quia non auro, non ullis flectere donis, Illecebrisue potes, hos fraude inuolue, dolisque Falle, nec hostiles animos ostende, sed illic Affore te, ut nati cunabula Regis adores. Haec simulans, tolles Puerum, ferroque necabis, Dum sua uagitu petit hubera, dum iacet infans. Ex hac scintilla ne magna incendia, et ingens Ardor adaugescat summi ad fastigia Coeli Haec tibi Tisiphone Plutonis nuntia saeui Missa loquor, simul ex oculis haec fata recessit. Attonitus stetit Herodes, toruumque nefandae Consilium dirae tum pectore condidit imo. Exin iussa facit quum protinus urbe refusi Excedunt Reges, et regia castra sequuntur. Quumque uiis omnis se acies effudit apertis, Ecce iterum secat ante uias, longoque coruscum Crine iubar uibrans, mediis praecurrit in auris, Ostentatque uiam Coelo dux stella sereno, Et iam primus equis oriens sola celsa citatis Pulsabat, nitidosque micans radiabat eoo, Quum laeti Reges, laetusque exercitus omnis Munus agunt, laetumque Deo paeana reclamant, Ductricemque hilari stellam clamore salutant, Tellus quadrupedum pulsu tremit, intonat aer Voce uirum, nemora, et ualles, rupesque resultant. Et pecus, et latis omnis furit incola campis. Ecce autem attoniti cereali ex urbe recurrunt ❦ Montiuagi pecudum ductores, inclyta signis Quos portenta nouis, Coelique ostenta trahebant. Tum densas ineunt acies, primosque reposcunt Affanturque duces, Regisque propinqua supremi Testantur paruo cunabula uisa sub antro. Concurrunt partes geminae fundamen in unum Primitiae Christi, et fidei nascentis origo. Et caput in medio duplici inuiolabile muro Sustinet aeternum perfecto foedere Templum.Sol medium Coeli, et fastigia summa tenebat Obliquis hybernus equis, et praeuia sanctam Stella facem puro quatiebat clarior aethra. Ipsi iter incoeptum peragunt, urbemque subibant Conspicui cultu regali uestis et auri. Dux uero Coelo rutilanti crine Cometes Sistit iter, natique Dei cunabula monstrat. Haec super Annaeis iuxta praesepe sedebat, Laeta coruscanti diuina luce sub antro, Mulcebatque manu Puerum, cunisque leuabat. Huc densae agglomerant acies frenisque premuntur Quadrupedes, tellus pedibus pulsata remugit, Et stipata tremit peditumque equitumque cateruis, Desiliunt dorsis equites, nixusque ministris Excipitur Rex quisque suis, et dona parari, Depromique iubent amplissima munera Christo, Ipsi ad speluncam tendunt stipante caterua, Intextis gemma trabeis, auroque superbo Induti, sceptrum et Diadema insigne gerentes, Vtque cauae penitus subiere crepidinis antrum, Immortale iubar patrii splendoris, et ingens Lux adaperta Dei est, et sole micantior infans, Et mater ueneranda suo laetissima nato. Qualis purpurea facie, uultuque pudico Mane nouum roseo producit Lucifer ortu. Caetera mirantur nascentem sydera Solem, Defectu testata suo, pallentque tuendo Solem perpetuae moderantem lucis habenas. Talis ubi Marie fulsit Dea candida, et infans Sydereus, magnique parens, et rector Olympi, Obstupuere duces, pallentique ore retrorsum Subtraxere pedes, penitusque ablata recessit Lux oculis, animisque repens absorpta potestas. Quod ni ferret opem subitam Puer ipse uidendo, Efflassent animas extincto lumine reges, Verum ubi lux oculis, animis quoque reddita mens est, Incuruantur humi lapsi, pronique reflectunt Genua, procumbunt, numenque infantis adorant. Munera dehinc promunt, quae fors diuinitus ollis Prima tulit, manibus quae prima oblata fuerunt, Quaeque fatebantur Regemque, hominemque, Deumque. Nempe haec dona dabant, et mystica munera Christo, Autumno quae castus Arabs e cortice pingui Decutit in syluis, purissima tura Sabaeis. Et stactim pinguis Myrrhae, quae sponte retorto Caudice desudat, cultisue excisa satiuis. Et pondus solidum tereti uectigal in auro. Exposuere duces postquam sua muncra laeti, Indulgent animis, et denique corpora curant. Ammonitique uiam somno per deuia carpunt, Ne Solymam repetant, neu moenia dira reuisant. Laus et Dedicatio Hierarchiae primae / ad Deum Patrem.Laus, honor summo, et decus omne Patri, ❦ Qui Throno Coeli sedet eleuato, Quo fluunt nobis bona cuncta Christi Fonte beato. Solus errore, et sine labe solus, ❦ Nos mala mundi nebula impediti Labimur uulgo, procul increata Luce uagantes. Tertiam partem cecini, supersunt ❦ Tam grauis curae mihi sex libelli Sex Choris Diuum triplicis cateruae Rite uocandi. Tris Pater primos tibi dedicamus. ❦ Tris canam Regi. totidem sequentes Spiritui sancto, mihi si superstes Musa manebit. Iacobi Boni Racusaei Hierarchiae secundae Chorus / quartus, Dominationes, Deo Filio dicatus, / qui Pastor inscribitur.Vt Puer aeternae fulsit lux alma Diei, Nocte abeunte, palam secreta antiqua reclusit, Omnia qui nobis in se completa facrauit, Sydereo ueniens excelsi uertice Sinae. Non hic fumat apex ardenti lampade, non hic Horrida terrificas intendit buccina uoces, Nec procul acta tribus trepidat, sed amica uocatis Gentibus una domus coit, et bona gratia regnat. Huc agc sancte Puer tua carmina teximus, hucque❦ Alma precor fer Diua pedem, uiresque ministra. Vos sacram Solymae quum concessistis ad aedem, Vt sua templa Puer, ritusque piaret auitos. Ecce senex aderat, Vatesque sacerrimus, idem Relligione pius, cui Coeli arcana patebant,Vtque uocatus erat Simeon, sic cultor honesti. Huic Christi promissa dies, huic praescia sancto Corde fides, animos non spe pascebat inani, Nec uita potuit, nisi uoti excedere compos. Qui postquam Puerum tremulas excepit in ulnas, Poplitibus flexis cadit, et tremebundus adorat, Oscula sydereis iterando plurima plantis. Hic est ille senex Pueri susceptor habendus, Praescia quem cecinit foelici carmine mater, Quoi Deus apparet templo, manibusque nitescit, Haud secus infulsit fuluo lapis insitus auro, Solis ab aduersi radiis, flammasque refudit Igne lacessitus. qualis noua nupta marito Gaudet sponsa suo, totoque infusa cohaeret, Talis ab excelso Puer hic defluxit Olympo, Amplexusque dedit dulces, lucemque beatam. Quo mater Virgo (dictu mirabile) nato Expiat impuras concepto semine matres, Ne natos redimant, neu pignora foedere lustrent. En instrumenti (quem quaerimus) Angelus auctor, Iam uenit ad templum Coeli dominator et haeres O fortunatum me, si tua saecla tulissent Parue Puer, quum te uidisse senilibus ulnis Fas erat, et matrem uenerandam, coelica nossem Lumina, pronus enim pedibus multa oscula ferrem, Cum Simeone sacri uenerarer pignus amoris. Quoi, quanquam effoetae uires, et lassa senectus, Surgit, et infantem solennes sistit ad aras. Nam motus uirtute agiles, et robur in artus Concepit iuuenile suos, totusque calescit Igne, sacris manibus, quem laeta et mente gerebat. Haud aliter siccum uirgultum propter amoeni Si quis aquam riui figit, frondescit in undae Decursu, et totum uitali fonte uirescit, Frigida sic mediis candescunt ignibus aera, Vt pater exarsit animis, ac talia fatur. Salue sancte Puer, nobis Puer inclyte salue, Expectata salus, grates tibi soluere dignas Non opis est nostrae, nam te, et simul omnia nobis Donasti, manibusque meis allapsus ab alto es. Nonne tuum famulum me nunc dimittis? ut alma Pace fruar, pax ore tuo est promissa fideli. Ecce et enim Christum, supero qui uenit Olympo Cernimus his oculis, et laeta mente tenemus. Hic lumen populis, cunctis manifesta paratur Gentibus una salus, qui Coeli in regna uocantur. Hic uenit, ut lustret totum sol aureus orbem. Dum Pater, et genetrix dicta haec mirantur, at ille Et uobis grates persoluimus, inquit, honestas, Coniugium castum, et Diuina prole beatum, Aspice Diua, tuo modo quae laetaris alumno, Hoc ut euecta diu labentur, lapsa resurgent Plurima conspecto, cuius uexilla repulsam Signaque sustentan taduersi praelia Martis, Transque sinus animae medios tibi cuspis amara Ibit, ut affixo socieris uictima Nato, Corda palam fient, mentisque arcana patebunt. Talia dum pandit longaeuus fata sacerdos, Tum super aduenit Phanuelitis Anna Sybilla, Gentis ab Asseridum consorte orbata uirago, Illa dies, noctesque domi, temploque manebat Orando, et uiduos artus ieiuna domando. Illius ut praesens hausit mens Enthea numen, Plenaque Diuini radiis inclaruit astri. Illam omnis templo, Coeloque ascripta iuuentus, Turbaque miratur, qualem quum candida cornu Cynthia consurgit pleno, cui Phoebus ouanti Frater in ore micat, stellae hanc uidisse minores Gaudent, atque hilarem Coelo fulsisse sereno, Talem coelestes radios, laudesque uomentem, Praesentemque Deum praeclara uoce loquentem, Hebraeum collecta manus prospectat, et audit. Illa instar turris celsum super ardua tollit Astra caput, Coelique uias edisserit omneis.Sed postquam posuere Dei pia iura, reuisunt Te Galilaea, sacer repetunt tua Nazareth arua, Et puerum referunt sancti sub tecta parentes. At pia fatidici dictis exterrita Vatis, ❦ Virgo graues animi memorando est passa dolores, Parque uirum pietas habuit, par cura recoxit. Qualis ad herbosum per amoena rosaria fontem Virgo puella suo quum sotte resederat horto, Immeritum patitur non digni funeris ulcus. Conficiturque graui sic laeso ut corpore morbo, Conficit hanc animus, sensuque retorquet amaro. Noxerat, et uariis humana negotia curis Fessa quieuere, et duri posuere labores. Quum supplex, et pronus humi procumbit loseph, Sedauitque pios accensi pectoris aestus. Olli fera quies oculos, sensusque ligauit. Mox ibi praestanti facies pulcherrima forma Visus adesse Dei uolitantibus Angelus alis, Cuius in ore Deus roseo micat, aurea celso Vertice Caesaries fuluis circundata uittis. Ipse leues humeros niueo uelabat amictu, Sicque ciere uirum, iuuenemque urgere loquendo. O, Pater illustri Regis sate sanguine Dauid, Qui reduces animas, aeternaque pignora seruas, Eximis et saeui mediis e faucibus hostis. Surge, age, tolle moras, primi cape germen amoris, Et celerem cum matre fugam, pete Nilus opimam Qua rigat Aegyptum, foecundat et ubere pingui. Haec loca fida satis, statio tutissima uobis, Hospitium populosa suo dabit aggere Memphis. His aliquot dant fata dies agere otia terris, Donec ego ueniam, superoque reuertar Olympo Os uerbi, natique Dei praenuntius author. Nam ferus Herodes furiis agitandus iniquis, Exitium dirum crudeli indagine cinget. Ploratus, lamenta, et foemineos ululatus, Ramma, Rachelque dabunt natorum caede cruentae, Haec ait, inde Deus Coeli se condidit astris, Alta petens, somno Ioseph fugiente relictus, Haud mora surgit humo cum matre, infanteque multa Nocte uiam carpens, numenque exile ferebant Pondere, sed magnum uirtute, potentia cuius Omnia fert, et uterque ferens portatur eodem, Haud hominum per trita uiis uestigia notis. Sed quacunque solum pedibus tetigere sacratis, Testis terra fugae passim noua germina fundit, Et rosa multa simul quae dicitur arida surgit. Hanc Lucina colit, lachesis hoc flore coronat, Quo paritura nouos educit foemina partus. Quum prope Pyramidum productam ad sydera molem Consedere solo, prope multa palatia, multa Delubra, hic ingens consurgit ad aethera Memphis. Hic quoque terra nouis arridet uitibus, illae Pro Baccho guttas, preciosaque balsama sudant, Praebet aquam uiuam, Diuinos spirat odores, Hicque habitasse pios Christi testatur alumnos, Nuntius interea diras Herodis ad aures ❦ Fertur, et assiduus rumor fera pectora pulsat. Cuncta per ora Puer uolitat, phama inclyta surgit, Hanc auget Symeonis honos, hanc Anna Sybilla. Aestuat insanis agitata furoribus ira Intus, et exacuit, stimulisque ultoribus urget. Regibus elusum Regni timor increpat amens, Hos potuisse sequi, Regno cauisse, potitum Se Puero, uotisque satis fecisse malignis, Sed non ante datum saeuos saturasse furores, Permissumque nefas infando Regis iniqui Consilio, iustis quam debita tempora fatis Maturare sinat quidquid fit ubique malorum, Quicquid agunt, alto Deus omnia lustrat Olympo, Componitque uices, decoratque hoc ordine rerum, Quo multos tenebris splendores elicit atris, Quo magis immensae decor elucescat Abyssi.Pandite uos Helicona nouum mihi, dicite cantus Veridicos primae uernantis sanguinis arae, ❦ Expectata sacro quo floruit hostia templo. Postquam conceptos a pectore triste nefandi Consilium regis tetros Acheronte furores Tartareo peperit, regem quibus aetheris alti Appeteret ferro, scelerata et morte necaret. Decreto nimis audaci, iussusque superbo Imperat occidi sugentes ubera natos, Bima solo allidens infra cunabula Bethlem, Neu lactens ulla uiuus nutrice supersit. Addit acerba fremens magis ac magis impia iussa, (Horrendum facinus) genitis orbare Rachelem, Crudus tartareum quos deferat ensis ad orcum, Quos uoret una dies. Exin se ferrea tollunt Agmina carnificum, et crudelia iussa facessunt. Desaeuit fusus late sine nomine miles Agmen in infantum, turbaeque imbelle parentum. Inuadunt matres, sugentes hubera natos Diuellunt, uitasque uorant mucrone recentes, Ac ueluti cultis ubi plurima collibus arbos, Vere nouo gemmis, et multis floribus albet, Spemque nouae frugis, foetusque ostentat opimos Pestifer extemplo rutilo stetit aethere nimbus, Intonuit coelum, tempestas ingruit atra, Insequiturque cauis e nubibus aereus hymber. Sternit humum florum coma lactea, decidit omnis Foetus, et arborei moerent sine germine rami Haud secus armorum uis, et malus irruit horror Decidit omnis honos maternis raptus ab ulnis, Lacteus et terram spargit cruor, impius ensis Dat stragem, moestae plangunt sua pignora matres. Aurea lugubres tollunt super astra querelas, Ploratusque graues, et lamentabile carmen. Vndique natorum conspersae sanguine matres Discurrunt, laniantque genas, et uertice passos Dilacerant crines, sub acerbo uulnere tellus Ingemit, omne super stupet improba uulnera Coelum. Non Puer hac ullus, quem bina reuiserat aestas, Cui fuit una dies latuit de caede superstes, Nec Deicida tuus Rex dire superfuit infans, Defuit una tibi pro cunctis hostia Christus. Hanc inhians solam tam cruda fauce petebas, Cuncta haec pro solo mactata est uictima Christo. En scelus hoc, quod tu patrasti bellua, quantum In se frugis habet, quae te nolente secuta est. O, fortunatos ulla sine labe sodales, Primitias agni, specula qui montis ab alta Syderei ante Deum soli noua cantica dicunt. At Puer Aegypto profugus data tempora uoluit, ❦ Et Pater omnipotens aeternae lucis in aula Aetheria, innumerum super alta sedilia Diuum Arce poli, nutu, ac uerbo regi omnia sancto. Qui sic alloquitur Diuos, aperitque recessus Mentis inexhaustae, sensusque in lege profundos. An Puer exilium meus egerit? Ecce necesse est Omnia compleri, quae lex, uatesque reponunt. Falce noua mea messis eget, uacua unde redundent Horrea, falce suis concrescit uinea botris, Quo mea calcato feruescant dolia musto. Semen habet frugem, uitis foecunda racemos, Grana mihi tritura dedit, uindemia mustum. Quicquid agunt omneis, nostro omnis in ordine mundus Militat, et uictor secum trahit omnia Christus, Sponsus habet sponsam, I, celer ergo mei uerbi os, curre ocius euris, Aegypto reuoca natum, luit impius hostis Crimine digna suo stygiis tormenta sub umbris, Quam necem peperit demens, hac ipse necatur. His dictis ostentat opes, quas gignit in alta Mente Pater natum, natique insigne trophaeum Regali trabea, Coelique in regna uocatos Heroas magnos, et nomina sancta Deorum, Hymen adest Agni, parto noua gloria Regno, Plenaque laude Dei, et magno sonat aula triumpho. Sed quodcunque Pater fatur, fit protinus, inque Stant ea fata suo praesentia fonte recenti, Exercent in se motus, uariantque perenni Ordine, deficiunt hae res, illaeque recurrunt Principio, omne bonum coit hic radice beata. Postquam autem Christus Nili reuocatus ab oris ❦ In patriam rediit, maternaque tecta reuisit, Te modo rege ferox tellus Iudaea superbo Expulerat, cur te rursum tam mitis eodem Sancte refers? an te Patris reuerenda potestas Huc agit? an ne tenax patrii uis urget amoris? Foelix, o, nimium tanto domus hospite, cuius Nectareas e fonte dapes, et uiua beato Ore fluenta bibis, quo pulso arescis inanis, Hic tua sancte Puer primos memorata per annos Facta canant alii, nobis ea dicere curae est, Quae tua Diua refert, quae suggerit Entheus ardor. Floris gemma Puer, floris florebat alumnus Flore suo, sed floris odor longe arduus altis Errabat lustris, et floris melle madebat. Virga autem, radixque suo cum flore manebant, Atque ibant Solymam patrio de more quotannis, Annua quum populi celebrarent sacra frequentes. Tum simul umbra sacrae rei, resque ipsa coibant. Quum Puer haud animis adolescere posset, honestus Ast aetate uigor succrescere, membraque sensim Et Deus ipse suo clarescere corpore quibat, Quumque tot aestates ageret, tot uolueret annos, Quot rotat obliquum sua signifer astra per orbem, Ipsa quota Iudaea tribus se gente propagat, Ad solenne sacrum, quod lege edicit agendum Ascendit Solymam, primi tum mensis onustos Implet Luna sinus, et cornua lumine iungit. Cuncta datis miro posuit Deus ordine signis, Quaeque canunt uates, eadem quoque et astra loquantur. Ah patria infoelix, patria ingratissima, sancto Siccine uersa tuo dura ceruice rigescis? In te Luna micat, lex in te tota dehiscit, Caeca tuis sponsum Synagoga amplexibus arces, Heu Christi miseranda parens, et adultera ditis, Venerat ille tibi nitidis formosus in astris, Insignis trabea roseo bis murice tincta. Ah demens, quo te caligo inuoluit amara? Quo decus omne tuum, quo gloria tota recessit? Altera Tartarei facta est Proserpina regni, Alter ab excelso ruis ordine Lucifer, illi Ast electa suos magno regina triumpho, Stellantes thalamos altis subit acta trophaeis. Interea templi sacratas itur ad arces, ❦ omnis Iudaea petit, quos misit Ioppe. Quos quas Quos Hiericontea Chariotide consita tellus, Quos lauit Sirbone lacus, quos Lydda creauit, Quosque lacu Genesara suo, quos celsa Norine, Quos Bethole, et Tephene, et Acrabataena, fluensque Fontibus Emaus, Zophaniticusque, et amoenus Poenaeas, uincla Andromedae , uulgataque Ceto.Omnis ad Azoto, et Thamiticus incola uenit, Rite litant Domino, et sistunt caput omne uirile. Ex alia incedunt omnes longo ordine matres Agmine foemineo, et nondum pubescere coepti, Puluerulenta fremunt stipantibus astra cateruis, Ridet festa dies, sol clarius aethere lucet. Agglomerant templo, foribus fluit agmen, et alta Machina fumiferas euoluit ad aethera nubes. Hos super aduenit fatus alto sanguine Regum Iesus auis praestans, formosior alter Apollo, Exigua de nube micans, sed maximus intus, Regna Deo maiora parans, maioraque templa. Quem mater Virgo sine semine Dia uirili Regis aui antiquam genuit Dauitis ad arcem. Quo sanctam subeunte domum, Deus imbuit omneis Subtus adorantes, calefactaque corda cucurrit. Procidit ille genu duplici, manibusque leuatis Atque oculis, sanctam Diuini altaris ad Arcam. Tunc ait, omnipotens genitor te Christus adoro Sancte Pater, tibi me trado, do, sisto, resigno. Non tibi marmoreum templum, non foederis Arcam, Non tibi uasa auri, nec caesa armenta piabo, Signa breui haec tantum posui pereuntia saeclo. Hostia uera tibi Christus, templum, arca, sacerdos, Sic tibi complacui, completaque cuncta sacraui, Non inuita Pater, sed qui mihi corde fideli, Sponte litant et ore domum coeunt sub unam, Quae domus est aeterna tibi, Regnumque perenne, Hac pluat eloquium, nostris e nubibus imber, Componatque suas electae frugis aristas, Quis precor omne malum, tineamque aeruginis arce Septima lux sacro solennis ab ordine pompae ❦ Vertitur, et festo defluxit turba soluto, Hoc abeunte, Puer festum immortale diei Aeternae haud abiit, propria sed in arce resedit. Tum quia cuncta suae mysteria nosse parenti Non dedit omnipotens, poteratue aduertere Ioseph, Tum quod uterque pares animos, curasque gerebant, Alter in alterius comitatu hunc credidit esse, Sicque reuersuri Puerum amisere parentes. Quo sine conueniunt sero, quum pronus aquosum Sol petit Oceanum, et fessus sua tecta uiator, Nec comes his Christus, nec sol apparuit astris. Traxit amara alto suspiria pectore mater, Sydereosque sinus lachrymis impleuit obortis Virgineas perfusa genas, mea cura, meus sol O, mi uir, quo natus abest? hoc anxia dicto Insonuit planctu, gemituque inmugiit alto, Circundatque suos sollerti indagine notos. Quaeritat , ac rogitat uulsi sua uiscera cordis.Qualis ubi uirgo, cui magna et sola uoluptas Candebat celso mediis in uertice tenis Vnio, maior eo mensa Cleopatra secunda Quo damno uictrix haustu est epota superbo. Hoc porro amisso totis uaga lustrat eundo Porticibus, gemituque suas cunctaque atria circum Delitias omneis perquirit moesta puella. Nec minus et tales roseo dabat ore querelas. Non te nate mihi paruum fuga tristis abegit, Mecum semper eras ignotis exul in oris. Et licet hostis atrox, et dura premebat egestas, Curas nate meas omneis, onus omne leuabas. Hei mihi quo uadam? quo te mea summa uoluptas Quaeret moesta parens? ubi nunc mea uita moraris? Quem mihi nunc praefers? hostis tua terra mihi te Eripuit, tua festa dies, pompaeque fugaces. Eheu? quid faciam? quo te mi nate requiram? Illachrymatque simul coniunx, et utrinque uicissim Vrit cura tenax, et torquet uiscera langor, Corque sua de sede fluit, mens arida nutat. Quos absens euexit amor, rursusque reduxit Spes et firma fides, et uinclo agglutinat uno. Hei quam difficiles horas agit horribilis nox, Quam lux afflictis longa est, et plena laboris. Tres soles moerore graues uoluuntur et umbrae. Hinc urbem repetunt, ad regia templa reuersi, Hic subito optato fulsit Puer inclytus ore, Tristia qui moestae discussit nubila matri, Aspectumque Patris stellata fronte serenat. Ille throno templi, mediisque sub arce cateruis, Inter honoratos diuina lege magistros, Ore beatiloquo coelestes pandit abyssos, Et caeca obductas tergit ferrugine mentes. Qualis in undosis quum nocte paludibus humor, Vel Rhodani, uel in amne Padi, seu Tybridis unda Assurgit, nebulasque leues attollit in auras, Astrorumque comas densa caligine miscet, Illic orta dies quum Coelo pura sereno, Et radios iubar effundit, dissoluit inanes Materias, nitidusque super clarescit Olympus. Illum admirantur coelestia uerba tonantem Eloquio, tenera primos aetate per annos. Quum petit auditu dociles accomodat aures Quaeritur, ad nodos diuino effulminat ore. Attoniti quo tanta fluat sapientia fonte? Quo magis humano prudentia corde fathiscat. Sic Mater, sic ipse Pater mirantur, et omnes Intenti pendent coelestis ab ore magistri. Isque ubi conticuit, riuosque in se ipse reclusit Ambrosiae Coeli, sat enim sua prata biberunt, Surgit, et optatis ad matrem gressibus ibat. Quoi mater, nec enim dolor amplius, ore recessit Triste supercilium, sed non amor obticet, inquit. Nate quid hoc actum per te est? sic anxia mater, Sic Pater ipse dolens te quaerebamus euntes Men? quae causa fuit? quid quaerebatis euntes? Inde refert, en scire iuuat, genitoris ut ipsis Rebus adesse mei patria me sponte necessum. Iam desiderio nati flagrante potiti, ❦ Iam sua tecta petunt patriae florentis, et ingens Frena tulit Christus propriorum grata parentum. Quis tua sancte Puer referat mihi facta canenti? Quis memoret? quae tu quondam puerilibus annis Egeris, expedias. an quae tacuisse magis nos Quam dixisse iuuat? noua forma, et regula sanctae Exemplarque uiae sanctissimus ipse fuisti. Non sic Socraticis tua dogmata nota magistris, Nam quocunque uiro longe maiora parabas. Cur te magne premis? cur sic altissime multis Abiicis ignotum? cur subiicis inclyte cuiquam? En ego uermis eram, dum corpore uile gerebam Mancipium, me tunc decuit uilescere dicis. Improba sic mitem saturant opprobria Christum, Sic mea diuinis respondent uatibus acta, Quae dicenda forent, eadem peragenda docebam, Quam mea demittit uirtus, tam gratia tollit. Non mihi praebebat molles domus ampla ministros, Ipse minister eram pauperque in paupere tecto, Sic iter est Coelo, Coeli sic regna parantur, Vertice sub gemino latet hoc in ualle profunda. Ah bone Christe meo dulcissima corde medulla, Et nos pone tuae gemino sub uertice uallis, Et praetende uiam, tecum curremus ouantes. Iam Christus, qui flore suo uernante latebat, Surgit fruge grauis multa, et pubescit adultus, Sic Christi florentis odor deserta secutus Inuia, melle madens uacuis fruticescit in agris. Gesserat Imperium ter quinque Tiberius annis Caesar, et orbe suo populis data iura subactis. ❦ Quattuor in partes Iudaeaque secta gemebat, Quattuor iniustis sub regibus, arce profani Sic duo Pontifices foedata templa regebant. Quem super intonuit Coelo uox clara patenti, Verbo in missa uirum per deuia lustra uagantem. Flosque suum longe e lustris attraxit odorem. Hic est Ioannes, teneris qui primus ab annis Soliuagus iuga sacra sua ceruice gerebat, Pura et mente Deum coetu semotus ab omni, Primus regna canit Coeli, praeludia Christi Primus agit, primusque uiam monstrabat Olympo. Cingula cui cruda lumbos e pelle domabat, Horrida quoi tetricae uelabant pectora fetae, Lympha dabat potum, stratum terra arida, simplex Herba cibum, talem praetendit gratia legem, Gratia, quae Christus, Ioannes praeuia lex est. Hinc datur una fides, nostrae uia sola salutis. Ergo ubi Paeneados ad flumina uenit amoena, Insonuit uerbo uox missa, uiamque parando, Solennem populis aspersit fluminis undam, Vnda nouo ritu quae libertate paterna Donat, et in patriam cuneos immittit ouantes, Summersis Pharaonis equis, et curribus alto. Crimina foeda uomunt illi, peccataque deflent Tristia, foeta malis ii commeruisse fatentur. Fulminat ille palam, detestarur, laceratque, Sicut quenque decet, dictis hos territat acer, Allicit hos blandus, se denegat esse prophetam. Arduus at plusquam uates modo surgit, et altas Concinit ambages, et concrepat ore tonanti Horrendo eloquio, modo serpit, et indicat Agnum, non ut ego in fluuio, sed uos ardente lauabit Flaminis igne sui, cuius praestantior, inquit Calceus ore meo est, uestra hic peccata piabit. Haec dum Iordanis noua coepta geruntur ad amnem, ❦ Et Nazaraeo iuueni data tempora uoluunt, Ecce Gygas ingens accinctus, et arduus, alta Arce Patris, matrisque humili descendit ad amnem. Substitit unda suo cursu conuersa retrorsum, Et uirtute repens imbuta refluxit in ortus, Qua se tam sancto contactam corpore sensit. Contremuere undae, penitusque exterrita circum Expauit turba, et uox in caua claustra refugit. Quod caput in Coelo suprema Seraphin adorant, Agmina, Ioanni curua ceruice reclinat, Cum seruis Dominus, iudex cum sontibus adstat. Bissenos hic dux lapides, haec arca sacrabat, Bissenis Bobus templo mare uexit ahaenum. Hoc aboleta malo modo quae seruatur apellae Pulsa superstitio est, mundus sit flumine Naman. Hocque uiros fratres mitis sibi Christus adoptat, Desponsatque Deo sponsam. iam lauerat undas Flumine perfusus diuino flamine Iesus, Procidit, extenditque manus, oculosque leuauit, Persoluitque preces, quum cardine summa recluso Regia defluxit domus omnipotentis Olympi, Spiritus unde Dei signo descendit aperto, Alite sub niueae mitis sine felle columbae, Pacis amatricis, ramique uirentis oliuae, Quem super insedit, flauoque in uertice mansit. Quo memori patuere palam data signa Ioanni, Desuper et Coelo genitor sic intonat alto. Hic meus est Natus, mea quo perfecta uoluntas Cuncta facit, placet hic nostro dilectus amori, Hunc audite, salus populis est omnibus unus. Clauditur hinc Coelum, uox et cum luce recessit Talibus auspiciis nostri fluit unda lauacri, Et Christi solidata fides exordia sumpsit. Heus tu sponsa tuo laetare charismate foelix, Inclyta quo celebri duceris ad astra triumpho, Prompta, uolens, ornata tuo septemplice mundo. Iacobi Boni Racusaei Hierarchiae secundae Chorus .V. / Principatus Deo Filio Dedicatus, / qui Pastor incribitur.Protinus aerias alpes, iuga summa citatus Per Hiericontini sinuosa cacumina montis Emicat, hic uanos saecli calcauit honores, Dum fugit a populis altae sacrator Eremi. Hic dux armipotens inuicto Marte gerenda Bella parat, curatque pius Samarita iacentem, Semianimemque uirum, solidataque uulnera sanat. Exercet monachus mores Eremita beatos, Et scelus omne suo castigat corpore nostrum. Pro potu lachrymis arentes temperat artus, Proque cibo precibus, gemituque exaestuat imo, Sic pia conciliat placati uiscera patris. Ille famem passus duram, coelestia nobis Nutrimenta dedit, quibus haec ieiunia sacrat. Delitiis illectus Adam succumbit opimis, Diuite melliflui Paradisi laetus honore, Hinc spoliata mali populantur membra latrones Huius in anfractu uallis semesaque linquunt, Amissa hac errauit ouis de monte beato, Dulcia cui in tetricos mutantur pascua uepres. Hanc pius inquirit sollerti indagine pastor, Vt dorso imponat, proprioque reportet ouili Coelicolas inter, spoliisque exultet opimis, Et parto celebret conuiuia laeta triumpho. Heus, o, coeligenae puri de fonte lauacri Currite cum Christo desertaque lustra subite, Atque feras inter mores superate ferinos. Cui tenuant artus ieiunia sancta, refundet Nectar, et ambrosiam, diuinaque pabula Christus, Victor in aduersis, et Dux in rebus egenis. Quum quater haec denis ibi mystica meta diebus, Debita perfecto ieiunia fine sacrarat, Esuriit non mente Deus, sed carne caduca,Nam gesisse uirum meminit se panis egentem, Coelicolumque qui panis erat, Cererisque creator. Ecce autem horrendum stygiis caput exerit umbris ❦ Tartareus coluber, princeps, homicida uetustus. Ille malae mortis pater est, et criminis auctor, Ille dolis, et fraude potens, exuberat omni Semine uipereo mendax, astuque, maloque Pruritu intentat diuersis arma uenenis. Obuius assistit simulato in corpore Daemon, Ausus et inuictum tali tentare duello. O, uir dexter ades sanctorum prime uirorum, Deucalion lapides iactis animasse uolemis Si potuit, quum saxa uiros genuere recentes, Ne tunc humanum uacuo genus orbe periret. Quod nisi maior erat proles te forte Promethaei, Quem reor esse Deo genitum, dic, protinus ista Saxa dabunt panes, et durae prandia cautes, Ne te saeua fames, panisque carentia perdat, Hanc aciem Christus scripturae hoc ense retudit. Aspera quin memini populum duce Mose uagantem Per deserta feris habitata famescere suetum, Afflixit quem dura cibi penuria, doctum Quod non uiuit homo tantum dape messis in una, Sed uerbo quodcunque Dei fluit ore beato, Hoc insunt alimenta uiris et nectaris amnes, Infoelix Daemon ut Cerberus ore trilingui Ingemuit magni percussus ab Herculis ictu, Callida nec triplici uersutia defuit ori. Annuit in sublime rapi mitissimus Agnus, Seque suae Solymae concessit in arce locari, Ardua sublatum summi ad fastigia templi. Hic alios alio demens dedit ore latratus, Haec te mosea doctissime lege magister Sedes celsa decet, tibi debita prima cathedra est. Sydereo quod si demissus ab aethere Rex es, Progeniesque Dei, uolucri delabere saltu. Vt pia fatidici testantur carmina Vatis, Angelicis manibus portabere comminus, illud Coelitibus genitor de te mandauit agendum, Obtundat ne forte tuas humus aspera plantas, Spicula Tartareo rursus suffusa ueneno Frangit, et inuicto scripturae umbone repellit, Tentari qua se prohibet Deus ore uerendo. Hinc illum primi rapido super alta uolatu Deserti iuga restituit, summoque locauit Vertice, quo magnus terrarum panditur orbis, Quo saeua ambitio, quo gloria regnat inanis, Regnat auarities fastus accincta proteruos, (Daemonis atra lues) his concitus arma retentat, Innouat, instaurat, frustrato uana duello. Hinc falsas ostentat opes, ostentat honores Prodigus insanos terrae, Regumque, Ducumque. Illic Regna tenent Italae ditissima gentes, Primaque sunt rerum Dominae facta inclyta Romae, Aeneadas magnos magno exaequabat Olympo. Qui licet arma gerant, regnandumque aptius orbem, Graecia sed cunctis praestantius eminet oris, Vt melior Musis, sic bello, et Marte marino, Ionio Aegaeoque sonat circunflua ponto. Ipsa mari quanuis gemino strepat Itala tellus, Classibus et quanuis multis premat aequor utrunque. Non ego bellipotens te roboris inclyta palma Hadria praestanti fortissima milite tellus Transierim, nec te Regum Pharsalia uictrix. Caeteraque Europae uariis distincta loquelis, Regna opulenta docet, populosque, urbesque, ducesque Vt transalpinae diuerso limite gentes Venatu assuescant, dapibus, pompisque fruantur. Oceanique sinus, et sceptra britannica narrat. Hac populi Tanaim potant gemino ore fluentem, Moeotimque bibunt, ubi bellica regnat Amazon, Regnaque caucasiis clauduntur Caspia portis, Magnus Alexander qua uenit ad Herculis aras. Hinc Asiam magnam tropico metitur utroque, Portio terrarum quae maxima, uergit ad ortus Solis et Auroram, Scythicae latissima gentis. Regna ab hyperboreis tendit Ryphaea pruinis, Altera belligeros longe meliora per Indos Gangis ab hospitio late manante fluentis, Quaeque coloratus, uastusque interluit Indus, Diuitibus gemmis, et fuluo plurimus auro. His sua multicomis canescunt uellera syluis, Bisque aliis aestas, nitet uno et messis in anno. Taprobane hac praetenta mari iacet insula uasto, Hac Elephas maior, rutilumque feracius aurum, Vnio nobilior, nec sceptra minora geruntur. Et sparsas memorat uicina per aequora terras, Turritas quibus alta ferunt cita carbasa puppes, Conuectantque suos diuersis orbibus orbes Per mare, terrarum pars septima piscis et unda est. Hac Lybia excurrit uarios distincta per Afros In mare, diuitiis, sceptrisque superba beatis, Aurea nubifero quae sydera uertice pulsat Alticomi Atlantis, magnus cui incumbit Olympus, Quo Satyri cantant, atque aera sonantia tundunt. Hic horti Hesperidum, saeuique hic Herculis ara, Nobilis, Hamonisque oracula, Lixus, et ingens Aemula Carthago Romanis arcibus olim. Getuli, Numidae, Barcaei Martia tellus. At sinus ambabus praetentaque Syrtibus ora Lasciuos Garamantas habet, ditique sacratos Augilas, hinc Nigris longaeui et solibus usti Aethiopes regna ampla tenent, hac murice rores Dat getula Thetis, roseos et purpura fucos, Et Tyrus illustri tales uomit ore saliuas. Quid Libyphaenicum Bizanti fertilis ora? Et Nilo similes fluuii, et sine nomine gentes? Illic Marmaridum tellus Mareotica priscae Relligionis honos, et diuitis Apidis arae. Has inter terras Aegypto gloria prima est, Vbere seu limi semper crescentis ab amne Deuexo in Zephiros, semperque uirentis abunde, Seu populis late tam multa per oppida fusis, Quos rigat excrescens stagnanti gurgite Nilus, Aruaque mellifluus saturat, foecundat. inundat, Vnde suis opulenta bonis elata superbis, Sublimique altis se uertice montibus aequat Pyramidum, uastam producit ad aethera molem Ogdoi monimenta, lacus quid Myridis illa Quae labyrintheos inuoluit machina flexus. Hic Thebe Phoebo centum patet inclyta portis, Vrbs sacra, quaeque suum templo ueneratur Osyrim, Nobilis et Nigri stat regia Memnonis ingens. Adde Deos reges, urbes terrasque Deorum, Quos uagus Ambrosio circunfluit aequore Nilus. Nec Iouis urbs magni Meroe, quae prima metallis Prodiga fert hebenum, nec templa Bubastide lucis Consita te lateant, aut urbs uulcania Memphis. Diues odoriferis cui militat India syluis. Multaque praeterea Regum monimenta recenset, Terrarumque situs alios, et trans mare magnum Aduersa gentes alias regnare sub Vrsa, Haec ego cuncta rego propria ditione, nec ullis Est data regnandi nisi me tribuente potestas. Has tibi ego ingentes orbis totius habenas, Imperiumque dabo, mihi si pro munere tanto Gratus eris, me si terra proiectus adores; Talibus inflantem sitibundas pectore fauces Vana tumescenti non ultra est passus Iesus. Quin pia Diuino commouit pectora Zelo Ignis inardescens, ac sancta incanduit ira. Fulgureis oculis hunc obruit, ore retundit Terribili, inquit abi Mamon, nam lege magistra Rite Deum, dominumque tuum subiectus adores, Huic etenim iusto imperio famulabere soli. Tunc fractis homicida nocens eluditur armis, Euolat ut folium uento, aut leuis aethere pluma, Turbine nubifero stygias detrusus ad umbras. ❦ Christus ut excelsi uictor stetit aggere campi, Ecce coronati uictrici tempora lauro Coelicolum agglomerat radiantibus aula choraeis. Pars accincta gerunt maternae fercula curae, Vnde recumbenti Domino sua dona ministrant, Potantemque Deum simul et mirantur edentem. Pars ipsi numeris alterna uoce canoris Victori laudes, diuinaque carmina dicunt. Occidit Vrsus atrox, cecidit Leo, sternitur ingens Gollia tergemino regalis uerbere fundae, Et Babylon deflet ruptum malefida draconem. Disce animosa tuo, disce heus uictore marito Vincere diua, tibi laqueosque cauere latent, Libera quo caeca uestigia fraude resoluas, Nosque tui sponsi magnum dicemus amorem. Omnis in octonis ut Adorea consonet hymnis Vnde decem numeris ultrix duodena recedat, Mente pias laudes, concordi et uoce canamus, Audiat has omnis mundi natura repertrix, Audiat omne simul coelum, terra, hymber, et ignes. At uos, o, syluae, tacitique quiescite uenti, Nam noua bisgenito canitur uictoria Regi, Quae celebrat sponsae connubia laeta renatae. Omnia Christe creas cui tu, terrasque patentes Subiicis, et totus per te libratur Olympus, Elicis oceano fluuios cui tu undique dulceis. Hinc agimus grates una tibi uoce perenneis, Qui coelum tranas, a quo natura creatur, Omnia perlustras oculo qui mentis acuto. Excipe quas chorus hic laudes, quem concinit hymnum, Quas uires nostrae, mentisque potentia praestant, Omne quod es, totum hoc super eminet interuallum. Incircunscriptus tu circulus omnia claudis, Solus inaccessus propria compraensus Abysso, Carmine quam melius te nostra silentia laudant. Mente tua mentes, ut lumina lumine lucent, Gaudia laetitiae ueniunt a fonte beato, Exulat unde procul nox, et graue tristis Erinnys. At tua propositi robur constantia firmat, Quumque cupidinibas uictrix moderetur honestas, Quos uenus emollit, lasciui arcentur amores, Te leges, et iura canant, Astreaque uirgo, Et tua se nostris communio laudibus addat. Hinc cadat iniustus, luxusque effrena libido, Te uerum, teque omne bonum bonus omnis adoret, Te lux uera colat, procul hinc deceptor abesto, Vltoresque procul, liuor, fraus, ira recedant. Te uitam uita omnis amet, lux denique lucem. Nam sine te caecam praeceps audacia mortem, Et caligantem uersutia concipit Orcum, Omnia quicquid agunt, agit id tua sola potestas, Sola potestatum radix, fons, actus, origo. Tu quoque te per nos laudas, perque omnia pandis. Nos regat hoc opifex uerbum, uerbo omne beatum Omne Donum late permanat in omnia, uerbo Mundus pepetua foelix in pace quiescat. Postquam pulsa fames epulis, oculosque, manusque ❦ Extulit erectus sublime, alterna trimembri Vox stetit octono dicto, gratesque peregit, Impiger et summo descendit monte dehorsum. Qualis ab oceano ueniens sol igneus altis Montibus attollit roseum caput oris honesti, Mox humiles campos, et ualles lustrat apertas, Et liquido turpes dissoluit ab aethere nimbos, Atque hyemes foedas, tristesque exterminat umbras, Vt grauidam uariis tellurem frugibus ornet. Talis ab arce sua Christus, coetuque Deorum Ardua terrarum lustrans, hinc uallibus imis Ambrosio emisit radios ex ore nitenteis, Quis dedit ignitis foelices hymbribus ortus, Hymbribus eloquii, calefactaque corda rigauit, Vt stetit ante domos alti sub monte Taboris, Qua Galilaea ferax flauentia possidet arua, Piscosoque lacu uentosas purpurat undas. Imprimis cauo sacrum quum fornice tectum Intrantem densum populi circunstetit agmen, Regia mirantur uenerandi pectora uultus, Sideream frontem, et pulchro caput ore uenustum, Ast ubi praeclaram fudit de pectore uocem, Nectareoque dedit suaueis ex ore loquelas, Quis mutum traheret Parnasi a uertice Phoebum, Castalioque sacrae sequerentur fonte sorores, Orphea quis traheret mutum, syluasque sequentes, Omnis et elinguis facundia muta sileret. Quum fluit ignescens, et flammis dura coruscis Fulminat ardentes acuens in corda sagittas, Marmora conciperent ignes, et Caucasus horrens Vt glacies rapido uel caera liquesceret igni. At quum tendit iter per deuia tetra loquenti Voce, truces ageret lustris syluestribus Vrsos, Immanesque feras. Ergo aestus saucia magno Corda dolore graues agitant, odiumque nefandi Ingruit, incoquitur penitus nouus odibus ignis. Sic ubi deiectae ualles, humilisque reluxit Floris ager, patriis rursusque refloruit aruis Principio protenta suo sapientia, cuncta quae Inchoat assiduo, rursusque recentia condit, Rursus ut incipiat, nec eam lux ulla quietis Lege tenet patriae, ne non agat omnibus horis. Vnde noui latices manant e fontibus? unde Lux noua semper adest radiis? nouus hymbribus humor? Vnde nouos latis mundus rotat orbibus orbes? Cuius opes uarias rebus natura ministrat, Ipse ne desidiae feret ocia legibus ullis? Funditus hoc mundus cessante a stirpe periret. Stat sua festa dies, aeternaque gloria Christo. Lege quidem Mosi Iudaeis septima quaeque est Festa dies, ea lux et enim memorabilis, ipsi Sabbata septenas dicunt a nomine luces. Nam Deus omnipotens senis opus omne diebus Edidit, hos sequitur qua cunctis ardua rebus Complementa dedit Deus, et qua luce quieuit. Quamque bono, ac sancto decorauit lumine, quamque Iudaei obseruant, opus omne, laborque quiescit. Christus in hac iterum templum de more petiuit, Conserto iuuenile ferens in numine corpus, Scriptaque fatidici suscepto codice uatis Talia conspicua sublimis ab arce reclusit, Mellifluo resonans enantes ore Camoenas Spiritus omnipotens caput hoc superimbue, nec nuo non Alma precor dulcedo ueni coelestis oliuae, Vnde tuum sancta pinguedine prolue Christum, Mitia qui doceat, contritaque pectora sanet, Liberet oppressos, caecis det lumina, fractos Consolidet, placidumque Dei praenunciet annum, Vltorisque diem horrendum, dein codice misso Sedit, ei astabant, atque ora intenta tenebant. Tum superadiecit, foelix et candida multis Haec est orta dies, qua sacra oracula uestris Auribus explentur, patefactaque carmine res est. Quanquam autem attoniti demirarentur apellae, Quod forma insignis, quodque unica gratia linguae, Os quod diuinum spiret coeleste decorem, Quod tamen ille fuit materna a gente suorum Hos inter patria propagine notus auorum, Non fuit acceptus, tulit hanc peruersa nefandi Fomitis inuidiam impietas, causamque malorum Heu nusquam in patria meriti redduntur honores Vatibus, aut sacris sunt praemia digna camoenis Cum superis his dignus honos, hos regia coelo Digna domus, sedesque manent super astra beatae. Omnimodis ubi plena bonis patria omnibus una est, Quos Deus electos ante omnia fata uocauit, Aeternum genito peperitque in numine regnum. Christe nouem Musis praeses, et Apollinis author ❦ Incipe, et haec tua dexter adi primordia, quos tu Legeris? Expedias, primosque in regna uocaris, Pulsus ubi patriis longe secesseris agris. Saxaque praecipites euaseris ardua rupes, Parua Tyberiadis repetens castella marinae, Stagnaque. Pone lacum pulcherrimus ibat Iesus, Cui lenis aura comam tereti ceruice fluentem, Et nitida refluos aestus urgebat arena, Vndaque pone pedes allisa remurmurat alga. Hinc aciem intendens in caerula, retia cymba Tendere uidit aquis geminos super aequora fratres, Ambo Ioannidae, patriae Bethseidis ambo Squammigero enixe uenatu incumbere sueti. Te reti diuine Cephas accincte trahendae, Et fortem Andream uox imperiosa uocando Attrahit, haec mundo quicquid consistit ubique Exhibet, et dias in luminis euocat oras, Haec quoque quae nondum existunt, scit nomina cunctis. Tunc ait, o, iuuenes propere huc accedite laeti, Et mea post uestros uestigia figite gressus. Omnis enim tellus Coeli, quaecunque sub axe est, Sit mare, sint pisces uobis humana propago, Cuius opima uenit captura, ac praeda paratur. Quos ego uestra dabo, populosque in Retia cogam? Talibus attracti linquunt in gurgite rete, Squammigerumque pecus, subiguntque ad littora cymbam, Protinus expediunt sese, Christumque sequuntur. Proxima Zebedeus tenet aequora, strenuus undis, Et captare feras, et caerula uertere remo. Cui duo coeligenae fortissima robora nati Aptabant laqueos, et linea piscibus orsa, In foribus per transtra ratis cum patre sedentes. Heus Iacobe ualens animis, et corpore praestans, Tu quoque chare Puer, mea gratia, linquite uosmet, Vestraque Ioanni dixit, mea prehendite transtra, Et mea post uestros uestigia figite gressus. Hii uero extemplo exiliunt, properantque sequentes, Naue, domo, patria, charo et genitore relictis, Quattuor ecce rotae, quibus igneus astra petiuit Aelias, ecce quibus subigit duodena quadrigis Signa, per obliquum remeans sol aureus orbem, His patet arcani iam mystica littera uerbi, His domus aeterni uentis a quattuor anni Quadrifido augustum iungit fundamine templum, Sanctaque per totidem facies elucet honestas. Non te Natanal, non te Nicodeme uocauit, Quanuis sacratas diuinae Palladis artes Noueris, et Christo quanuis laudatus uterque es. Nec te regnantem praediues Abagare, nec te Nobile Arimathiae specimen sic unxit Ioseph, Candida simplicitas docta nam Pallade maior, Diuite nobilior pauper fit iudice Christo. Diuitias omneis qui possidet unus, et illas Suscipiunt inopes, electaque uasa beati. Vera quidem lux est, uera et sapientia solus. Edocet haec humiles animas, et mitia corda, Quo deiecta magis, magis hac a luce nitescunt. Quadriiugo hoc igitur Galilaea per oppida curru Emicat, unde nouas in saxea corda sagittas Flammeus aetherio ceu sol iaculatur Olympo. Concipiunt animi flammae fomenta salubris, Vtque his excoquitur uitium, sic corpore langor Ingruit Imperii noua uis, mirabile uisu, Nam morbos omneis uerbo fugat, omnia sanat Imperio tormenta, graues curatque labores. Agglomerant populi circum, quos dena tulerunt Oppida, quas genuit turbas Galilaea sequaces. Tanta uiri uirtus, et gratia, transque fluentis Accola Iordanis, secum trahit omnia Christus, Ipsius innumeras laudes ad sydera tollunt. Hic illum memorat quanto decorasset honore Connubia, et quali latices mutasset Iaccho. Alter ut illuuiem templo expurgasset auaram, Crimine pontificum haec inoluerat, et ignea torquens Lumina fronte, truces et prono uerbere funes, Zeli signa pii haud leuia haec ac uana dedisset. Hic studium sollers Nicodemi, occultaque narrat Colloquia, atque ut oportet aquis et mente renasci, Res dura auditu, populari haud cognita sensu. Scandere posse nefas Coelum, nisi mente renatos, Sanguine qui Christi lustrantnr morte futura, Aenea Mosei docet ut serpentis imago. Sancta fides populis uentura in regna uocatis, Ille renarrabat Ioanne incaepta lauacra, Qualis Idumaeis Iesus perfecerit oris, Qualia Ioannis praeconia, gaudia quanta. Ille Palestinae Sycharo a fonte Sebastos Gesta recensebat Samaritidis, illa repente ut Ciuibus impressas incusserit ignea flammas, Ostenso unde nouos Christo concaeperat ignes. Alter ut interitu absentem curauerit absens Asserit a Channa tota testante Capharnau. Vtque uiro longa ui morbi ambesa tot annis Membra resanarit, capto ut stetit ille grabato Integer, unde pedum uegeta uirtute perexit. His Deus atque aliis dum percrebrescit eundo Magnus in ore uirum, magnusque in corde sequentum. Rursus arenosum Genesarae littus amoenae, Alpheidamque petit Matthaeum nomine Laeui Quem penes omnis erat fiscalis cura tributi, Qui lucris inhians, auroque intentus, habebat Per mare uectatas in res fas omne, nefasque. Vertit in hunc oculos, et lumina fixit acuta Iesus, ut aspectu gratus, sic uoce benignus. Ille uelut duri uis quae domat omnia ferri Magnete attrahitur, sic Christo exhaustus inhaesit, Corpore quem prompto, flagranti et mente secutus, Oblitusque sui, se se, suaque omnia liquit. Tu qui diuitiis incumbis auare parandis, Cui satis extremos non est penetrasse Britannos, Quin ultra Antilias ibis scrutator, et Indos, Vt grauior tumeas, et onustior, omnibus audes Per quascunque minas caput obiectare periclis. Ah miser, et demens perituri haec uana laboris Desine sectari, quibus imminet exitus atrox. Te quoque saepe uocat, saepe aspicit, annue demens Annue, et ad Christum propera, et te perge relicto. Et tandem exemplo Matthaeum imitare salubri, Hoc domus aulaeis, et diuite prodiga gaza Instruitur Christo, et conuiuia laeta parantur, Dignaturque Deus nostris discumbere mensis, Hospitio excaeptus, sicut conualle uiator Accubuit trinus Mambraea sub Therebinto. Discite quam sacris Claementia gratior aris Est holocausta super, nec corpore firma ualenti Quaerit opus facies medici, quem respuit, aegrum Qui se nouit, eget, medicari huic uulnera possunt. Quae cum tecta geras, his ars haud ulla medetur. Grande supercilium Pharisaei horresce superbi, Bina per hebdomadas qui dum ieiunia iactat, Et magno ostentat decimas praeconis hiatu, Huius amara bonus consortia nescit Iesus. At qui peccato aegrotat, qui crimine languet, Coelitus aetherio Deus hunc accersit Olympo. Nam noua uina nouos melius mittuntur in utres, Quos male defunctos feruentia defruta rumpunt. Iamque secunda dies, et quae faustissima primam ❦ Festior ante micat, medios accenderat ignes, Ipse manu iuuenum graditur comitante per agros, Perque nouas fruges segetis flauentis Iesus. At manus illa famem uulsis solantur aristis, Vnde leues paleae, tunicaeque teruntur inanes, Granaque purgatis fiunt cibus unus auenis. Ecce dies festos inquit pharisaeus apella Polluit hic, sancto seruandaque sabbata ritu. At non polluerat Dauid, templique sacerdos, Quum Cererem sanctam sacratis sumpsit ab aris, Ipseque cum pueris simul esurientibus edit. Impie uestra quidem subsunt quoque sabbata Christo. Hoc curata manus fuit arida, sabbata pulso Hoc male tu festiua Deo Synagoga prophanas Lex mala prohibuit fieri, bona nulla negauit. Continuo iuga sublimis petit alta Taboris, Subiecto auulsus rapidi torrente Cisonis, ❦ Solus ad orandum tacita sub nocte parentem. Ne fremitus turbae, neu uox interstrepat ulla, Flectit utrunque genu, terrae et procumbit in imo Puluere, dehinc oculos, duplicesque ad sidera palmas Cum gemitu attollit, constanti et pectore pernox. Vis magna atque ingens coit in praecordia uirtus. Tum patris aeternos animis sublimibus ignes Excitat, humana aerugo his exuritur omnis, His numeri electi series, his mystica membra, Inscriptique micant insignes corporis artus. Nec prius orandi cessauit ab ubere, quam sol Purpureus roseo terras afflauit eoo, Quam uolucrum cantus, et garrula reddita uox est. Hic iuuenes accersit ouans electa gerendae Robora militiae, regesque in bella futuros, Qui totum aeternis submittant legibus orbem. Tres quater insigni numero, nam quattuor annus Principio ternis in tempora mensibus exit. Quattuor e trinos a partibus excitat austros, Qui terras afflant, undasque, his nomina missis Imposuit, terno quia numine et ii quod tendant, Quattuor a magni demissi partibus orbis. Si quis et iis quaerit, quae sint data nomina,dicam. Petrus init Regnum, primusque imponitur arci, ❦ Sed prior Andreas uestigia sancta secutus, Et duo germani clarissima lumina fratres, Ioannes it mente sacer, it maior Iacob, Et Bethsaideus florenti pube Philippus. Te quoque syre micans ostro, stirps regia, lati Nominis, et diues quoque te Matthaee uocauit, Et Dydimum Thomam manibus, uisusque fidelem, Pulcher Iacobus iustissimus unus in omnes. Consequitur, fraterque Simon, fraterque Thadaeus, Vltima Scariothes infamia saeuus Iudas. Haec Christi duodena tribus, duodenaque proles Tot populos ex se bissena stirpe propagat, Quot Coelum stellis rutilat, quot littus arenis, Hi uiui fontes, quos Christi emisit Helimus. Hinc trabeata ingens succinctus ueste sacerdos Hos lapides acri accendit fulgore micantes. Et cereale satum surgentibus innouat aris, Quo data principibus coalescant regna uocatis, Regna triumphatis mundo pugnantia terris, Explorata duces per tot, quot saxa perenni Iordanis sicco stant littore libera fluxu. Quotque sacro altari, quo sternitur hostia bisseno Armento, uitulique aris fragrantibus halant, Et totidem bobus templo mare fluxit ahaenum, Regalique gemunt iuncti sub sede leones, Nonne uident etiam? diuinaque saecla recensent? Sunt oculi uatum, bissenaque signa diei, Bissenum pandunt aeterni limen Olympi, Fundamenta poli quibus innituntur, et ardent Lucida Virgineae totidem fixa astra coronae. Iacobi Boni Racusaei Hierarchiae secundae Chorus .VI. / Potestates Deo Filio, qui Pastor inscribitur.Electis ducibus medius Rex ipse resedit Arduus aeria sublimis in arce Taboris, Praemia uirtutum, et morum documenta daturus, Bellica que pugnis uictricibus arma ministrent, Atque triumphales omni uirtute coronas. Tum pater omnipotens foecundos impulit imbres Nubibus eloquii, et uiuos sapientia fontes, Lucidus internos et spiritus extulit ignes. Haud secus Allobrogum super alpibus, imbriferisque Verticibus, collectus aquas dat nubibus aether, Et tonat ingeminans, et fulgura fulgure miscet. Ac primum summo celsas in uertice ualles Implet, et inde ruunt bibulis a monte cauernis Praecipites circum riui, et conuallibus imis. Mellifluo sic ore duces rigat, implet, inundat Christus, et aeternos in pectora concitat ignes, Dum fluit, ac tali sic lumina uoce coruscant. O, bona, quae calcant animis aurum omne beatis, Omne uoluptatum genus aspernantur, honorumque Omne genus, quis diues inops, et pauper honestus Primus regna parat, scandit super aethera primus. Ipse lacessiuit nullos, sed mitibus armis Saepe lacessitus uicit toleranter iniquos. Hic erit ille mei cultus possesor, et haeres, Quum regnum capiet Coeli tellure beata. Ille beata gerit foelici pectora luctu, Sic qui aliena mala, ac proprios flet corde labores, Poenarumque uices exul suspirat amaras, Laetitia ingenti uenit hunc subeunda triumpho, Luctus io fugit omnis, abit genus omne laborum. Se quia deiecit, luxit quos passus acerba, Diuitiis inhiat pulchri sitibundus honesti, Quodque colit iustum, nunquam satiatur amando. O, foelix Coelo dapibus saturandus opimis. O, sua qui miseris praecordia pandit egenis, Ille beata quidem fert uiscera, suscipit illum Dextera, qui horribilem didicit uitare sinistram. At quibus est animi candor purissimus albi, Qui decus Astreae sextili luce resumunt, Purius ii lumen sincaera mente uidebunt, Tum qui pace uigerit, haerent in pace, geruntque Omnia, pacis amor merces septena quietis Iis erit, illa Dei proles est rite uocanda. Hos quo bella premunt grauiora, ac pugna fatigat Acrior, hoc animis clarent ardentius altis, Fortius ut superent, magis ut fata aspera uincant. Sic ii principio perfecto fine recurrunt, Partaque uictrices referunt in regna coronas. Me duce per medios uobis uia panditur hostes Ferro hoc, hoc ingens uictoria Marte paranda est. Nec uos certamen, labor aut deterreat ullus, Aeterno spolia ampla manent referenda trophaeo. Sed mala consurgent latratibus ora caninis, Vestraque carnifices acuent in uulnera morsus, Diraque mendaci tendent lita tela ueneno, Christus pro scopulo positus feret omnia uictor. In tacito gaudete sinu, exultate beata In cruce, nam Coelo uestra est uberrima merces, Quae dedit hoc bello claros et Marte prophetas. Taliaque horrescunt ignauae praelia mentes, Dura quibus uirtus, quibus est uia longa salutis, Horrida quam pauci capiunt crucis arma cruentae. Sed multis colitur Dis, et Fors succuba Diti. O, stultum uulgus, regumque insania demens, Quid coluisse iuuat fortunae munera coecae? Et rapuisse sacrum fluuiis ac montibus aurum? Postquam uestra cadent tristi solatia morte. Vos complexa fouet fortuna, sed exitus urget Infoelix, urget sed uae sine fine futurum. Vae qui ridetis, quia flebitis, usque perennes, Vsque graues omni pensuri crimine poenas, Vae quibus os blandum linguae fallacis adulat. Tum os, o, uitae quibus est data norma, decusque, Qui condituris animi salis instar habetis, Ah procul a uestro sal proculcetur ouili Quum fatuum est, hoc terra solo sterilescit inani. Omnis forma decens, operisque exemplar honesti Prodeat, et uestro sanctissima uirtus, pectora pectore Lucidus huic toto ceu sol praefulgeat orbi, Sanctaque doctilo qua moduletur uoce Thalia, Vos posui super his inuictas montibus arces, Contra conatus hostilia bella ferentes, Ciuibus ac refugis munimina tuta daturos. Hos quoque ne lateant ardentes igne lucernae, Sed summo pateant accensis uertice lychnis, Sic lux uestra micet tenebris, ut uisa subinde Monstret iter ratibus portu praetenta salubri, Quo laeti nautae positis in puppe coronis, Carmina grata canant patri, tutoque receptui. Haud ego Moseam ueni rescindere legem, Scriptaque, ceu uanos aut irrita reddere uates. Quin ego principium, finemque per omnia tendo, Omnia perficio, complector et omnia circum, Scripturae, et sacris ego lux affusa prophetis, Qua nec Iota cadet, nec apexa uertice Iotae. Sed rata cuncta fluent ex me, perfectaque fient Imperia. haec alios igitur quicunque docebit, Vel minimo tamen is iussu parere recuset, Decidat ille gradu regni, minimusque uocetur. Qui uero exequitur prius omnia, deinde docebit Auctor erit magni supera celeberrimus aula. Talia non satis est praecepta facessere uobis, Est superaddendum, ne grandia tigna trabali Pondere perrumpant oculos, neu uiuida summo Pupula festucae tenebrescat laesa flagello. Comprime feruentem succenso corde furorem, Infrenata tuas ne prodeat ira fenestras, Ne fratrem tacito morsu, neu uoce lacessas, Neu clamore premas, ne te premat ira seueri Iudicis, et iusta damnet sententia poena. Qua Mosea quidem lex truncat ab arbore ramos, Eruit excisa nostra hanc radice securis. Tum quum dona feres, imitabere munus Abellis, Nam neque dona Deo, neque munera grata Caimi Vlla fuere, pium quae fratrem exosus obibat. Si sincaera fides esset, pacata uoluntas, Conciliatus amor, pietas accaepta fuisset. Sit tranquilla quies animis, sit pacis honestas Candida, sit uariis concordia fratribus una, Consensusque pares, et late consonus ordo, Discordesque trahat sermone in pacta benigno. Pabula ne liti, neu tristibus arma ministris Crimina dent, iussas ut pendant debita poenas, Non satis ut uestro uenus absit adultera coetu, Caenosique sues, immundo et corpore maechi, Sint oculi puro, sensusque in corde pudici, Casta fides animo, iustos, quae corporis usus Seruet, et illicitos constantia supprimat ignes. Qui fera Virginii, tua qui Lucretia laudat Funera, crudeles effuso sanguine dextras, Approbet ille manus a caesa uxore cruentas. Aut dicat minus esse malum Mosea necesse est Dissidi, infirmis olim concessa maritis; Heu mala, quae miseris amor improbus, iraque fecit. Nec satis ut uestris periuria mentibus absint, Est quoque iurandi procul euitanda potestas. Nam iusiurandum primum est, os uera loquentis, Est hoc, esse refert, non est, non esse fatetur, Amplius haud hiscit, nisi causa incredula cogat, Iustaque, iudicii iurando fortia firmat. Eia agite, capite arma manu potiora uirili, ❦ Verba ex ore meo, mea fulmina, sumite tegmen Iustitiae, sitque illa noui lorica decoris, Et sit pelta fides, ocreae bona nuntia pacis, Certa salus uobis florenti cassida crista, Hac armatura fulti contra omnia tela Ibitis inuicti, fractosque fugabitis hostes. Si maxilla tibi percussa est dextera, uictrix Altera succedat, pugnae et subsistat iniquae, Donec deficiant hostes te bella gerente. Si quis et in campo tecum contendat aperto Iudicii, spoliis litemque affectet habendis, Huic quoque da uestem, tunicam qui poscit inermem, Si quis te inuitum ducis ad praetoria pellat, I, simul ad Regem, simul ad coeleste tribunal, Tutus ubique uadas tantis suffultus in armis, Quisquis inexhaustos uiuis e fontibus amnes. Abs te haurie petat, gratis quibus affluis, illos Da cuique, et rutilos da carpere ab ignibus ignes. Omnia nam mea sunt, ego uos ceu mater Abyssus Flumina diffudi magnis undantia terris, Astraque prima nouo posui labentia Coelo. Hic ab amore meo sic constat mundus, ut extat. Omne quod est, hoc gignit amor, tenet, educat, ambit. Quanuis ingrati populi, et gens stulta rebellent, Huic tamen haud odium est, quin omnia lampade solis Ipse sui foueat, suus omnibus imber inundet. Huius ad exemplar perfecti hoc lumen amoris, Hunc imbrem uos esse decet, procul improba sunto Hinc odia, immanis uindicta, et liuor amarus. Sic odio infestos contra uincetis amando. Et male demeritos uobis bene multa merendo, Sic eritis genitore meo dignissima proles. Vos, o, terrigenae quibus est uia lubrica mortis, Inque frequens lapsus, uariusque uorgagine caeca, Insidias inter, laqueos, aconitasque mille, Quae stygius coluber sub melle latentia condit, Multaque terrifico passim dat funera laeto, Circunstatque uiam, qua uos incedite cauti, Ne leuis aura leuet, boreas neu tollat inanis, Neu circunseptis surrepat lubricus anguis. Heus, o, spectata multae puer indole frugis, Disce latere, tuis et acutos obiice uepres Vitibus, atque altis in sepibus occule Bacchum, Ne tua pro dominis capiat uindemia fures. Temne tui laudes, populares temne fauores, Sat tua diuinae ratio sit conscia laudi. Ne decus a genio pereat, neu mente caueto, Sat mercede sua uirtus, et gratia constat. Sed quia uirtutes uulgo peccatur in omneis. Discupiunt oculis illi, quae praeuia cernunt, Ii uero socios ui multa, et crimine laedunt. Vos igitur prompti miserescite, multaque egenis Ferte uiris benefacta, beata cordis ab arca. Fronte arcete dolos, simulataque dona Mineruae, Troia quibus periit miseris euersa ruinis. Sat diuinus honos uobis, aeternaque merces, Non uani, seu quos affectat mimus honores. Ah tumido multos elata superbia fastu Sustulit, ah miseros tristi et pessumdedit orco. Illa feras inter pestes, quas impia partu Edidit insano, genuitque lacessere suetos Contemptus morsu decus altitonantis Olympi. Ardua uos igitur mentes super astra uolucres Tollite humo, sensuque anima flagrante ligato, Cum magno feruore preces effundite uestras Ad patrem, aetherias qui condidit igneus arces, Quas colit, et secreta uidet penetralia mentis. Huius erit merces pater ipse, et gloria, ni tu Ac tua multa loquax sensu meditetur inani Et uentos frustra uerbosa oratio captet, Huic tua non domini merces est redditus auster. Ille sibi formae decus arrogat, ille superbit Sanguine, et ille suis est uiribus alter Achilles, Alter et ingluuie, atque libidine Sardanapallus. Vos autem quibus est data mensa beatior ipsis Mentibus, et maius praestans constantia robur, Et genus e coelo, perfecti et forma decoris, Subdite lasciuum ieiuna corpus habena Imperiis animi, et sensus ad iniqua fluenteis Abstineant uetitis, sic ut laetentur honestis. Bellua cui uestrum sensu est imitanda ferino? Non deus, unde genus trahit haec coelestis origo. Quid simulas falso sub tegmine hypocrita mendax? Tristis et appares inter ieiunia mimus, Cui tua non domini merces est redditus auster, Quilibet interea pingui caput ungat oliuo, Et faciem perfundat aqua, ne squalida moesto Ostentet pallore cutis ieiunia uulgo, Ast ea corde tegat, laeta et sub fronte serenet. Sic cui corda patent soli, Deus auctor honoris Solus erit uestri, soli cui militat omnis Inclyta uirtutum series, et laudis honestas Innumerae, quae uult huic porrigit armiger ales Tela suis portans oratio concita pennis. His orbes aperit celsos, et sydera tranat, His fugat hostiles acies, et Tartara claudit. Forsitan et magno quae nam gerat arma tonanti Quaeritis? illa suis oratio concita pennis, Aethera quae penetrat, Cocyti et claudit abyssum, Ostendam breuibus, paucis et magna docebo. O, Genitor noster, Coeli es qui in sedibus altis, Singula sancta Pater nobis tua nomina sunto. Adueniat regni tua gratia reddita terris, Et tua sit terris, ut Coelo effecta uoluntas, Da Patet egregio nobis da uiuere uictu, Et nostri Cererem in praesens concede laboris, Nostra nec exigito nobis, sed cuncta perinde Debita laxato, atque alios nos fasce leuamus. Nos quoque ne ducas in tentamenta precamur, Sed te ultore malis nos exime, fiat, amenque. Talibus orantes fera ponite corda, perindeque Ac uos pendetis, uobis Pater ipse rependet. Orandi rata lex posita est, rata formula pacti, Quae seruata uiam Coelum summittit in altum. Quid cum diuitiis Croesi? Crassique superbis Sumptibus? atque Midae fortuna, atque ubere Gaza? Quid uobis illis pereuntibus? altera Coelo Vobis uita datur melior, datur altera Gaza Nobilior longe, et regni sine fine potestas. Quo nonulla mali labecula, nulla timeri Vis inimica potet, magni noua moenia mundi Regnaque nectareo perfundet copia cornu. Aeternas thesaurus opes dabit omnibus omneis. Scilicet his, quem quisque sua sibi mente parabit. Cuius amore mori, cui totam ducere uitam Nonne decet sancte? Diuina ut luce fruamur. Ergo agite, o, ciues, patriae bona quaerite uestrae, Quaerite uenalem patriam, tanti illa ualoris Quanti quisque ualet mercanda est, uendite ciues Vendite, uosque ipsos mercatu exponite tanto. Tum quibus ardentes rutilant in corde lucernae, Atque oculi mentis super aurea sydera tendunt, His perfusa Dei radiis mens tota relucet, At quibus est acies terrena occlusa latebra, His hebetat sensus coeca caligine plenos, Haec quibus ipsa sed est caligo mersa tenebris. Quisnam autem terram, et coelestia templa tueri? Quis simul in tenebris potis est, et luce morari? Quis ducibus bello aduersis ferat arma duobus? Aut opibus Ditis, Coeloque intendat habendo? Nemo quidem, nemo regno simul aptus utrique est. Sed neque sollicitent anima sitiente labores Humanos, rerum ut uictu saturentur auaro, Vtque nouo niteant induti uellere, nostris Militibus coelo satis est cibus unus ab alto, Potum mellifluis dulcem stillantibus astris. Hinc labor unus erit uobis, quo ducere uitam Vita dabit uerax e fontibus aetheris alti. Corpore nam potior uita est, et uellere corpus. En expers omnis uolucrum genus omne laboris, Quae neque rastra solo, falces neque messibus aptant, Horrea nulla parant, nec terram uomere sulcant, Laeta tamen carpunt uicinis pascua syluis, Flumina seu circum, seu circum stagna uolantes, Prataque,uenatu late rimantur amoeno, Quae pater astriferi dedit his regnator Olympi. Nonne igitur uos ipse facit sua germina pluris? Si uobis natura subest quaecunque sub axe Condita utroque patet, quod supra est quaerite Coelum, Caetera iussa tulit tellus animantibus alma Multiparens, hominum generi, pecudumque, ferarumque. O, uanum genus, o, mores, o, degener aetas, Non pudet in terris rictu sulcare suillo? Dedecet usque homine brutorum uiuere ritu, Quin magis horrendum, arboreos imitantur amictus. Monstrum derisu dignum, quae coelica primo Arbor erat, modo serpit humi radicibus imis, Vertice prona suo uerso, qui in tartara tendit. Vos uero, quibus aetheriis sublimior astris Ambrosiam uertex haesit radicibus altis, Quae uegetat mentes, moribundaque corpora fingit. Scitis ut ad propriam nemo queat addere formam, Nec uires hominum sua corpora fingere possunt. Sed pater omnipotens ornatu cuncta decoro Vestit, et hos uestris insignibus addit honores. Ille gerit curas, uestros quibus ornet amictus. Non ita formosae mater bene sedula natae Componit niueo gemmata monilia collo, Virgineoque habilem suspendit pectore pallam. Nec iuuenis locupletis amor nouus ossibus ardens, Sic thalamos ornat, cultu licet omnis honesto Rideat, aulaeisque micet domus ampla superbis, Vt pater induuias insignes omnibus aptat, Praecipue uobis, en ut sua floribus aetas Indumenta dedit, uarioque arrisit amictu Multicolor tellus, en ut rosa tecta galero Puniceo, melius rubet omni murice regum, Lutea purpureos uincunt uiolaria fucos, Nec noua candenti superantur lilia bysso, Et pictos praestant uariantia prata colores. Quamuis nere colo, nec texere fila, nec ullis Artibus, aut ullis norint incumbere curis. Quae si tanta dei uestit sollertia, quorum Paucula uita perit, quae uos incredula plebes? Pocula non igitur, uestes, alimentaque uestri Cura laboris erunt, summi iuga praendite coeli Iustitiae comites, illa autem caetera uirtus Adiiciet, uestrisque accrescet gratia factis. Ergo, o, semidei sursum spem figite, uester Quo pater est, qui pascit aues, et lilia uestit. O, gens facta dei, populusque, et regia proles, Delitias ibi pone tuas, opulantaque confer Horrea, Thesauros, et opes ibi conde fideles. Sitque breuis tibi quisque dies uelut ultimus aeui, Vos neque sollicitet uacuis lux crastina curis, Sed uobis quicunque dies illuxerit, illum Acceptum lucro referatis, onusque futuro Cuique suum ut dabitur, sic debita cura diei. Quum Deus omnipotens amor unus, et omnibus unus Sit genitor uobis, hoc et stirps omnibus una, Vt uestri hunc miseret, pariter miserescite semper. O, miserum mortale genus, dum pasceris aura, Improba dum caeco uoluuntur tempora lapsu, Flete simul uobis mala multa fouenda uicissim, Alter ut alterius sorti sit consonus actor, Nos etenim cum diis corpus sumus omnibus unum. Vnde cauete, leuem ne quisquam iudicet ullum, Nam cordis secreta latent hominesque, Deosque. Tantum uni sunt nota Deo qui iudicat omnes. Nullo ergo frater condemnet crimine fratrem. Pondera ponderibus respondent, plagaque plagae, Crimina criminibus, stat talio poena luenda. Heus iterum tensis, iterum iuuat ardua pennis Astra sequi, iuuat aetheriis dare tractibus alas. Qui laesus socium laedentem diligit, hic est Immemor offensae, nulla hunc iniuria tangit, Hunc amor omnipotens amplectitur, immemor omnis Offensae, nec enim noxa plus tangitur ulla, Debita nec repetit, iubet aut impensa referri, Exactor nulli quoniam fuit ille molestus. Qui sua largiri uoluit cuicunque petenti, Huic datur omne bonum, diuumque accumbere mensis. Haec quanquam meritis merces sit debita iustis, At uirtute tamen longe altius eminet omni, Et desiderii captum longe eminet omnem. Influit illa sinu mentis de fonte perenni. Huc operanda dies, huc uos quoque lumen euntes Transmittat, Coelique uiam perducat ad altam. Si caecum nox orba ducem praetenderi orbo, Nonne ruit paeceps? caueam et delabitur imam Dux simul et ductus? summi de uertice montis Labitur aerio sic caecus cum grege Pastor. Quanuis ille trabem proprio fert lumine, paruam Festucam alterius cernit per lumen ocelli, Idque uidens magis hinc omnis fit luminis expers. Nam transuersa oculis trabs obiacet, anne uidebit? Festuca socii laesosue leuabit ocellos? Quod scelus hoc? homines alieno a crimine frustra Improba conciliare uagi praeconia uulgi. Falleris orba phalanx, ac decidis auia, ni tu Eiicis obiectum purgando a lumine tignum. Mersa hinc tartareas longe trudere sub umbras. Disce docenda sequi faciendo, facta doceto Ipse quibus laudis gestas exemplar honestae. At quibus infensa est uirtus, et spreta Deorum Sancta fides, hos arce adytis penetralibus omnes, Coelica nam uanis latratibus astra lacessunt. Hinc Pater aeterni thesauri inuentor, opumque Largitor, bona cuncta suo conclusit Olympo, Diuitiasque omneis arcana condidit aluo. Ardua sunt igitur rerum fastigia, magnis Perscrutanda animis, et sanctae peruia menti. Hinc igitur qua uos pulcherrimus allicit aether, Tollite humo, et superos uobis res poscite dandas, Inuestigandisque insistite limite summo, Quo uobis secreta Polo lux panditur alto, Mox et aperturi pulsanda est ianua Christi. Quumque hinc altiuolis oratio tollitur alis, Quaesita acquirit, quae flagitat accipit, alta Syderei pulsata diu subit ostia Coeli. Sed quae sulcat aquas, et deuolat amne secundo, Quae fluit in praeceps, et prono labitur amni, Vorticibus demum hanc fallax uorat unda reflexis. Quare agite, altisonis intendite brachia pennis, Alarumque sinus super aethera ferte uolucres. Qua fluit aeternis a fontibus amnis inundans Gratia, quae lactat largissima ad hubera natos, Alma Deum genitrix, et dona uberrima fundit. O, ter foelices quibus est data, terque beati Intemerata fides, primi dea sancta decoris. Quid non diua colat? dea quid non speret habendum? Maximus aeterno quae semine germinat aether. Nam si iure precum praesto sit amicus amico, Optima si nato genitor dat dona petenti, Quis durum lapidem molli pro pane ministret? Quis pro pontiuago sinuosum pisce colubrum? Cui pro pulliparo detur unquam scorpius ouo? Si malesana suis igitur gens impia natis Largitur bona multa, malis si donat amicis, Quid uester genitor? quo gratia manat, et omnis Gloria, qui populis, superis qui praesidet astris, Quae bona dat populo, uel qualia dona petenti? Haec summa, hic cardo est, legum quo uertitur ordo, Quo uatum sacer ac uirtutum incumbit honestas, Hoc omnes morum ueniunt a stipite rami. Omne quod ut fiat uobis uult casta uoluntas Humano officio, facite id cuicunque uolenti. Surgite nunc animis, forti contendite bello O, ciues superi, coelum sudore parandum Angusto ingressu summis iter arcibus arctat, Inuentum paucis, huc intro pergite ciues. Ianua nam larga est, stygii et uia lata profundi, Multa hac Tartareum descendit turba sub orcum. Induite hinc Argos, et acutas lumine Lynces, A personatis procul his absistite monstris. Lanigerae simulantur oues, at corde rapaces Sunt penitus latitante Lupi, teterrima pestis. Non constant simulata diu, Lupus ore famescens Mandit humum, petit insidias, praedamque reportat. Num senticosis feruens e uepribus uua Prodeat? aut suber dulces dat tetrica ficos? Artis opus, quam quisque colit, nonne indicat ipsum Artificem? studiis quibus ille incumbit, eisdem Semper olet, bonus officio uir constat honesto, Floribus omnis uti propriis, et fructibus arbos. Optima quaeque bono de semine germina surgunt, Optima facta uirum ueniunt a corde benignae Indolis, os hominisque interno fonte redundat. Omne nefas qui non animo luit anxius aegro, Quique dato nunquam meditatur tempore iustum Legis opus sanctae, mortem speculatus amaram, Cui non alta suas oratio concitat alas? Non laudes canit, aut superis grates agit ullas. Qui nec honesta docet, non illum poenitet actis Indulsisse malis, nullis largitur egenis, Non iusto obsequitur, nec fert uirtute laborem, Nec prodesse cupit quibus est fors indiga rerum, Mox cadet interitu flammis tradendus auernis. Haud secus ac sterili sine fructibus ulmus in agro Concidit, excisis radicibus eruta ferro, Mox congesta pyrae dedit alta incendia latae. Quid uocat ille mei uenerabile nomen honoris? Facta habet edictis tamen his contraria nostris, Iam praeceps stygio procul hinc inuoluitur orco, Ast hic qui exequitur mea dicta, paternaque iussa, Aetherio demissa polo, regna alta subibit Victor, Olympiaco decorandus stemmate, uae uae Vae miseris uenit illa dies horrenda futuri Aduentus, uenit hora grauis, quom multa uocabit Iactabitque meo me perdita nomine turba. Nonne tibi dicent alii nos strinximus arma? Et tua Marte sumus nostro fera bella secuti? Ii uero tua nos oracula diximus, illi Nobis monstra tuis cessere acherontia signis, Quin et multa tuo miracula fecimus ipso Nomine, praeclaras uarias quoque gessimus artes, His ne fuit tantae uis haec speranda ruinae? Tunc quia ius nostrum quo nouerat, approbat, illis Fabor ego, nunquam mea uos sapientia nouit, Protinus ite procul, procul omnes ite profani, Omnia ferte simul mala germina comminus orcum. Has quicunque suis uoces penetralibus infert, Vt faciat, quaecunque mea sum lege profatus, Firma super stabilem posuit fundamina petram, Vir sapiens, domus alta sua stat splendida Gaza. Illa licet densis ruat imbribus ater Oryon, Seu simul affusus rapidis torrentibus amnis, Siue procellosi ueniant ex aethere nimbi, Haud illisa cadet solido a fundamine petrae. At quicunque meas uoces et uerba loquentem Audierit, surdisque haec auribus hauserit, ille Fundamenta domus fluidae commisit arenae Stultus, in hanc hymber collecta nube solutus Quom cadit, et praeceps euoluitur impete torrens, Seu boreas urget, siue ingruit eurus ab alto, Concidit extremamque sua dat strage ruinam. Talia dum manant ex ore fluenta beati Nectaris, et Christo pulcherrimus ardet Apollo, Sydereique micant coelesti fronte nitores. Attonitis ardent animis, atque ore fruuntur Voceque dulcisonas longe superante camoenas, Quae stimulis acuit, quae pectora concitat igni, Quae mouet, atque trahit super Orphea, et Archada quicquid Voce premit, quicquid uult imprimit, allicit, implet, Addit, agit, noua iura docet, quae condidit auctor. Laus et dedicatio Hierarchiae secundae / Ad Deum Filium.O quibus porro memorem camoenis ❦ Christe te, totis celebrande terris? Nam tui nobis properat triumphi Integer aetas. Perfidi tandem redeunt rebelles ❦ Ad fidem sanctam tenebris fugatis, Christus in toto micat orbe, in uno Pastor ouili. O, dies nostro cupienda saeclo, ❦ Num meis olim te oculis uidebo? Quam libens pro te, et ferienda macter Hostia Christo. Sub tuis bellans ego laetus armis, ❦ Laurea uates et Apollinari, Munus accaeptum referens Olympo Rite dicabor. O, meos lusus utinam canamus, ❦ Quos tibi nostra est meditata Clio, Inter astantes superos, choreas Inter ouantes. Iacobi Boni Racusaei Hierarchiaetertii Chorus .VII. / Virtutes, Deo Spiritui Sancto dicatus, / qui Pastor inscribitur.Postquam oris rosei uallo compressit eburno, Manantem et tenuit foelici flumine linguam. Consilio arcano penetrali in fonte quieuit. Hoc omnis rerum sub cardine uertitur ordo, Hoc syncerus amor mouet omnia, lumina lucent Omnia, quae prima rerum panduntur Abysso. Iustitia hoc Dea sancta throno sedet inclyta Virgo, Et gerit imperium, et mediis dominatur in astris, Exercetque choros princeps, et summa potestas, Tunc acri uirtute phalanx intenta pependit, Accinctumque suo circunstetit agmine Regem. Ille hominum, diuumque simul moderator utroqueFert aciem mundo, Deus et Rex omnibus unus. Cuius ab arbitrio res stant, et tempora currunt, Extemplo celso de uertice pronior ibat, ❦ Hunc ingens agmen turba stipante secutum Densius accurrit late e conuallibus imis. Ecce autem horrendo tellus stetit obuia monstro, Virque elephantiacus toruo maculosior hydro, Huic horret foeda scabie cutis aspera, crassi Condyli, et uultus non aequa carne tumentes. Procidit ante genu duplici, terramque petiuit Oretenus, tum sic miseranda uoce precatur. Nate Deo si cuncta potest tua sola uoluntas, Quum lubet, ah miserum potis es curare iubendo. Quo uiso mentem, liquefactaque uiscera regis Commouit pietas, extentaque brachia in aegrum Porrexit, cuius tacto sic corpore fatur. Et lubet, et possum modo te curabo libenter. Astitit, ac totos mutantur membra per artus, Et facies adeo iuuenili pelle refulsit. Tum caue Rex inquit, tacitusque hoc supprime, uerum Vade, age, quo princeps residet te siste sacerdos, Vt Mosea iubet lex, et rata munera soluas, Et noua diuinum facies testetur honorem. Hiis abiit dictis, at non amor, ullaque linguam Frena tenent, laxis se gloria tollit habenis, Sectaturque fugam clarae uirtutis inanem. Haud secus ac solem oppositum, lunaeque labores Quum ferruginea tellus intersecat umbra, Luna globi extincti stat corpore tristis opaco. Ast ubi consequitur radios aduecta nitentes, Emicuit rursus, totoque infulsit Olympo, Vt depulsa Deo tabes humana recessit, Et natura suum rursus tulit aucta decorem. At deserta petit Christus loca montis, et altum Conscendit cliui dorso pendente cacumen, ❦ Hic uacat officio orandi, speculandaque uoluit In se uerba, fluit lachrymis, et pectore feruet. Vndique mox adeunt turbae, glomerantque, trahuntque Impulsum precibus, uotisque sequacibus urgent. Ille uiae ductor uicinam tendit ad urbem, Quae Galilea uigil stabat super oppida custos, Centum militibus Romano nomine princeps. Languebat cuius, moesta et puer arce iacebat Perdita confractus laetali uiscera morbo, Hic postquam magnum uenientis nomen Iesu Audiit, extemplo ueteres accersit apellas, Hisque ait, ite citi orantes haec dicite regi. O, Rex, qui dator es uitae, cui laethifer orcus, Tabificaeque trucis pestes famulantur auerni, Languida qui aeterna ui uerbi corpora sanas, Ecce toro puer hic meus occubat, aeger acerbo Funere confectus, laxis cui frigida membris Est paralysis iners tremulos quassantibus artus Febribus, hinc animam uix sustinet ore dolentem. Quare age suppliciter tristes Rex magne precamur, Adsis, huic o, uita tuo te redde clienti, Te tuus incolumi potiatur corpore seruus, Dixerat, haud illi tali parere recusant Imperio, at iussi propere mandata facessunt. Iamque propinquabat Christus comitante caterua, Limina iamque urbis, murosque, et tecta subibat, Quum missi agglomerant, et iussa effantur apellae, Annixique haerent, precibusque hortantur, et instant. Tum benefacta uiri memorant, et laudibus optant Praemia digna suis, simul aequis passibus ibant, Laetantes, et enim Christus mox affore tempus Pollicitus, curam et pueri promisit habendam, Rursus ad hoc alii ueniunt a principe missi, Talibus orantes, o, qui uerbo omnia condis, Et regis imperio regnum sine fine beatum. Ne mea uexeris tecta illabier hospes, Non mea digna domus rege est et principe tanto. Hinc ego dedignor tali qui munere fungar. Qui coram praesens affari numina possim. Sat mihi, dic tantum, puer ipse leuabitur atro Funere, Tartareas mors, et dolor ibit ad umbras. En ego constituor domino qui praeside princeps Militiae nostrae, puer et mea iussus obaudit Imperia, obsequioque obtemperat, ille recedit, Ille uenit iussu nostro, fitque omne quod illis Impendo offitium, res hinc mea dicta sequuntur. Talibus auditis Rex est miratus, et acres Intendens oculos uersa ceruice frequentes In populos, illis haec uerba sequentibus infert. Quid potuit dici feruentius? ulla ne cuiquam Tanta fides? quantam Romano in pectore cerno. Hinc fore, ut innumeri cedent in regna uocati, Cum patribus superum coelesti sede recumbent, Quattuor hi lati uenient a partibus orbis, Magnaque consurget gens alto a sanguine Iacob. At regni soboles est eiicienda sub atra Tartara, per caecam tenebrae exterioris Abyssum, Flent ubi deformes, et strident dentibus umbrae. Porro omni puer ille tuus langore leuetur, Hoc fidei Romane tuae par suscipe munus. Hoc dicto illius fugit omnis corpore langor, Dicto, quo Coelum terram, quo quicquid ubique est Protulit ex nihilo Deus, et mens omnia fecit. O, patria infoelix, urbs caeca, superbe Capharnas, Non pudet o, demens? tam claro lumine sanctum Quem tu ingrate negas cognouerit aduena regem. Quod decus hic Christo, quanti dedit instar honoris Quod fidei specimen, quantique exemplar amoris, Foelix qui morum laudes imitatur honestas, Quique suo delubra facit corde intima Christo, Haec speculanda dies, haec uitae est gloria nostrae. Iamque capharnatum pedibus loca trita tenebant, ❦ Et laetus festa radiabat lampade Titan Iam subeunt delubra, patrem iam Christus adorat. Interea hunc cupidi spectant, intentaque tollunt. Vocibus ora suis, ille intonat, altaque pandit Eloquia, et magna penitus uirtute coruscat. Commoti horrescunt praecordia ad intima sensus, Vis quibus illapsi dominantur feruida uerbi. Vir fuit hic caeno, turpisque uorgagine limi Turbidus, hunc praensum diro cocytia rictu Bellua dente truci tum fauce premebat amara. Hic uiso Iesu fremit, et mala pectore ab imo Vociferat, domus alta quibus concussa remugit. Quid nostra es inter Iesu Nasarene necandum Nos uenis ante diem, quibus id molire negoci, Scimus enim nempe es sanctus Ioue missus ab alto. Quem contra Iesus uultusque oculosque coruscans Tendit, et horibili ceu fulmine uoce retudit, At tua poena manet, prodi hinc, mutesce rebellis. Quem postquam media proiecit in aede uolutum, Distraxitque solo, uacuos fugit improbus artus, Vociferante draco mugituque aethera complet. Qualis ubi gregibus Lupus ater obambulat actis, Et rapit explorans pecus ab latrante molosso, Nec dum septa gregis, nec ouilia liquerat, ecce Pastor adest baculo horrendus, fugit ille cruentam Proiiciens pecudem, dirisque ululatibus errat, Ille sinu attollit lapsantem, et uulnera sanat. Protinus egressus subit hospita limina multo ❦ Squallida piscatu, terrae, Coelique profundum Regnatorem inopes haud quaquam spernere amicos. Regia syderei cui militat omnis Olympi Nulla domus terris, ast ipse uiator et hospes, Quin Deus est ipso mortali in corpore pauper. O, mea descendas in sordida tecta parumper Chare puer, neque enim ipse casas horrescis olentes, Ipse meis saliens e febribus, ipse ego surgam, Atque dapes inopi tenues, et pocula ponam, Qui nos quque dapes, quique omnibus omnia donas, Merserat oceano se sol, et clarior astris Primus ab occiduis effulserat hesperus umbris, Crebrescit uirtus, phama it, ducuntque, feruntque Quisque suos uariis languentia corpora morbis, Turba cateruatim mutilatos plurima aceruat. Incolumes saliunt aegri, noua dona uiritim Suscipiunt, pulsae strident, et sibila tollunt Horrisonis furiae serpentibus ora per auras, Ora, Dei primis quibus est uia cognita causis, Quae fari uetuit, seque intro a nocte reduxit. Aurora ex ortu roseo pudibunda colores ❦ Purpureos, albus croceos efflarat eous. Christus humo sua membra leuat, satis inde refectus Ibat, et auulsus campo loca sola petebat. Prosequitur pia pone Simon uestigia, turbaeque Approperant, omnes ueniunt ex urbe profecti. Petrus ait, Rabbi populus te flagitat omnis, En, ut apud maneas omnes uno ore precantur. Ille sinu interno gaudere, et tendere gressus, Sectantesque fouere uiros, super ire iacentes. Qualis ab hyberno remeans sol igneus axe, Turmatim secum niueos attollit olores, Aetheriasque grues, sequitur genus omne uolucrum Tractibus aeriis, Coelum, et freta caerula tranant, Non secus incedit, suaque allicit agmina Christus. Quumque sub umbriferum culmen Endoris opaci Venerat, et rauci sub moenia parua Cysonis. Ecce ferebatur primo de liminae portae Extinctus matris uiduae puer unica proles. Infoelix mater miserandum pone feretrum Prosequitur lachrymis, ululatuque aethera complet, Et modo fessa labat, sociisque annixa recumbit. It portis tristis comitatus, flebileque agmen. Quod postquam aspexit miserabile funus acerbo, Tacta dolore premi sua uiscera sensit Iesus. Tun ait, o, tanto mater moestissima fletuDesine plura pati, iam iam donabere nato. Haec dicens, adit, et capulum simul attigit, illi Sistunt, et posito stat turba intenta feretro. Rursus ait, surge, o, iuuenis, teque eripe laeto. Illicet exurgit dicto hoc erectus, aperto Ore loquens, animam puero, puerumque parenti Reddidit attonitae, circunfremit omne tumultu Vulgus, adorando stupefactaque numine mens est. Ille Dei magni canit admirabile nomen, Nomen honorandum, nomen laudabile semper, Hic expectati promissum germen amoris Aduenisse docet, magnumque a lege prophetem, Dignus qui Imperium, qui regna capessat habenis. Euolat haec fama, et late se gloria pandit. Quum uero aduertit tot feruere pectora curis, ❦ Totque premi turbis se circum urgentibus, inquit. Ite cito socii trans haec freta, currite remis Fluctisonis, et ab hoc intendite lintea uento, Hinc loca camporum, et nemorum secreta petamus. Interea quidam socia comitante Minerua Te sequar, o, Rabbi dixit quascunque per oras. At Iesus foueae sunt uulpibus, inuia nidos Dant nemora alitibus, genus hoc, humanaque proles Non habet hic tecum quanam caput arce reclinet. Alter adest licet ille pius, tamen ordine recto Qui deflexus eat, uitam qui funere mutet, Ni uetet illa, sequi Christum quae iussit euntem, Lumine nam uiduos uiduati lumine uitae Iure suo debent propriis inferre sepulchris. At contra internus Christi quos imbuit ardor, Lux quoque depurgat, diuina luce fruuntur Venit adhuc oculis alius post terga reiectis, Pinguibus impletas meminit qui carnibus ollas, Non salis effigiem subuersae aut fata Gomorrae, Tunc ait, o, mi Rex, ego te sequar, annue primo Nuntius ipse lares possim remeare paternos. Cui Rex.obliquum deflexo uomere sulcum Nonne retro faciet? quum oculos detorquet arator. Ducis aratra manu, recto ne defice tractu. Iam sensim elapsus scandit freta nauibus apta ❦ Cum sociis, curritque uiam spumante phasello. Nox erat, et placidae Christus sopita quieti Membra dedit durum capiti ceruical honesto. Pectore mens uigilat mundi regina quieto, Quum Pluto irarum tumidos ardescit in aestus Marte lacessitus supero, quum triste uolutat Consilium, mene hos animis impensius aequis Supprimere offensus? quasi uictum cedere bello. Spreuerit ille meas artes? inuaserit acres Harpyas? propriisque excusserit arcibus? orco Traxerit euulsos ad sydera funere casso? Quanquam magna Dei uis haec, et magna potestas, Vir tamen infirmo lassus modo corpore dormit, Et trabe currit inops rerum freta caerula panda. Ast ego terrarum princeps et rector Auerni Numina cui parent stygiis accincta procellis, Imperia, et reges, et agentes humida nimbi, Et mors atra, uiro sic uno uincat? et illo Mortali, socios glomerante ignobile uulgus. Dallida si uicit mulier Samsona iacentem, Mille uiros unus potuit qui sternere inermis, Sanctus et ille Dei fuerit, promissaque proles. Te quoque tempestas, et bellua deuorat ingens, Ne somno oppressus fugeres super aequora Ionas. Aeoliam effundam super hunc, ut fluctibus atris Dispereat somno cum tota naue sepultus. Haec ubi, flamatas furibundum pectus Erinnes Euomit, et tonitrus et fulminat ore tremendos. Incumbit Ponto nimbus, sonat unda procellis, Et tumidi toto consurgunt gurgite fluctus. Annixi antennas, intensaque carbasa nautae Eripiunt uentis, et ab aestibus humida uela. Prora secat fluctus, rapidaque aspergine fudat, Eminet acta ratis modo aqua suspensa tumenti Et modo prona labat praerupti a uertice ponti, Et latere alterno crebram capit, et uomit undam. Albicat in tenebris aestus, et sibilat auster, Nauticus ingeminat clamor, stridorque rudentum, Mors intenta furit, diuersaque proelia miscet, Vita latet custos, et sustinet omnia uictrix. Interea uariis socii terroribus acti, Et nautae acclamant, uita abdormiscit, hiantes Salue, o, Rex, Rabbi manifesto hoc eripe laeto. Christus ut euigilans altum caput extulit, auris Inuisas hyemes, tempestatesque profundo Emissas baratro, conuulsaque caerula fundo Feruere prospexit stygiis oppressa ruinis, Iactatos undis socios, coelique procella O miseri quo uestra fides euicta periclo est? Quo tremor inuasit pauitantia frigore membra? Astitit hoc dicto, rursus dehinc talia fatur, Increpitatque undas urgentem et flamina nimbum At tibi saeue nimis uis isthaec cesset inanis, Tanta ne sit uobis audacia? tuta quiescant Aequora, sic tantas potuistin tollere moles? Vos ego sum, subito uerbo hoc tranquilla quierunt Aequora, nec quisquam flatus uestigia pressit Attonitis riguere comae, timor ingruit ingens, Vt uidere repens ea tot mutata potenti Imperio, quae non naturae legibus haerent, Quis precor hic? qualis medius? cui flabra residunt, Cui mare purpureum, cui coelum optemperat uni. Huc ades, o, dilecte, tuam ne desere puppim, Quamuis membra labor, quamuis sopor alliget artus, Atque procellosis tumeant freta concita flabris. Huc ades, en mali, funes, et uela ratisque Numine salua tuo trans aequora nauigat aequor. Quo tandem optato potiemur littore tecum, Sic tibi uota Deus, sic carmina laeta canemus, Vt quondam Moses trans littora rubra canebat, Vt grata ad choreas, pulsataque tympana uirgo. Postquam facta quies pelago, et fragor excidit omnis, ❦ Spumifero insurgunt, et caerula remige uerrunt, Defessi ad fines Arabum, ac deserta Gerasae Littora deueniunt, et sol iuga summa Galaad Exoriens primo radiis accensa tenebat. His allapsa uadis demum ratis appulit, illique Ibant egressi, subito et duo saeua uirorum Corpora nudorum occurrunt a montibus altis Praecipites, acti diris ultricibus, illic Noctes, atque dies domus his, ac tecta sepulchris. Ceu duo syluestres armati dentibus apri, Terga uolutabris graueolentibus horrida tincti, Multa infesta tenent late loca, cultaque uastant. Sic saeuis agitata ruunt immania monstra Eumenidum furiis, ruptis a corpore uincli. Longe quisque uia cedit grassantibus, illi Se caedunt dire, et clamoribus astra lacessunt. At procul ut uidere uiros medium inter euntes Nescio quid uel sole nitens diuinius ipso, Huc cursim ueniunt, Christumque ut numen adorant, Sic deiecta fouentem, ut corda superba domantem. Tunc horrenda sonans horum sic infremit alter. Quid tua nate Deo terris commertia nostris? Quid ue paras? rogo ne miseros praeuertere poenis, Neu crucia, cruciabat enim praesentia Christi. Quid te dire uocas inquit? Legionis ob agmen Quo sumus ille refert, nam multi inuasimus intus, Si hinc exire iubes, haud deprecor, annue porro Te precor, his longe ne nos a finibus arce. Neu stygios intrude lacus, hinc castra mouentes Ire iube, inque sues incessere comminus illos. Ite ait, ast illis erumpunt agmine facto, Inuaduntque sues, uiridi qui pascua campo Pone legunt, coenoque horrentia terga uolutant. Inde ruunt bis mille sues in stagna propinqua Praecipites, ingens perit his grex impete magno. O, uilis legio, porcos ne subire iacentes, Haeccine bella geri placuit? tibi tanta potestas Est data, quo tandem crudelem Marte uiderent. Te spolia ista decent, hoc tu decoranda trophaeo Nimirum, quid plus tibi si maiora darentur? O, stultos, en mille animis anima una repensa est. Vos, o, felices, o terque quaterque beati, Quos Christus lustrat, quos gratia liberat orco,Et uocat electos, et sancto nomine donat. Sic grege transmissis furiis pereunte, subulci Orbati petiere domos, petiere Gerasam. Quae commota furit, quae tanto excita tumultu, Ceu lymphata suis excurrit protinus agris. Et uenit ad Iesum, uidet huic immania nudos Monstra uiros sano mansuescere corpore, sanis Mentibus haerere, ac membis , et pone sedere,Pone pedes Iesu gratari, expauit aperta Portenta, exclamant omnes, ac talia fantur. I procul, i, nostris procul hinca finibus exi, Oramus, tantum nostro concede timori. Haud mora conscendit nauim, sociosque uocauit. Iamque gerasanae praeteruolat aequora terrae, Littora nota petens urbi praetenta Capharnae. Heus, o, pande fores urbs inclyta, suscipe Iesum, Cuius es ipsa, redit tibi qui iactatus ab undis Victore, et ereptam ponto uehit ecce carinam, Pulchra domus, pingui laetissimaque ubere tellus. Christus ubi illuxit, seque in loca nota recaepit, Surgit is, ille uenit, circunuolat undique caetus. Non secus ac tenebris phaebea luce fugatis, Quum redit orta dies, animalia quaeque recursant, Quae nox inuoluit, lux ellicit, attrahit implet, Pulchra, beata, nitens, opera ad sua cuncta reducens. Quattuor ecce autem trepidantem corpore lecto Impositum subeunte uirum ceruice ferebant. Et quum nusquam aditus populo stipante pateret, Ascendunt suprema domus, et tecta reuellunt, Tanta fides animis, attollunt inde iacentem. Summittuntque toro, Iesuque ante ora reponunt. Cui decumbenti placido est sic ore locutus. O fili confide, uetus tua culpa recessit, Et fugit scelus omne, redit tibi pristina uirtus. Vnde supercili pharisaica secta superbi, Dum sedet, et tacito secum sic corde uolutat. Arrogat iste sibi nimium, execrabile fatur, Quae, nisi sola potest tantum diuina potestas? Non sic argutas penetrat uox ulla per aures, Non odor in nares, oculos nec fumus apertos Proximus, ut Christum penetrabile mentis acumen. Cui nihil arcani est, cui mens, corque omne patescit. Tunc ait infando quae germina pectore surgunt Viperea de fauce? malus suffusa uenenis, Pronius an fari, et magis extricabile dictu est? O, fili confide, uetus tua culpa recessit, Et fugit scelus omne, redit tibi pristina uirtus. An surge incolumis, pedibusque recede, feretro Imposito, quo uectus eras, ferque ipse grabatum? Notescat quod utrunque potest mea sola potestas. O, fili surge hinc, pedibusque recede, feretrum Ferque domum incolumis, salit illicet impiger, assem Quo iacuere diu tremuli sine uiribus artus, Confestimque tori secum arripit, inde penates Perrexit patrios, et carmina grata canebat. Sic Christi stupor, et decus admirabile gliscit, Vt pater omnipotens humano a pectore fulsit, Et bonitas aequaeua dei, et sapientia patris. Christus litoreas circa maris ibat arenas, ❦ Et populus densante globo uestigia calcat, Luminis ecce uenit speculator Iarius Archos, Et cadit ante pedes Iesu, dein talia fatur. Te precor, o, mundi pietas, qui numine terris Dexter ades uere sancto Deus aetheris, et Rex, O, speciem Coeli specieque induta uirilem, Aspice nos, unum nostrae quae sola leuamen Prolis erat, misero mihi filia proxima morti est. Te concede libens, atque exorabile numen, Ter quater acris hyems, hanc ter quater aspicit aetas. Ah nostras dignare domos inuisere custos, Sat uitae est, tua si praesentia fulserit illi, Si super attigeris seruandam uita puellam, Nam te auctore mihi fiet mea nata superstes. Strinxit ut orantis uis Christum, protinus inde Vertit iter, pressant populi, sociique sequuntur, Iaire teque sequi est haud aspernatus euntem. Interea tacita, exanguis, pudibunda retrorsum Caesarea mulier subit Emoroyssa Philippi. Illa laborabat tabo, cui sanguinis atri Profluuium semper sanie putebat olenti. Nequicquam medicas artesque uanosque labores Passa diu, magis atque magis miseranda fluebat. Fuderat aes totum proprio cum sanguine frustra, Hoc experta malum duo lustra, duosque per annos. Postquam multa graui didicit mendacia damno Artibus esse hominum, delusa dolebat, et expes. Hinc Deus hanc tetigit miseratus flamine sancto, Speque, fideque noua plenam, penitusque uocauit. Quae quum stipatum penetrasset in agmine Christum, Huic uestem tantum limbo tenus attigit imo, Hoc secum meditata, manu si tangere solum Fas erit, externi tactu seruabor amictus. Haud delusa fide est, nec spe decaepta, repente Aruit interne fons omnis sanguinis atri, Quo fit tabe mala putrique grauedine sospes. At Iesu ut tacito mouit praecordia tactu, Sydeream ut frontem, conuersaque lumina uidit, Extimuit tremebunda, pedes ac lapsa sub imos Procubuit, uerbisque suum confessa pudorem. Respicit hanc Iesus, dictis solatus amicis, Filia iam confide, tibi spe nacta salutem, Quam tibi magna fides, i, foelix, aucta, beata Sitque salus cum pace comes, grauis ecce subiuit Nuntius, hic moestas affert genitoris ad aures, Ne uexare uelit, neu Christum incommodet ultra, Extremum quia nata diem tua mortis obiuit. Haec de Caesarea quantum Emoroyssa Philippi Aegra fuit, uixit tot filia principis annos. Ne dubita huic inquit Iesus, sed crede puellam, Affore (ni timeas) laetam incolumemque uidebis. Quum uero moesti sub principis atria uenit, Extinctamque uident odiosa morte puellam. It clamor Coelo, gemitu fremit omnis, et alto Insonuit plangore domus lachrymabile carmen, Moestaque funebres tuba concitat horrida fletus. Non aliter quam si Coelo ruat ignis ab alto, Templaque, et horrificis immisceat atria flammis, Cladibus incursent incendia, caedibus hostes, Christus ut eiectis moestissima tecta cateruis Ingreditur, Petrus secum, et duo maxima fratres Lumina, funestus genitor, lachrymosaque mater. Cur reuoluta ruit domus haec turbante tumultu? Aurea cur resonant ululantibus astra querelis? Non haec morte iacet, sed somno pressa puella. Haec ubi, delusus turba est, derisus ab aula. Quinque tamen comites secum in penetralia ducit, Qua iacet extinctum, et lachrymabile morte cadauer, Frigida qua pallet moribundi sponsa sepulchri, Virgineo ritu roseo quam limbus amictu Caeruleus, ui olis decorant et serta supremis. Cuius ut ipse manum tenuit, qua germinat omnis Vita manu, clamat chumi tabita, puella Surge inquam, subito in sensus fontilis origo Mens animae rediit, quae ut somno a morte reuixit. Sic erecta solo spatiatur, inambulat, illam Morte obita rediisse uident, et corpore uires In solido, decus et formam gestare priores. Tum uero Christus uitali pane puellam Iussit ali, dulcique cibo nutrire fouendam. Nesciat hoc uulgus, gentes arcete profanas Rursus ait, nec me surdas iactate per aures. Inde duo egressum sullatis uocibus orbi ❦ Pone uiam opperti, Iesu miseresce, fremebant, O, fili Dauid miseresce, domumque sequuntur. Quam simul ac intrant, his Iesus creditis inquit Hoc me posse dare, et praestare petentibus? illi Credimus o rerum dominator, at ille tetendit Nectare rorantes digitos, his lumina tangens Orborum (dat uestra fides hoc) cernite dixi. Vnde coloratas capiunt a luce figuras. Nesciat hoc uulgus, gentes arcete profanas, Rursus ait, nec me surdas iactate per aures. Multa tamen surgunt praeconia, gloria multa, Luce palam Christi decus hoc fert inclyta uirtus, Ducitur et stygiae domus hospita mutus Erinny, Qualis naritio quondam comes ibat Vlyssi Per freta, Syrenas posset ne audire canenteis. Huic quoque purgauit lymphatum pectus, apertis Auribus, et uinclis effata est lingua solutis. Phama uolat, populos tenet admiratio, Christi Regnat aperta fides, et cuncto panditur orbi. Quo recutita suis gens infoelicibus exul Caeca sedet tenebris, et frustra in lege moratur, Frustra conatur uirtutem extinguere dictis, Quae fluit a Christo, et radiis uibratur apertis. Conueniunt populi, agglomerat genus omne gregatim. Pars uirtute uiri pendent, pars ore fruuntur, Excipit hos campo, Coeli sub luce patentis, Langores hominum qui funditus enecat omneis. Iacobi Boni Racusaei Hierarchiae tertiae Chorus .VIII. / Archangeli Deo Spiritui Sancto dicatus / qui Pastor inscribitur.Hinc animaduertit turbas sua castra sequentes In quascunque uias ibant, has sternere passim Corpora sub diuo, sub aperto sydere Iesus. Non aliter quam quum ballantum sole calenti Procubuere greges uiridi per gramina campo. Quo Pastore carent, hunc uotis omnibus optant, Qui sua iam tutis componat ouilia septis, Et multo uarios educat ab ubere foetus. Ingemuit cura populi miseratus egentis, Hinc coecum duodena suae data signa diei Euocat in speculam, et secum tulit arduus alto Secessu montis summoque in uertice sedit. Sic inter medius socia cingente corona Incipit, et summo fonteis emisit ab alueo, Oreque diuinos effudit pectoris imbres. Horrea multa uacant, et plurima messis inundat, Oppido ad hanc paucos opus et labor utilis urget. Pinguis enim multis ut inhorruit uber aristis, Rara manus, paucos exercent arua colonos. Ipse pater, cuius nutu stat messis, et omnis Floret ager, uoti animi, precibusque uocandus, Vt noua demessas componat in horrea fruges. Vos autem me nunc firmas appraendite uires, Donaque thesauris haurite suprema beatis. Pellite tartareas acies obsessa nefandis Castra satellitibus solo hoc euincite uerbo, Quo tremit omne nemus, cuius stat terra, fretumque Imperio paret, diuumque aeterna potestas. Hoc obiter morbos euellite funditus omnes, Et noua purgatis infundite lumina monstris. Ite, sed hoc duplices, binique intendite bellum. Namque trahunt gemini melius cita plaustra iugales Bina manu fortes uictrici hastilia iactant. Promite fulmineo uolucres ex ore sagittas, Duraque corda uirum telis configite acutis, Mollia sydereis praecordiaque urite flammis, Et date nube noua terris sitientibus imbres, Quum concreta situ tellus sua germina fundet Morbida, rore sacro sanate, atque igne supremo. Ite mei fontes, emissaque flumina, primus Sentiat orbis aquas Iudaea per arua sonantes, Gentibus haud aliena suis his terra madescat, Neu fluat Azotus, neu qua perfundat Ioppem. Ah mea ne patriae pereant armenta uidentis. Ite uagos reuocate greges, et claudite septis. Dicite pastores noua cantica, dicite Coeli Limina panduntur, terris noua regna patescunt. Quisquis adhaec ueniet mancus, seu debilis, illum Curate, ut uestro capiat de robore robur. Quin animis resoluta suos in corpora sensus Reddite, quas opus est reuocantes funere uitas. Et quas putris agit sanies radice lychenas Extirpate, malum grauis immedicabile leprae, Ne quis hiet precium, neu poscat munus habendum, Quin immo gratis, gratis accaepta referte. Quos praecium Coelo haud effabile, munera summo Summa manent, omnis praediuite copia cornu, Haud opus est terris, ideo ne cingat auaro Baltheus argento, fuluum neu ponderet aurum, Neu teneat grauidam Zona pendente crumenam. Quum uos mellifluo saturet sapientia uerbo, Et spes intus alat penus optima, coetera uobis Sponte fluent alto, nam uitae prouida uita est. Non seruare cibos in cras, aut ferre necesse est, Aut duplices tunicent ut fortia corpora pallae. Aspera quin etiam caligis dare crura pudebit, Sat crepidis, foedet ne terrae iniuria . planras plantas Nec baculo fulcire decet, sed robore fortes Et uirtute uiros, operum cultoribus omnis Ars fauet, et ratio, uictus quoque debita merces. Aura salutantum populariter omnis abesto. Festinate uiri, nec in obuia sistite finis Vertere pingue solum, et fractis dare semina glebis. Oppida tum quae uos, quae uos castella fouebunt, Optimus urbis erit uobis dignissimus hospes. Et quascuncque domos opus est intrate, benigna Pace salutantes, super has pax alma quiescet. Sin indigna domus, tum uos penes illa manebit, Quosque cibos ponent, et pocula, sumite uobis, Hospitio, nec uos alio migrare decebit. Oppida, sed quae uos, quae uos castella, domusque Respuet, exicutient animis, et ab aure repellent, Inde exite procul. Soleas, excussaque in illos Puluerulenta pedum uestrorum soluite uincla. Nam quum summa dies, et finis sole supremo Horrendum examen statuet sub iudice summo, Detestanda minus Sodomae urbs infanda futura est, Quamuis mersa maris tenebroso in gurgite fumet, Quam tellus, de qua nulla emolumenta tulistis, Puluis nec pedibus uestris damnatus adhaesit. Talibus ite uiri quaecunque in bella sub armis. ❦ Vos ego tutus ago, mea uos uictoria mittit, Sistit et in medio saeuorum marte luporum, Lanigeras ut oues uictricia bella gerentes, Namque suo coeunt centro, ut certamine uincant Innocuo, quamuis rabies fremat effera circum. Sed nec oues tantum innocuas praestare necesse est, Sit quoque saeuorum prudentia nota colubrum, Qui spiris clipeata suis capita abdita condunt, Et uiridem instaurant exuta pelle iuuentam, Solis amant radios, et lumina sole resumunt. Candida simplicitas niueae nec inepta columbae, Illa sedet ramo, uitreique ad fluminis undam Insidias caute speculatur, et oscula blando Intentat uultu charo sociata iugali. Hei malus humano cataphratus corpore Daemon Arma mouet uiolenta dolis, et fraude, cauete, Talia tartareus trahit in uos agmina Mauros, Concilio infando uos haecin funera tradent Impia, consessu uobis et caesa profano Membra flagellabunt, hinc uos ad regia ducent Limina me propter, causas, et foedera uestro Testanda interitu, et totum celebranda per orbem. Quum uero uis haec regum uexabit in alta Atria uos, intus ne quid mens ante uolutet, Quo ratio sermone cluat, quoue ordine dicat. Quaelibet hora sui dat temporis interuallum. Sed quid quaeque ferat mens est ignara futuri, Ipse adero uobis, facunda ipse ora mouebo, Frater erit fratris, natusque in fata parentis Proditor, afficient natos et morte parentes, Nostra profanatis insensa ob numina terris. Tempestas odiis in uos bacchata tonabit. Vltima quemque dies, finis sua quemque coronat, Et qui condit opus, uitamque agit usque seueram, I Huic sua fine salus ueniet suprema beato. Circuet infesto quum uos urbs illa tumultuIusta im perfectos fuga ducat ad altera longe Moenia, ut Aegypto quondam mihi nacta latebra est. Oppida Iudaeae nimirum haud omnia passimVestrorum calcanda pedum uestigia sument, Donec ego ueniam, uos et mea regna nouabo. Haereat hoc animis exemplar pro duce miles Fortis init, fortique cliens pro principe bellum, Sub sapiente grauis discit doctore Theocles, Contenditque suis maiorum aequare labores. Nonne sub oeconomo domus est? hanc pascit abunde Ipse, suis si dat famulis quibus utitur escas. Est fatur opprobris, est Belzebut ipse uocatus At super haec animi stat iusto examine recti, A capite ipsa suis fluat ut uictoria membris. Scilicet et ueniet fine exuperabile tempus, Nudatae stabunt manifesta ad lumina mentes Omnibus ut populis abscondita quaeque patescant, Hoc data cuique fluet iustissima iudice merces. Quae mea dicta modo caligo inuoluit opaca, Elicit orta dies, ea uos in luce futura Dicite quum ueniet firmum de numine robur. Et mea quae in uestras modo uox infunditur aures, Profluat ut magnis effusus nubibus imber. Ergo qua firma radice, et robore firmo Stas mea palma mihi, nullis terrebere nimbis. Sic, o, state uiri, licet ultima fata minentur Horribiles casus, ut corpora morte resoluant. Est anima aeterna, et uirtus imperuia fatis, Euolat aetherias a funere ducta per arces. Vnius tantum metuenda potentia uobis, Cuius ad imperium flammis accincta Gehaenna Aestuat, haec animas et corpora morte secunda Concoquit, aeternus miseris hic exitus instat. O, mea pars animae, nostri pars optima regni, Parta mihi magno, geminas datur asse palumbes. Mercari, quorum neuter sine numine nostro Decidit, usque adeo natura est prouida rerum. Haec etiam numerat uetros a uertice crines, Ne pereant, aeterna loquar quid membra? beato Corpore, quae Coeli foelicia templa subibunt. Vos igitur trepidare nefas meliora gerentes Munera, quam uolucrum genus, et genus omne animantum. Nam quicunque meis certauerit acer in armis, Qui mea signa meo qui nomine bella sequetur, Strenuus inque meos miles non territus hostes, Ille triumphalem coelesti sede coronam Induet, et nostrae diuinum laudis amorem. At quicunque negat Christum, meaque arma retractat, Ignotus superis per auerna fluenta uolutus, Et per in extinctos aestus flegethonta uorabit. ❦ Cur meus ardor inest terris? mea summa uoluntas, Ni meus igniferis incendia coelica flabris Spiritus incutiat, diuinosque excitet ignes. Sed prius hanc ardens intingat purpura uestem, O, desiderii mea flamma accensa cupido. Neu sibi me quisquam falsus persuadeat auctor Paciferum terris uenisse, sed ense micantem Fulmineo, quo bella domem discordia uictor, Quo semota patrum disiungam pignora, matrumque, Inque uicem pugnent ob me socrusque, nurusque, Quaeque suo domino domus est inimica futura, Nam quicunque domum mihi praeferet hostis habendus, Seu natos, seu quis proprios in amore parentes, Non mihi diuersi simul admittantur amores, Nec me dignus erit, nisi amet super omnia Christum, Et nisi quottidie uirtutis amore labore Sudarit, propriaque meos cruce uicerit hostes. Marte suo regis uictricia signa secutus. Qui genium uitae, uitae qui inuenit amores. Deperdet genium, uitae deperdet amorem, Qui genium uitae, uitae qui perdet amores, Acquiret genium, uitaeque acquiret amorem. Prima parit lethum, parit altera causa salutem. Ergo odio quaerendus amor, crucis arma gerenda, Vestiganda salus, tali haec uirtute parantur. Non aliter quam qui sapienter in arte fabrili Pinniferam aedificare parat super aethera turrim, Sedit et hanc animo uoluit prius arduus alto, Perficere an possit summi ad fastigia tecti, Computat expensas quibus est opus, atque reuoluit, Ne fundamentis magno conamine iactis, Omnibus in lusum pateat labor irritus omnis, Ni consumet opus caeptum sine uiribus aequis. Nec secus insurgens committere praelia regem Rex alium contra, sedet, et secum ante uolutat, Computat et iusto uires examine belli, Haud dubio euentu concurritur impare pugna, Quum bis dena decem consistunt millia contra. Hinc oratores mittit, qui foedera pacis Exorent, magnis cumulato munere donis, Qui procul alliciant reges, feraque arma reponant. Sic igitur parto ponenda ac culmina sumptu, Paceque, per missos, diuum capietis honorem. Nam quicunque Deo se dedicat, atque resignat, Abnegat et quicquid possederat, ille beatus, Rex est ille quidem supera dignissimus aula. Quamuis dura quidem res haec, et talis egestas Regia, magna tamen, solis et cognita magnis. Quisquis enim uosmet subter sua templa recaeptat, Excipit hic memet, qui me quoque suscipit, illum Suscipit, huc qui me Coelo demisit ab alto. Magnus honos, tanto magna emolumenta labori. Quod capit est precium rei mensura recaeptae. Quisquis enim uatem suscaepit nomine uatis, Siue uirum iustum pariter quoque nomine iusti, Mercedem uatis capiet, et praemia iusti.Paruula siue gregis corpuscula munere paruo Prosequitur nostri, seu frigida pocula tantum Seu calicem soli dederit fluuialis aquai Discipulo, quoniam uenerabile nomen honorat, Obsequio merces, non derit munus honori. Seu qui corde suas uobis dicentibus aures Arrigit intentus, per uiuos mella canales Intus agam, ut uiuo stillatum nectare riuum. Quicquid ego uobis, hoc dat pater intimus idem, Hinc ignominiam, simul hinc capiemus honorem. Haec mandata dedit, dulceis ut nubibus imbres, Vt lucem Coelo, suaueis ut rebus odores. Luminis hinc abeunt phoebaeae lampadis instar, Aut excussa arcu diuinae tela pharetrae Ipse etiam sua iussa facit, suaque oppida lustrat. Audiit interea magni facta inclyta Christi, ❦ Ioannes uinclis, et carcere pressus iniquo, Qui data discipulis tulit haec consulta duobus Ite simul, Christo paucis haec dicta referte. Tu ne es? quem legis, uatumque oracla canebant, Quemue alium superis olim expectamus ab astris Venturum? nec plura, ferunt ea uerba profecti Haud mora discipuli, Christum mox arce paterna Conuentu stantem medio, magno ore tonantem Conueniunt, hic uterque suas simul arrigit aures, Intenditque animos, et uerba sonantia plusquam Voce uiri aduertunt, ea lapsa canalibus altis Vt fluit unda sonant, et nectare pectora mulcent. Hinc noua flammatas rapiunt incendia mentes. Conticuit, tamen ora tenent intenta silentes, Concio missa fluit tandem, Christumque secuta est. Qualis abacta fauis apium redit agmine turba Stridula sollicito, coituque ad mella tenaci. Stabant ante fores templi languentia uulgo Corpora, passa diu uarios per membra dolores. Christus ut his animos propria uirtute retexit, Cordaque diuino satis inflammauit amore, Procumbunt aegri, pariter glomerantur egeni, Ille leuat quocunque malo, stant lumina caecis Prosiliunt claudi, fugit omnis corpore langor, Et scabies, surdis aures, sensusque patescunt, Quin etiam extinctos animae reuocantur in artus, Statque fides, inopes et flamine ditat opimo. Non secus ingenti flagrantibus igne caminis Excoquitur, mixtumque fugit per inane metallum, Massaque pura coit solis, seu luna per aestus Vulcano undantes, quum flammeus aestuat amnis. Atque fide indubiis animos, et corpora sanat. Hic missi ad Christum ueniunt, ac talia fantur. Haec pia Ioannis de te quaesita rogamus Tune es? quem legis, uatumque oracla canebant. Quemue alium superis olim expectamus ab astris Venturum? quibus ille refert, haec ite petenti Dicite Ioanni, quae uisa, auditaque nostis. Suscipiunt orbi uisum, leuis euolat instar Claudus humo dammae, leprae perit aemula pestis, Et surdi indociles adapertis auribus hiscunt, Et uelut a stratis animata cadauera surgunt. Sancta fides inopes, et spes fouet alma beatos, Est foelix ob me qui nullo errore grauatur. Haec audita uiri referunt, ac uisa reportant. Rursus et astanti populo sic fatur Iesus. Quid patria effusi campo fluxistis aperto In loca sola? leuem uacuae sub arundinis umbram, Stipite quassatam trepido motantibus auris, Quin ingens columen, uel firmam robore cedrum. Quid rursum efusi uidistis? mollia fracti Indumenta uiri? uano quibus atria luxu Regia, delitiis, semperque assueta nitescunt. In sua quin uictu dominantem membra seuero, Heroem supra diuina mente potentem. Cur porro in uastos properastis ab urbe recessus? Visuri uatem? maiorem uate profecto, Quin supra uatem coelesti ardore coruscum. Is si quidem magni est praenuncius angelus astri, Praeuius ipse iubar qui gentibus indicat almum. Nemo uiro et muliere satus maiore micauit Stemmate uirtutum Ioanne, at maior eodem Qui minor est regno, magnorum arce deorum. Tempore non alio coeli regno intulit alter Arma uir, aut hominum mouit uiolentia bellum, Vsque modo hinc patitur Coelum, rapiturque uirum ui. Omnibus hic legis diuinae uatibus olim Meta datur, Coelo uolat ignifer Aelius alter. Hauriat haec auris, quae auditu pollet acuto. Quoi genus hoc hominum simile est? quo compare dignum? Aptius haud alio, quam quum media urbe sehorsum Considunt pueri diuisi partibus aequis. Prouocat hinc choreas, et amabile tibia carmen Concinit, inde graui pars altera uoce querelas Elicit, ingeminat tristis tuba flebile carmen, Diuersa interea miscentur praelia rixa, Clamor in aequales, alternaque iurgia surgunt. Tibia concentus dedit haec modulata canoros, Altera pars dicit, nec uos saltante chorea Lusistis (fas ut fuerat) pars altera contra, At tuba triste sonans fleuit miserabils carmen, Nostraque uox est conquesta querela, lugubti lugubri (Par flere ut fuerat) uos flendi haud signa dedistis. Ioannes et enim grauibus Baptista sub armis Prodiit indomitus sub alendo corpore princeps, Norma uiae ac tubicen, magnum qua scandere Coelum Fas hoc iure docet, lapsa et reparatur origo. Dicitis insanum, et lymphata mente furentem, Hinc ouium ut pastor proles humana canorum Septifori cecinit meditatus arundine carmen, Laetaque per pingues carpsit conuiuia mensas. Dicitis ecce uorax ad bacchanalia pastor, Nam molles amat, et sontes, et crimine notos, Teque colunt te diua tui sapientia nati. Vae tibi, quae bimares ingrata Corozain undas Excipis, horrendi nutrix infanda Draconis. Vae tibi Bethsaidae gens aspera, maxima quanquam Lumina das terris, et Coelo nobile germen. Nam si uirtutes Sarra, aut Phoenicia Sidon Vidissent olim, quas uos uidistis, in hirtis Ciliciae saccis, et acerbo in puluere crudos Egissent luctus, animos torsisset amaror. Oppida quae quamquam flammis armata Gehaenna Suscipiat , uobis Coeli conuexa patescant,Illa tamen uestris poena tormenta minori Saeua minus capient orbis flagrante ruina. Tuque capharnati gens, o, pulcherrima cultu, Nunquid sydereas penes exaltabere sedes? Infoelix, ingrata, superba, sub alta recumbes Tartara quum Barathro stygis immergere profundo Quandoquidem Sodomis, aut gens infanda Gomorris Tempore tunc illo si tot uirtutibus ingens Hausisset facinus, clarum et memorabile lumen Auribus atque oculis, in te quod fulsit abunde, Forsan adhuc essent, hinc tu torquebere pluri, Et te paena manet supremo examine maior. Haec postquam Christus uibrauit ab ore corusco Fulgura, ceu tonitru populum conterruit acri. Quisque suo ad Christum se tramite missus agebat, In mare ceu magnum labentia flumina, rursus Vnde fluant, et ab his fuerant quae gesta, recensent. Inde sehorsa petunt (requiem) loca amoena labori, Corporis his et enim curandi copia derat, Turbarum fremitu, et populi calcante tumultu. Quodque sequebatur Christus non deserit agmen. Quin sex bissenos alios uocat agmine toto, Designatque uiros, atque his dedit arma gerendae Militiae, coeunt bini ac ad aratra iuuenci, Emissique fluunt ut uiui e fontibus amnes, In sua uenturum praeuertunt oppida regem. Ipse quidem pergit duodena urgente caterua, Bethsaidae loca sola petens, ubi paucula fessis Laxat membra quies, rursusque in bella remittit. Seque parat Christus, rebusque accingit agendis, Functa ministerio interea laetata reuertit Sex bissena phalanx, et regi talia iactat. Nos ut Marte tuo, sic nomine uincimus omnem Militiam, subsunt etiam stygia agmina nobis. Christus ad haec, Diabolum de primo oriente uidebam Fulminis instar agi per tartara nigra cadentem. Ecce premunt fallos animo calcante cerastas Me tribuente datae uobis in praelia uires, Et septem nodem caudam, qua Scorpius ardet, Brachia laetali et subremigat apta ueneno. Quicquid et omne potest uirus, maleamicaque tela, Ne metuenda quidem uobis quicquam illa nocebunt. Non tamen haec summa est, unde exultetis inani Laetitia, ut subsint lemures, et inania monstra. Sed mage gaudendum, uestrum quia nobile nomen Viuit apud superos, tantorum meta laborum. Tunc Deus interior Christum, exultantiaque haurit Numina prole noua, specula qui laetus ab alta Grator ait tibi Rex terrae, Coelique profundi, O, pater, haec quoniam a prudentibus abdis, et arces Hinc homines, quorum proprio sapientia sensu Vertitur, at animis qui sub tua flabra residunt Mitibus et puris tua lumina mystica pandis, Nimirum sic ante pater tua numina uisum. Mi medio genitor meus omnia condidit uno, Vnus me aeterno nouit mihi notus ab aeuo, Cuique suus dederit diuino munere natus. Quos onus atque labos premit heus huc tendite ciues, Vos ego summa quies in prata uirentia ducam. Sed uenerata meae pacis iuga tollite supra, Discite quo requies animis tranquilla paretur. Suaue iugum, et leue pondus habent mea dulcia frena. O, mentes faustas, o, lumina diua uidentum ❦ Haec eadem, quae uos et luce et mente uidetis. Haec multi reges, multi uoluere prophetae Cernere, nec talis fuit his concessa facultas. Astitit hinc tentans iuris legumque peritus, Atque ait, o, Rabbi quaenam peragenda facessam? Vt mihi uita pio coelesti sede paretur. Christus ad haec, dic lege Dei quae scripta legantur? En haec, (si recte memini, si uerba tenaci Mente gero) uenerare tuum dominumque Deumque Toto corde tuo, tota hoc mens ignea flagret, Tota anima, totis et uiribus omnibus uno. Te quoque sicut amas, tibi proximus omnis ametur Recte inquit memoras, hoc fac, aeternaque uiues Saecula, tum meus est quis proximus inquit habendus? Christus ait, Coelumque oculos attollit in altum. Palmiferam infausto quondam Hiericonta petebat Vir quidam inignis, uirtute et ueste decorus, In nemus umbriferum solymis deuenit ab altis, Prosiliunt fures latebris, fit praeda latronum. Cuius ut expoliant exutos uestibus artus, Tunsa per immites dimittunt uiscera plagas, Semianimisque solo iacitur, tum forte sacerdos Hac tendebat iter, quo uiso praeterit idem. Tum secus assumptus quoque deuolat inde leuitas, Transiit ille pari primum de more secutus. Deinde Sebastena ueniens ex urbe uiator Ibat ea. qua membra uiri miseranda iacebant, Ad quem post imo gemitus a pectore ductos Accessit, plagas et miti lauit Iaccho, Infuditque oleum, medicataque uulnera texit. Illum duxit equo, stabulique cubilibus altis Exposuit, cura fouit quoque sedulus omni. Altera luce dies radiante aduecta nitebat, Quum Samarita duo denaria protulit aequi Ponderis, et stabuli dedit impendenda magistro, Atque ait, officium tibi sic commendo gerendum Huius ad impensam, si quid numeraueris ultra, Me redeunte tibi reddetur, proximus illi Quis tibi nunc porro tribus ex his esse uidetur? Is qui fecit opus respondit lege peritus. Vade ait hunc similans imitabere rite sequendo. Inde palestinas traducit Christus in oras, ❦ Lucis agens ad bella nouas in nube phalanges, Armat et aetherio flagrantibus igne sagittis Lucida quae plenis iaculentur tela pharetris, Tela facesque simul Iudaea in tecta uolanteis. Haud Agamemnoniis arsit neptunia Troia Tot facibus, quot ab his flagrarunt ignibus arces. Fulmina nec totidem Cyclopum educta caminis Perrumpunt altas deiecto uertice turres, Tela quot haec apices, et tecta superba domorum Deiiciunt excussa, nouant, aeternaque condunt. Atria sed postquam subiit conuiuia uocatus, Ardens igniuoma discumbit lampade Christus, Arida quem facili suscaepit sponda rogatu. Fleuit Magdalon, flerunt pharisaicae arces, Siris ubi ingemuit candenti saucia telo Aestuat, et saeuis grauiter dolet anxia curis, Foeda animo facies, malefactaque multa recursant, Christus adest. haerent infixae corde sagittae. Tum pertaesa sui, strophioque exuta superbam Abiecit pallam, teretique monilia collo, Spretaque deiecta scidit redimicula mitra. Surgit, et e thalamis fertur bacchata per urbem, Incursat uicos, et sicubi fusa plateis Compita sunt, accincta nouos exquirit amores, Necnon et querulo tales dabat ore loquelas, Viderit an quisquam? quo saucia uiscera languent, Cuius amore feror, quo nam diuerterit? illum Indicet, o, nunquam missura amplexa tenebo, Intrabit penitus materna cubilia mecum. Verba mero meliora mihi, mihi pinguia fragrant Vnguenta, et magnum perfuso nomen oliuo. Suaue mihi mea nardus olet, myrraeaque fascis, Dulcis ut Engadi Cyprus meus unicus ardor. Ah quo nunc pascat? uel qua nunc accubet umbra? Ducite, sol medios accendit feruidus axes, Decolor unde mihi facies, mihi praelia mater Dura tulit, dulceis inuasit praeda racemos. Ipsa uagor non nacta greges, non nacta sodales. Qua conualle latet campi flos? aurea sylua Qua mea malus inest? trahor hac, et languida ducor. His simul atque aliis dum personat, atria tandem Nacta subit, pedibusque retro prolapsa recumbit, Tum liquefacta fluit lachrymis complexa serenos Ore pedes, ah multa sacris dans oscula plantis, Caesaries effusa pios a uertice rores Excipit, et madidis detergit crura capillis. Irrorat pedibus largos et crinibus imbres, Datque nouos alabaster olens exotica odores, Et recreat lassos artus gemebunda puella. Eheu quis tantos mea nunc ad lumina fontes, Et lachrymosa meo deducat flumina uultu? Quis mea corda simul telis configat acutis? Et mihi quis tantos in pectora concitet ignes? Ipse comes properem liquefactus amore, puellam Per uicos, et lata sequar per compita amantem. Me quoque longa procul dimittam pallia, quaerens Ipse meum electum cunctis e millibus unum, Candidus ille quidem et rubicundus amoribus ardet, Semper ad assiduos extendens brachia nexus, Dum sedet accubitu Rex et conuiua beato, Dum bibit, unde suos late dum spirat odores, Ipse trahar, pronusque pedes delabar ad imos, Hosque rigem lachrymis, et tergam crinibus, oreque Osculer, unguentoque leuem sudorem grauatum. Quidque Simon, boreas quid uertice cogitet alto, Cur uerear? quum tuta pii sint iura clientis. Nam quibus ipsa quidem commissa piacula soluit Rex bonus, hos etiam perfecto Marte tuetur. Excitat hinc, inopumque pios enutrit amores, Attollitque polis, et Daedala moenia condit, Ex nihilo mundum conflat. melioraque mundo Lumina de tenebris, et caecis elicit umbris, Et moribunda uirum firmisima pectora reddit. Sic reficit terram, et magnum summittit Olympum, Sudaque post imbres oculorum templa serenat, Atque salutari pacis munimine firmat. Iacobi Boni Racusaei Hierarchiae tertiae Chorus .IX. / Angeli Deo Spiritui Sancto dedicatus, / qui Pastor inscribitur.Christus ut inde uiam, et caeptas molitur habenas, Bethaniam uenit, et munitam scandit in arcem Palladii montis, nec inhospita lumina Marthae. Illa ministerio domuis execita Virgo Intrantem excaepit laetanti pectore Christum Comis, et hospitibus gratis alimenta parabat. Dum Christus media sedet haud immunis in aula, Pascit et haerentes diuino et lumine uultus, Pone pedes residet, notoque incumit amori Altera capta sacra ueri dulcedine Siris, Aspectu fruitur, seseque oblectat amando. Hinc animae mundum penetrali mente recondit. Qualis ubi medio uitreus fons instrepit horto, Irrigat et sulco riuis fata laeta reductis, Arborei foetus, et uitea sylua nitescit, Floribus, et picto micat ubere gemmeus hortus. Talis in hospitio Marthae fluit entheus amnis Luminis, et geminas radianti fonte sorores Imbuit, et sancto colucent atria cultu, Quo surgunt uario florentes ordine foetus. Dum Martha assiduos obit officiosa labores, Paulisper stat fessa gradu, talia fatur. dhinc dehinc Non te nostra mouent haec munia? sola relinquor Lassa ministeriis, o, Rex, soror ipsa resedit, Dic isti, et nostros una partire labores, O, Siri huic inquit multae tua pectora curae Sollicitant, et te nunc plurim turbat imago. Porro opus est unum Mariae, nec plura necesse est, Hoc elegit enim, quaeque optima maxima pars est, Hanc haud tempus edax, et uis non auferet ulla. Ah quid agis? quali tua tunditur hospita Iesu Sedula responso? Marie turrita recumbit, Te protecta, tui clypeique umbone tuetur. O, amor, o, pietas solis comprensa beatis, O, foelix et fausta tua quam protegis umbra. Haec domus Israel, sunt haec connubia Iacob, Haec suspensa polo scalas a uertice summo Demittit gradibus, rursusque atollit euntes, Vrbis opus sanctae domus haec, et uirginis aula. Postquam autem Martham Christus, Iudamque reliquit, ❦ Te Galilaea petens iterum, mediamque secabat Samariam, quas illa pares interiacet oras, Depopulata uenit raptae secus oppida Dinae, Campus amoenus ubit positus sub monte garizi, Principe emoraeo quondam quem pinguibus agnis Emerat Israel centu, posuitque sacerdos Hic altare Deo, sacrataque templa dicauit, Effoditque alte puteum, quem fonte perennem Post Iosephe tibi genitor dimisit habendum. Huc igitur concussa Deus, labefactaque multo Membra labore uiae procul haud a fonte locauit. Sic et aquae sociis abeuntibus arce sedebat. Moenia quo adproperent, uictumque ex urbe referent. Sol medium interea conscenderat igneus orbem, Quum tulit ad puteum sese Samaritis aquatum Vertice quae summo uacuam suspenderat urnam. Huic ait, o mulier potum mihi porrige Iesus, Chr. Illa refert, a me ne nefas Samaritide poscis? Mu. Sa. Vit Iudaeus, ego mulier Samaritis aquari, Gentibus his et enim uetus intercessit abusus. Si tibi dona Dei, si gratia nota fuissent, Chr. Si sitiens qui poscit aquas respondit Iesus Forsan ab hoc peteres ipsa, et tibi uiua darentur Flumina, tum mulier non est tibi copia uasis, Mu. Sa. Quo tu haurire queas here, quum fons altus inundet. Dic igitur sodes, ubi sunt tibi uiua fluenta? An pater es maior nostro? qui fontis amoeni Hos latices, prolesque uiri, et pecus omne biberunt, Et dedit hos nobis, iterum hic insit Iesus. Hoc quisquis de fonte ibit, sitis imminet illi Chr. Altera adhuc, at quisquis aquam de flumine potat, Seu de fonte meo, sitis altera nulla sequetur. Sed meus ille latex sit fons, et uiuus abundat Riuus in aeternam salienti flumine uitam. Porge tuum laticem mihi quaeso, fluentaque uiua, Mu. Sa. Ne sitiam, neu plus fontes haustura laborem. Vade, tuumque accerse uirum, tum deinde uenito Chr. Huc, ait argutum Christi penetrabile acumen. Illa, uiro careo dudum, tunc inquit Iesus, Mu. Sa. Nimirum recte hoc dixti, quia coniugis expers, Chr. Quinque uiros et enim passa es, modo nulla maritum Lex tibi iungit, habes quem tu non lege marita. Ecce palam (hic ipse est) promissum lege prophetam. Mu. Sa. Hoc in monte patres summi inuiolabile numen Regis adorarunt, Solymis uos templa sub altis Dicitis esse locum populis, ubi numen adorent. Crede mihi mulier, non longe hic affore tempus, Chr. Cum nec in arce patrem solyma, neque monte coletis. Vos ingnota quidem colitis, nos ordine sacris Vtimur, et cultus, causas, ritusque tenemus. Iudaea de stirpe salus uenit, hora propinquat, Nunc et adest, alta uenerabimur omine sancto Sanctum mente patrem, uerum quoque, numine uero. Talibus ipse pater cultoribus innuit, ipsa Mens sincaera Deus sincaera mente colendus. Nescia non ego sum, quod ab aethere mittitur alto Mu. Sa. Messias, Christus qui dicitur, omnia dono Ille dabit nobis, et nos uerum omne docebit. En ego sum, qui te nunc alloquor, illicet adsunt Chr. Vrbe reuertentes socii, uictumque ferentes. Illi colloquium taciti admirantur, at illa Euolat hinc urna mulier cum fonte relicta. Qualis in aeriis dulcis quum tractibus humor Cogitur in nubem, ductique a sole uapores Densentur, tum nube coit uapor igneus uda, Frigida tum calidis concurrunt aethere in alto, Mistaque concertant, acri si flamine nimbus Incidat excutiens nubem, furit acta coruscis Ignibus ac tonitru, lenique immurmurat imbri. Talis foeta nouis mulier concaeptibus ibat, Iamque suo uiuos latices in uentre gerebat, Ciuibus unde pluit, Coelique efulgurat ignes, Dilluit, urit, agit, rapit, excitat, attrahit, urget, Ad Christum denso collectos agmine ciues, Vocibus, et magni foecundis imbribus oris. O, mihi si fontis Christi gutta una daretur, Talia corde meo fluerent qua flumina large, Mergerer ipse, meos uellem quoque mergere ciues, Aut si magna peto, saltem Samaritidis alueo Confluar in Christum, pelagus uelut amnis in altum, Soluar in hoc, sic me diuinum absorbeat aequor.O, mater foelix, o, fortunata Sebaste, Quam trahit ad uiuum Christi pia foemina fontem. Non signis accaepta fides, sed praestita uerbis. Foelix prole tua, tu sponsa uocabere Christi. Tunc socii inuitant epulis ad prandia Christum. Sunt epulae, sunt et mihi prandia nescia uois, Ipsa humana salus epula est mihi dulcior omni, Hoc nostri genitoris opus, mea summa uoluptas. Quattuor ad menses flauas seges horida aristas Ecce dabit, solque ipse suos messoribus aestu. Proxima uicino seges en albescit in agro. Quisque suas acies intendat ad arma uirosque. Mercedemque suam messores, horrea fruges Aeterna accipiant, uitam sine fine beatam. Vt data qui primis commisit semina sulcis Gaudeat, albentes simul et qui frangit aristas. Vt uulgus dicit, serit alter, colligit alter. Vos non modo hominum, sed diuum falce metendas Mittimus in segetes, quibus insudauerat alter. Ecce nouis adducit opus messoribus aestas, Feruet ager, uenit ecce suis accincta maniplis Foemina dux, mouet illa choros, mouet agmina nobis. Postquam optata fidem sanxit praesentia Christi, Cordaque diuino satis inflammauit amore, Firmaque ueridico purgauit pectora uerbo, Quem retinent, orant, obtestantur, rogitantque, Ah maneas, o, dulce melos, permitte sereno Ore frui, permitte tuo nos numine pasci, O, spectata fides, nec inexorabile numen, Annuit, unde duos soles ibi mansit Iesus. Hinc repetit Galilaea tuae magalia Channae ❦ Namque hic honorauit thalamos, taedasque iugales, Et fontes puros in dulcem uertit Iacchum. Huc uenit imperii quidam pro sede Capharnas Regulus, extremos obitus cui natus agebat, Vnde precabatur Christi ut descensus ad urbis Tecta capharnatis natum de faucibus orci Eriperet, tristes depelleret ossibus aestus. Non nisi prodigiis, nisi signis creditis inquit. Ille autem descende precor prius ultima natus Quam metus exoluat miserandae debita mortis. I, uiget ille puer fatis ereptus, abiuit Regulus extemplo, quia credidit, inter eundum Protinus occurrunt famuli. natumque parenti Conualuisse ferunt hesterna luce, reuulsum Faucibus e mediis, e dirae gutture mortis, Hocque repens egit septena punctus in hora. Tum pater aduertit quia tempore comminus illo Exierat uerbo uitali e pectore uirtus, Scilicet et Christi quod regnet ubique potestas. Vnde fides iu amore Dei ceu glutine nectar Inseritur, channa Iesu manante secundo. Inde Thyberiadis consedit littore ponti ❦ Aeterni speculum patris, et sapientia Christus. Quem populi mixtim non una e parte secuti, Diuersaeque premunt turba glomerante cateruae. Desilit in fontes, et puppe natante resedit, Et genus electum secum, multa locutus dhinc dehinc Ad populos stantes, et littora curua tenentes. Hocque parabolicis intexuit ordine signis. Prodiit ad campos manus haec extenta serendos, Semine plena suo, quod dum serit, excidit una Pars, penes estque uiam pedibus calcata, rotisque, Nec minus et uolucrum rostris rimantibus aesa. Saxea terra aliam, ieiunaque glarea partem Excaepit, natamque breui summisit in herbam, Exiguus tenui quia fouerat humor arena, Aruit ardenti siccata stirpe calore. Pars alia hinc cecidit subter spinosa rubeta, Dum simul haec crescunt, spicaeque umbrantur inanes, Suffocat fruges, et opacas enecat herbas Spina frequens, paleasque effutit inutilis humor. At quam laetus ager, dulcique uligine pinguis Fouit humus partem, Coelo summittit aprico. Illinc uber agit sementa tricesima, surgunt Dupla quidem haec aliis, aliis centupla redundant. Hauriat haec auris, quae auditu pollet acuto. Agricolae simile est regnum coeleste serenti, Optima qui positis infodit semina sulcis. Quum uero uigiles nox oppresisset agrestes, Et sopita cibi uapor organa summa ligasset, Tunc inimicus atrox, et enim malus excubat hostis, Hic lolium super, et steriles inspersit auenas, Vt cereale satum infoelicibus uereret herbis, Postquam autem frugi seges inspicasset aristas, Apparent simul in uacuo Zizania culmo. At famuli quibus incubuit custodia frugum, Curaque ad agricolam referunt, an forte reuelli Illa a stirpe sinat, quibus is non protinus inquit, Ne simul haec commixta bonis errore trahantur, Quin ut adusque simul messem sinite utraque crescant. Tunc ego quum falce in segetem crassabor acuta, Messorum agmen agens, atque ensibus arma recuruis, Primum infoelicis stipulae, et sine fruge secandi Mandabo lolii collectis igne maniplis Aequos in extincto constrictos urere fasces, Granaque triticeae messis referenda sub alta Horrea, perpetua ut sine fine in pace quiescant. Instar et hoc aliud regni specimenque reponam, Quum uir arata manu sua semina iecit in arua, Post obdormiuit proiectus ad arboris umbram Nescius, at semen gremio telluris alendum Germinat, ac crescit sensim noctesque, diesque, Sponte sua tellus uiridem fruticescit in herbam, Quae stipulas denset, iaculisque inspicet acutis, Spicaque fumento plenis turgescat aristis. Et quum fruge noua densis induruit hastis, Coctaque sole bonis maturuit horrida culmis, Messis adest, tunc arma legunt falcata maniplos. Parque nec absurdum, magnum fit saepe pusillo, Seminis omnigeni minimum est sublime sinapis Semen, et huic Coeli tantillo aequabile grano Imperium, non segne suo nam creditur horto. Pullulat hinc adeo uis magna, effunditur altis Ramorum foliis, ingentem et subiicit umbram, Nec satis est, olus omne simul superatque, premitque, Fitque ingens arbos, statio haud ingrata uolucrum Et generi alituum positis fidissima nidis. Nec secus astriferi sublimis regia Coeli Proficit ac mulier, quae sub sata terna farinae Fermentum condit, dum fermentescat eodem Omnis massa simul, dictis tunc intonat altis, Audiat haec auris, quae auditu pollet acuto. Deinde domum sese a populo pendente recepit. Hic socii, Coeli capita ardua, cur tua tantas Lingua per ambages obscura nube locuta est? Tunc causae secreta suae mysteria pandit, Remque omnem exponit, lucemque enucleat omnem, Ambigui clausa sermonis in arte latentem. Rursus et haec aliis inclusit mystica signis, Plurima coelicolum latuit per saecula regnum, Thesaurus sicut ueteri suffossus in agro, Coelestis quaerenda domus, sic gurgite in indo Rosida foelicis rimantur gemina conchae.Vnicus in totis efloruit unio saeclis, Ingentis praecii tereti candore rubescens, Nactus eum curet scitus mercator emendum. Par quoque et hoc instar supremi aduertite regni. Nam ueluti salsas immissa sagena sub undas, Squammigeros genus omne trahens ad littora pisces, Postquam exempta uadis, stabilisque resedit arenae, Impletosque sinus deprompsit piscibus, illi Admixtam uulgo capti saliere per algam, Tum qui rete trahunt, et qui stant littore quemque Delegere bonum, et quallis posuere paratis. Mundus ubi magnum uoluendo expleuerit annum, Instructis superum cuneis exercitus ingens Coelitus aetherias subter labetur in oras, Impia de mediis ut separet agmina iustis. Quae sine fine fero flagrantibus igne caminis Deglutit flegeton, et mors depascit amara Aeterno interitu. quo tartara nigra dehiscunt. Omnis scriba docens interni lumine regni Est uelut oeconomus, famulis qui diuitis Arcae Promit uasa suae noua uasis mixta uetustis, Hic etiam populis certantibus arma ministrat, Et nouat antiquos positis incudibus enses. Dixerat, hinc patrias procul et secessit in oras, Vnde malos ciues euaserat urbis. ingrarae ingratae ❦ Quum sacer occiduis decumbit nubibus Hesper, Praeuius ad manes subiturus Lucifer imos, Horaque fatalis deuexo inclinat Olympo. Qualis ab aeoo consurgit pestifer eurus, Et mundum nigra conuoluit nube cadentem, Talis et Herodes deuoluit fraude Iohannem Natalisque suos obducit laetifer ortus, Relligione dolum tegit et saltante puella, Immanes epulas infanda caede cruentat, Infert marmorea caput a ceruice recisum. O, facinus crudele, caput sine ferro crimiue crimine Truncatur, uariumque nefas ostentat adulter. Stat caput in disco iacet ingens carcere truncus, Et datur in precium saltanti immane puellae, Impia quod tandem suscaepit adultera mater. Ecce sacer, nullique secundus in ordine princeps Militiae, ille Dei magno laudatus ab ore, Dira profanate cadit in ludibria mensae, Par Coelo, superis materna notus ab aluo. Sanctus erat claris uirtutibus, Angelus immo, Cui nota nulla fuit, leuis aut labecula uitae, Verus erat, pressus tamen est a pondere praeli, Vt dulcem attritto stillaret corpore uitam, Haec uia qua Coeli summas ascendit ad arces. At pius audito casu morientis amici ❦ Ingemuit Christus, lachrymis testatus amorem, Cumque suo coetu celeri fugiente phasello Trans freta, conscendit montis loca sola seorsi. Multa ceteruatim gens hunc, plebesque secuta, Littora circuitu superant sinuosa pedestri. Ipse sedens summo socios in monte docebat. Interea attollens oculos procul agmina uidit Tendere se uersus, quibus illicet obuius ibat, Comiter excaeptos, dulci et sermone leuatos Recreat hos, illis animos et corpora sanat. Proximum erat solenne sacrum, quo plurima sancto Rite cruore domus Iudae sua limina tingunt. Tum duodena phalanx (ut sol deuoluitur alto, Tectaque decliuis fumantia uesper inumbrat) Ieiuni populi duros miserata labores, En ait ad Christum, populus labat iste famescens, Corpora dic curet dimissa per oppida turba, His et enim impendent desertis uallibus umbrae. Respondit soli lingua tentante Philippo. Vnde graui huic populo Cererem mercemur alumnam? Dixerat hoc operis non nescius ipse futuri. At iuuenis non bis centum denaria panis Sufficiunt, ut des paruas tot in agmina micas. Audiit Andreas, ac talia sedulus infit, Est puer hic unus qui panes quinque, duosque Affert pontiuaga de gente paropside pisces, At quota pars? et sit micis libanda pusillis. Hos huc ferte mihi, uiridique in gramine campi Discumbant humiles conuiuia fusa per herbas, Et quot quinque decem dixit tot in ordine sunto. Discubuere uiri centum per gramina mensis, Foemineumque genus, puerique, impube petulci Agmen ibi, quo quisque suis cum matribus ibat. Tum data quinque capit cerealibus ordea crustis, Decoctosque maris geminos a gurgite pisces, Attollitque oculos, duplicesque ad sydera palmas, Gratatusque patri diuino famine iussit. Crescite multiplices, mensasque replete iacentes. Hos in frusta secans socios partitur in omnes, Exundatque Ceres, piscisque exuberat amplo Germine bissenis a fonte canalibus, instar Fluminis, et mensis centum discurrit in oras. Postquam exempta fames epulis, saturataque plenis Conuiualis adhuc penderet sessio mensis. Edicit sociis, relegent sibi quisque canistris Relliquias epuli, mensis quaecunque supersunt. Tum bis sex cophinos implent, stipantque prementes. Panditur hic manifesta fides, oculisque refulsit Splendor, et humano coelestis corpore uirtus, Crebrescit Christus populi mussante susurro, Regia Davitis proles, et maxima Regum, Dignus qui imperium, regnique capessat habenas. Ite iubet propere socios, stimulatque morantes Trans freta, dehinc missis fugit in iuga celsa cateruis, Vt grates agat, orando pia uota parenti Dedicet, et sese contempta laude resignet. Haec fuga qua Christus uanos contempsit honores, Regnaque, magna quidem nobis exempla propinat. Ostenditque uiam, uere et decora inclyta laudis. Pasceret ut populos ualles descendit ad imas, Praemia ne caperet, montes efugit in altos. Inter utrunque pius media uirtute refulsit. Vespere solus erat, soloque in uertice Christus. ❦ At socii fessi mediis iactantur in undis, Proraque ab aduersis illisa retunditur euris. Quum uero iubar Aurorae iuga montis a alta Puniceo gallis excitum aspirat ab ortu, Quartaque nocturnis uigilantia uertitur horis, Ipse laborantem cernens in gurgite puppim Difficili, montis dorso decurrit ab alti, et Per mare tendit iter tumida suspensus in unda, Caerula cui siccis subsidunt aequora plantis, Firmaque non solitus stupuit uestigia pontus. Quom super ire uirum fluctus uidere tumentes, Transque laborantes, et feruida nautae, transfreta trans freta Exclamat trepidi, turbataque numine mens est. His ego sum tum Christus ait, procul omnis abesto Corde timor, nostrum subeatque in uiscera robur. Nate deo si dexter ades, tua numina Petrus Me quoque adire iube molle hoc super aequor eundo, Sic ait, o tanto spes opportuna periclo. Innuit, unde Cephas ardenti corde per aequor Ibat ouans, agiles neque tinxerat aequore plantas. Irruit at moto a gurgite nimbus, uhaemens uehaemens Nec tenuit titubata solo uestigia Petrus, Labitur ante graui pressus terrore, ruitque, Imploratque uocans dominum clamore propinquum, Mox extenta pius porrexit brachia Iesus, Apprensumque atros reuomentem pectore fluctus Eleuat, incusatque fidem labentis omissam, Conscenditque foros, mediaque in puppe recumbit. Tum uenti posuere, silet placido aequore pontus. Hunc adeunt socii, praesens et numen adorant. Haud mora, nec labor optatis ratis appulit oris, Et genesaraeo Bethsaida littore tendunt. Hic subito facies, et nobile nomen Iesu Noscitur, unde ferunt, accersuntque undique totis Partibus aegra uirum, malesanaque corpora ducunt. Pars instat precibus, pars oras tangere uestis Contendunt, extrema salus si fimbria Christi est, Omnibus hos tetigisse sinus si profuit aegris, Quid diuum, foelix, atque inuiolabile corpus? Hanc o per tumidos sulcantem caerula fluctus Atque laborantem uento obuersante carinam Ingredere, ut tecum optata potiamur arena, Optime dux salua nos per freta turbida uectos. Postera purpureis lux est exorta quadrigis, Trans mare quom gentes urbem uenere Capharnam Ad Christum, mira cereris dulcedine captae, Per mare quem sociis norant abeuntibus altis Delituisse iugis, nec aquas sulcasse carina. Littore nam nullo fuerat ratis altera, Christum Quae ueheret, quem nec quaerendo inuenerat ullus. Quo tandem inuento glomerant, ac talia fantur, O, quando Rabbi, quo ue huc annaueris? illis Haec responsa dedit, non uos mea signa profecto Visa trahunt, epuli sed inexaturata libido. Ne peritura uagos per totque alimenta labores Exercete uiri, sed uos inhiate Deorum Concilia, alliciant diuae conuiuia mensae, Christus in aeterna uobis quae sede parauit. Hac qui de causa est summo demissus Olympo, Hoc opus, hicque omnes labor exercendus in horas. Sit sincaera fides, ut amore feratur in ipsum Quem mittit pater, huic inamandi fantur apellae. Tu quae signa facis, facias ut aperta patescant, Patribus ut nostris olim duce Mose tot annis Per deserta cibo pastis, ut pagina psallit, De Coelo Cererem dedit hic, alimentaque ab astris. Non dedit haec Moses, aut illa cibaria misit, Sed pater ipse meus Coelo pluet arduus alto, Donaque uera dabit cerealibus insita crustis. Panis enim uerus supero descendit Olympo, Qui mundo uitam largitur. Ego ipse sacrabor, Panis ero uitae, mea qui sub templa fideli Conueniunt in amore, fames hos nulla, sitisque Tanget in aeternum, coelestia pascua carpent, Et mea potabunt torrente fluenta beato. Nam quemcunque mihi genitor meus inferit, ille Tum trahitur, quum sponte uenit, qui stipite nostro Germinat, huic fructus, folium nec defluet ullum. Haec mea coelesti quae fit propagine uitis, Non mea sed patrio demittit gemina succo, Nilque aliunde uenit, nisi quod mea traxerit arbos. Haec ego summa dies rursum in sua membra reducam, Docta Deo ponam, et diuino lumine pascam. Manna patres uestros uesanae ob murmura rixae Rore suo pauit deserta per aequora sinae, Luce tamen cassi stygia modo nocte premuntur. Panis ego uiuus delabor ab aethere sancto, Quisquis eum digne mandet, ne morte peribit, Sed uita superum foelici luce fruetur. Ipse sacerdotis uice fungar, inibo fideli Foedera cum populo, quum me de pane sacrabo, Quo rata percipient aeternae proemia uitae. Quod nisi manducent carnem, potentque cruorem Ore meum, fraudentur ea, et reddantur inanes. Hac in carne cibus uere est, et sanguine potus. Manducant ea qui sincaera mente, bibuntque, Paulatim coeunt in mutua uiscera mecum, Haec dum dicta palam populo impercaepta doceret, Fluctuat incertum uulgus, nutantque refusi Discipuli, hinc uario studioum murmure mussant. Hic loquitur lapides, et non penetrabile marmor. Talia quis capiat molli tam dura cerebro? Tum medio Iesus qui stat centralis in omni, Omnia quo sentit, quo percipit omnia, tandem Prosequitur dictis, et nubila lumine purgat. Ignoto haec uestras offendunt obiice mentes. Quid si prolem hominis super alta uidebitis astra Scandere? sede sua moderantem regna priori Imperio, uiuet, bonaque omnia uiuida reddet, Sed non carne sua, nec enim prodesset edenti. Verba quidem uestras ego quae sum fatus in aures, Spiritus est, uiuo sunt fonte sonantia signa At bona pars quod sponte fidem mihi denegat, intus Propterea penetrare nequit sub stipite nostro. Hinc abiit pars illa retro, nec iam amplius haesit Radice, aut uitae protegmine reprobus humor, Vertitur interea ad socios. num uos quoque uultis Hinc ait ire, Simon respondit talia Petrus. O Rabbi quonam nos ibimus? ore beato Quos tua uerba trahunt, aeterni es uita uigoris. Credimus, hocque palam cognouimus, unde fatemur Te nos Christe deo genitori aequabile numen. Salue sancta Ceres, uno qua semina grano ❦ Multa fluunt, aliis in terrae uentre peremptis, Vna farina uenit gemino contrita molari Vna fit alma Ceres, huius farragine grana Multa uigent, unusque coit per uiscera sanguis, Spiritus unus inest hoc magno in corpore Christi. Viuimus hoc omnes, hoc uno pascimur omnes. Coniungit quot pacis amor, quot roborat artus, Mutua tot sancto capiti sua membra cohaerent. Adsis, o, sacrasancta mihi communio uitae, Vniar hac tecum, tecum flagrantius urar. Nos sed in aequa nouem quae fecimus arua choraeis, Pastorem inter oues a montibus egimus altis, Errantem dum quaerit ouem conuallibus imis. Hinc canet Euterpem pars altera, tibia cantum Septiforem recinet, mea si mihi diua supersit. Laus et Dedicatio Hierarchiae tertiae ad / Deum Spiritum Sanctum.Quas agam laudes recinente plectro? ❦ Pro tuis donis tibi summa sancti Spiritus rectrix deitas Olympi Nescia nutat Musa, ni mentem doceas mouendo, ❦ Nam decus terrae, decus omne Coeli Te nitet sanctis, nitet et beatis Numine sancto. Et quod his nostris nitet in choraeis, ❦ Te nitet, totum tibi dedicamus, Quicquid hoc sacro cecinere nostrae Carmine musae. Namque par terno speculo reluces ❦ Spiritus, nati, et genitoris unus, Vna ter sancta in tribus est imago, Vna creatrix, Per choros uenit duce te nouenos ❦ Virginis sanctae benedicta proles, Per gradus septem duce te superne ad Astra redibit. Hinc meis si dux, ouiumque pastor ❦ Addis, et si fas dabitur camoenis, Exequar septem reliquos, canetque Tibia flatus. Iacobi Boni Racusaei Donum primum PastoralisTibiae Virgini Matri dedicatum. Incipe septiforem mea Tibia dicere cantum, Maxima dona Dei, sanctum meditare timorem, Ipsa nouem gradibus triades efusa per latas Vrbis Olympiacae, septenas scande per arces. Qua data Christicolis coelestia regna fathiscunt, Diique Deo coeunt, et Daedala moenia condunt. O qui de gemino procedis numine numen, Mens de mente, Deo Deus exis, amorque duobus Vnus par, neutro maior, par unus utroque, Immensus, numeris extans, et pondere solus, Huc ades, et mea uela notis intende secundis. Siue sub interno spatiaberis aequore cordis, Seu super aetherios tecum simul euehar orbes. Siue malis elementa sagax mea sensibus arces. Me tua sancta suo praesentia lumine ducat Mi pater, unde meis timor ossibus aestuat ingens. Quum tua me sacra doceat facundia lingua, Ipse canam laudes, foecundis imbribus oris Ipse pluam, sacer ipse tibi praeconia dicam, Forsan at euigilent aliqui mage diuite uena. Nam quid ego? nisi bulla tumens, et uentus inanis, Qui nec homo, nisi uermis inops, et uile cadauer. O, ego de caecis per te pater eruar umbris, Lux mea, da lachrymet turpes mea uita reatus,Iudicii timeat decreta horrenda futuri. Hinc ego fortunae illecebras aspernar inanes, Ne formidati frangant me turbine nimbi. Ah quid agam? mea uoce tua praecordia pascam. En age, qua tua sancta uocant me iussa sequamur. Per noua Parnasi sacraria, perque recessus Euterpe insolitis moduletur diua choraeis, Aspiret diuina suo sapientia uerbo. Hic puer electus, quem tu suscaeperis alto Germine, quassata calamum uel arundine nullum Conterit, aut fumo tedas extinguit hiantes, Nomen habet magnum, sperandaque dona propinat, Gentibus, ecce malo stimulatum Daemone monstrum, Virque oculis captus, surdas fanaticus aures, Osque elingue ferens adducitur agmine multo. Quem Rex heroum fortissimus arce repulso Hoste leuat, toto populi mirante tumultu. Nam simul ac potuit uoce, aure, et lumine purus Conceptum toto spirabat pectore Christum. Nimirum attonitum uulgus stupet, inclytus ille Nobile regis aiunt genus en a sanguine Dauid. At rabidus stimulat pharisaica pectora liuor, Insanumque furens stygia pice acerbior ira, Nam quid agant? facinus miranda luce coruscum Haud abolere queunt, ideo infamare laborant. Tum furiae mentem diris concaeptibus implent, Hinc phariseorum talis blasphemia gliscit. Hoc fit in excelsis qui praesidet arcibus atro Daemone, cui reliqui parent, hoc principe pugnat In styga, tartareus fugit hac uirtute satelles. His postquam ultricum stimulis, hac arte nefandi Criminis urgeri, sacrasque efferuere mentes Viderat, haec inquit soboles pulcherima regum. Omnia dissidio durus quatit oppida Mauors, Omnia regna ruunt in se diuisa superbis Imperiis, domus inque domum collapsa recumbit. Si uero pugnant inter se Daemones, illumque Hic fugat, aduersis Belial iam dissidet armis. Quo stabunt igitur? regnum quo Marte tenebunt? Porro ego si contra hos tetro sic principe bellor, Pro quo uestra manus? uel cuius signa sequantur? Vos super his ideo est iuris commissa potestas. Numine sin digiti decernimus, atra fugantes Agmina, quo toruos animis extrudimus hydros. Ergo dei regnum uestras peruenit in aedes, Et si celsa domi custos tenet atria fortis, Statque ibi pace ferox asper in armis, hotrentibus horrentibus Viribus, et ferro custode potentior alter Ingruat hanc si forte domum, rapit arma, uirumque Alligat et spoliis uicto custode potitur. Talis auentini rapidum prope Tybridis amnem, Immensum sub rupe uorax habitator opaca Semihomo Cacus erat, monstrum crudele rapinis Assuetum, pastu, et miserorum caede uirorum. Hunc, ut Gerionis sunt membra tricorpora magni Herculis acta neci, magno et spoliata trophaeo, Post pecus abstractum, ui quando immane barathrum Amphytrioniades perfracto monte reclusit, Et pecus insolito tenebrosum lumine fulsit, Pertrepidumque fuga, et glomerantem incendia Cacum, Ignifluo et mixtim nebulas ex ore uomentem, Viribus oppressum elisit, strauitque per antrum. Hinc grata Herculeis celebratur honoribus ara. Qui mea signa sequi, mea negligit arma gerenda, Milite cum nostro, me stat meaque agmina contra. In mea qui nostras non congregat horrea messes, Colligit et curua demessos falce maniplos, Dissipat hic pingui et dispergit mergite culmos. Vulgus in omne malum procliue, remittitur omne Crimen ei, quodcunque patrem iaculantur in altum, Quoque suo intentant infligere uulnera nato. Ast immitte nefas, atque irreparabilis error, Qui necat immani malesanam uulnere mentem, Impetit, et sanctum iaculis oppugnat amorem, Impia quo uibrat mors irreuocabile telum, Quo cor durescit, uitae nec poenitet actae, Tollitur id nulla uenia, neque tempore crimen. Aut det amineus dulces mihi pampineus uuas, Aut ferat immites inculta labrusca racemos, Omnis enim foetu proprio cognoscitur arbos. Inuida gorgoneis o, gens imbuta uenenis, Quum tua cerbereo praecordia felle tumescant, Quo mihi mella dabis linguis ex ore trisulcis? Talis ab ore uenit, quae corde oratio manat, Qualis quisque suis e fontibus efluit amnis. Virque ut honestus opes thesauris promit honestis, Sic sordes inhonesta suas, atque improba lingua Egerit, ipsa quibus scelerato corde lutescit. Protinus accipite hoc, et figite pectore uerbum. Quicquid inane uagum mens uoluit, linguaque fatur Gutture uaniloquo, quod labra loquatia fundunt, Vltima supremo pensabit iudice libra. Testibus haud aliis opus est, nam quisque supremum Iudicium proprio sortitur ab ore futurum. Tum pharisea phalanx astu pellacis Auerni ❦ Pectora dissimulans, et Daemonis arte nefandi, Coelitus aede palam bone dux noua signa uidenda, Haec ut aiunt oculis cernamus, opusque probemus. Christus ad haec medio quo mollia, et aspera calcat Blandimenta mali et conuitia plena furoris, Prosequitur, iacula et contra sic fulmina torquet. Poscit adulter opem populus noua signa uidendi, Impia gens noua signa petit, nec signa dabuntur Coelica. sed signum pelagi, sub gurgite Ionas Delituit uastae spatioso pistricis aluo, Nocte dieque fuit, donec lux uatem tettia tertia Extulit immanis moribundo corpore Caeti. Nam totidem alma suo tellus in corde diebus Virgineum germen gremio complexa tenebit. Barbarus assyriis surget Niniuita sepulchris Cum populo hoc summi tremebundo examine finis, Vt scelere ingratam multo condemnet Idumem. Illum horrescentem gethaei fulmina Ionae Paenituit culpae, quem si supereminet, astat. Sabba quoque extremo surget pia fine uirago Iudicii, simul hac scelerum cum gente nefenda nefanda Lancinet illa tuum non atque merebere crimen. Illa quidem Solymam magna comitante caterua Diues ab australi uenit regina profundo, Nomen eam magnum Salomonis, et inclyta phama Duxit, ut audiret miranda Aenigmata Regis, Conferretque Sophon, en qui supereminet illum, Hic est, aetheria qui lampade clarius extat. Quum uero humano de copore Belzebub exit Sordidus, incessitque furens, inaquosa profanus Saxa colit, uiridique locos humore carentes, Rimanti fit nulla quies, hinc improbus infit. Ipse lares repetam nostros, quibus eferor exul, Illicet hos repetit proprio tum rege uacantes. Quos super alta tegunt ornatu aulaea superbo, Permundata domus scopis nitet omnis adactis. Concitus unde ruit, septem quoque Daemonas orco Euocat, ii coeunt, sociumque agglutinat agmen, Agmen tartarei deterrima pestis auerni, Mox illam penetrant, et pristina regna resumunt, Cuius et acta facit peiora nouissima primis, En popule instar habes huius tibi pessime monstri. Dixerat, exultat media Marcella caterua Oris capta pia mulier dulcedine sancti, Talibus et dictis alta sic uoce profatur, O, foelix tanto tumuit qui pignore uenter, Qui tot thesauros concaepto numine gessit, Lacteus o candor faustus, faustissima tantum Pectora, quae sancto lactarunt hubere natum. Haec ubi, non eadem uox omnibus, infremir illaPars, haec semiferi commurmurat impia uulgi. Non secus hyrcanis ubi sol nemora auia lustris Exoriens alto radiis illustrat apertis, Excita tum dociles uariat luscinia cantus, Exultatque canens alta Philomenaea sub umbra. Tygris at acta graui fremitu raptoribus instat, Vt catulis sese, et uiduata cubilia uidit, Hinc simul incrocitant alaru uerbere corui, Sic eadem uario miscetur murmure sylua. Diuerso ut sonitu plebeiia pectora frendent. At sua sydereus iuuenis rosea ora resoluit, Atque ait, immo etiam foelix ac faustior illa Et quicunque sua me concipit aure fideli, Cordeque prosequitur custos operosus amoris. Interea magno stygii iouis aula tumultu Concutitur, turbata fremit domus ignea Ditis. Nomen enim Iesu ut fragor horrida tartara pulsat Fulminei iactus, horrendumque intonat orco. Namque orbata fugat regnis a sedibus altis Agmina nigra noua ui uerbi, et nomine solo Omnia perdomitat, quibus imperat, omnia parent Imperio, quis tam ualidus nostro incidit orbi? Quae ratio fandi tam uehaemens, intima ferro Quam penetralibus linguae petit ignea uirtus, His consultandis infandi Daemones instant. Instaurent acres stetit haec sententia pugnas, Vt bona quo possint conatu exorsa retexant, Vt belli praedae statuant immane trophaeum. Ego emissa phalanx armis accincta gehaennae, Quae phlegetontei cudunt Acheronte Cyclopes, Ingens hoc uasta coquitur fornace metallum, Fulgureusque calybs, tinguitur et aera ueneno. His fera castra mouent, astu latebrosa, dolisque, Insidiis uaga signa locant, hostemque lacessunt, Integra dum haereret dicenti concio Christo, Et pia non unquam dulci saciata magistro Haud aberat, sed mater eo dum fixa moratur Vestibulo, secumque cohors fraterna manebat. Hic parat insidias Bemot, suggestaque fallax Tendit tela, bono et culpam praetexit amictu. Te formose petit, tua turbat ouilia pastor, Dum pendent ex ore tuo, dum pabula libant. Haec et ab humano tibi suggerit ore proteruus. En tua te mater uenerabilis, et tua fratrum Copia grata foris affari ardentius optant. Protinus insidias hostili fraude latentes Strenuus aduertit iuuenis, uulpemque dolosam, Et qui primus amor, reuerentia prima uerendi Patris erat, rebus communis et omnibus ordo, Vita, uia, et lumen, tali illum uoce repellit. Quae mea mater erit? uel quae mihi copia fratrum? Hoc dicto teretes digitos, et brachia tendens In socios ait, ecce mei mea mater amoris, Ecce mei fratres, patrem qui sydera torquet Nam quicunque meum colit, et qui obtemeperat ipsi, Frater erit meus, atque soror, meaque optima mater. O, fas, o, pietas o, tanto nomine digner, Par cultus tibi me fratrem, et deuota uoluntas, Germen opus uerbi mihi te tua gratia redat. Prodiit extemplo refluens a limine Christus, ❦ Candida teque petit Mater, tibi totus inhaeret Feruidus, et totam penetrat te luce coruscus. Qualis erat prima rutilans ab origine Phoebus, Lunaque, quum plena radiabat lampade, magno Ipsaque nocturnum referebat in aethere solem, Quum subit oceanum, et mensis discumbit aquosis, Caetera mirantur praestantem sydera phaeben. Talis erat medios inter dea lucida fratres, Atque oculos omneis in se conuersa tenebat. At Christus subit inde domum, mensaque recumbit Hostili, phariseae tua et consedit aula, Indigna tali conuiua, atque hospite tanto. Namque tuos ritus quod non seruarat Iesus, Nec puro prius ipse manus in fonte lauarat, Mente tua infrendes, et inania murmura conflas. Talia uoluentem Christus sic uoce retudit. Vos studium solers externi, et cura remordet, Tergere craterem iuuat, et mundare catinum, Sed cur nequitiae caeno, cur fraude rapinae Non piget interius plenam sordescere mentem? O, stulti sensu, quis nam cute uiscera uestit? Nonne idem, uegetatque artus, et corpora format? Atque opus hoc totum auctorem sibi uendicat unum? Quod superest uestri miserescite, et ecce nitescent, Omnia, detergit miseratio crimina multa. Vae pharisaee tibi globus improbe, pestis auara, Qui decimas olus, ut mentham, rutamque rigentem, Scilicet hac leuia, et legis grauiora profanas. Nempe necesse prius seruare haec, illa subinde est, Vae pharisaee tibi globus improbe, qui loca primis Per fas atque nefas cupis ambitiosa cathedris, Et captas aurum tumida leuitate forensem. Vae uobis inquam, facie qui albente sepulchris Tristibus assimiles estis, quibus intima tabo Fossa tumet, putre et cauea graueolante cadauer, Nescia mens hominum, sua quo uestigia uerrant, His dictis obsessa rigent a Daemone corda, Hinc acuunt stimulos, odiis fomenta ministrant. Sic quidam socius minoius, et Rhadamanti Iure ferox, in nos etiam tua iurgia iactas, Talia uociferans o, Rabbi, huic acer Iesus, Vosque sacrosanctae qui nomina legis habetis Vae uobis scribae, namque ardua pondera multos Intoleranda premit, nimiumque onerosa fatigant, Per uos auctores, at uos onera illa supinis Tangere ne digitis, uno neu pollice uultis, Vae uobis qui sancta pio delubra sacrorum Conditis, et uatum cineri monimenta dicatis, Vestri dant poenas pro caede et sanguine patres. Nimirum testes uos ampli, assentit atroci Perfida mens operi, scelerum quoque conscia patrum. Propterea celebrata suo sapientia regi Sic ait, emittam uates, missosque fideles Ad populum, hinc alios scelerata morte necabunt, Ast alios trudent infesta Gorgone Ditis, Omnis ut a primo cruor ille innoxius aeuo Sanguinis efusi, iustas uos pendere poenas Cogat, ab immiti nece prima insontis Abelli, Vsque cruentatum delubra, altariaque inter Caede Barachiadem, cecidit qui uulnere uestro, Supplicium graue uos, tormentaque dura luetis. Vae uobis inquam, quos nomina legis honestant, Qui lucis clauem, thesauri et claustra tulistis, At uos internos pigitum penetrasse recessus, Quin etiam intrantes a limine pellitis ipso. Lynceus arcano haec dum pandit caudice Christus, Omnia qui propria sub luce rotantia uoluit Saecula, et aeternas hominum speculatur abyssos. Tum magis atque magis durescunt aenea magno Corda dolore, graui et fremitu fera pectora feruent, Sicut ubi impellit rabidum mare concitus auster, Et scopulo allatrat fragor, et spumantia pulsat Littora, rorantes resonant aspergine cautes. Sic Christum alterni oblatrant, et uocibus urgent, Multaque nequicquam iactant, atque irrita tendunt. Tum simul occurunt, addensant undique multi, A populo turbante globi, stipantque uiritim ❦ Pectora pectoribus, calcatque, premitque pedem pes. Interea quidam ualde importuna rogabat, Cultor auaritiae, forsan sua qui bona Christo Crederet, ipse sibi et bene consultasse putaret. Scilicet auctore ut tanto fraterna parenrum parentum Diuidat in capita, et totum quoque partiat assem. Quoi Christus, quis tale mihi ius arrogat? aut me Vos super ut iudex, et sim partitor adegit? Separet an fratres? qui congregat, aut Mediator Ipse dei atque hominum terrena negocia tractet? Omnis auaritiae culpa tunc esse cauendum Edocuit, nec enim parcae cui stamina uendunt, Vita nec ullius thesauro stat, nec opum ui. Vt magna immenso quum sese copia cornu Fudit, et ipsa suas stupuerunt horrea messes, Diuitis agricolae non se capit uber in arctis Sedibus, et tacita secum sic mente uolutat. En quid agam? mihi quas exuberat area fruges, Qui mihi nunc referent? aut quae ingranaria condent? Stricta quidem laxanda mihi sunt horrea tanta Mole loci, quibus omnis ager, quibus omnis inundet Copia, quae longo nostris fluat usibus aeuo. En age non segnis, tibi nam quam pluria largis Labra fluunt opibus per tempora multa futuris. En tibi parta quies, epulis indulge superbis, Sume dapes lautas, uario te prolue Baccho. Quoi deus hoc inquit, demens hac nocte reuellet Inuida defuncto Proserpina uertice crinem, Immitesque tibi nent fila suprema sorores. Ast ea cuius erunt tandem, quae plurima seruas? Sic cuique sibi bona congregat, unde supernam Quod super ex saltem, nil ponit in arcam, undat exundat Futilis est, o, qui cumulando incumbis aceruo, O, miseri qui uos foelices esse putatis, Reddite dum fas est alienum, sumat egenus, Illud enim, quicquid uestros super affluit usus, Reddite, diues habet miserum, quem perdit auarus, Ni foueat, quin se spoliat, qui interficit ambos. Fuderat aurato rutilos a uertice crines Festa dies, quum solis equi se gurgite promunt ❦ Oceani, glomerantque rotis stridentibus, et quum Purpureis coelum, terras, mare, naribus afflant. Haec memoranda sua nascentis origine legis Primitiis frugum coliturque in templa relatis, Mosco hanc omnes ritu uenerantur apellae. Sed non ipse suas leges quas condidit auctor Deserit, immo ipsas (ut caetera perficit) implet. Ergo in templa dei solymas ascenderat arces, Sancta salutifero ut mysteria panderet ore, Et noua uiuentis templi sibi festa sacraret. Est locus hic ingens, quem machina quinque reflexis Porticibus claudit, quo quum pluit imbre per altos A tectis omnis se colligit unda canales. Nomen habet triplex domus haec, Bethsaida fertur Hebraeis, latiis piscina, probatica graiis. Plurima languentum miseranda cubilia passim Fusa iacent intus, tota et sternuntur in umbra. Loripedes, oculis capti, et quibus arida succo Membra carent uitae, siccis praemortua uenis, Turbantem sibi quisque suis pro uiribus undam Expectat, trepidusque pauor praecordia pulsat. Diuus enim medicis qui praesidet artibus ales Angelus, huc sese uariam referebat ad horam. Cuius in aduentu torquet uada uortice turbo, Exultatque latex, et uim capit unda salubrem. Extemplo in fluuium miserabile funditur agmen Vndique correptum, semissaque corpora reptant, Illa ferunt, aliusque alium sub gurgite mersat. Spumeus assultu circumsonat amnis amaro, Et pulsae querula gemitum dant uoce lacunae. Quas quum multus aquas aeger petat, humor at unum Sanabat, primus tacitum qui flumen inibat, Postremo ut primum sonitu staret unda residens. Sic olim Susis medorum regis in aula Inter uirgineas electa est una cateruas, Vnaque multicolor fit nubibus Iris aquosis Sole sub aduerso, coeli quae templa serenet, Iudicis aeterni pactum, et dea facta tribunal. Hos inter thalamos, et desolata iacebat Agmina, languentes interque aegerrimus unus. Qui tria tum septem super annua tempora lustris, Foeda situ et langore trementia membra trahebat, Cui deus ille latens humano in corpore fatur. Visne ualere? uolo, uegetaberis integer, ille Rursus ait, mihi nullus adest tam promptus, ut aequo Tempore me adiutet, ductumne in flumine mertet, O, here, ego postquam adrepti, subit alter in undas. Surge alacer, ualidusque tuum tibi tolle grabatum, Atque inuade uiam, deus imperat, ille supernas Haud mora nil animi dubius stat rectus ad auras, Ingens ut magno concoepit pectore robur, Emicat, apposito feretro laeuum super armum. Qualis ab hostili quum carcere libera praeda Euolat, et calybem quo nexa cohaeserat, aufert Explicitum, nec enim fluitantia membra uacillant Amplius, aut animum tristem dolor angit acerbus. Tum genus infensum inuidia, quibus aspera corda Liuore obliquo furiis agitata coquuntur, Et laus inuisa est, odiosaque gloria Christi, Obiicitur, talique incessit uoce, feretrum Festiuo (sta) sole tibi gessisse profanum est. Ille refert, a quo hoc diuino munere fungor, Incolumis quo luce fruor, sic iussit, at illi Quis praecepta dedit legi contraria nostrae? Hic uero sacram recta pergebat ad aedem, Laus ut agenda deo, sic gratia ductat habenda. At populi uanos plausus, et liuida Christus Pectora declinat, subit alti et limina templi. Obuiat ille quidem, cui cognitus inquit Iesus. En tibi sunt ualidae uires, et uiuida uirtus Instaurauit opus lapsum, totumque refecit. Iam caue, ne grauiore malo, neu morte premaris. Postquam dulce sonans hausit penetrabile uerbum, Agnouitque deum, cadit, hunc et pronus adorat, Auctorem propriae consultu pace salutis, Quam magis inde malos inter profitetur apellas, Tam magis insimulant, et mollia sabbata Christo Infensi obiiciunt, et tam magis ingrauat altum Crimen, et inuoluit caeca caligine culpa. Talibus interdum lux incomprensa tenebris Scintillat nebulis, et nubibus intonat atris. Si pater imperium coeli gerit omne profundi, Festa dies si semper agit sine labe, nec ullus Desidiae locus est, rebus nec inane gerendis. Hoc et idem facio summi sapientia patris. Hinc magis atque magis rixantur, et humida frendent Ora, cruenta feros acuunt in uulnera dentes, Ne deus ipse deo par fit, neu germen ab alto. At pater internus rursum micat, araque rumpit Nubila uibranti dextra, et sic fulminat ingens. Filius haud quaquam de se, sed mole patris stat, Vnde potest quocumque pater, uidet, inchoat, ardet, Haec eadem uirtute pari patris instar, et aequus. Hunc amat ille, suo nec non opera omnia nato Ostendet maiora quidem uoluentibus annis, Hoc est in undo magis admiranda futuro, Sicut enim uita cassos hic suscitat auctor, Sic natus quos uult ad uitam luce resumit. Nec pater ipse gerit fasces, saeuasque secures. Iudicii, sed iura deo dedit omnia nato, Par ut apud cunctos sit honor natoque, patrique. Nam non diuinum qui nato impendit honorem, Idem defraudat patrium decus, unde propago Missa nitet, coelique parat commertia terris. Ille quidem nostri qui uerbum concipit oris, Credit et unde fluit patri, sine fine potitur Lumine uitali, nec iudicis ulla ueretur. Iura, sed astrifero terras mutabit Olympo. Adueniet tempus, quin haec modo uertitur hora, Quum genus a nostro uiuaci stipite raptum Verbigenae uocis diuina tonitrua, et imbrem Suscipiet, uiridemque nouo de semine uitam, Vtque pater mens ipsa suo est in numine uiuax, Sic dedit ut nati lux in se uiua nitescat, Hinc habet aeternas lege omniparente secures Iudicis humani, uobis ea mira uidentur, Desinite id, quia tempus erit, quo cuncta tonantis Corpora uoce data, et reserata sepulchra patebunt. Procedent operata manu uictrice triumphos Agmina paliferos uitae in coelestia templa. Parte alia uictos, Ditisque imane trophaeum Tartarus inuoluet, flammisque horrenda gehaenna. Haud ego de memet, populis audita facesso Iudicia, unde meum iusta stat lance tribunal. Nam mihi nil aliud petitur, nisi mentis ab alto Principio patriae quicquid iubet ipsa uoluntas. Quum uero testes et fas et iura repellant In causis, ubi quis pro sese intrudit agendis, Legibus his homines et iure et foedere subsunt. Iustitia ut sua iura tenet, sua lumina Phoebus. Testis et est alius pro me, qui uera fatetur, Nescius haud ego sum, quaenam responsa Iohannes Ipse tulit uobis, et testatissima fecit. Teste nec humano mea causa tuenda necesse est Vt sit, uestra salus hoc exigit. ille lucerna Feruida lucis erat, sed uos breuis hora remouit Luce uiri, mihi testis adest amplissimus aether, Terraque, me laudant labris opera omnia plenis. Et pater omnipotens has a quo mittor in oras, Clarus ab aetherio est de me testatus Olympo, Non ideo uobis effabilis ipse, nec ullis Sensibus aprensus, qui stat super omnia solus. Cur igitur missum foecundum germen ab ipso? Inuisum uobis, obscurae noctis ut umbrae Est rota solaris, quia quem demiserit ille, Non huic ulla fides, non huic honor ullus habetur. Voluite sincaero diuina uolumina sensu, Illa quidem pandunt, et me pleno ore loquuntur. Vos tamen hanc toto propellitis obiice lucem. Laudibus humanis nomen clarescere nostrum Sic petit, ut paruis phaebeya lumina lychnis. Nulla diei pietas est uobis. Nomine fretus ego patrio mea sub iuga ueni, Haec uobis ingrata fides, hic reprobus ordo. Ergo alius sese ipse suo qui nomine iactet, Ille aderit uobis accoeptatissimus . aathor author Quo fieri possit res haec modo credita genti? Quam uanae illecebrae, uentosaque gloria pascit, Quaeque beatifica solius ab arce tonantis Regis opum pelagi manant, haud illa petantur. Neu uos arbitrio ductos sententia fallat, Non ego uos patrem penes incusabo maligni, Legifer est qui uos inculpet in aethere Moses. Omnis in hoc quanuis spes inclinata recumbat. Sed populus Mosi si crederet iste, mihique Crederet, ille et enim quae scripsit, fecimus ipsi. Cur mihi nulla fides uerbis? quia uana legendis. His igitur dictis dimissa gente nefanda ❦ Laeta Tyberiadis galileaque migrat in arua. Protinus hic Christo tristis se nuncius offert, Inter sacra uirum uiginti corpora ferro Occubuisse, tepent arae dum sanguine, fumatque Hostia, Pilatus caessos otruncat, ut omnis Victima permixto madefacta cruore flagrarit, Pro re romana miseri pro Caesare uerpae, Tum super his hominum rex ordoque talia fatur. Creditis hos ideo tam fata grauissima passos? Prae cunctis hominum quod quaedam dira patrarint. Non inquam , uerum ni uos caueatis, eodem Interitu, similique omne a caede ruetis. Sicut et ante uirum ter sex capita illa fuerunt, Quos super oppressit lapsu Siloya turris. Dicitis hos etiam solymis prae ciuibus ausos Quoddam immane nefas? non, uerum a crimine magno Imminet exitium uobis haud impare fato. Accipe et hoc animae specimen Synagoga rebellis. Ficus opaca fuit ramosis frondea syluis, Consitus hanc mediam circundabat undique Bacchus. Cernere quum fructus et debita carpere poma Tempestiuus adest herus, et tum frugis inanem Vt pomis uacua foliorum uidit in umbra, Indignatus ait cultoribus, ecce tot annis In cassu uenio, iam tertia praeterit aestas. Ergo haec immeritos frustra consumet honores? Sternite quin illam, caesimque excindite ferro. Anxius agricola edicto respondet herili. Eia age, da experiar, sine me, et patiare per annum Terga soli circum scissis euertere glebis, Et puteum scrobibus demittere funditus altis, Et saturare fimo, si sic dare poma negabit, At dabit excissos radicitus eruta fasces. Agmina sic templo celebri feriata docebat, Cratibus ecce autem procurui pectoris, imo Oreque falcatis mulier semi...xa subibat.Quoi fera decliui residens ceruice Megaera Frena medusaeis circum torquebat habenis. Ter sex autumnos, bis nonaque tempora messis Viderat, at nunquam tardi sarraca Bootis. Vtque hoc spectaculum miserabile fronte benigna Atque salutari prospexit sydere Iesus, Emisit uocem, qua percita corpore toto Accessit mulier nutu stupefacta uocantis. Ast ubi uim uerbi sensit, quo caelifer axes Sustinet, aeternis euoluitque omnia fatis. Virgineaeque manus tactum, qua maximus aether, Magnaque multiplices suscaepit terra figuras. Corpore mox recto stetit, et sublimibus hausit Luminibus coelum, furialibus eruta frenis. Qualis ubi uiridi defactus ab arbore ramus, Virgaque languentem demittit lenta sagittam, Iuuerit hanc si quis materno in uulnere firmans, Rursum humor uegetet, quo uiuida tentat ad auras, Rectaque sublimi prospectet uertice coelum. Principis hic templi mens sontibus effera monstris Stare nequit penitus, pestemque ebullit amaram Sic populum increpitans, obliquosque egerit aestus. Nonne dies operum satis est sex esse profectos? His exercendis? at cur non sabbata cessant? Conditor huic operum respondet, et Arca dierum. Anne suis pigrum a praesebibus urget asellum Quilibet? absoluitque boues, et ducit aquatum? O simulatores an sabbata talibus obstant? Cur mihi non liceat freno hanc soluisse rebelli Iam ter sex annis Abraeida Daemone uinctam? Haec ubi, confusi mens effera concidit hostis. Et simul exultat populus, uictorque triumphat. Interea pharisaea manus noua sufficit arma, Intentatque metu populi praeuertere amorem, Dum falso exitium praesens Herode minatur, Suadet abire deo, populis auertere Christum. Haec illis responsa dedit se digna, dolosae Ite, referte ferae, feralia numina regno Eiicit en, sanatque uiros, et suscitat aegros Haec hodierna dies, et crastina, deinde sequenti Ire uolo, me namque nefas procul urbe perire. Si mea detersa ferrugine uiscera sanas Iesu uita, tuo si pectora lumine reples, Te sequar, aeternum tecum quoque tollar in aeuum. Hic tua castra sumus, Ditis synagoga satelles In te bella ciet, nos hinc quocumque uocaris Ibimus, et tecum super aspera fata ruemus. Dum iuga dum tepidae scandis palmeta Norinae, Oppida dum lustras passim, et castella peragras, Me quoque duc tecum, molimina Martis inibo. Ecce sed infensis lassum uocat aedibus hospes, ❦ Quin hostis potius simulato nomine Christum, Ordinis ipse super pharisaica sabbata princeps Primi erat, haud illum deus aspernatur, amicum Hostibus obiciiens humili se pectore mitem. Hii sua dum sacris praetexere crimina tendunt, Ostendunt falsum dum relligionis honorem Obseruant illum, ut deprensum morte trucident, Si uia sit fraudi sub honestae tegmine mesae. Prodiit ante oculos cute uir distentus aquosa, Os hydrope tumet deforme, et uenter iniquus, Tunc ait, an festis haec exercere diebus Fas et iura sinant? hii mussant, ille tetendit Brachia, et apprensum sanat mox inde remittit, Cui uestrum incauto bos, seu graue lentus asellus Decliui si forte cauam ruat aggere fossam, Aut cadat in puteum, non extrahat haud mora lapsum. Heu qua nocte queant inuoluere lumina solis? Quis dabit? aut coeli quo sydera turbine uertant? Tu uero hoc instar coelestis percipe regni O conuiua, domus te quando hymenaea uocarit, Ne pete loca, nec discumbe secundo primatum prima tum Ipse prior, melior ne fors et honestior alter Venerit, ut tu illi cogaris cedere uultu Purpureo pedetentim, et sede nouissimus ima Incipias haerere loco, sed uade recumbas Vltimus, ut is qui inuitarat, amico uenien uenien Nomine te moneat potiorem scandere sedem. Tunc tibi conuiuas inter noua gloria surget. Nam qui se tollunt, et mens quibus alta superbit, Depressa ceruice ruent, at corde remissus, Comis, et humanus, qui se gerit omnibus imum, Hunc sublime decus leuat, hunc et gloria tollit. Ad te nunc uenerande pater, tuaque ipse reuertor Prandia, quum facies ea tu, coenamue parabis, Non hic amicitiae tibi sit, nec turba parentum, Nec uicina domus, fortunatique uocandi, Ne tibi honore pari conuiuia mutua redant. Quae bene ut exhibeas, inopes, et inertia uulgi Pectora debilibus populataque corpora membris, Aegripedes, caecosque tuis uenerabere mensis, Magnaque foelici merces te fruge beabit, Nam quid habent miseri, quae prandia digna rependant? Iccirco incipient quum diua resurgere bustis Corpora iustorum, superis epulabere mensis. Hic quidam accumbens ea dum suspirat, hianti Ore sonat, dum regna dei meditatur in altis Sedibus, o faustos qui tali pane fruuntur. Huic ait, aenigma hoc memorabere, maxima caenae ❦ Atque epuli fecit quidam conuiuia princeps. Vnde uocare choros, multosque arcessere iussit. Debita sed postquam coenae fuit hora parandae, Ire iubet famulos, et talia ferre uocatis, Approperent, domui nihil est quod desit habenti Omnia, nam structis collucet regia mensis. Horum autem retrahens se longe quisque refugit. Primus enim excusat mercati praedia fundi, Et rogat, allectant ea me, et libet ire uidendum. Alter emi iuga quinque boum, rogo parce, probari Illa uolo, sine me uideam quid talia possint. Ast alius noua nupta domi me detinet inquit, Hinc nequit auelli permulsus coniuge blanda. Tum famuli redeunt, dominoque ea cuncta reportant. Ast indignatus celsa pater arce remandat Haec famulo, citus in uicos, et compita prodi Vrbis, et in celebres age te permisce plateas. Pauperibus mutilos, cum claudis aggere caecos, Et simul huc intro tales mihi duce maniplos. Illicet hic rata iussa facit, tamne atria nondum Plena loci superest, rursus pater imperat illi. I, modo, perge, uiis, et sepibus attrahe turmas, Et compelle globos intro, loca comple, domumque. Haud erit illorum quoscumque uocauimus ullus, Paucula qui nostrae sumat libamina coenae. Aureus in rosea sol uirgine frugiferenti Autumno arridet, fico sycellida, Baccho Vinea, mala suis opibus granata dehiscunt, Ramea iudaeis, dapibusque umbracula festis Aduentant, irae monimenta, et criminis horror, Quis scelus infandum populi, et memorabile murmur, Excidia exilii recolunt, et funera patrum, Desertum, terram tum melle et lacte fluentem. Quum consanguinea uenit Bellona caterua Futilis, et uana Christum sic prouocat aura. Scande palestinae iuga nobilis inclyta regni, Ne tua discipulos lateant molimina, nam quis Occulit ipse suas laudes? qui laudibus ardet. Ergo age, iam totum phama celebresce per orbem. Christus ad haec magni lux et sapientia pars, Tempore non isto mihi gloria quaeritur ulla, Nec mea iam momenta fluunt, haec ipsa parantur Iam uobis, iam tempus adest, haec hora, diescit. Quod hic amare solet mundus, me uexat, et odit,Qui fas, atque nefas uersat, miscetque per omnes Ah scelerum facies, ego tela rubentia uibro. Scandite uos istas, et texite frondibus umbras, Festaque, nam nec ego festa haec, frondesque subibo, Dum mihi plena dies actos perfecerit orbes, Haec ait, et fratres ea gens incredula postquam Concessere , trahunt et te tua festa subinde,Non tamen hinc manifestus abis moderator Olympi, Sed uelut obducto quum sol latet aethere nimbo. Quaeritur interea caecas lux festa per umbras Nomine suppresso, et populi turbante tumultu, Approbat hunc uulgi pars altera, et altera contra Improbat, et proceres uulgo pro uiribus obstant. Seditione mala premitur bona, gliscit in ipsis Nox umbris, namque his audet lucescere nemo. Tertia iamque dies sine lumine uoluerat orbem, Quum mediis operum solem dedit aetheris auctor. Sic idem festi medio stetit aede sub alti Numinis, ore fluens, et late efusus inundat. Nilus ut occultis ueniens a fontibus amnis Arua per Aegypti quum proruit aggere rupto, Nam Zephiri aduersis illum dum flatibus arctant, Et coelo immensum fusis uenit imbribus agmen, Quum leo feruescit, ui magna effunditur aluo Irriguus, pingui et campos oblimat arena, Delta et rura natant, et plenae lumine fossae. Iudaei proceres alti pinacula templi Mirantur, quae tanta nouae sit copia linguae, Et nitor, et doctrina uiro sine luce magistra. Haec mea doctrinae ubertas, et lingua coruscans, Non mea, sed patria (qua sum) de mente profecta est, Ille refert, ad me si quos pater attrahit, illi Cognoscent, utrum patrio fluat ore, uel ipso Hoc ego ab ore loquar. Nam qui sua se quoque iactat, Ille sibi assumit laudes, immo arrogat ipsas. Sed qui laudat eum, de quo omnis gloria manat, Est uerax, haud ille nefas in pectore uersat. Vnde dedit uobis legalia foedera Moses? Quae nemo uestri exequitur, quid me improba quaeris Occidere impietas? contra haec fremit efferus hostis. Occidere at quis te quaerit ? rursus sanatice fanatice Respondet, patriaque undat dulcedine Christus. Cur uos turbat opus? Quod feci e pluribus unum, Et patrio ipse sacrum uerpis dedit ordine Moses, Fit tamen in festo, Mosi nec soluitur ordo. In me tela uolant, in me furit unda procellis, Me quia totus homo sospes fit sospite festo. Neu uos per facies hominum sententia fallat, Iudicium uestrum sit recto examine rerum. Tum uero ad quendam solymis e ciuibus unus Nonne ait occidere hunc quaerunt? en astat inultus, An resciuit eum regalis curia Christum? Hic nazaraeus, Messiae ignota propago. Sed templo magis atque magis pulsata resultant Marmora doctoris Christi clamore tonantis. Sum nazaraeus, sum notus origine uobis, Ipsa nec a me stat mea lux, incognita lucet Vos inter, uerax eius nec scitur origo. Sed mihi nota quidem, me si hanc nescire faterer, Ipse forem simili par uobis crimine mendax, Est quo sum missus mihi numine notus eodem. Haec manus hostilis grauiter tulit, inque furorem Vertitur, et totis Christum conatibus ardent Prendere, quos uires occulti numinis arcent. Non secus ac somnis ubi frigidus obsita torpor Membra premit, nequicquam animis luctare uidemur, Siue manu niti, rapidosue capessere cursus, Tum neque uox linguae, notae neque corpore uires Sufficiunt, at nos medio in conamine linquunt. Sic illos quicunque manu comprendere Christum Ausi, successus fugit, et frustratur euntes. O, stulti huic omnis reum natura ministrat, Quem uestra infando socordia Marte lacessit, Expectate, diem dabit ultro, et se ipse remittet. Subter ut in campos humiles, glebasque iacentes Cautibus a rigidis, tumulis quoque defluit humor, Sic super inuersis, tumidis quoque cordibus ardens Pertransit Christus mentes allapsus apertas. Ergo quum multa populi conualle resedit, Insonuit campo, coelique efloruit uber. Hoc ubi uiderunt oculis capita arida limis, Gorgoneis iterum conspirant faucibus hydri. Emisso in Christum mox templa satellite complent. His ille intentus placido sic pectore fatur. Vos apud hic modicum me tempus stare necesse est, Mox iter arripiam coeli, et super astra reuertar, Me quoque quaeretis mea post uestigia frustra. Ah scelerum facies, et caeci pondus amoris Vos aditu nostro, nostris a sedibus arcent. His ubi contusi nutant ambagibus hydri, In noua regna canunt externae gentis iturum. Hic uero ingenti per festa nouissima templo Stabat, et haec alto populis ex ore sonabat. Huc sitibunde ueni, si uis bibe flumine largo, Huc et enim quemcunque meus pater allicit, eius Venter ab ore nouo uiuo fluet amne beatus. Talia disseruit Christus, sed concio magno Murmure dissonuit, pars hunc a lege prophaetam Pollicitum memorant, et uero numine Christum, Pars infensa, dei falsis oracula inumbrat, Pars iterum conata manus imponere frustra, Ergo ad pontifices phariseidas inde satelles, Criminis immunes etiam rediere ministri. Quos illi causas animis scitantur amaris, Vi non arrepti scelerata in uincula Christi, Respondent, nullo fuit unquam talis in aeuo Qualis homo hic, oris tam uibrat acumen. uhaemens uehaemens Hos quosue seduxit dicunt, an traxerit ullum Concilii columen, sed legem haec turba profanat. Constitit hic proceres inter Nicodemus, et inquit An lex ulla sinit damnari ob crimina quemquam? Ni prius audierit, causam decernere nullo Iure potest aliquis, nisi sit praecognita iudex. Dedicatio doni primi ad / Matrem Virginem.Omnis gloria quae deo dicatur, Iure hanc possidet optimo, tenetque Mater sola dei, suae decorum Hoc nam filius exhibet parenti. Vnum qui celebrant, utrunque honorant. Sic ambos ueneremur, et colamus. Ergo tibia nuncupare coepit Te mater, tibi dedicetur, illi Aspira precor, et faue benigne. Iacobi Boni Rac. Donum secundum / Pastoralis Tibiae Matri Clementiae / dedicatum Pietas.Christus oliueti montem petit, altera postquam Orta dies, tum templa subit, populosque docebat. Suscitat interea Daemon noua milite uafro Inuenta, et fraudem ancipiti distringit elencho. Namque trahebatur miserandae obnoxia morti Foemina, quoi saeuus lapides, horrendaque pugnis Fata intentabat, turpique libidine foedus Pollutum thalami obiiciens, tedasque iugales. Hoc ut spectaculum medio miserabile templo Sistitur, ad Christum trudunt, ac talia fantur. O, Rabbi haec foedum patrauit adultera crimen, Hoc deprensa modo mulier, lex urget acerba, Fert lapides Mosis sententia iusta seueri. Quid uero super his tua censet trutina acuta? Extemplo omnipotens in terram lumine fixo Flectitur, atque humili caput a ceruice reclinat, Inscribitque solum digito, quo legifer olim Moseos arabum silices in monte notauit. Sed responsa petunt, et identidem ab ore reposcunt Carnifices olli, mundi seruator ab ima Erexit tellure caput, trutinata Magistri Sic censura breui laqueos et tela remouit. Vestrum si quis adest insons, et criminis expers, Primus in hanc lapidem iaciat, uultuque refugit Cernuus, atque iterum terrae scribebat inhaerens. Interea sua quisque uident peccata, leguntque Crimina, quae cunctis exprobrat, conscia tellus Testis adest, nudae coram stant iudice causae, Et pudor, ultricesque terunt corda horrida culpae. Vnus post alium paulatim defluit, instar Fluminis, et rapido delapsae sole pruinae, Restitit in medio mulier, et solus Iesus. Qualis ubi tonitru tempestas ingruit ingens In mare caeruleum, seu turbidus aequora turbo, Quum nauim medii iactatam gurgite ponti Fluctibus, et diris euertere flatibus instant. Extemplo fulsit claemetia suda sereni Aetheris, hinc resident undae, stat in aequore puppis Libera, tum nimbis arrident astra fugatis. Sic ubi diuinos rutilanti sydere uultus Flammeus erexit Iesus, stetit eruta morti Foemina, corridet templum procul hoste repulso. Huic ubi sunt inquit? quibus accusaris abusi Foederis, en nemo te condemnauit. At illa Nullus here, hic mea te sententia crimine soluit, Perge, nec ulterius preces, id uelle caueto. Rursus ut assedit sic incipit ore beato, ❦ Lux ego sum mundi, mea qui praecepta sequuntur, Hii uitae fontem, fontem quoque lucis habebunt. Inuidus oblatrat fauce hinc Pharisaeus amara, Vt testis fallax tibi tu blandiris, Iesus Testis ego uerax, haud ulli blandior inquit. Nam mea lux quo fonte fluat, qua lampade manet Nescius haud ego sum, seu quo perlabitur alueo. Haec uobis ignota latent, hinc caeca feruntur Iudicia, humano quia corpore degrauat error. Ast ego non ullum damno, si iudico, recta Libra mihi pensat iustas examine lances, Solus enim non sum, sed quo sum numine compar. Lexque duos mosaea uiros admittit, et aequum Testantur, me testor ego, testatur ab alta Me meus arce pater, stat gens infensa, fremitque, Atque ubi sit pater ille petunt, iis aetheris auctor Corporea sub nube latens, neque filius inquit Vos inter uersans est notus imagine patris, Hoc neque principium, de quo mea manat origo, Hanc si nossetis, forsan sciretis et illud. Haec templi sunt icta tholo, quo gaza recumbit, Nec quis detinuit, quia nondum uenerat hora, Hora dei iussu fatalis, et ordine Christum, Hic igitur rursus sic incipit, arduus alta Protinus astra peto, me quaeritis, aspera crimen Vestrum fata manent. Ego quo modo limite migro, Huc uestros inferre pedes mors arcet acerba. Nunquid sponte sibi laetum consciscet aiebant Tartaridae insani, quibus hic uos terra profundo Detinet astra suo, superis ego uersor in oris. Vos hebetat, uoluitque rapax ab origine mundi Alea praecipites, ego sum, et feror omnia supra. Et nisi credetis quia sum, uos arcet acerba, Mos aditu nostro (ut dixi). quo nomine quaerunt. Diceris? iis inquit quod condidit omnia uerbum, Principium, qui multa loquar, qui multa locutus, Quae mea iudicio seruat censura futuro. Est quo sum missus uerax, et fatur eodem Ore meo quaecunque loquor. quum tollar in altum Per uos, notus ero, quia sum se numine numen, Vtque docet genetor, sua sic edicit origo, Nec mittens idem missum me deserit unquam, Mecum semper adest, quia quae uult ipse facesso. Haec illo dicente, uiris praecordia multis Imbuit alma fides, huius edisserit auctor, Cui mea uerba bono sub corde medullitus haerent, Et manet in nostro ueraci stipite palmes, Ille feret fructus, huic nota patebit Lux mea, liber erit, ne seruitus urgeat ulla. Gens sumus Abrami de semine libera dicunt, Nunquam terrarum dominus seruiuimus ullis. Liberet illa? quasi nos quaedam seruitus arctet. Ille refert quicunque nefas agit, ille nefandi Criminis est seruus, non huic habitanda perennis Est domus, aeternae colit atria filius Aulae. Filius ista quibus scelerum iuga soluerit, illi Libertatis erunt uerae super aethera reges. Scimus et Abrami semen uos esse, capaces Sed quia non estis uerbi, scelus armat in ipsum, Quaeritis unde meam per plurima uulnera mortem. Quae loquimur, sunt illa sinu mihi uisa paterno. Et uos quae facitis, sunt uestri a stirpe parentis. Hoc dicto infremuere simul, pater omnibus Abram Est nobis. placido respondit pectore Iesus, O, popule haebraea tantum si prole tumescis, Magna patrum patriis imitanda est gloria factis. At detestanda uos ah nece perdere uultis Hunc hominem, uero uobis qui lumine fulsit, Lumine, lux omnis magni quo splendet Olympi. Talia non unquam pater ipse patrauit Abramus. Sed uestri de stirpe quidem sunt ista parentis. Haec iterum infrendent. hos gens furtiua propagat Vlla uiros? nobis deus est pater omnibus unus. Christus ait uos patre deo? uelletis amorem Ferre mihi, qui mente dei producor eadem. Et uenio, nec enim de me, sed mittor ab illo. Cur ne idioma meum nostis? quia posse negatis Sermones audisse meos, ex patre profecto Daemone uos estis, qui Daemonis impia uultis Facta sequi, pater ille nefas, homicidaque primus. Lumine nam cecidit, nec lux est ulla, per ipsum Omnis mendacis fallacia nascitur oris. Ast ego uera loquor, nec uos mihi creditis, ac si Me quis labe notet, seu criminis arguat ullus, Prodeat, en ego sum, mea uerba tenacia figunt Cordibus, ubertas haec quos diuina profudit. Hii quia non estis, nec cordibus illa tenetis. Iudaeos furor irritat, qui talibus illum Vt saeui increpitant insana uoce Leones, Nonne palestinum bene te samarita uocamus? Iure sebastentem, stygii quod principis Arcam. Haec in se iaculata tulit conuicia Christus Aequanimis, miti responso et temperat iras. Nil habet infoelix in nostra spiritus Arca, Quumque mei patris uenerabile nomen honestem, Vos inter sine honore fui, popularis haberi Nil quaero, patriae quum sit mea gloria curae. Est meus ille pater quaerat qui et iudicet, inquam Sic equidem, mea quisquis erit, qui uerba tenaci Mente geret, lucis custos, operator honesti Hic iubar aeternum, non funera nigra uidebit. Faucibus atque iterum rabidis immane dehiscunt Iudaei, sic rursum infesta opprobria fundunt. Ignifer illa Satan nigri (quis nesciat) orci Audet inhumane, mortem si uidit Abramus, Si sacri uates, et cur tua uerba tenaci Quisquis mente geret? non unquam funera libet, An quia forte pater nostro es tu maior Abramo? Quam facis in populis, et te cupis ipse uideri? Haec retulit Christus, nihil est mea gloria, laudis Si quid auet propriae, plaususue affectat inanes, Nam meus omnis honos pater est mi, splendor et omnis, Quem uos esse deum, dominum quem dicere uestrum Relligio docuit, claro mihi lumine notum, Ignotum uobis, quem si me haud nosse fatebor, Mendax instar ero uestri, sed numine noui Cuius et obseruo concoeptus numinis omnes, Exultauit Abram pater, ut mea tempora uidit, Huius et est tanta gauisus luce diei. Dant hic mugitus, ut pingues de grege Tauri. Quinquaginta tibi nondum sol aureus annos Expleuit, teque Abramum uidisse fateris? Respondit Iesus diuinae stirpis alumnus. Hic est ille quidem, prius, hinc qua fieret Abramus. Quem contra ut iacerent lapides, et saxa tulerunt. Ad deus ex oculis tenues elapsus in auras, Exiuit templo, uiresque elusit iniquas. Non sic (ut perhibet commentum) euadere quiuit Vim Protheus, bipedum curru qui fertur equorum, Filius Oceani, Neptuni pastor in alto Carpathio, immanes phocas, armetaque pascens.Tunc obiter Iesus procul haud a limine templi Postquam hominem uidit de matris origine caecum, Visu infoelicem, terrae pede fixus inhaesit. Tum socii incipiunt scitari oracula Christi. O, rabbi hic orbus quod sic in luminis oras Prodierit, cuius uel forsan causa parentum? Vel cladis quae culpa fuit de stirpe recoeptae? Nec caeco sua culpa fuit, nec causa parentum, Respondit Iesus, quod sic prodiret ad auras Aetherias orbus sub primi lumina solis, Sed quod opus quod nostra palam lux esset in illo. Me decet utilitas, operumque paterna potestas Exercenda mihi, dum lux nitet alma diei. Nox instat, qua nemo opera ulla capessere possit. Donec in hoc uersor su lux ego maxima mundo. Hoc dicto in terram roseo spuit ore, lutumque Puluere confecit, quo lumina caeca perunxit, Tunc ait haec, age, uade, laua sub monte Sionis, Fons ubi Siloe, missum quem nomine dicunt. Nec mora, se uallem transfert, qua stagna natabant. Qui cum lauit aquis oculos, cadit atra recenti Lumine nox, orbosque apparuit arduus aether. Qualis prima dies, primis et magnus inhoris in horis Mundus erat faciem densa caligine tectus, Quum uerbo deus ille suo iam luce creata, Hos hominis magni totos patefecerat orbes. Talis sydereae radiati lumine frontis Fulsit homo caecus tenebris procul undique pulsis. Vt uidere uirum noti admirantur euntem. Nonne recens mendicus erat? caecusque sedebat? Asserit hic alius, negat alter, at ille fatetur. Ipse ego sum, rogat alter ades, nitor unde pupillam Imbuit iste tibi? quae causa haec mira uidendi? Ille refert, deus ille deus, cui nomen Iesus, Nescio qua uirtute lutum confecit, et unxit Inde sinus oculorum, ipsos mihi leuit et orbes, Hinc me Siloe misit stagnantis ad undam. Mox abii, laui, uidi. Deducitur idem In phariseorum conuentum, rursus easdem Ambages repetunt, et Christo sabbata rursus Exprobrant, alii contra miracula tollunt Laudibus, et sese studia in contraria sistunt. Tunc olim caeco (tua qualis opinio) dicunt, Vnde putas oculos tibi fecerit ille uidentes? Stat mea nimirum sententia, nempe propheta est. Contra hostile tumens incredulus obiice uano Nititur inuidiae tenebris extinguere Christum. Dum mentita putat, uocat ad miracla parentes In medium pridem caeci, quibus improbus inquit. Filius est uester? caecum quem dicitis ipsi Progenuisse, fides est ardua, nam modo cernit. Respondent, eius scimus nos esse parentes, Lumine qui captus materno est aeditus aluo. Sed qua nunc ratione uidet nescimus, ab ipso Exquirite, huic aetas habilis, et lingua loquendi est. Hunc igitur reuocant, iterumque priora resumant Exorsa, et uitio Christi miracula uertunt. Ille dei iubare infulgens, oculoque recenti Coeca uidens quaesita, nefas non passus, in ipsum Exarsit, tali tum ferrea pectora dicto Impetit, haec toties eadem quia uoluere uultis, Vultis militiam, tanti et iuga ferre Magistri? Hunc indignati ut scelus execrantur, aiuntque Tu iuga militae fer talis, nos duce mose Tendimus, omnipotens deus est cui saepe locutus. Hic uero unde uenit, quis fit, nescimus, eisdem Ille refert, hoc est et enim mirabile dictu, Nescitis? quum sic mihi lumina clara coruscent. At uitii scimus pollutos labe nefandi Luce dei distare procul, sed iussa paterna Qui colit, hunc audit, coeli est huic numen amicum, Audiit haud unquam quisquam, nec saecla tulerunt Vlla uirum, coeco dederit qui lumina nato. Nemo unquam nisi diuinus haec condere posset. Hinc furor oblatrat mixto liuore frementum. Crimine totus oles peccatis obsite foetor, Et nos ipse doces, exi hinc, explosus abito. Talia tum coeco coeli rex fatur Iesus. Credis in aeternum, diuinaque foedera, natum? Ille quis est inquit? quo foedera coelica credam. Hic ipse est, quem luce uides haec uerba loquentem. Procubuit tunc ille, ruitque, et pronus adorat, Et ominum uocat, alma fides Domino omnia credit. Hoc ego sum mundo coelo delapsus ab alto Iudicium, quo nocte dies dissultet ab atra, Lumina quo coeci uideant, orbentur habentes, Haec Christus. contra pharisaeus opacior orco,Ergo ne iam sine luce sumus? respondit Iesus. Si sine luce fores, o, gens, et labe careres, Scis cur cimen adest, quia uos in luce putatis Esse, oculos omnis quum depudet impius orbos, Amen amen non latro ouium per limina caulam ❦ Ingreditur, sed septa petens aliunde lacessit. At pastor propria se fert in ouilia porta. Ianitor huic aperit, nec non grex arrigit aures, Voce toni quum mulcet oues, et nomine cunctas Euocat, et campo septis emittit aperto. Dux praetendat iter, sequitur grex omnis euntem, Nota quod allectat uocali phistula cantu. Diuersas alienus agit, quia uoce resultant Insolita, surdas haec est efatus in aures, Obscura his, iterum dillucidat omnia Christus. Hoc ouium sum limen ego, sum ianua caulae, Sunt et sponte sua quotquot uenere latrones, Non illis armenta gregis, nec ouilia parent. Quisquis et haec penetrat per me, saluabitur idem, Quoi datur introitus, patet exitus, alta uirescunt Pascua, furque ideo petit illa, ut quicquid inuncet, Mactet idem perdatque, ego uitam elargior illis, Vt magis atque magis uiuant, Ego pastor ouili Sum bonus ipse meo, uitam quia pro grege fundo. Qui uero pastor non est, ouiumque magister, Alterius mercede gregi sed praesidet, ipse Vt uidet ire lupum, fugit inde, armentaque linquit, Ille rapit, siccasque humectat sanguine fauces, Dum fusae palantur oues custode fugato. Dux bonus, et sum pastor ego, mihi nora mearum Singula quaeque, meae quoque me nouere capellae. Nec secus atque pater natum me nouit, eundem Agnosco, me quippe libens, animamque dicaui Pro grege rite meo, deuotaque membra sacraui. Sunt et oues aliae mihi, quas excludit ouile Hoc, tamen in caulam simul adducentur eandem. Illis nota canet dulces mea Tibia cantus, Vnus et unius fiet tum Pastor ouilis. Hinc meus urit amor patrem, quia deuoue ingens Hanc animam, mea quam rursus post funera sumam. Nec quisquam mihi tollit eam, nisi prompta uoluntas. Namque potestatis nostrae est deponere, et illam Sumere, quae iussu mihi sunt accoepta paterno. Dissonat interea uulgi pars aspera contra Sermones Christi diuino fonte fluenteis. Verba audistis aiunt lymphata mente furentis. Ast alii dicunt haud haec lymphantis ab ore Verba sonant, haud ulla soror furibunda Megaerae Talia fert, oculos aperit num tartarus orbos? Sic quibus aegroto sub corpore tabidus humor Feruet, et ardenti riget arrida lingua palato, Dira dapes lautae sunt toxica, sic quibus aegri Sunt oculi, fugiunt auerso lumina uultu. Vt quibus insedit scelus, et nox incubat atra, Ollis felle sapit sapientia tristius omni. Lux inuisa nitet, diuini et splendor honoris. Postquam aderant rigido brumalis mense Decembris ❦ Annua quae solymis celebrato Encaenia templo Iuda Machabaeus posuit Mauortius heros,Tum salomonea subiit testudine Iesus. Quem circumsistunt, atque urgent ore frequentes, Quatenus has animas, aut quae per tempora tollis? Si rex es, si Christus ades, ostende patescens, Dicque palam nobis, quibus haec respondit Iesus. Eloquor, et dictis, nec nostro creditis ori. Facta patris sunt ipsa meum testantia nomen, Quae facio, sed nulla fides his praestita uobis. Nempe meae non estis oues, quas allicit ardens Vox mea, quam pecudes, armentaque nota sequuntur. Quae super aeternae subducam pascua uitae. Qua nullo interitu locus est, sine fineque uiuent. Quippe manu uis nulla mea, fur nullus ab alta Eripiet, quia quod mihi dat pater omnia supra est. Sic patriam uis nulla manum, fur nullus adibit, Nam pater et natus sumus unum numen Olympi, Hoc dicto immanes durus furor egit apellas In Christum, lapides, et saxea tela tulerunt. Tunc ait o, sunt multa mei facta inclyta patris Per me ostensa tibi popule, et manifesta patescunt. Cur modo? cuius opus facti uos armat? atrocem Vt mihi sic caedem lapides, et saxa minentur? Respondent operum non in te causa bonorum, Sed tua nos armat blasphemia cautibus aspris, Nam tibi mortalis quum sis deus esse uideris. Ille refert, hoc ipsa canit lex uestra, deosque Nuncupat, hic inquit quia ii uos estis, e illos Si fas est dixisse deos, quos imbuit alto Ore deus, legis nec possit littera solui. Quem pater aetheriis sanctum demisit ab oris, Et celebrem fecit, cuius quod filius essem, Vos me execrando taxastis nomine, dixi. Et mea ni patria facta haec uirtute coruscant, Sit mihi nulla fides, sin clarius illa nitescunt Luce poli, mihi si non uultis, credite factis. Vt uobis sit nota fides, quia natus in almo Patre manet, pater in nato sit uterque perennis. Iudaei unde truces conati inuoluere Christum, Sacrilegas deus ille manus euadit, et atras In se uersa fugit lux incomprensa tenebras. Non secus ac radii sese per opaca fenestris Inserto quum sole domus laquearia fundunt, Et mixtim certant acies in luce minutae. Si pueri intentent illa trabe ludere solis. Efugit, et clausis in se coit illa fenestris. In loca Iordanis Christus traiecerat amnis, Iam pridem sacrata sui fulgore lauacri. Sanctaque post multi trannant uestigia uerpae, Ioannem qui signa ferunt haud ulla dedisse, Omnia uera tamen dixisse oracula Christo. Haec multis asserta fides, et credita res est. Interea stygii caecis Acherontis in umbris ❦ Tartareo Rhadamante tumens uenit agmen opacum, Nomen habens scribae, Tygres uenere rapaces, Christo inferre parant simulato nomine bellum. Taliaque insanis intentant arma sagittis. Discipuli cur cana tui non dogmata seruant? Illoti nam pane munus utuntur, et escis. Christus at illa suo sic tela retudit ab ictu. Cur mandata dei facitis uos irrita uestro Dogmate? qui meritos impendi iussit honores Matribus, et patribus, quos cum maledicta lacessunt, Auctores horum multari morte iubentur. Vos autem contra noua dogmata conditis, illos Munere soluentes, diuinaque iussa ligatis. O, simulata uirum sub amictu pectora falso, Haec bene Amosides in uos Esaia canebat. Me populus labris, et honesta uoce decorat, Corde procul distat, quamquam colat ordine laeuo, Doctrinas hominum doceat, praecepta ministret. Tunc iubet acciri turbas, ac disserit illis. Auribus accipite haec, et mente reuoluite dicta. Nulla per os hominum subeuntia uiscera turpant, Sed quod ab ore cadit foedato polluit ortu. Discipuli celsam Christi sic fantur ad aurem, Peruasit furor hoc pharisaica pectora dicto. Rettulit haec, fibris plantaria funditus imis Explantata ruent, quae non consaeuit Olympi Rex pater ille meus, sinite hos, sunt eminus orbi, Orborumque duces, caeco duce caecus eundem Voluitur in puteum, simul illabuntur et ambo. Petrus ait, sensu excoepit nam uerba retuso, Pande nobis aenigma rogamus. subobscurum sub obscurum Quoi deus, an uobis etiam sine lumine mens est? Nonne per os intrat uentrem cibus omnis onustum? Quem duri mandente terunt in fauce molates, Internique liquant aditus, atque egerit aluus. Ast ea quae manant ex ore interprete lingua, Corde fluunt, animos maculant, et pectora foedant. Nam de corde cadunt ortu mala flumina prauo, Quae uoluunt hominum strages, et sanguine currunt, Quae flammis rapidae ueneris torrentibus undant, Quae scelerata trahunt immixtis furta rapinis, In fraudes et falsa ruunt in uerba clientes, Testanturque nefas, blasphemaque murmura surgunt, Surgit auarities, dolus et nequissimus, urens Improbitas acies limas, uesania, fastus, Atque pudicitiae facies exuta decorem. Talia commaculant hominem, non esca, manusque Illotae, hinc abiit, peruersa gente relicta. Christus ut a Iuda tyrias secessit in oras, ❦ Sidoniasque domos, prope bacchica rura Sareptae. Ecce propinquabat mulier Chaninitidis ab illisFinibus egrediens, et talia uoce rogabat. Respice rex, miseresce mei sate sanguine Dauid, Est mihi nata, graui uexat quam turbine Daemon, Tum nec uoce pia, misera nec clade mouetur Christus, adhuc terricae Chananitidis ora reclamat. Ille uiam coepit uitrei phaenicia iuxta Moenia Sydonis, tum intecessere precantes Discipuli, exorantque pii prece numen Iesu. Instat enim mulier, premit et clamore sequaci. Dat breue responsum tandem sic fatus, An ista? Non nisi perdita ouis domus est mihi credita Iacob. At Syrophoenissae stat iexurabile pectus, Ardua ceu magni Christum iuga montis adiuit, Cui cadit ante pedes, et sanctum numen adorat. Voce rogante pium petit indefesa fauorem, Quo magis illa petit, magis hoc iuga celsa resistunt Dauitidae Christi, paucis qui talia fatur. Haud uacat a propriis cerem diuertere natis ❦ Latrantum ad fauces. sic est ait illa, catelli Namque cadente manu mica uescuntur herili. O, mulier stat magna fides tua, fiat ut optas, Quo Chananea repens it sospita filia dicto. Haud mora per fines transit Sidona syrissos, Adque decapoleos galilaeaque culta penates, Quos mare Iordanisque interluit amnis amoenus. Ecce autem adducunt hominis caput oris, et auris Expers, hoc et enim nec uox, nec lingua sonabat. Qui precibus Christo insistunt, ut porrigat olli Brachia factricesque manus imponat Olympi. Mox illi populo procul a turbante praehenso Auribus articulos immisit hiantibus acres, Osque deinde suo tangens elingue saliuo Ingemuit, coelo tum lumina sustulit alto. Imperat, et sanat, simul inquit et effeta Iesus. Fit subito auditus, uinclis et lingua solutis Extulit a recto manantes ore loquelas. Christus ut haec uulgo iussit suppressa laterent. Et quanto magis ora tenet, tanto illa redundant Amplius, et gliscit magis admirabile nomen, Nomen in aeterno quod perficit omnia uerbo. Deinde Tyberiadis uenit secus aequor, et altum ❦ Tendit iter, summoque sedens in monte quieuit, Huc cunneos montis super ardua dorsa frequentes Turmatim agmen agens pedibus affluxit Iesu. Aridus ora quatit sudantia anhelitus ollis, Multaque proiciunt languentum corpora mixtim, Supplicibus uotis, alii sistuntur iniquis Passibus, et manco mutilis et corpore membris, Exoculatorum, et mutuorum exercitus ingens, Quisque dei implorat precibus sibi numen amicum, Illicet uno omnes oculi curantur in ictu. Astitit attonitum uulgus, mirantur euntes Claudorum cunei, stupet et noua lumina caecus, Mutis uerba fluunt, et Christum ad sydera tollunt, Et mancus uidet ipse sua intergrascere membra, Sicque decapoleae fecit deus Israel orae. Inde uocat socios, illis ac talia fatur. Me miseret populi, mecum qui perstat Eremo, Iam triduum, nempe haec plebes ieiuna famescit. Ne libeat solis hos linquere montibus, ut sic Deficere impastos uideat uia, sentiat hostis. Tum referunt, unde haec igitur deserta ministrent Arte laboratae Cereris tot in agmina quadras Tanta? quot hi solis saturentur panibus omnes. Ille quot hic quadrae uestros seruantur in usus? Respondent septem, nec nullae e gurgite menae, Tanta duodenae satis est annona cateruae. Mox iubet in nuda turbas discumbere terra, Ipse capit manibus cerealia frustra beatis, Halecemque, patrique suo gratatur, et illa Diuidit, et sociis populos partitur in omnes. Approperata ceres fert incrementa secatis Panibus, exoritur subitis seges optima frustis, In uerbi uirtute fluens, in se ipsa renascens, Funditur alma Ceres manibus porrecta sacratis. Hoc datus inde pari sic ubere piscis inundat. Non sic apposito praepes in fomite flamma Flammas lapsa uomit, quum se parit ignea lampas. Nec tam moseo percussum uimine saxum Late efudit aquas populo sitiente salubres, Vt de se mensis generauit in humilibus Halec, Atque alia ex aliis toties alimenta parauit, Vt dedit alma Ceres efusa cibaria late. Ergo ubi cuncta phalanx epulis expleta beatis, Relliquias lento septem de uimine quallis Excipiunt, epuli stipant hos fragmine multo. Millia quattuor accubuisse uirum ordine sexus Foeminei excepto, et pueris in monte feruntur, Qui data mirificae sumpsere encaenia mensae. Christus ab aerio dimissis uertice turbis ❦ Ad uada uertit iter, gerasanque littora contra Transuolat ad Magedon remis currente phasello. Appulsum huc pharisaea manus, sauceaque laeua Mente rogat, crepitatque dari noua caelica signa. Ille suo responsa ferens a numine dixit. Vesper ubi primos labenti accenderit ignes Aethere , uirgineumque efuderit ore ruborem,Dicitis auster adest in coeli templa sereni. At mane occiduus quum inuoluerit aera nimbus, Nubibus et rutilus miscebitur ignis adustis, Heu male tam cautum tempestas teret Iachum, Nam crepitu horrendum tristi ruet aethere grando, Mobile sic coelum facie discernere nostis, Non tempestatum dignoscere signa potestis. Improba de coelo gens quaerit adultera signum, Gethaei signum sed non nisi uatis habebit. His abiit dictis scelerosa gente relicta. Nauigeroque iterum transmittunt aequora ponto, Fragmine nec plenos meminerunt sumere quallos, Vnus erat panis media quem puppe tenebant. Hic illos uitanda docet fermenta cauere Herodis, saducea simul, pharisaeaque longe, Vt scopulum Scyllae horrendum, et fera monstra Caribdis. Huc illuc titutabat enim mens immemor illis, Relliquiae absunt amissae, et cerealia frusta, Hoc argumentum fermenta subiisse putabant. Hinc deus occurrit, dubiisque haec mentibus infert. Quid tepido segnes animae hoc in pectore uoluunt? Quid uestra haec oblita Ceres praecordia uersat? Nondum quinque patent panum mysteria? nondum Millia quinque uirum? meministis an illa deinde Quattuor et septem? quot stagmina utrinque tulistis? Non igitur panum, ast hominum fermenta cauere Vos mea uerba monent. hac est excussa repente Pectore uoce Ceres, et dogmata sacra patescunt. Ast ubi non recto Bethsaida littore postam, Vdaque piscoso subeunt mapalia ponto, Ecce uir infoelix, oculorum luminis expers Sistitur, ut praesens hunc numen tangeret, orant. Quem deus inde manu tulit extra compita prensa, Huic oculos omni prorsus tum luce carentes Inspuit, attrectatque simul, mox ecquid in umbra Cerneret? ille uiros, arbustane uulsa moueri En ait aspicio, syluae genus instar euntis. Deinde manus oculis iterum superintulit aegris, Ipsa quibus coeli circum lux aurea fulsit. Et distincta locis, patuitque coloribus omnis Res simul, et spatiis apparent omnia latis. Qualis ubi caecis nox intempesta sub umbris, Compta caput nebula, et caligine sustulit atrum, Tectaque nubifero conuoluit sydera nimbo, Cuncta latent oculos, tenebris quaecunque premuntur. Ast Aurora suo quum nubila lumine lustrat Candida, purpureoque oriens afflauit eoo, Mox referat, quaecunque nitens iubar eximit umbris. Sic illum proprias cernentem misit in aedes, Si uicum intrarit, lingua dat iussa tenendae. Caesareae porro uenit super arua Philippi, ❦ Mons super ingenti qua libanus imminet umbra Syluifer, undisonum qui longe eructat Orontem, Panaeam gemino Iordanisque alluit ortu. Tum sic discipulos scitari coepit Iesus. Quis proles hominis uulgo, quis fertur origo? Ioannes, aliis uates super astra flagrantem Concutiens alto sublatos in aethere currum Dicitur, ast aliis tuus o, iudaea Sacerdos, Gentibus, et uates materna addictus ab aluo, Aut unus nostra quidam de gente prophetes. Sciscitat, at quo me uos nomine rite coletis? Concilii columen Petrus respondit Iesu. Tuque dei uiuo uenerabere numine germen. Tu quoque Christus ait Simeon Bariona beatus, Nam tibi non carnis, non sanguinis ulla facultas Edidit hoc, coelo pater at meus indicat alto. En tu Petrus ades, super hanc ego condita petram Templa dabo, aduersus quae non uis ulla barathri Tartarei inualeat, nec porta insurgat auerni, Et tibi siderei claues dabo, regnaque coeli, Et quaecunque rata uirtute ligaris Olympi Clauiger in terris, coelo quoque et ipse ligabo. Sic etiam quaecunque manu soluentur eadem Iudice te, nec non et me quoque iudice soluam. Exin iussa dedit, ne cuiquam pandere Iesum Ausint, hinc solymas moriturum scandere ad arces Quem sit opus, tum multa pati sub rege nefandi Concilii, occidi, atque deinde resurgere Christum, Tertia quum croceo surget Diana cubili. Concidit audito hoc Petri, turbataque mens est, Occidi nec enim ualuit comprendere Iesum, Viribus humanis, aut principe posse sub ullo, Tantus amor, nec dum illa dei mysteria norat. Hinc inhibere uolens ipse, et tua condere fata, Talibus obstitit dictis, atque increpat ultro. Ne tibi ne tali libeat succumbere fato, Absit et haec nescis impietas, tibi non erit istud, Qui Deus es, Christi sic Petrus in aure locutus, Ausus et ipse docere Deum, et rata fata morari. At Christus Petro post se conuersus eunti Sic ait, i me pone Satan, qui scandala demens Obiicis, humano uenit iste a sanguine feruor, Non diuina sapit, coeli nec lege mouetur. Protinus alloquitur socios sic ipse sequentes. ❦ Si quis sponte uelit post me ad mea tendere castra, Accoeptis propriae sese crucis abneget armis, Acrior inque dies semper mea bella sequatur, Nam qui praesenti uitae incubat anxius, orco Occidet, ast animae uolucre qui interficit umbram Ob mea signa, polis regnabit uictor in altis. Nam quid lucrari terarum profuit orbem? Omnia quid magnis domuisse regna tyrannis? Quum capiant animae dispendia dira peremptae, Pensari quas fata uetant, uadibusue leuari. Virginis haec proles superas accincta phalanges Ducet ouans alte patriis ardentius armis, Cuique sua dignam dabit hinc uirtute coronam. Hic etia, nec enim non sunt e stantibus ulli, Qui prius ac laetum, supremaque pocula libent, Virgineum germen patrio in splendore uidebunt, Feruereque aeterni uenientia saecula regni. Iamque fere octauo sonipes oriente citatus Lucida puniceo subigebat sydera curru. Quum deus humano gradiens in corpore Christus Ascendit uiridis longe iuga summa Taboris. Tresque simul comites secum, tria fulmina belli, Et tria stellifero sublimia culmine templa. Petrus agens animos luce in binominis astri, Diua beatifici scandit fastigia montis. Inuictus luctator adest, atque acer Iacob, Ardua uictrici ducit uestigia planta. Atque sacer uates grato candore Iohannes, Vittifero exultat cui ceruice candida Charis. Extemplo hos inter diuina eluxit imago, A facie Christi, uultuque apparuit alter Lampade phaebea multo rutilantior ignis. Atque humeris niue candidior defluxit amictus, Quum sese altiuolis oratio sustulit alis. Talis in excelsis celebrat modo regna choreis Coelicolas inter diuino sancta Hymenaeo Ipse triumphantis succinctus tegmine Lunae, Et patrio omnipotens exundat lumine Christus. Legifer ecce autem purum super aethera Moses Lucidus elisiis uenit reuocatus ab oris. Et paradisiaca uenit Zelator ab ora Praeuius aduentu uates in bella secundo, Quos ubi tum somno exciti uidere micantes Maiestate uiros Petrus Zebedaeaque proles, Et Christo astantes in monte, et luce beata, Et rata decessu memorantes fata propinquo. Condere tuta uolens hic propugancula Petrus, Et totum nube et flammis circundare montem. Tecta paremus ait nostro hic castrensia bello, Prima dicanda tibi, Eliae altera, et altera Mosi. Ebrius o, quid ais tali dulcedine Petre? Non locus hic, aut tempus habet, quod poscis agendum, Talia promissas nec habent tentoria claues, Nec tria castra satis, sed erunt tibi multa sub una Militia, totusque tuis in legibus orbis, Nec sic uenturo dabitur tibi gloria regno. O, si te mouit tanta dulcedine Christi Mortalis facies momento uisa refulgens, Si duo coelestes nondum, quid splendor ab ipso Inter coelicolas aeterna luce redundans. Corniger interea Moses et flammifer Elius Excessere dei uisu, et sermone refecti, Lucida quos nitidae praetenta umbracula nubis Contexere simul circum, et uox edita nube est. Ecce meum summo dilectum germen amore, Quo mihi complacui, quem quilibet audiat unum. Hac ubi uoce pater superintonat, haesit Iesus Solus ibi, at comitum trepida formidine membra Lapsa ruunt, gelidus coit in praecordia sanguis, Procubuere solo, facieque haesere iacentes, Donec eos tactu cum uoce attollit Iesus, Et summo pulsa formidine uertice sistit. Apparet solito formae decus ore uerendum, Apparet sine nube dies, atque umbra recessit. Vnde pedes referunt, et dum se monte reducunt, Imperat his Iesus, ne dicere protinus ulli Visa uelint, donec deus in sua membra resurgat. Postquam alto de monte pedem deuenit ad imum, ❦ Grataque discipulis retulit consortia Christus. Quos ingens toto cicundabat aequore turba, Et falsi indomito resonantes murmure mystae. Hos inter medius, atque haec super agmina postquam Astitit, attonito populus stupet ore pauescens, Pars cursu festina uenit, Christumque salutant. Ecce uir interea supplex inclamat, Iesu Te precor unigenum (si fas) mihi respice natum, Menstrua quoi horrificos nascenti luna labores Attulit, inque furens miserando pectore Daemon. Hunc saepe in fluuium, saepe hunc proiecit in ignem, Gutture saepe etiam comprenso strangulat aherens Clamore horrendo, uocemque obturat, et aures, Alliditque solo, raptumque in puluere uersat, Dentibus infrendens, et spumeus ore, saliuat, Discerpitque fremens, atque arida dissipat ossa. Hunc ego ut ante tuos luctantem, et torua tuentem Nequicquam sistens spe sum frustratus inani. Christus ad hos, animi gens o, peruersa rebellis, Quatenus hos patiar populos? gentemque nefandam Quatenus inter ero? Quin huc mihi sistitis illum? Nec mora ductus adest, et spiritus ater in ipso Tendit agens hyemem, totusque inuoluitur umbris Tartareis, agitatque graues in corpore pugnas. Sternitur infoelix, et uerberat artubus artus Ipse suos, terram subter fera pectora tundit, Spumeus et siccis albescit faucibus humor. Herbida non aliter carpenti prata iuuencae Virus ubi incussit morsu mala uispera acuto, Tabida laetifero percurrit membra ueneno Protinus atra lues, illo gemebunda iuuenca Concidit, et tremulis arentem spargit arenam Calcibus, et lentam despumat ab ore saliuam. Christus at exquirit pueri de patre, quotennis Coeperit infoelix uexari talia passus? Ille refert, hic ipse mala sub origine casus Contigit, infantem saepe impetus egit in undas, Saepe etiam rapidos moribundum misit in ignes, Si quid habes, succurre precor succurre misertus. Gratior hinc Christus, uultuque benignior inquit, Credere si ipse potes, fidei modo concipe robur, Omnia credenti fieri quia posse probabo. Exclamat lachrymis genetor suffusus obortis, Credo equidem, mea namque iuuas incredula corda. At pius ut uidit concurrere concita Christus Agmina fusa globis populi turbante tumultu. Increpat, atque minis euerberat acribus ausus Daemonis immanes, ac dictis talibus arcet, Surde, rapax, et mute latro procul eminus exi Inde, nec introeas huc amplius. ille tremendis Vocibus horrenda intonuit, coelumque remugit, Discussosque furens e corpore prodit, at ille Decidit exanimi similis distentus arenae. Quem Christi porrecta manus tellure leuauit Incolumem, patriqui bonos dat munus in usus. Hinc abit, inque domo penitus se condit Iesus. Quem secretus adit sociorum caetus, ut ipso Ediscant causas, et iniqui proelia Martis Daemonas (ille docet) fidei fugat ignea uirtus,Sed demissa fouet, Quin si conferbuit ardor, Illa potest altos educere trans mare montes, Trans quodcunque uoles, regnatque per omnia uictrix. Quum praecepta quidem feceritis omnia uobis, Dicite, quod serui, quod inutile degimus aeuum. Nos arctabat opus, quod fecimus. hoc genus orci Non uis ulla potest, non altera trudere uirtus. Sola sed altiuolis oratio concita pennis, Per pia facta, fames, rerumque euicta cupido. Admiranda quidem diuino ex ore, manuque Verba et facta fluunt excelsi plena decoris. Vt bello accinctus galilaeis acer in aruis Astitit, et socios in praelia Christus agebat, Et detrectantes belli concussit habenas. Incipit, haec uestro mea figite pectore dicta, Est prope quod recinunt in fatis affore tempus, Quo deus et proles hominis tradenda recumbat In cruce ui regum scelerata caede peremptus, Rursus et ad superos deuicta morte redibit, Tertia quum ueniet roseis Aurora quadrigis. Tristibus haec animis, uariaque ambage coquebant. Vt uero subiere procax tua tecta Capharnas, Et uectigalem Petro petiere didragmam, Quo meditante loqui, prior hunc praeuenit Iesus. Dic modo Petre tuae quae sit sententia menti? Regia num proles, aut extera iure tributum Pendeat his terrae dominis? ille extera, Christus Rursus ait, proles igitur stat libera regum, I, modo, littoreasque hamum demitte sub undas, Nos et enim sic esse decet procul obiice litis. Tum tibi piscis aquis qui primus adhaeserit hamo, Tractus et argento de gurgite fulserit armo, Hunc cape, quem inuenies medio tunc ore staterem, Ille mihi, sitque ille tibi uectigal, et ipsum Pro me teque dabis, tali et procul ex me censu. At dira ambitio nigrantes sustulit alas, Infernumque chaos, tenebrosaque tartara mouit, Ausaque coelestes in proelia poscere diuos Aura illam, leuiumque ingens attollit honorum Pluma uolans atque hac altum super aethera fertur. Praecedit liuor, sequitur contentio, miscet Omne nefas circum, totis discordia castris. Haec in discipulos occulti praelia Martis Intulit, in sacras bellum molita cohortes. Hoc adeunt Christum, et tentoria milite complent. Cuius apex extat coelestibus altior astris? Nec regno coeli praestantior eminet alter? Talia dum tractant, et iniquo Marte laborant Discipuli, inuictis hostem dux impulit armis Christus, et efusam reuocat sub castra cohortem. Tum sic efatur, si quis certamine nostrae Militiae primus uult , nouissimus esto. praesse praeesse Omnibus et belli sociis erit ipse minister. Paruulus inde puer medio quo stabat Iesus Sistitur, hunc tensis inquit complexus in ulnis. En huius pueri nisi quilibet induat instar, Alta haud ille meo celebrabit templa triumpho. At quo par pueri se deiicit amplius, illo est Altior, et celsis praestantius eminet astris. Si quis et hunc talem (nostrum quia nomen honorat) Suscipit, ille meo me nomine suscipit ipsum. Tunc anima sacer, et sublimi mente Iohannes Feruidus hoc inquit, quidam est, quem uidimus ipsi Daemonas arcentem depellere nomine Christi, Nos tamen haud sequitur, prohibere ne talia fas est? Ne prohibete uiri, mea nomina quisquis honestat, Et uirtute ualet, mox haud mihi derogat ille Christus ait, nam qui non obstat, fautor habetur. Dedicatio Doni secundi ad / Matrem Pietatis.Coelitum regis generosa Mater, Fontis aeterni pietate manans, Quem paris Virgo, supero et fruendum Fundis Olympo. Filium summi Genetoris ex te Quem colunt regem superi, Patremque, Teque regina et genetrice diuum Numina gaudent. Dedico donum tibi iam secundum Quod tibi nostrae cecinere musae, Suscipe, aeternum et dea da fauorem Grata precamur. Iacobi Boni Racusaei, Donum Tertium / Pastoralis Tibiae MatriScientiae / Dedicatum Scientia.Atqui tyrones a nostro auertere bello Militiam quicunque meo iam Marte sequuntur, Ausus erit, (sarmenta nouae diuellere pubis), Tutius ille daret saxo sua colla molari, Recte appensa, mari, nigroque uoranda profundo. Heu miser in tantis terrarum cladibus orbis, Tot mala deuoluant in te tibi fata necesse est, Vae tibi tot scelerum gurges, et criminis author. Si pestis tam tetra tuos afflauerit artus, Heu fuge, ne penitus contagio serpat, eadem Sin forte est comprensa manus tua, pesue laboret, Tolle cito, mutilus neu membro horresce reciso. Sydera nam melius trunca metabere dextra. Seu pede, quam manibus, pedibusque sub alta residas Tartara cum geminis, flammis sine fine cremandus. Quin tuus hic oculus si recto obliquat, eundem Tolle, spectaclum procul abs te reiice nefandum. Nam coelum melius super exaltabere luscus, Lumine quam duplici tristem trudare per orcum. Immortalis ubi trepidantia uiscera uermis Aeternum lacerat, rediuiuaque uulnera rodit. Quae rotat et phlegeton, flammisque horrenda gehenna Semper inextinctis in amaro gurgite uoluit. Ergo nec unius temnenda est gratia lixae, Cuius ut ante deum summis micat Angelus astris. Filius ipse dei peperit quem candida sancto Diua sinu terris, coelo descendit ab alto, Reddat ut id superis, periit quod ab aethere lapsis. Alia paeoniis dum pharmaca uiua redundant ❦ Artibus aegrotos inter, uitalis origo Christus, inefandae diues thesaurus Abyssi, Attrahit elumbes animae langore cateruas. Qualis ubi languet terris seges arida siccis, Sole sub ardenti calamos decuruat inertes, Et simul omne sitit uacuum, et sine fruge cacumen, At simul ac uenit optatis nubibus imber, Tum saturata nouo turgescunt germina succo, Stant altae segetes, uiridesque ad sydera culmi Attollunt animos, et lactea semina surgunt, Carduus at sterilisque interstrepit asper auena. Talis ubi uitae fons irrigat intima sancto Corda uirore piis, quibus inuidus obstrepit orcus. Dixit ad haec ardens hominum Claementia Christus. Quis centum qui pascit oues iuga montis ad alta? Qui si ignara uiae, si capta errore maligno Sola uel una petit, dubio procul ire relictis Omnibus actus abit, dum te uaga et auia quaerit Per deserta uocans syluestria, Qualis ad undam Strymoniae Euridicen deserto in littore ripae Dum uocat amissam fleuit miserabilis Orpheus, Ast ubi eam tristis dumeta per aspera syluae Inuenit laceram, et defletam montibus altis, Euulsum proprios gaudens imponit in armos, Atque domum ueniens in ouilia laeta recondit. Non secus instructis capitolia ad alta trophaeis Romulidae exhausto belli sudore redibant, Quum gratabundi late affunduntur amici, Duxque diem celebrat spoliis, et honore superbus. Tot uel ab unius sunt gaudia pectore diuis Crimen ob excussum, conuersaque numina menti, Quotque minus uno iustorum ex agmine centum. Nempe et uirgo decem drachmis dominata, uel una Amissa accensis euerterit atria lychnis Tota, nec ulla datur requies, nec cura remittit, Donec ea inuenta, ut uictrix exultet Amazon, Quum uidet exuuiis hostilibus agmen onustum, Quum uicina cohors et amica caterua frequentes Gratatum ueniunt, illa et se tollit ouanti Milite, talis erit redeuntis ouatio Christi Ad superas anima inuenta subeunte choreas. Egregio quodam fuerant duo principe nati, Nec simul in patrio uoluerunt uiuere regno. Alter enim natu iunior compellat honesto Ore patrem, poscitque dari tum quicquid habere Iure potest, et utrique pater dat habere semissem. Nec post multa dati prolapsa est temporis aetas, Iam minor ire parat, collectaque sarcina secum Prouehitur, longasque procul secessit in oras. Dissipat inde suam penitus rem prodigus omnem. Dillapidata malo postquam res corruit usu, Ecce inopina fames illas incesserat oras, Illum pauperies, rerumque oppressit egestas, Qua cuidam regni illius compulsus adhaesit. Mittitur hinc in rura sues ut pascat, et idem Ora sub excussa quaerens inhiantia quercu Glande uel arenti siliqua, nec habente legumen Implere, et talis derat sibi copia mensae. Colligit hinc, miser ipse sua se mente educit, Atque ait, heu me saeua fames hic conficit aegrum, At patris alta mei quantis exuberat aula? Surge, age, et ipse tui propera genetoris ad arcem, Dicito o, pater alme tibi hac peccauit adulter, Qui peccans in te colestia numina laesi, Fex tua, non et enim nati me nomine dignor. Fac rogo seruorum dignum mercede tuorum. His ubi se stimulat dictis, et concitat ardens, Carpit iter dextrum, citus altaque in atria pergit. Hunc pater ut summa longe speculatus ab arce est, Sensit et ipse sui nomen miserabile nati, Continuo commota pii sunt uiscera cordis. Protinus accurrens extensis irruit ulnis Languida colla super, chari super oscula nati. Cui natus, pater alme tibi hic peccauit adulter. Et peccans in te coelestia numina laesi Fex tua, non et enim nati me nomine dignor. At pater ad famulos inquit, stola prima feratur. Quo meus eniteat puer hic indutus amictu, Anulus in digito orizo sibi fulgeat auro, Et soleae plantas, et furas pettasus ornet. Ducite mox uitulum pinguem, laxata saginis Victima mactetur, dapibusque epulentur opimis, Nam meus hic natus miseranda a morte reuixit. Et defleta redit mea iam mihi reddita proles. Exin indulgent epulis, et natus agreste Exercebat opus senior, qui rure manebat. Iamque domum ueniens, et proximus interuallo Audiit a longo, resonantibus atria tectis Feruere Therpsicore, choreisque canentibus, unde Aulicus hic patriis accitus ab aedibus hospes Quid noua musa uelit petitur, nouus arce choraules? Is ait, aduenit tuus hic germanus, et ipsi Mactauit uitulum multo pater ubere pinguem, Huius ob incolumem reditum, miratus abibat Ille pedes referens animo indignante retrorsum. Quem pater egressus mitis rogat ore benigno. Ille ait, en tota famulor tibi mente tot annis, Nec mandata pater tua filius irrita feci, Et tamen haud unquam ne haedum mi sponte dedisti, Vna cum ut semel ipse meis epularer amicis. At tuus hic postquam laxas emisit habenas Luxuriae, et totum diffudit filius assem Scorta nefanda super, super aluum, atque ore uoraci, En redit, occiso uituloque indulget opimo. Tu mecum, tu semper ades pater inquit, et omnis Res mea nate tua est, epulum, musamque sonantem Concelebrare decet cantu, et gaudente chorea, Nam tuus hic frater stygii canis ore trifauci Ereptus, uitae et superis est redditus astris. In te si frater peccauerit, argue fratrem, ❦ Solus adi solum, quod si te mente tenaci Audierit, ualde hoc fratris laetabere lucro, Sin, sit adhuc unus fraterno in crimine testis, Seu duo, constat enim per tota sententia testes. Nil si proficies, sic et conabere frustra, Dic speculatori, et causam committe seuero. Cui nisi parebit, tibi mox ut publicus esto. Ille quidem quicquid terram super alliget, arces Aetheriae stringent, et quicquid soluet, in iisdem Soluetur, rursus si par consenserit unus Vos inter, fiet uobis quodcunque petetis, Hoc meus ipse pater summi dabit auctor Olympi. Nam quacunque meo par, aut sesqualter inhaerent Nomine, tunc ibi sum medius, ceu sydus in astris. Quem fraternus adit princeps, ac talia fatur. An quoties in me commiserit, impia fratri Crimina dimittam toties? iuuat, et mage censes, Figere postremam septeno in crimine metam? Quoi deus, An nostri precium metabere amoris? Et libet inde Cephas ullos praescribere fines? Crimina non inquam septem, se lapsa per orbes Quae reuoluta ruunt septenos saptuagenos. Ergo est astriferi regalis curia coeli Regis habenas instar, qui dum subducere mandat Rite suos famulos summas ratione patentes. Et primo decies quem mille talenta premebant Debitor occurrit, sed quum soluisse nec unum Posse uidet, subito propria cum coniuge iussit Et cum prole uirum uendi, lectumque, laremque. Procidit ille genu duplici, regemque rogabat Inducias, spatium tanto, requiemque furori, Omnia quae refero tibi rex accoepta rependam. Tum pius ipse suo perculsus pectore princeps Flectitur, et misero iubet effera soluere uincla. Liberat et toto depressum foenore seruum. Hic uero ingenti regis se munere postquam Iam superesse uidet, uelut enatat aequore summo Naufragus, alta graui quem gurgite merserat unda. Mox tabula fluitante leuem superhaeserat assem, Et simul adnantes tactu procul asseris arcet, Quin proculcat aquis, et ab aequore deprimit alto. Atque leui ceruice iugo uolat ille soluto. Mox huic et quidam fit debitor obuius ipsi, Qui soluisse quidem centena denaria multo Tempore debebat, prenso cui gutture fixis Vnguibus, ut capto lepori canis acer inhaesit, Debita redde mihi, iam iam mihi reddita redde. Procidit ille genu, miseranda et uoce rogabat Inducias, spatium tanto requiemque furori, Omnia quae refero tibi mox accoepta rependam. Subsilit ille ferox, et durius asper adangit, Donec carceribus missum detrusit opacis, Debita donec eum ad summam soluisse coegit. Regia quo magni commota est principis ingens, Omnis enim infremuit facinus super aula nefandum, Degenerem, ingratum, et crudelem nomine dicunt. Acciri ex templo rex hunc iubet ante tribunal, Tunc his increpitat dictis, hacque obruit ira. Degener obprobrio cui mens imbuta proteruit, Pessime serue animo magis effere tygride saeua. Siccine te orantem me condonasse decebat Aere meo? sic ipse tuo mihi fratre rependis? Reddite lictori sceleratum in uincula seruum, Sumat ut immani meritas pro crimine poenas, Donec ibi omne mei pondus persoluerit aeris. Sic meus, ex animo nisi fratribus omnia uestris Debita laxetis prompte, pater ille seuerus Vos dabit igniuomi tetricis lictoribus orci. Hisque peroratis sermonibus exit Iesus, ❦ E genesaraea iudaeam migrat in oram, Trans mare, Iordanis turba comitante per aequor, Multaque tum uariis curauit corpora morbis. Ecce noua interea pharisaica fraude caterua Affuit, et tetri uersutia Daemonis audax, Coeca dolo intentant, et proelia uoce lacessunt, Et laqueos quaecunque daret responsa parabant. Sic ergo incipiunt scitari oracula Christi. An quacunque licet causa suadente marirum Soluere uincla tori? connubi scindere iura? Haec laquei fraudisque malae Sapientia uictrix Dat responsa, locum nec fraus inuenit in ipsis, Quae diuina docent ea uos an scripta legistis? Namque opifex hominem primaque ab origine sexus Fecit utrumque iugem, qui uertice fatus ab alto est. Teque tuus coniunx uxor dulcissima propter Linquere non dubitet matrem procul ipse, patremque. Haereat ut tecum, sint et duo corpore in uno, Nec duo iam, sunt una caro, sunt sanguis et unus. Quos diuina ligat, non lex humana resoluat. Transigit haec arguta malam sententia fraudem, Ac uelut acta manu mortale phalarica pectus. Hac sunt mosei diuortia rupta libelli, Euersumque nefas, efractum iuris asyllum, Argumentum ingens scelera ad maiora cauendum. Permissumque malum, uenerem quod iungat iniquam, Non quod primaeua fuerit sub origine iussum. Ergo et sancta piis statuit decreta maritis, Quid qui uxore sua (fuerit nisi adultera) longe Dissidet, atque aliam ducit? moechatur, idemque Dimissam quicunque malo sibi iungit abusu. Ad noua discipuli Christi mandata reclamant, Causa hac stante, uiro ducenda haud expedit uxor. Talia Christus eis enunciat, atque ita fatur. Haud quaquam id capiunt, nisi quos fouet ardor ab alto. Sunt quos eunuchat matri natura sub aluo, Sunt et quos hominum manus euirat, aulaque regum, Sunt et syderei quos continet aetheris ardor Candidus, et summi dulcedo et feruor amoris. Qui ualet hoc capiat, medio stat laurea campo. Quum multi glomerant agmen puerile parentes, Factricesque manus, et uerba potetnia poscunt. Tum Christo astitere, illos auferte molestos Discipuli increpitare, et Christo arcere labores. At Iesus, sinite huc, et ne puerile uetate Agmen ab amplexu nostro, cessate morari, Talibus astriferum uia lactea pandit Olympum. Hoc dicto pueros ardentibus applicat ulnis, Amplexuque fouet, tum uerba potentia coeli Successu canit ex adytis, mox inde recessit. Prodierat subeunte uiam quum principe Christus ❦ Poscitur a quodam, quae sint noua foedera uitae, Suppliciter sed enim sic ille rogabat, honesta Quae ? mihi tu bone consule Rabbi, bonaperficiam bona perficiam Regna quibus superum, superum quibus astra tenebo, At Iesus nemo aetherio nisi magnus Olympo Stat bonus Architens, an tu me hoc nomine poscis? Si uis sydereos superexaltarier orbes, Regnaque cum superis aeterna habitare choreis, Haec mandata tibi custodi, et cognita serua. Non homicida tui fueris, nec fratris adulter, Furta, latrocinia, et falsa fuge crimina testis Ipse, pio cultu proprios uenerate parentes, Sicque colas fratrem, ut tibi corpore membra coorta. His ille auditis respondit talia diues. Omnia seruaui haec teneris apprimus ab annis. Quid mihi restat adhuc? (id Christus amabile quamquam Sit dictu) tamen hoc iuuenem contristat auarum. Ecquid adhuc? unum tibi dest, age, uende beata Praedia, rura, domos, est et tibi quicquid in armis, Quicquid iure tenes, id in aeris pondera confles, Quae super efundas inopes, haec Arca tenebit Thesauros tibi iam coelestibus abdita regnis. Hinc propera mea post uestigia, concidit alta Spes animo tristi iuuenis, quia principis usui Diuitis assueto tum formidabilis esset Pauperies, igitur Christo fugit ille relicto. Non secus ac fluxis opibus quum nauis onusta Parua sed immensum pelagi traducere marmur Audet, et aurigae dociles detractat habenas, Iussaque praecipiti rapida et secat aequora cauro, Tum super illis tumidum mare fluctuat undis, Dumque ratis nec fundit opes, nec sustinet undas, Dum fugit in praeceps, alto hanc mare uortice sorbet. Christus ob hunc casum iuuenis sic inquit amari. ❦ Ardua, difficilis uiaque aspera, plenaque duris Panditur obiicibus, quo curit diues auarus. Quem tam porta caput coeli, quam nautica funis Transit acum, pressos onerataque bellua postes. Rara salus, arctuque aperit uia recta foramen. Haec sociis horrenda suis, et mira uideri, Nec iam in procinctu spes amplius esse salutis. Nam quis opum non ui, non fuluo tangitur auro? Postquam res socios grauis haec peruasit, et horror, Hosque salutari respexit lumine Iesus. Sic dea syderei Claementia temperat oris. Vnus ad aetherium patet uni ascensus Olympum, Peruius haud ulli, nisi quos data gratia tollit. Per se qui nequeunt, illuc duce numine tendant. Quoi pia magnanimi prudentia principis inquit. O, lux Israel, populi dux inclyte sancti, Caetera deserimus si te, et tua sola secuti Castra, quid hinc nobis? quae praemia digna rependes? Ille refert, Amen uos me, et mea castra secuti Progenie surgente noua, quum uirgine natus Maiestate potens in coeli sede sedebit, Vestraque subter erunt duodena sedilia iuxta. Stabit et Israel uobis censoribus omnis, Et duodena tribus duodeno iudice subter. Et quicunque lares patrios, agnataque linquent Germina utroque procul sexu, et quibus illa per auras Luminis, auctores accoepto semine surgunt. Et connubia laeta, et dulcia pignora, et agros Vbere frugiuomo undantes, haec Marte gerentes Munia pro nostro me propter, centupla cornu Copia multifluo, diuinaque uita beabit. Vltima prima futura, nouissima prima futura, Multa deos inter coeli regione recumbent. O, spes o, mihi luce fides praeclarior omni, Te sequor, atque trahor, nostrae es quia firma salutis Anchora, me totum, ne dum mihi quicquid ubique est Linquere non dubitem, licet et mihi mille dedisses Imperia, et uitas, pro te haec tibi cuncta resigno, Omnia nam longe supra mihi sufficis unus. Suscipe dona libens, et nostram dirrige mentem. Est igitur coeli regno similanda facultas ❦ Oeconomi, qui luce recens albente diei Prodiit agrestes operas impendere Baccho, Et dare mercedem iustam, preciumque labori Impenso, aera decem nummo conuenit in uno, Vitibus horrentem sic hos immisit in agrum, Prodiit ast iterum dum ferueret hora diei Tertia, et ante cadunt altis qua montibus umbrae. Tunc alios platea, circoque astare forensi, Vtque uacare uidet, sic imperat, ite secundi. Vos quoque cultores cultoribus addite primis, Iustaque nec merces, nec uobis praemia derunt. Hinc alacres abeunt accincti agrestibus armis. Rursus adhuc altas ut sol conscenderat arces, Et sextam, nonamque fere penetrarat in horam, Fecit idem, terit atque aliis cultoribus agrum. At porro undecimam circa, quum uesper ad undas Tendit, et oceani mersus strepit aequore Titan, Exit, et hic uacuos operis inuenit agrestes, Hisque ait, hoc totum cur tempus inane trahetis? Ii uero has operas nobis non exigit ullus. Ite igitur, nostris et uos quoque uitibus addo,Ne qua uacent per inane meae momenta diei. Postquam sera rubens accenderat Hesperus astra, Ecce gubernator domini, cui uinea paret, Missus adest, operasque suo citus euocat agro, Mercedemque refert, et praemia pacta repensat. Vltima prima uocans, et prima nouissima soluens. Vt uero undecimae primi uenere coloni, Quilibet aera decem nummo suscoepit in uno. Mussitat oeconomum contra, quoi talia dicunt. Hos ne pares, unam qui sole cadente per horam Sic coluere solum, nobis fecisse decebat? Aestus inaequalis quibus est, et pondus iniquum In precio, longae quae nos pressere diei. Ex iis sic uni dominus respondit, Amice Nulla tibi per me facta est iniuria, nullum Dedecus, ex nummo merces est pacta diurno. Vade, age, carpe tuo quae sunt promissa labori, Huic quoque par soluisse uolo, me namque decebat Dona dedisse, meus quae fert thesaurus abunde. An tuus hinc oculus uisu est obliquus iniquo, Quod bonus esse uolo, superest Claementia iusto. Sic caput est cauda, sic iuncta nouissima primis, Aeternusque suos et circulus exit in axes. Quum pater aetherii multos arcessat Olympi, Quattuor humani reuocetque a partibus orbis, Haud tamen electos inter nisi pauca recenset Astra, nouo quae sint olim lucentia mundo. Haec ubi dicta fuit diuina parabola, rursus ❦ Coelicus hanc aliam princeps orditur Iesus. Vir locuples multo praediuitis ubere campi Vrbe fuit, cui rura super, super aruaque multa Villicus acer erat, sed auara fraude notatus In dominum, frugesque omneis decoctor heriles. Pectore quae postquam domini sunt acta per aures, Protinus acciri iubet hunc, ac rure uocari. Quem petit, et dictis his asperat ore timendo. Quis tuus hic rumor? quo crimine uerberat aures Haec tua phama meas? qua nostros auxeris agros, Fare, age, redde mea quicquid ratione teneris, Finis adest, mihi namque tuae sat fraudis abunde est. Ille malo mentis prauae stimulatus ab usu Consulit, et tacito secum sub corde uolutat, Quid faciam? si finis adest, iam rura ualete, Quae mihi tollet herus. Non hoc mihi sanguine uires Sufficiunt, aut robur adest, ut agrestibus armis Accingar, ualidis et sim comes ipse colonis. Aut ego mendicem mihi nota per atria supples? Heu heu iam roseo manat mihi sanguine uultus, Mensque inopum fugit horrendos insueta labores. Nescius haud ego sum, quae sim facturus, abactum Me decet ire domos, et limina grata meorum, Munere quae nostro mihi non inuita patescent, Hoc ubi consilium decreuerat, aduocat omnes Fruge palam domini obstrictos, atque aere grauatos. Cuique uiro minuens, et debita cuique recensens. Primus palladiae centum debebat oliuae Quos pinguis dat bacca cados, huic ille remittit Dimidium, et cauto ualidas dat habere tabellas. At totidem carros regali cereali fruge secundus Siue choros tritici, quinta quem parte relaxat, Huic quoque dat tabulam fraudi munimen habendam. Plurima dona suos sic debita fecit in usus, Spe tali calidus, re se quoque fulsit herili. At dominus serui non aspernatus acutum Consilium, laudat prudenti pectore factum. Filius est inquit furui prudentior orci, Sorte sua, aetheriae quam coelica germina lucis. Si sapitis, uobis inquam, quod amica parare Pectora profuerit locupletis ab ubere ditis. Vt quum uester honos labentibus effluet Annis, In sua coelicolae ueneranda palatia ducant, In noua uos alimenta uocent aeternaque diui. Qui mihi fidus erit paruo, simul illeque magno Fidus erit, Contra pariter non fidues habetur. Hic aliena uorans, illi sua quis bona credet? Nam qui pellaci thesauro perfida ditis Corda gerit, nil plus illi dabit aetheris auctor. Talis ab aeterno dum lumine fulgura uibrat ❦ Diues inexhausti fontis Sapientia Christus. Aspera corda ducum populi, quibus improba pectus Vrit auarities, et hypocrisis inflat inanis, Derisu Christi decus immortale profanant. Haud minus hoc Christus sic mente coruscus ab alta Fulminat, et iaculis his nubibus intonat atris. Sic te teste tumes? Et iudice magna uideris O, Babylon? tenebris et inani mersa profundo. Qua te cunque feras, quacunque tegare latebra. Et licet informem uariando Prothea uincas, Ipsa pates, oculisque dei, manibusque teneris. Et quaecunque tument hominum, quaeque alta uidentur, Est pater exosus. Trifidi iuga fulguris ictus Horescunt, altae trepidant a fulmine turres. Lex autem uatumque furor qui uenit ab alto Principe, uenturum cecinit quem pagina diues, Vsque cruentatum scelerata caede Iohannem. Quidam diues erat, quoi purpura mollis amictu Desuper ardebat tyriis saturata saliuis, Mollibatque leuem circundata bissina tactum. Inque dies epulum lautis adolere coquinis Semper erat studium, mensamque nitescere gaza. Nec distabat inops procul, et rerum omnium egenus Lazarus a ualuis, et limine diuitis aulae. Quoi quamquam sanie squallenbant ulcera toto Corpore, nulla tamen misero fomenta iacenti, Et uentrem saturare fame cupiebat hiantem, Vel micas libare Naballis ab ore cadentes. Sed non infoelix ullum solamen habebat, Hoc praeter, nam membra canes non sola sinebant, Quin aderant putrem lambentes ulcere tabem. Tum pater omnipotens sortem miseratus amaram, Debita maturis immisit funera fatis. Lazarus emicuit difracto carcere liber,Excoeptus superis fertur super alta maniplis Lumina, foelicique sinu circundatur Abrae. Occupat et finis, diuersaque fata Naballem Praecipitant, ruit infoelix in tristia ditis Tartara, terribili quem deuorat Orcus hiatu. Interea poenis ultrix accincta gehena Dum furit aeternis, illumque exercet abunde. Dumque aeterna bibit puteo tormenta profundo, Vertitur, ex imoque oculos attollit abysso. Et procul elisiis Abramum uidit in oris, Tuta sinu largo, et peramoena uireta tenentem, Foelices animas, fortunatosque recessus. Te quoque se quanto mutatum lazare uidit, Et sero agnouit transacto tempore frustra. Tum cruda exclamat, uocemque emittit inanem. Abra pater precor o, tanti miserere furoris, Mitte tuum, neue hic nostras horrescat Erines Lazarus, extremum digiti tenus alluat unguem, Frigida quo nostro distillet gutta palato. Namque nimis crucior flammis, et torqueor igni. Quoi pater o, fili bona te coepisse memento, Dum tibi uita comes, contra mala plurima coepit. Qui modo laetus agit foelicem Lazarus annum. Tu uero tormenta bibis, quibus igneus ardes. Nos hanc (anne uides) quos separat ardua moles, Quod stat utrinque chaos, et robore funditus haeret. Non hinc fas nobis, nec copia transfera monstra Ire datur, uos inde loca haec nec adire piorum. Haec super infoelix euoluit, et irrita iactat. Te precor ergo pater, mitte hunc ad syderis oras, Vt male nota mei genetoris in atria pergat, Nuncius, his et enim fratres mihi quinque supersunt. Arceat heu miseros Acherontis ab ore uoraci, Haec quoque ne sub dira ruant incendia coeci. At pater, est Moses, sunt illis lumina uatum, Audiat hos, quicunque petit se uera doceri. Non sic non pater Abra, sed huic qui nuncius ibit, Aut illi ad superos dubio procul omnia credent. Nam quae audita tepent animis, ea uisa calescunt. Visa fidem faciunt, experto credere fas est. Haec simul et tormenta sonant ex ore, lacuque Tartareo, simul haec habuit responsa suprema. Mosea si et uates, qui sunt oracula coeli Audita aerii discerpunt irrita uenti, Haud alia euenerint his qui de morte redibunt. Talia diuersis ultro citoque ferebant Verba locis, Abram superis arrisit in oris, Te quoque ridentem uiderunt Lazare campi Elisii, laetumque deo Poeana canentem. At fera derisum laniarunt monstra Naballem, Aeternum et laniant suffragia uana petentem. Vox ea dum Christi diuinitus ore tonaret, ❦ Trans uada Iordanis baptisma sonantia sacrum, Manantem Ambrosiam coelesti fonte bibebant Discipuli, ardebat Bethania diua cupito Igne sitis Christi, qua Lazarus aeger hiabat, Assiduam patiens iuuenili in corpore febrem. Instabant circum geminae pia cura sorores, Et dominum quo tota salus et uita recumbit Vocibus assiduis ardenti corde petebant. Notaque per missum faciunt haec pauca Magistro. Lazarus ecce tuus (quem diligis) accubat aeger. Haec responsa dedit Christus deus auctor amoris. Huic quod utraque soror, quod frater amabilis esset. Aeger ab interitu fatis inhibetur amicis, Gloria quo celebrisque dei uolitabit in ora. Post hic adhuc binis uoluit superesse diebus. Rursus idumaeas socios uocat ire per arces Inuiti sed iussa ferunt, et frena retractant. Hoc animis timida in praecordia calcar adegit. Nonne dies horas bis sex agit aethere in alto? Tunc illesa suo uestigia tramite tendunt, Quum mundi nitidam cernunt a lampade lucem. At quum nox atra tellurem inuoluerit umbra, Quum coelum densas intexerit omne per alas, Quae uia non coecas multo tenet obiice fossas? Quis non incautus terram teret? ille ruina Tum duce tendit iter, quum celsi est luminis expers, Haec ubi, tunc alio dubias agit ordine mentes, Et reuocat sermone uiam, sic deinde locutus. Cultor amicitiae nostrae modo Lazare dormis; Te peto, ut euigiles, ut te meus excitet ardor. Hoc socii audito referunt uno ore uiritim. Ergo erit incolumis, si dormit Lazarus. illis Tunc manifesta facit fata, et quibus occubet umbris. Se gaudere uiri quod funere destitit absens, Ob fidei testanda suae monimenta futurae. Te Simul hinc funesta petit Bethania Christus. Didymus hortatur socios in funera Thomas. Iamque suo coetu Christus comitante per arces Venit, oliuetis et quae iuga cincta uirescunt. Ah miser hic uita functum te Lazare flenbant, Te tua maesta domus. planctuque ululante sorores, Te fluuii, et uiridis flebat palmeta Norine, Saxaque, coerulei sol et uaga sydera coeli. Teque per elisium uenientem Lazare lucum Lazarus alter ubi, manes arsere piorum. Sed corpus gelidum, spoliataque lumine membra Funere quatriduo nigra iacuere sub urna. At domus interior subeunte miserrima luctu Excipit assiduos funesta tristis in aula. Et tristes noti, et solamina moesta parentes, Nec non e solymis multi uenere propinquis. At primam te Martha soror spectatus adiuit Et desolatas tibi nuncius excitat aures. Ipsa uelut neruo quum missa uolauit arundo Prosilis occursum Christo, et sic fata repente es. O, utinam hic Iesu uita, et meus ardor adesses, Non hinc fata meum rapuissent impia fratrem, Nunc uero mihi nota fides, quia quicquid ab alto Iusseris ore dei, fiet tibi protinus, illi Christus ait, frater tuus hac a morte resurget. Illa refert, et enim cuncti ueniente futuro Fine renascentis mundi in sua membra redibunt. Ipse resurgentis quia fons ego, uitaque mundi, Pectora qui mihi fida gerunt, a funere uitam Suscipient, et morte carent sine fine secunda. Credis ait, credo illa refert, quia numine numen Nasceris, et Christus superi regnator Olympi. Haec ubi dicta dedit, spe concita, libera luctu Fertur in arua uolans, ut flammeus ignea Typhon. Mox haec et mariae tacitas scintillat in aures, Christus adest en noster amor, quo arcesseris, ardens Illa uolat, gelidos ut quum petit ignea fontes Cerua sitim patiens, it amanti haec obuia Christo. Non hanc lugubri domus ah circundata pompa, Consessusque frequens, aspectu coetus honesto Funerea tenuit moerentem sede sub aula, Ne non tota sui per lumina profluat ignis. Non secus ac dorso seu uertice montis ab alto Praecipitat rapidus per saxea concaua torrens, Nec mora, nec requies, donec uada littore, montis In pede nactus adit, tranquillaque influit unda. Illam tota simul sequitur conuulsa caterua, Donec oliuiferae prae moenibus arcis euntes Procidit ante pedes Christi sitibunda uirago, Tunc ait o, summo dominator ab aethere Iesu, Lazarus esset adhuc, hic si mea uita fuisses, Et lachrymis miseranda genas implebat honoras. Et fletum fletus, dolor elicit ipse dolorem. Complorant alii, lachrymarum efunditur imber. Haec satus aspiciens ab amore et uirgine Christus, Se ciet, et turbat, tum spiritus infremit alto Pectore, uoce petens in quo iacet ille sepulchro? Huc dicunt intende pedes, et cerne sepultum. Sanctaque syderio manarunt lumina fletu Ore dei, lachrymae uerum testantur amorem, Vnus ait, sic Christus amat, nec defuit alter Tela uenenato qui perfida tenderet arcu. Non facere hic potuit referat qui lumina coecis, Ne bonus occumbat, sed quod peruiuat amicus. Rursus et ex imo fremitum mouet ore secundum, Rore madent oculi, monimenti saxa uidebant. Quo caua te lapidem subter spelunca tegebat Deplorate tuis extinctum Lazare corpus. Iesus ait lapide hanc ingentem tollite molem. Cui sic Martha, tument obolenta uiscera tabo, Nam lux quarta graues spelaeo hoc decoquit artus. Nonne ego Christus ait dixi tibi Martha uirago, Te credente dei quia gloria magna uidenda est. Hoc dicto, lapidis iuuenili robore molem Deuoluunt, patuit tetri grauis oris hiatus. Tunc oculis altum sublatus in aethera patri Gratatur, patri auditum se scire fatetur. Se uero populo pro circunstante precari, Vt credant, quia patre deo sit ab aethere missus. Posthaec ingenti claram dat pectore uocem, Et magno tonat ore deus, quo promicat omnis Ex nihilo mundus, cui paret cuncta potenti Imperio rerum series, et magnus Olympus. Lazare tu ipse foras prodi, iam Lazare prodi. Vox ea cerbereas longe penetrauit in aures, Quo canis ore triceps allatrat hostia Ditis, Contonat Elysium, et stygiae intremuere lacunae. Quod nisi te solum reuocasset Lazare, manes Fuderat emissos Acherontis aperta uorago. Verum ubi se solum nominatum Lazarus audit, Euolat extemplo superas emissus ad auras. Robora quoi solitae rediere in pristina uires. Ibat, adhuc nudas inhibebat et instita plantas, Implicitasque manus arcebant lintea, uultus Et facies obtenso haerebat tegmine taelae. Exsinuate uirum glomero hoc, et soluite nodis Rex ait, et reducem solis sinite ire sub astro. Haec ubi turba frequens, et Iudae clara propago Traxerat ad moestas quos huc pia cura sorores Conspexere, dei quae ui patrarat Iesus, Creditus esse fuit multis diuina potestas, Conuentus alii, pharisaeaque tecta petebant. Rumpitur inuidia sceleratum pectus auerni, ❦ Conciliumque uocat, fit aperto milite bellum. Indignata ruunt inferni monstra, tumultum Concitat Alecto stygiae pice noctis opaca In lucem, mors in uitam, confusio rectam Coeca uiam contra, sapientem insania Christum Conspirat Synagoga simul succincta nefando Conuentu, furit in pacem Mars impius armis, Diuino flagrans odium concurrit amori, Quae fera pontificum, pharisaeaque pectora cogunt. Consedere duces procerum, populique rebelles, Consilium uani fremitumque dedere furoris. Moseos in regem, legumque edicta ferentem. Haec nam prima fuit dubiae sententia mentis. Consulite in medium, quid nunc incumbat agendum, Quanta hic signa tacit? quali uirtute coruscat? Quem si impune licet, si tanta intenditur aura, Nec ratio obstandi datur, ullaue causa nocendi, Huic populus simplex, huic gens allecta profecto Haerescet, signis mundo credente secutis. Tum romana phalanx iusto mauortia bello Huc aderunt, et nostra prement loca gente subacta. Altera pontificis fuit haec sententia Cayphae. Non animaduerso hoc pudeat nescire, quod unam Expedit ob populos animam dare morte necandam, Ne gens tota simul pereat. Ventura futuro. Tempore praedixit, sacra quod in aede Sacerdos Summus erat, tanti diae fuit infula uittae. Namque erat in fatis diuino ex ore profectis, Hac pro gente pati, laetoque occumbere Iesum. Nec sola pro gente, pios sed ut undique fratres Mystica membra suos in corpore cogeret uno. Haec rata Pontificis sententia crimine pondus Obtinuit, Christo insonti decretaque mors est. Non hinc ergo palam Iesus fora turbida adibat, Sed scelerata feri uitat commertia Iudae. Moenia tunc Effrem propter loca sola petiuit, Fertilis Efraim quae dicta est nomine uilla. Iamque propinquabat Phase, iam fluxerat ingens Vis Iudae solymas ut se mundaret ad Arces. Quaeritur hic, Iesum insidiis et fraude petebant. Iam phase uerum, iam Christo transitus ardens, ❦ Vltima purpureo properabant stamina fuso. Quum uultu obnixo solymam decreuit in urbem Pergere, Samariam et Galileam intersecat oras Iam medias, et aperta uiae castella subibat. Ecce mala hic scabies agit obuia dena uirorum Corpora, sed quorum, uox una iuuamen amicum Implorat Iesu, quibus hic ait, ite sub alta Templa dei, mystis et uos ostendite sacris. Dumque irent, his lepra repens elabitur omnis, Et ualidos purae facies nituere per artus. Ex illis unus postquam se corpore toto Eualuisse uidet, munda cute prior auro, Versa pedum (dum flectit iter) uestigia duxit, Numina magna uocans, et munera debita soluens, Cernuus ante pedes Christi procumbit adorans. Hic erat a puteo Iacob de monte Garizi. Nonne decem tecum fuerant, huic inquit Iesus. Ast ubi sunt reliqui? non est nisi sola Sebasten Grata parens? unus uestigia nostra reuisit Hic alienus, humo sed nunc heus eripe uultum, Vade, age, parta salus tibi debita marte fideli. Porro autem praemissa uiri duo fulgura fratres ❦ Nuncia, Samariae qui intrarunt arcis in urbem Tecta paraturi uenientibus hospita Christis. Postquam iudaeos habitus gens aemula uidit, Templa petituros diuino inuidit honori, Relligione loci, et cultu ambitiosa Garizi, Hospitio Iesum, Christos ex urbe repellunt. Exarsere uiri, duo fulmina, et ignibus alti Intonuere poli, quos optimus increpat, et sic Altitonans fatur, flagrantesque opprimit iras. Spiritus intendat qui uos, et dextera uibret Nescitis, non exitium, quin illa salutem Fert animis, ergo hinc aliam diuertit ad arcem. Inde uiam mensi scandunt Hiericonta supinum ❦ Ibat prae Iesus, socii data signa sequuntur, Et pauet attonitus trepido tum pectore miles. Bissenam interea secreta in ualle cohortem Euocat, his pridem inculcat memorata seorsis. Ecce in templa deo solymas ascendimus arces, Et mea fatidici memorant quae oracula uates Perficiam, quaecunque canit facundia uerax. Principibus templi precio tradetur Iesus, Damnatusque fures inter luet aspera fata. Proditus obprobriis gentilibus offeret armos Verberibus, pandisque genas et tempora palmis. Et spurcis facies foedabitur alma saliuis, Nec dabit in cineres artus a morte fluentes Immortale caput, sed post sua fata resurget, Tertius Auroram quum luce afflabit Eous. Haec obscura quidem sub opaca nube latebant. At duo nubigenae proles Zebedeya fratres Appetiere nouum falsae ambitionis honorem, Praetextu Salomaea tuo sic ausa precari. O, rex Israel, pietas me magna coegit Poscere pro natis, quod tu bonus annue matri. Quid petis ille refert, Mulier, dic protinus inquit, Vt duo fulminei tecum mea pignora fratres Te regnante simul dextra leuaque recumbant. Suggestum Iesus sic telum hostile retudit. Nescitis quid tam puerili mente petatis. An pateram fortem (mihi quae pleno ore bibenda est) Haurire, aut quitis quo tingor fonte lauari? Quimus aiunt, illis iterum respondit Iesus.Proluet ipse calix et uos, aque unda lauabit, Dextra autem laeuaque frui me regna tenente, Non est hoc dare iure meum, seu munere uobis, Sed qua lege meo, et quibus est genetore paratum. Hinc irae non felle decem caruere sodales, Nec fraus obliquo sociis liuore pepercit. Hos ad se medius cunctae uirtutis origo Aduocat, et tales efudit pectore uoces. Terrai dominis populi, gentesque subactae Principibus subsunt, premit hos et iniqua tyrannis, Quisquis et hos inter magis eminet, ille superbit, Et uanis inhiat praestare potentius auris. Non ita uos interfuerit, sed quo magis extat Altior hic aliis, hoc ipse remissius illis Se gerat, et maior deseruiat ipse minori. Vtque fatore deo, niuea quoque uirgine cretus Haud hic deuenit sibi quo subseruiat ullus, Sed quo sic aliis famuletur, et ipse ministret, Det quoque se multis, animamque efundat amicis. Hinc hiericonteis procul haud a moenibus ibant, ❦ Fons Elyseis ubi, paries ubi nobile quondam Crimen erat, scortumque, et mystica crimine Raab. Obtulit haec tellus oculorum lumine captum, Ille sedens obiter, quum te Nasarene subire Audiit, inclamat Iesu sate sanguine Dauid Respice, neu nostri misereri obsiste precanti. Audiit hunc Christus, sua tum uestigia pressit, Adducique iubet, uenienti comminus inquit. Quid tibi uis faciam? da lux ut lumina cernam, Coecus ait. lux illa refert, en aspice lucem, Namque fides animo quam concipis, ipsa salutem Ecce parit, mox ille uidet, gressuque sequaci Agglomerat, gratesque pio soluebat Iesu. Consonat omne simul quod circunfluxerat agmen. Compita dum Hierico Christus populosa peragrat, ❦ Per foraque ingreditur multa glomerante caterua. Hic fraudum princeps, et publica cura Zachaeus Diues opum, curto sed corpore, subsilit alta Sede sycomori, populosque supernatat omneis, Vt Iesum uiridis rami speculetur ab umbra, Hac ubi transiret, quo uiso huic insit Iesus, Tolle Zachaee moras, heus o, descende Zachaee,Namque tuis opus est meus ut sis in aedibus hospes. Deuolat ille, sua Christumque excoepit in Aula Laetus, et hoc uiso gens illa obmurmurat aspra. Ast ubi sole domus fulsit Zacheya pulsa Nocte, iubarque animo coeleste illuxit opaco, Stans ait, o rerum domine, et dominator Olympi, Vsibus ecce inopum modo largior ipse semissem, Est quaecunque mihi rei, tu si quid ab ullo Fraude tuli, pondo reddens en addo trilibrem. Namque salus his est hac luce sub aedibus orta. Hic quoque Christus ait genus est, et filius Abrae. Ast hominis proles ea quae periere requirit, Atque salutiferum lucet super aequora sydus. Postquam digressus roseo Hiericonte refuso Agmine, et inde globis populo comitante secutis, Voce tonat coelum, pedibus sola pulsa resultant. Ecce uitam iuxta capti duo lumine sidunt. Ad sonitum, magnique auditum nomen Iesu. Quorum Thimeides nomen Barthimeus uni. Ambo Dauitidis pia numina poscere Iesu, Et magna sic uoce uocare, o, regia proles Huc ades, et nostri miserebere, supprimit illos Vulgus iners, eadem magi, ac magis ore tonabant. Astitit omne bonum, fons quo nitor efluit omnis, Accersitque uiros miseranda uoce sonantes. Hisque ait, ah quae uos urget tam saeua cupido? Quid faciam uobis? o, magni splendor Olympi Fac oculi nostri uideant tua lumina sancta. Sic referunt, ast ille manu factrice tetendit Lumine coelesti digitos et melle fluentes, His caecas aperit acies, At lumine uiso Illicet hi Christi uestigia sancta sequuntur. Dedicatio Doni Tertii ad / Matrem Scientiae.Quam mari magno fluuii minores, Tam uiros omneis Sophia supestas ,Mentis et uentris ueneranda mater, Quam paris aluo. Sole quam longe est minus omne lumen, Tam dea te sunt superi minores Luce, nam lucem Sophon et deorum Gignis Olympo. Ergo diuinae decus hoc Sophiiae Tertio dono tibi consecramus. Huc ades, flatu et mea tende fortis Vela secundo. Iacobi Boni Racusaei, Donum Quartum / Tibiae Pastoralis Martyrum Matri / dedicatum Fortitudo.Mensis erat, quoi Roma suum mauortia nomen Martius imposuit, quo lutea lumine Phoebe Fraterno magis aucta nouem praeueterat orbes. Quum pia Christus agens animo praecordia forti, Bethaniam rediit, qualis caput altaque truncis Cornua roboreis ubi fert ad flumina ceruus, Hinnulus aut ardens in amica cubilia ceruae Nuper hic a geminis defleta sororibus umbra, Lazarus elisiis fuerat reuocatus ab oris. Hic epulo coenae postquam discumbit Iesus Excoeptus grata Simeonis in aede Leprosi, Non domus huic Marthae derat, se Martha ministram Praestat, et in mensa conuiua recumbit eadem Lazarus, excellens opus, et noua gloria Christi. Non haec mensa cibis duntaxat abundat edendis, Gratius at multo dapibus mel ab ore fluebat, Atque redundabat diuinum nectar Iesu. Huic tua grata fuit praesentia Lazare coenae, Dum poenas tristis, sedesque ordiris Abyssi, Ignotosque sinus, manesque Acheronte recludis. At non cura leuis Marie, non ultima Christo Diua relucenti fulsit fragrans alabastro, Mox tulit efractum, et diuino uertice flauam Caesariem super efudit, din prona recumbit, Et Christi complexa pedes, et crura perunxit, Irrorans purum preciosa pixide nardum. Illa suas efusa comas confouit eisdem, Tota domus fusos late spirauit odores. Interea non arma uacant inimica nocenti Daemonis o, Scariota tuo de pectore Iudas, Et fremere, et falso praetexere nomine culpam, Talia uociferans, en quo perit irrita pyxis In cassum, quae sic steriles uanescit in auras. Non erat hoc satius tercenta denaria egenis Inde dari? quam sic uacuis effundier auris. Saeue latro, non haec inopis tibi cura iuuandi Dicta dabat, sed mens, et furto assueta libido, Dum loculos inhias hinc fraude explere rapaci. Sed non labe pari socii nec mente fremebant In Marien, neque adhuc Christi mysteria norant, Illa patrocinio domini clypeata quieuit. Qualis in aeriae platani sub tegmine celso Stirps noua pone pedem tuta se subiicit umbra. Horrida seu grando crepiter, siue urgeat Eurus, Hymbre illesa manet, nec flatu impellitur ullo. Sic ubi dillapsus furor, et deferbuit ira Cum sonitu sociis, nec destitit asper Iudas, Incipit, ac placidus sic illis fatur Iesus. Mittite, nam quid eam tetrica tam mole grauetis? In me munus enim dignum dea laude subiuit. Semper erunt inopes humana per agmina uulgo, Vos illis semper (libeat modo) adesse potestis. Ast ego uos non inter ero sic usque perennis. En hoc ipsa meum praeuenit amore sepulchrum, Quo potuit uenerata, meum quae corpus iunxit. Amen amen cunctis phama crebrescet in oris, Hoc euangelii monimento diua per omne Tempus, et haec tali celebrabitur inclyta facto. Talia Bethaniae Christi dum luce geruntur, Talis et usque nitor solymas incurrit ad arces. Tum propter Iesum, partim te Lazare propter, Iudea de gente frequens allabitur agmen. Hic opus, ille deus, terris mirabile uisu Stabat uterque, fides mundo manifesta patebat. Ast ea lux tenebris non est apprensa, sacrumque Molitur caput infandam tibi Lazare caedem, Nam dabat ad uitam causas tua uita fideles. Proximus exoriente die properabat Eous, ❦ Et lunam decimo magis ac magis auxerat ortu. Christus oliueti montis iuga summa peragrans Betphagen uicina uenit quum tecta Sioni. Vnde duos fratres in te ceu missile librat Celsa sion, ueluti calamos ardente pharetra, Foedere paciferi et signo deprompsit amoris. Haec quibus, ite citi uos quae contra obiacet arcem, Auriti hac pullus pecoris cum matre rudentis Excubat ad ualuas, primaeque ad limina portae, Non quemquam passus dorso, nec uincla recusans, Soluite utrunque, et eos huc ducite, si qua resistet Vis, dicetis ei Dominus , illa remittet. iubec iubet Haec formosus Osys cecinit sic carmine uates. Dicite. Didoitis uos ista Sionides Arci, Inclyta polle metum forti sita uertice turris, Rex tuus ecce uenit mitis tibi uictor, Asellae Terga super residens, et sub iuga matris euntis Terga super pulli primas quassantis habenas. Iussa uiri adducunt pecuaria, desuper ipsa Pro phaleris ornant insigni processit Iesus. Per decliue iugi postquam latus exit amoeni, Turba pedes subter Christo gratatur eunti, Certatimque rudes obiter sternebat amictus. Tum frondes alii passim iactare recenteis, Palladiaeque comas baccae, ramosque uirentes, Ridet iter, lateque uiam decus implet honestum. At laudes uoce electum canit agmen ouanti, Consonat omne solum, circum et nemus omne resultat, Carmina cum duplices Christo cecinere phalanges.Ni gens illa canat, lapides et marmora clament. Obuia palmiferas agit urbs undante cateruas Agmine, mox reboat sic laudibus arduus aether. Dicite nunc domino, quoniam laus ipsa decora est, Huius enim pietas aeternum condidit aeuum, Hoc domus Israel dicat modo, dicat Aaron, Hoc quoque nunc dicant, domini qui iura uerentur, Huius enim pietas aeternum condidit aeuum. Dura premebat hyems, et nos a supplice fletu Audiit, ampla ferens adiutor ab aethere dona, Quam contra uis nulla potest, timor omnis abesto. Fert et opem, nostros hac freti spernimus hostes. Spes hominum uana est, nobis spes optima Christus. Nulla fides procerum, nostra est fidentia Iesus. Obruta gens altis nunc est erepta procellis Te duce, quam uasta circum ui et mole premebant. Exarsere freta, ut feruens in uepribus ignis In nos, unda tumens post in sese ipsa resorpsit. Fracta euersa mari dederat res nostra ruinam. Te fautore graues euasit naufraga fluctus. O, laus o, robur, spes o fidissima Iesu. Intonat e iustis uox exultante camoena, Diua salutifero et tentoria milite replet. Dextera uirtutum nos haec quoque dextera tollit. Nos quoque uita beat, nullo moriemur in aeuo, Et domini laudes, atque inclyta facta canemus. Castigauit enim uindex, et morte retraxit. Pandite iustitiae portas, et lumina iusto. Haec ingressus ouans laudabit numen Olympi. Hae domini portae, subeunt ea lumina iusti. Dicamus carmen, penetrat si carmen in aures, Vnde salus iis orta, fluit quibus unda beata. Reprobus ille lapis structoribus in caput exit, Hoc factum est uirtute dei, mirabile uisu. Haec est alma dies, domini quae luce sacratur, Exultimque eius nitido laetemur in ortu. Carmine diuinas laudes Osanna canamus, Nomine nam graditur patrio, et bene prosperat ortu. Huc ades o, benedicte, uenis qui nomine sancto. Coelica quos alti benedicant astra tonantis, Et deus et dominus manifeste illuceat hisdem. Concelebrate sacrum solenne sub arbore densa, Vsque salutifero qua stant altaria cornu. Noster adest dominus deus hic, tibi dicere laudes Nitimur, et summas tua lumina tendere ad Arces, Dicite nunc domino, quoniam laus ipsa decora est. Haec alterna chori qui tum secus ora praeibant, Quique sequebantur cecinerunt carmina Christo. Ast acheronteis amissa paludibus urget Tisiphone inuidiam, Christique per agmina miscet. Illa suo nolens uerum sic ore ueneno Euomit in mystas, et perdita pectora turbat, Talibus insinuans. en hic agit omnia secum, Mundus abit totus post ipsum, iamque patescit Quam nobis illum contra conamina prosint. Has inter laudes, et cantus ibat Iesus, ❦ Et regni magnos inter sublatus honores, Qui terras regit, et coeli qui torquet habenas. Sed postquam turres, et propugnacula uidit, Mille super scutis, protectaque fortibus armis, Prosequitur fletu, lachrymis et temperat ora. Haec super efatur. Quod si tua fata fuissent Nota tibi pariter fleres urbs inclyta mecum, Hac in luce tua, tibi quae tranquilla nitescit. Te uero nunc ipsa latent, dirosque uidebis In te stare dies, heu te quibus hoste sub armis? Quo tua tum cernes urgeri moenia uallo? Vndique te cingent, mors et labor ingruet atrox. Ah quibus infoelix arctabere nupta maritis? Qualibus arreptam prosternerit unguibus hostis Se subter te uictor ouans? ut dissipet artus Coede tuos, ah templa domos a culmine ad imum Dirripiet, sternet pariter tua moenia circum, Vt lapis a lapidis compagine dirruat omnis, Aduentum nec enim domini, nec tempora noris. Talibus auratae dictis ad limina portae, Transequitat uallem tota comitante caterua. Vrbs commota ruit, quis uir nouus iste petebant? Hic est illa phalanx populi dicebat Iesus, Ille nasaraea galilaeus ab urbe prophetes. Tendit in arce domum patriam, postesque per amplos ❦ Templa subit, qualis boreali a uertice turbo Quum cadit in nubes, et frigora dissipat alto. Mox et suda polis efulgent templa serenis. Talis in aede furit sacra, et se concitat ardens Christus auara ruens in pectora. Et impete forti Propulit e templo pollutas aere cateruas. Euertitque solo cathedras, mensasque profuit, Efusi mensis nummi saliere sonantes, Alarumque sinus trepidae soluere palumbes. Haec super adiecit depulsis uerba profanis. Quae domus orandi diuino codice sanctum Nomen habet, modo sit per uos spelunca latronum. Tum quibus ignoti sub auara nocte colores, Iniustique pedes, et inaequales incessus, Accessere, quibus data lux, et rectus eundi Gressus, ut aequatis agerent uestigia plantis. At quibus inuidiae furiis agitata coquuntur Pectora, tormento ferit hos Christi inclyta uirtus. Ergo sacerdotes primos, scribasque malignae Tisiphones irae exacuunt, stimulique feroces. Vt uidere deum per tot miracula factis Pandere, quae pueri uerbis osanna canebant. Mox illi rabido ore fremunt, et talibus abstant. Audis quid pueri, quid uox enunciet infans? Asserit, immo etiam, uatis quoque carmine uallat. Qui domini nostri canis admirabile nomen, Ora per infantum lactantia perfice laudem. At domus interea populo sonat alta frequenti, ❦ Totaque praesenti sub numine luce coruscat. Munera pars aris adolet, pars undat apertis Liminibus templi, pars aera sonantia gazis Iactat, opima deo centenae semina frugis. Stipite quale cauo, magnaque sub arboris umbra Feruet apum examen, pratisque reuersa iuuentus, Pars fauis emissa fores circunstrepit alui, Pars regem circa praetoria milite uallant. Assedit Iesus, populus qua confluit omnis, Dona ferens aris, et munera coniicit Arcam. Multaque quum multi iacerent e diuite censu, Huc accessit inops mulier uiduata marito, Aera manu duo parua gerens, ea iecit ad aram, Tunc animos hominum, non auri pondera Iesus Metitus, quo corde, et quanta defluat Arca Munus ibi, quod quisque dei tulit actus ad aras. Haec ait, illa suo donaria pectore prompsit, Muneribus maiora quidem et tulit omnibus una. Nam se tota dedit, toto penuria uictu Se pia fudit ibi, reliqui id de pluribus omnes Dona suo posuere deo quod ab ore redundat. Tunc ait ad quosdam sibi qui confidere multum, Caetera hominum despernere pectora sueti. dhinc dehinc Vna duos homines orandi causa trahebat Haec in templa simul, pharisaicus alter, et alter Publicus actor erat, quorum prior ore rogabat Stans secum. grato tibi rex hominum, deumque, Non mihi par uulgus, non par mihi caetera turba Iniusta, et raptrix, et adultera, qualis et ille Publica pestis adest, ego bis ieiuno per ampla Sabbata, et omne mei decimo quodcunque peculi est. At publicanus procul hinc astare, nec ultra Lumina tollere humo audere, aut intendere coelum. Talibus orando sed pugnis tundere pectus. Respice me propius deus, e fauorabilis esto, Me qui sum gurges scelerum, et sentina malorum. Hic iiquidem gurges humili uirtute superbam Iustitiam superat, peccataque famine delet. Illius euersa est tumido super aequore puppis, Turbine pulsa graui, sub iniqui pondere mali. Vertice quae quantum uacuas tendebat ad auras. Tantum mersa maris nigra descendit in unda. Tendit at ille sua quantum radice per umbras. Vertice tantudem summo super aethera fertur.Sed pharisaeorum proceres, capita altaque plebis, Et scribae mortem insidiis pratendere Christo.Iura uetant et fas, populi fauor arcet iniquae Vim caedis, Christi dum pendet ab ore beato. His circumspectis, ut culmina uesper inumbrat, Bethaniam repetit, duodenaque castra sequuntur, Castra Cherubinea quassantia lampade christas Alticomas, et sole suo ductore nitentes. Qui iuga oliueti sed opaca in nocte petebat, Mox in templa die solymam properabat ad Arcem, Quo populus stabat pro nomine fautor Iesu. Posterus auricomo manabat lumine Phoebus ❦ Principe cum Phoebi ternis residente quadrigis, Templaque Dauitidae remeabat in ardua turris. Quoi subeunte fame ficulnea propter agendam Est oblata uiam, fruge expers, fronde uirescens. Et scrutatus ibi dulces super arbore ficus, Haec ait, o, nunquam uacua haec plus germinet arbos, Nullaque producat quemquam per saecula fructum. Aruit extemplo, succusque euanuit omnis A radice, leue ad summum et perit usque cacumen. Hinc abiens iterum se sub sua templa recoepit. Ad solenne dei gentilia sacra colentes Accessere uiri, et iuuenem petiere Philippum, Vt Iesum uideant, hoc consulit ille decorum Andream, fecere bono quae nota Magistro. Haec illi responsa dedit. iam iamque diescet, Coelica lux hominis clarescet funere proles. Amen amen nisi iacta ceres emortua gleba Subter erit, ea sola manet, sin soluere fibris Prodiga se incipiet, segetes dabit alma beatas. Qui terrae incumbit, genioque indulget amator Ipse sui, ruet ille meae ruet ubere uitae. Qui ueri cohibet se se, castigat, et odit, Inter coelicolas uita huic aeterna paratur. Militat, et nostro si quis mihi Marte ministrat, Post mea signa gradus ducat, mea castra sequatur. Cum duce miles erit, mea laus et adorea coelo Milite cum communis erit, pater omnibus unus. Haec mea nunc anima instar habet mare quo fremit undis, Et turbata sonant late uada littora circum. Quid loquar? o, genetor tu me eripe turbine tanto Tu mihi firma salus, ab iniqua hac temporis hora. Iccirco hoc ego tempus ago, pater optime nomen Redde tuum celebre, et totum claresce per orbem. Haec coelo interea uox est audita sereno, Et feci celebrem, et cunctis celebrabere in oris. Hanc ubi gens hausit, coelo fragor intonat inquit, Ast alii, ore dei uox excidit illa loquentis. Non ea me, sed uos propter, respondit Iesus, Huius iudicium nunc est, censuraque mundi, Cuius et est princeps extra in loca sola tugandus. Hinc ego uexillo sublatus in aethera, coelum Omnia de hinc sublime traham, super astraque ducam. Ecce dedit signum, coelo quod nuper ab alto Ipsa tuo tibi gens incredula iure petebas, Perfida sed tibi nulla fidem miracula gignunt. Pars leuis haud Christo, et princeps haud unus adhaesit, Nec manifesta fides procerum, timor obstat, et angit, Laus hominum superabat enim, leuis auraque uulgi. Iesus abit, tenui aspectu seque occulit aura, Hospes oliuiferam in serum, et perrexit ad Arcem. Mane recens iterum sese referebat ad Vrbem, ❦ Horrida qua ramis pallentibus occidit arbos, Brachia nuda tenens, uacuasque humore medullas. Quam Christi mirata cohors, en illa uirenti Fronde ferens umbram, quo concidit icta repente? Iam Salomonei penetrarat in atria templi Patris adorandus populo sapientia Christus. Ecce sacerdotum proceres, plebisque senatus Interpellat eum populos diuina docentem. Haec quo iure facis fraetus? quo authore capessis? Christus anhelantes Nenas his comprimit armis. Fas quoque uos uno mihi sit tentare uicissim, Soluite (si uultis) pariter quoque ut ipse resoluam, Illud ego quo authore gero, quo iure facesso. Quis solenne dedit Ioanne auctore lauacrum? Vir ne deus? stupet ordo sacer, populique senatus, Qua foueam tute et laqueos euadere possint Non ratione uident, clauumque retundere clauo. Namque deum dixisse, negat furialis Enyo, Ast hominem, Christo populi manus ampla fauentis. Ego uolutabrum ceu sus infusa labascunt, Sicubi se clepsent responsi tegmine falsi, Nescimus referunt, ait iis lux omnia cernens Christus, ego hinc taceo quod quaestio uestra requirit. Quid uero tibi gens (animos aduerte) uidetur? Chara uiro cuidam fuerant duo pignora nati, Qui placide accedens ait haec aetate priori, Vade, age nate citus, mea qui uineta uirescunt Sole sub hoc, illicque operabere, nolo sed ille Respondens, abiit tamen, ille deinde minori Imperat haec eadem, nunc uado ait iste, nec iuit, Vter ab imperii defecit lege duorum? Iste minor referunt. illis ait acer Iesus. Nimirum regnante deo uos turba latronum, Scortaque praecedent, et publica monstra praeibunt. Ioannes et enim sanctissima tramite lampas Iustitiae fulsit, sed non his credita coecis. At publicani, meretrices, et latrones Credere non cessant, et uos ea clara uidetis, Abiurata fides tamen est, inuisaque coecis. Vir fuit oeconomus, quoi consita Bacchus habebat ❦ Iugera multa, uirens et circum plurima sepes, Trabsque lacu infosso, surrectaque turris ad astra. Quae locat agricolis ubi, protinus inde recessit. Quum uero incoctus grauidis excreuerat uuis Pampinus, urgenti et propior uindemia musto. Sollicitus famulos emittit in annua frugum Praela, quibus reditus torquentur, at improbus illis Vinitor, et quibus est custodia credita Bacchi, Apprensis, alium coedunt, aliamque trucidant, Ast alius premitur lapidoso elisus aceruo. Rursus et iis plures, et eadem caede perempti. Natus ei fuerat charissimus unus, et illum Forte uerebuntur dicens his destinat aris. Huncque cruentati postquam uidere coloni, Exarsere simul, ueluti de uertice pastor Videt ubi inuadi caulas accurrerat alto, Tum furor irritat misereri nescia corda, Praedonumque truces animos in uiscera iusti Sanguinis, innocuumque efudunt ense cruorem. Dispersae palantur oues pastore cadente. Sic dictis acuunt iras, stimulantque furentes Agricolae, rapiunt extra uineta, necantque, En haeres dicunt, huius potiamur opum ui. Ergo herus ille ferox in uitea septa reuersus, His quae dona dabit? quae praemia digna colonis? Pro iusto iniustus fundetur sanguine sanguis, Indigna dignam mortem pro morte rependet, Vinea tunc aliis dabitur turrita colonis, Qui tempestiuas fruges, atque annua soluant Debita, sic illi referunt, affirmat Iesus. Haec antes templi latuit sententia summos, Donec eam densa Christi lux nube reclusit. Non secus ac ductis ubi nubibus humidus Auster Eripuit subito coeli conuexa diemque, Et summa inuoluit fastigia montibus altis, Nec capit aspectus quo fulgeat aethere sydus. Donec ab oposito borealis uertice turbo Incubuit, toto propellens nubila coelo, Clara serenatus quo lumina pandit Olympus. Ergo sacerdotum columen, pharisaeaque uiso Secta die, quo magna dei sententia fulsit, Ipsi odio lucis conati apprendere Iesum, Laetifer at turbae timor obstitit arma minantis. Instar adhuc etiam regni hoc orditur Iesus. ❦ Cuidam sceptra uiro fuerant ingentia regi, Qui desponsa suo celebrabat foedera nato, Laetaque connubia, et perfoelices hymeneos. Aulicus unde frequens emittitur, aduocat omneis Quos inuitarat missus, nec adesse uolebant. Rursus adhuc alios mittens, haec fere uocatis Imperat, accelerent, en prandia digna paraui. Procubuere boues caesi, strauere saginis Omne solum, simul alituum genus omne, parataque Omnia, quae frustra surdas sparsere per aures. Hic abit, atque suae diuertit praedia uillae, Ille sibi assumpti cura grauiore negoci, Regia neglecta declinat gaudia pompa. Ast alii famulos obtruncant ense fideles. Impetus unde graues exarsit Regis in iras, Arma, uirumque duces, ingentia agmina uibrat, Quis dare tum scelerum poenas, et pendere iussit Supplicia, infandos authores caedis iniquae, Quos rapida undantesque uorent incendia flammae. Tunc ait ad famulos, en quali regia luxu Est instructa domus, quantoque hymenaea paratu, At dedignatur connubia nostra uocatos. Ite per omne genus, per compita quaeque uiarum, Et quicunque meant ad prandia nostra uocate. Illicet egressi populos iter omne terentes Conglomerant, omnes obiterque bonosque malosque. Impleuit conuiua domum, mensisque paratis Discubuere greges hominum quoscunque uocarant. Regia maiestas media tum prodiit Aula Visere discubitus, quo cultu quisque nitescat. Vidit ibi subisse uirum sine ueste decora, Connubiale sacrum quali celebrasse decebat, Huic ait, huc o, tu qui sic intraris amice? Nomen amicitiae peregrina haec uestis abhorret. Ille nihil, uox omnis enim fugit eminus illum. Dixeris ipse lupos hominem uidisse priores. Rex ea tunc horrenda dedit mandata ministris. Ferte citi manibus, pedibusque suprema ligandis Vincula, mox illum in tenebras auferre perennes, Hymber ubi nunquam cessat manare cruentus Ex oculis, horrenda et stridere dentibus ora, Eligit e multis paucos rex ipse uocatis. Christus ut haec uerax diuinae lucis origo ❦ Disseruit, diuisus abit pharisaicus ordo, Praesidium gentile petunt Herodis ab armis, Conciliumque uocant, ut te Sapientia uincant, Stulti, qui uerbum credant euincere uerbis, Diuinum tenebrare iubar, siccare fluentem. Ergo mala promunt instructos arte, dolisque Discipulos, nec non romano milite uallant. Et mittunt placidae simulato pacis amore, Qui sic ancipiti Christo insidientur elencho. Rabbi scimus enim, quod uero lumine uerax Ipse dei mandata doces, et ad aethera certum Pandis iter, nec te cuiusquam cura retardat, Non persona uiri respectu detinet ullo. Dic igitur, rata namque tua est sententia nobis, Caesaris haec iusta est, an non exactio census? Hoc animaduerso simulata mente locutos, Me quid amare dolis, quid hypocrita crimine tentas? Ferte numisma mihi census, atque aera tributi. Christus ubi haec, rursus uisoque numismate fatur. Haec inscripta super quae sunt, et cuius imago? Caesaris ille refert. Quae sunt date Caesaris inquit Caesari, et hinc contra coelsestia reddite coelo. Mox aliis Saducaea phalanx imbuta tenebris, In lucem tulit arma noua caligine Martis, Certantes aquilis uideas contendere talpas, Inuehit inque idem nox, et sic orsa profatur. Mundi auriga tuas rebus qui imponis habenas, Haec dedit ipse suo mandata uolumine Moses, Vxorem moriente uiro sine prole relictam, Ducat eam frater, defuncto ut femina fratri Suscitet, et prolem fraterno quaerat in aruo. Nos penes una domus septem tulit agmina fratres, Quorum primaeuus ducta sibi coniuge mortem Oppetiit, nullo se post haerede relicto, Ergo instaurat opus thalamis, et lege marita Defuncti fratris rediuiua cubilia frater, Vt fora reparet genitabile semen ab aluo. Huic etiam primo sed fata simillima fratri Sors mala, dehinc alio, atqui alio tulit, ultima donec Funera postremum primo, parsque exitus aequat. Denique post septem mulier defuncta maritos, Tum sua quum reduces in corpora surgere sensus Incipient, animaeque suos remeare sub artus, Cuius erit fratrum? nam cuilibet extitit uxor. Christus ad haec, errare quidem, et nescire fatebor Vos, qua scripta dei, qua sit uirtute potestas. Numina diua suis et quando refugere membris Incipient, haud illa quidem connubia ducent, Sed coelo superum diis ipsa simillima fient. Quod uero uiuunt animae, quod corpora surgant, Testis adest, legite illa dei sic ore loquentis Scripta, ego sum deus Abram, deus inclytus Isac, Sumque deus Iacob, deus hic haud luce carentum. His saducea cohors obmutuit, unde silentes ❦ Excessere, fremunt populi mirante tumultu. At pharisaea manus corpus coit omnis in unum, Rursus et instaurant pugnam legalibus armis. Prodiit unus ab his insigni Pallade fultus, Prouocat et Christum, legaliaque arma coruscat. Iure potens inquit, quae nam rata uertice sinae Prima dedisse deum, mandataque maxima censes? Imprimis operanda iubet, supremaque mandat, Corde deum dominumque tuum cole, dilige, toto, Sic anima, sic mente refert data uirgine proles, Atque secunda pari uirtute simillima iussa, Vt tuus ipse tui tibi proximus instar ametur. Vertitur hoc omnis lex, omnis cardine uates. Christus ut hoc illum responso proterit, omnes Vnus Marte ciet, tenebras et luce lacessit. Dicite de Christo quae sit sententia? cuius Filius est? Dauid referunt. cur nominis ergo Afflatu dominum uocat hunc hoc carmine Dauid? Namque meo domino dominus deus inquit Olympi, Sede meae reside super ardua sydera dextrae, In tua donec agam crurum scabella tuorum Ipse tuos hostes, pedibusque sedilia ponam. Et quia Dauiti proles est Christus, at unde Est dominus? natum domini quis nomine dicat? Talia dum inuicto certamina Marte gerebat Christus ea tum luce, fugae dant terga cohortes Hostiles, unusque omnes in castra coegit. Tum uero pulsis ut nox ea concidit umbris, ❦ Stare nec ad lucem potuit, nec prendere lucem, In sua se uictor tentoria uertit Iesus. Tunc his affatur dictis aciesque, ducesque. Moseae quum sede super sedere cathedrae, Seu sit scriba tumens, seu sit pharisaeus inanis, Omnia ab hoc uobis seruanda facessite dicta. At mores, habitusque uirum uitate nefandos, Qui benedicta negant opere, et damnatur iniquo. Quumque onerosa grauent homines mala sub iuga missos, Quaeque geri nequeant, ipsi ne tangere discunt Vel digito, quin illa sua ceruice retractant. Hinc bona per latas crepitant philcteria frontes. Ambitiosa terunt amplosque forensia limbos. Tum cor inane tumet, populi tum captat honorem. Ambit enim cathedris, summisque recumbere mensis, Atque salutari a populo, rabbique uocari. Sed ne uos inter sibi nomen arroget ullus. Vnus adest et enim ueraci luce Magister, Estis et in una uos omnes arbore rami. Neue uocate patrem terrae, pater unus amoris Est uobis almi, superis qui praesidet astris. Dicere neu libeat uos ullo iure magistros, Namque magister adest hic unus origine Christus. Et qui uos inter praestat, sit ut ille minister. Nam super aerias qui se euehit arduus arces, Tartara nigra ruet subter, sublimis in aethere migrat. Continuo facies, et in ignis lumina flammas ❦ Versa micant, ictus cit ab imo pectore in hostes Fulguribus crebris, horrendumque intonat, illos Sic phlegethonteo damnandos destinat Orco. Vae tibi Mime sacer, tibi gentis hypocrita turba Diuisae, et fuco quos littera pascit inani, Quos iuuat esse domos, uiduosque uorare penates, Per textus oris longos orante palato, Iccirco grauiore quidem multabere poena. Vae tibi Mime sacer, tibi gentis hypocrita turba Diuisae, fuco quos littera pascit inani. Quae mare sollicitas, terramque, et littora curua Ambis, ut aquiras pereginum germen auerno, Nam geminat poenas, qui crimine crimen aceruat. Vae uobis sine luce duces, et lumine caeci. Peierat an qui in templa, nihil debebit? et ille Debebit, fuluum templi qui iurat in aurum? O, capit mente atque oculis quid maius? an aurum Est templo? templo sanctum quo redditur aurum. Sic ne altare super quisquis periurat habetur? Peierat ille superque altaribus addita dona? O, luce expertes, quidnam magis eminet? arae? Donane? sancta sacris ea quae redduntur ab aris. Nam qui altare super iurat, super omnia iurat Dona simul, quaecunque sacra sunt addita mensa. Sic qui in templa (est par ratio) periurat, in illum Periurat, qui templa colit. stat quicquid in illis. Et qui per Coelum iurat, per nomina sancta, Sede superque Dei iurat, thronoque sedentem. Vae tibi Mime sacer, tibi gentis hypocrita turba Diuisae, fuco quos littera pascit inani. Quos tam uile iugum decimis imponere non lex Sancta docet, sed auara leuis censura tributi. Legifer aut olerum curam docet, aut animarum? Nam quid ei ad mentam dictam de nomine Minthae? Quidue satum stomacho forsan praebere cuminum? Atque halitu grato beneolentis semen anethi. En quae lecta metunt, grauia illa et magna relinquunt. Scilicet erga homines animo tam deside rectum Iudicium, nec non pietatis iura, fidemque. Prima necesse fuit fieri haec, nec omittier illa. Haec manus orba ducum, culicis quae uiscera pennis Denudat, pando sed deuorat ore Camellum. Vae tibi Mime sacer, tibi gentis hypocrita turba Diuisae, fuco quos littera pascit inani. Tergere cura quibus pateram, et mundare catinum Desuper, at putres intus stipare rapinas. Interiora tuae pharisaee parapsidis ora Lumine capte prius munda, et crateris ab antro, Sic et splendescet pars extera purior auro. Vae tibi Mime sacer, tibi gentis hypocrita turba Diuisae, fuco quos littera pascit inani. Estis enim similes albatis calce sepulchris Desuper, ut facies animos eludat agrestes, Ossa sed interne, et foetente cadauera tabo Sternuntur, recubatque efractis uipera costis. Vae uae scriba sacer tibi pestis adultera sortis Diuisae, fuco quos littera pascit inani. Qui monumenta, piis decora altaque conditis umbris Sacrorum uatum, cinerique suprema dicatis. Dicitis antiquo si nos essemus in aeuo, Nostrae caede manus essent et sanguine purae, Nec patribus socii nostris essemus iniqua Caede prophetarum, nimirum prole cruenta Esse satos, ipsi patrio uos crimine testes. Vos quoque uestrorum cumulos implete parentum, Semen echidnaeum, sinuosi a stirpe Marassi, Quo fugietis enim tetricae tormenta gehennae? Ecce nouos igitur uobis surgente prophetas Tempore, clara uirum, et scribarum lumina mittam. Quorum uos alios truncabitis, inque trabalis Figetis alios ligni fera cornua tensos. Conciliis atrox alios Synagoga profanis Sternet humo uirgis caesos, aut urbe fugabit, Vt super efusos cruor in uos ingruat omnis A iusti quicunque nece defluxit Abellis, Vsque Barachiadem scelerata morte necatum. Amen amen uestris ea fata nepotibus instant. Ah solymae tellus, solymae gens impia, missos Quae obtruncas ad te uates, immanis aceruas Et lapides super iniectos innoxia membra. Ah quoties uolui tua germina cogere, pullos Instar auis pauidos quae tentis protegit alis. Interitus te causa tui nolente sequetur, Vestra relinquentur domus haec deserta colonis. Vnde nec ora mea post ipsa uidebitis ulli, Donec ab aeterno dicatis lumine regi Adsit laudis honos, qui uenit nomine sancto. Haec ubi, digreditur templo, Christique sequaces ❦ Accessere Deum, ductumque ad sydera templum, Marmoream ostentant atque aerea robora molem. Ille autem. Quamuis haec ingens machina Coelo Tollatur super astra, tamen lapis omnis ab omni Diuulsus lapide, heu qualem dabit icta ruinam. Iamque iugo montis multa uiridantis oliua Considunt, patet unde oculis domus alta Sionis, Fata Dei secreta petunt ex ordine reges, Signaque, et aduentus, extremi et tempora finis. Tum Iesus (neque enim occuluit sua lumina) uerax, Fatidico euentus praenunciat ore futuros. Inuigilate uiri, ne qui uos pestifer author A a uero. Et falsas seducat in umbras. uocet auocet Fucatos et enim Christos, et plurima monstra Fundet opima mali Babylon, nec pauca uorabit. Bella prius totus crudelia sentiet orbis, Seditio grauis arma feret per regna, per urbes. Ne mea ne tantis terrebere nupta periclis, Haec in calce, statim sed nondum urgente supremo, Nam populi in populos, et regna in regna coibunt, Pestis, et aegra lues, et laetifer ingruet annus, Siccabitque urens flauentes Syrius agros, Et uictum tellus animantibus aegra negabit, Per loca plura tremor quatiet praecordia creber, Qua clausi halabunt aegra tellure uapores. Haec paritura dabunt horrendos prima dolores. At uos in tribula ponent, et caede necabunt, Nostrum causa nescis stat iusto in sanguine nomen. Multis et pedicas in praedam, et retia tendent, Vt dammae laqueis, laqueis capientur, ut apri, Tantus amor fraudum per mutua crimina surget. Hinc Antichristos uideas, hinc feruere uates Falsidicos, odio nostrique inuoluere multos. Frigida tum horrentes spirabunt tartara cauros, Coelicus unde gelu passim coit humor acuto. Sed quicunque suae perstabit ad ultima uitae Tempora labe procul, superas euadet in oras. Hocque euangelion, cuncto celebrabitur orbi, Omnibus ut terrae populis sit teste futurum. Tunc horrenda quidem multorum meta laborum Rebus adest, utroque ruent a cardine mundi. Nam quum laeua lues, atque execrabile monstrum ❦ Stabit in aede sacra Danielle canente patescens, Qui legis illa, caue, tibi ne malus error adumbret. Corruet omnis enim quum desolabitur orbis. Vos o, quos tenuit tellus Iudaea coloni, Efugite ad sanctos excelsa cacumina montes. At quibus ab tecto supra caput eminet altum, Ne subeas aliquid, neu respice terga penatum. Neu sua qui latos execet aratra per agros, Retro habeat, quin nudus aret, neu tollat amictum. Vae quibus a foetu praegnans intenditur aluus, Et sua quae natis lactentibus ubera praebent. Ah fuga ne sit, hyems quum frigora contrahit, et quum Festa dies agitur, memores uenerabere diuos. Finis enim terras, et ineluctabile fatum Clade premet magna, quae sic ab origine mundi Non hucusque fuit, nec protinus ulla futura est. Et nisi adempta dies attractis esset habenis, Nulli parta salus esset, sed tempus amici Ob populi electos properantes comprimet horas. Quum uero hic uobis en est hic Christus, et illic Nunciat, haud praestate fidem, nam terra prophetas Falsidicos, partu et Christos paritura profano est. Qui pauidum portenta dabunt, et signa per orbem Saeua, quod in nubem (si fas erit) aethera uertant. En uobis praedicta patent ea fata uidetis. Dicet eum syluis, aut uerticibus desertis Esse aliquis, ne exite foras, neu tendite gressus. Vel quis eum occultis penetralibus asserit, illi Credite, tartareo fas est si credere monstro. Regna sed aduentu Christi manifesta secundo Fulguris instar erunt, quum Coelo oriente coruscans Emicat, omnis eo tonitruque immumurat axis. Vel quum solis equi glomerant urgentis ab ortu Puniceo rutilos ignita lampade crines. Mox efusa dies loca in omnia fluxit Olympo. Hic Aquilas ubi corpus erit nouus induet annus. Sol quoque signa dabit, nec luna, nec astra tacebunt, ❦ Imbuet ille quidem ferrugine luce nitentem Caesariem, soror ipsa globo latitabit opaco, Lapsa cadent alto quum sydera cardine passim, Lutea purpureum stillabit luna cruorem. Omne genus terris ferus opprimet undique terror. Aegraque feruentes uomet aestus Amphitrite. Fluctibus omne fremet littus pulsante fragore. Arescent homines, hos pallidus incoquet horror, Tam mala tempestas cuncto simul irruet orbi. At coeli uirtus, superumque exercitus omnis Ingenti motu attoniti coelum omne ciebunt. Nobile uirginei partus super aethera signum ❦ Tunc erit. et magni decus hoc clarescet Olympi. Hinc planget terrena tribus sua pectora pugnis, Ipse triumphator nitidis in nubibus alto Aethere descendet Christus, spectabile numen, Omnibus immensa tu maiestate patescet, Omnis ei summa dabitur uirtute potestas, Hinc emissa phalanx, horrendaque buccina diuum, Et uox electos ingens a quattuor orbis Partibus agglomerans, summis et ab arcibus, usque ad Littora terrarum Neptuno amplexa uocabit. Incipient ubi fata geri, capita ardua supra ❦ Tollite, uestra salus superis aduentat ab oris. Nam uelut elapso gelidae quo tempore brumae Transit hyems, et terra tepet quom sole propinquo Ficus agit gemmas, atque omnis pullulat arbos, Vernat et omnis ager, qui lucida frugibus aestas Adproperat, tranquilla sinuque arridet onusto. Sic ea gesta dei regnum post fata sequetur. Nimirum genus hoc non desinet, omnia donec Conficiam, coelum et terram transire necesse est, Non mea uerba, quibus res omneis stare fatendum. Lynceus huc oculus uobis, ageaque circum Sollicito inuiglet custodia lumine, ne cui Corda grauent epulae, neu mens otusa laboret, Ebria pampineo quum merserit unda lyeo. Neue urant curae, quae siccant aetheris imbrem, Forte repente dies in uos et decidat illa, Illa dies instar laquei, quae complicet omneis Qui insedere solo, et requie telluris iniquae. Iccirco uigilate, preces et ferte per omne Tempus, paciferens ut semper oliua uirescit. Sic tempestatis cladem uitate futuram, Sicut stare meum digner uos ante tribunal. Illam nanque diem nulli nouere, uel horam, Non superi, non ipse oriens hanc dicere nouit, Solus in aeterno pater hanc meus occulit aeuo. Haec furtim uelut illa dies Noetica reptat, ❦ Quae meias inter Bacchi Venerisque choreas Et lautas epulis mensas, hymenaeaque sacra Occulte irrepsit pluuiis accincta cruentis, Quom lamechides foecundam semine pinum Omnigeno occlusit, reparandi conditor orbis. Quom genus infelix illo tum tempore finem Quo non crediderant experti strage suprema, Quae terras omneis simul uno funere mersit. Alter adest Noas uirtutum, conditur Arca Altera, sed cuncto par clades imminet orbi. Tum duo proscindent inflexo uomere campum, Et duo prosubigent in gyro grana molari Et totidem lectum sub eundem, et fulcra quiescent, E quibus huc alter paribus tolletur, et alter Ire relinquetur deserta tristis in umbra. Sint animi uigiles, si mens ignara futuri est Scilicet aduentus, horam nec sciuit herilem, Cura sit oeconomi uobis ediscere mores, Ille quidem uigili proprios custode penates ❦ Seruasset, si nosset eam qua temporis horam Nox ageret tacitum fodienda in limina furem. Quare agite ut uestis custodia peruigil adsit Liminibus, Domino ut sitis ueniente parati, Eius enim incerta situs est aduentus in hora, Dico equidem regni super id quod ubique tenebit, Ponet eum, magna est paruo pro munere merces. At si corde malo Domini mora longa uidetur Venturi famulo, nunc hos, nunc uerberet illos. Ebria tum crapula distendat uiscera multa, Compotos inter temulenta per Orgia demens, Adueniet Dominus quo tempore nesciit, hora Qua non sperauit, tunc illum diuidet ultro. Portio cui dabitur populi cum gente relicta. Illic ignis aget lachrymas, et torua cruento Lumina rotabunt imbri, frigusque peruret Asper acerba fremens, et dentibus ora sonabunt. Balthaeus infrenet praecinctos robore lumbos, ❦ Lampadas accenso praetendite lumine dextris, Non secus ac famuli qui in limine principis aulae Excubitu assiduo seruant. ut ad hostia postquam Pulsarit Dominus ueniens a gente beata, Et sponsae amplexu, confestim limina pandant. Foelices igitur quos haec uigilantia semper Sollicitat, studium uenturique excitat aeui. His herus ipse suo reditu discumbere iussis, Se praecinget ibi, ut bona pocula cuique ministret, Nec refert ipsis uigilantibus, hora secunda, Tertiaue excubitus fuerit, dum stare paratos Inueniat, magna Merces uirtute beabit. Sed famuli Domini quibus est expressa uoluntas, Nec se operae accingunt, eius quo iussa facessant, Quales excipient irato iudice plagas. Non sic ignari qui uerbere digna patrarunt, Supplicio quos paena minus cruciabit acerbo. Omnis enim qui plura capit, committitur illi Maius onus, maiorque exactio quaeritur inde. Dedicatio Doni Quarti ad Matrem / FORTITUDINIS.Quae Deos omneis hominesque uictrix ❦ Bellico fortis superas triumpho, Quae moues uno simul agminatim Omnia nutu. Fortium robur Dea nam Deorum ❦ Omne non solum regis, at ministras Vna, uirtutum fluuium perenni et Fundis Abysso. Quin Deus saeui domitor tyranni ❦ Nascitur regi stygio tremenda Matre te, dono tibi meosque Sponte labores. Iacobi Boni Racusaei Donum Quintum / Pastoralis Tibiae Deo Patri / Dedicatum Consilium.Panditur interea Coeli inuiolabile regnum Virginibus, dena quae accaeptis lampade lychnis Ire parant obiter uenientibus aethere nuptis. Quarum quinque quidem fatuae, et prudentia quinque Pectora, diuerso praetendunt lampada motu. Mox ipsae stultis oleo caruere lucernae. Non sic euenit prudentibus, ignea non sic Lumina, nec derat uasis oleaginus humor. Sed mora dum trahitur sponso tardante, relaxant Spe uigili, somnoque natantia lumina condunt. Dum terris mediam nox intempesta per umbram Incubat, et Coelum fuscis circunuolat alis, Vox ruit extemplo tonitrus et fulminis instar, Surgite nuptus adest, exite cubilibus omnes Huius in occursum, tu protinus excita surgit Pro se quaeque, suam et concinnat lamapda uirgo. Tunc ad prudentes fatuae dixere sorores, O, partem uestri nobis liquescere lampas. Quin potius referunt, ne forsan desit utrisque, Ite ad mercatum, praecioque paretis habendum. Illicet approperant, et deuolat arthere nuptus, Lampadibus manus illa coit praecincta paratis, Connubiale sacrum subeunt, hymenaeaque secum Gaudi, laetitiamque, et ianua clauditur altis Postibus, emuniunt aeterni limina uectes. Postremo reliquiae glomerant, ac ralia dicunt. Ah Domine has aperi nobis a cardine ualuas. Nescio uos equidem dedit his responsa suprema. Aduentus igitur memores estote futuri, Stent oleo flammae, uigilent ardore lucernae, Est ignota dies et enim latet horaque Nuptae. Sicut enim patriis Rex ut secessit ab oris, ❦ Octo dedit famuli impensa talenta uocatis. Primus quinque tulit, duo deinde secundus, at unum Tertius, ut sua cuique capax industria suasit. Primus abit lucri studiis intentus honesti, Hinc data quinque sibi pepererunt altera quinque. Et duo qui coepit, duplam dedit is quoque fortem. Ast unum, quia forte fuit contentus in ipsa Occuluit, Domini et defossum condidit aurum. Qui simul ac rediit longo post tempore, seruos Accersit, ratio quibus haec subducta refertur. Primus enim pondus duplicati protulit auri, Tradita quina sibi, lucrataque quina recenset.Macte bona uirtute puer, meus euge fidelis Pauca super, nunc Sume meo bona plurima regno, Ingredere huic inquit, laeto te imisce triumpho. Proximus accessit simili uirtute priori, Nam duo dupla dedit, Dominus collaudat utrunque, Prosequitur merces ambos, nec adorea dispar. Tum prodit defossor hebes et inutilis una Debitor ille mina, Domino qui talia fatur. Nescius haud ego sum, quam corda ferocia gestes Durus homo, nam non tua semina demetis aruis, Quae tua teque negant sparsisse sub horrea condis, Id metuens abii, multa simul obruo gleba Ipse tui seruans argenti pondus et Auri. Ecce uides, ius summe tuum. Mox aestuat ardens Pectus heri, et tali conuincit crimine seruum. Serue male atque piger, non nescius esse fateris, Me metere id quod non sparsit mea dextera semen, Et mea non nostram super horrea ponere messem. Hac ratione meum sed oportuit omne metallum Commississe uiris campsoribus, unde reuersus Ipse auri usuras petiissem, et foenora sortis. Tollite mnam sterilem, quae munere fluxit inerti, Ignaui e manibus serui, et date dena tenenti, Quisquis habet, quod adhuc pluri magis auctus abundet. Atque expers uidetur eo, quod habere uidetur. Et seruum, uecors et inutile dedecus, illum Proiicite, exterior quem mox absorbeat ignis, Fletus ubi, horrendoque alternat frigore torpor. Quum uero portis Coeli descendat apertis ❦ Agminibus plenum stipantibus aethera Christus, Nubibus ingenti tum maiestate sedebit. Omnibus astabunt populi de gentibus omnes Huius ad aspectum, quos in diuersa gregatim Seiunget loca, pastor ut abgregat ouibus haedos, Dextra serus oues, haedos a parte sinistra. Rex ea tum dicet conuersus in agmina dextrae. Huc genitore meo beneculti huc tendite ciues, Regna parata diu uobis ab origine mundi Percipite, esurie mea nam confecta suprema Membra refecistis pastu, sitiundaque potu. Hospes et ignota peregrinus ab urbe uagabar, Excaeptus tamen, et uestris sum fotus in Aulis. Me quum nudus eram, uester contexit amictus. Coeperat omne meum languescere corpus, et aeger Spiritus, at uestri me tum praesentia fouit, Et tetro positum sub carcere grata reuisit. Vnde animae tantae dulcedine laudis ouantes, Haec responsa dabunt. Quando te maxime regum Vidimus affligi tantis a cladibus? Usquam? Anne famescentem te pauimus? Et sitibundo Pocula praebuimus Domino? teque hospite fulsit Nostra domus? tanton ornata est corpore uestis? Te en laborante langore, et carcere clausum Visimus? his magni dicet regnator Olympi. Dico equidem uobis (hoc quod meministis) egeno Vos fecisse meis minimis e fratribus uni, Id fecisse mihi. Tunc parti obuersa sinistrae Ora ferens, illis haec uerba nouissima dicet. Me procul aeternum maledicti abscedite in ignem, Qui Ditem atque malos in Daemonas usque paratur. Namque famem passo mihi pabula nulla dedistis, Pocula nulla sitim, uestrisne penatibus hospes? Nudus et abiecta fuerim donatus Abolla? Aut ubi decubui languens, aut carceris antro Delitui intrusus, uos men uisistis amici? Ast illi referent. Quando te uidimus ulla Clade premi? Dominum potuque, ciboque carentem? Hospes ubi? quonam fueris nudatus amictu? Quis langor tenuit? Quis carcer abercuit astrum? Nosque ministerio defecimus ab duce tanto? Vltima tum responsa ferent a iudice summo. Quamlibet haud accaepta habeat non nulla minorum Vnus ab iis, nec me quicquam caepisse faterbor. Tunc in supplicium fex illa horrenda gehennae Corruet aeternum, iusti sine fine uiuent. ❦ Nunc age sancte tui genitor me sanguine nati Imbue, purpureum large mihi funde cruorem, Omnis terra nouas ferat hinc ad sydera messes, Ferueat his aestas, seges horrea surgat in alta. Iam mihi uita tuus faecudi uulneris imber Impluat, et totum tua me modo purpura tingat, Verberibus signa mihi uerbera, uulnere uulnus. Duc uia me tecum tua per ludibria raptim. Qua communis amor me uester inebriet, ut te Prosequar, inque tuum tecum traducar agonem. Hoc consummer ego, si in te per uulnera migrem Lux mea, si septena mihi signacula pandas. His super eloquiis fatalibus ore peractis Ambrosio, haec iterum sociis praedicit Iesus. Scitis ut has bidui sol postquam euoluerit horas, Expectata nouum faciat solennia phase, Sanguine uirgineo prodeturque aedita proles, Vitaque figatur ligni suspensa gaballo. Interea capita aedituum coiere nefanda, ❦ Atque senatores inimica sub umbra atria Cayphae. Et consulta ferunt, ut Christum fraude, doloque Comprensum occidant, ast hoc ubi festa diei Lumina praetereant, insit ne plebe tumultus, Tum fera Tisiphone summum de uertice crinem Vipereo, stygia dirum de gente Marassum In Scariotei coniecit pectora Iudae, Vnius e Christi bissenoque ordine caetus. Concitus hinc abiit in principis atria Cayphae, Iam penetrat foedi praeceps ante ora senatus. Munere me quanto o, proceres donare uelitis? Vt genus hoc hominis tradam, sic improbus inquit. Hoc ubi peccatum peccato, et crimine crimen Miscuit, arte ferox infanda, et iunxit Erinnys. Proh scelus exultant in crimine, uenitur auro Iustitia, et uili Christus uenalis in aula est. nummos dare tot pepigere, quot olim Argenri argenti Iosepho infensi fratres pro fratre tulerunt. Proditor hinc Iudas quae nam opportuna darentur Tempora uenatur sceleri sine murmure turbae. Tertia iam supra denas euoluerat umbra, ❦ Martia luna sacrum Pascha, et lux alma parabat, Azima tum quom prima dies apponit edenda. Sedulus hinc Christo feruenti pectore Petrus Mittitur, et grati candoris amabile lumen Ioannes, sociis optatum ut Pascha pararent. His ait ante urbem, primaeque ante hostia portae Quidam humero undanti uobis erit obuius urnam Inflexa ceruice gerens, uestigia cuius In quamcunque domum concesserit, ite secuti. Dicite tunc Domino qui praesidet aedibus illis Nomine sic nostro, mea nam prope uoluitur hora, Te penes accumbam celebrando hoc tempore paschae Cum sociis, uos ille sua in caenacula ducet Ampla, super tripodes ingens strato aequore mensa Astat, ibi quascunque dapes aptate necesse est. His illi auditis actutum iussa facessunt, Nec quicquam secus euenit, quam dixit Iesus. Iamque instructa domus fuerat, quom plena cadentem Luna Sioneo prospexit uertice solem. Christus oliueti solymos a monte penates Quom subit, et coetu cinctus discumbit amico. Qualis olympiacis rutilat sol aureus astris, Et duodena regit stellanti sydera gyro, Se totidem caeli portis effundit apertis, Esse quiem Pascha hoc ardenti mente cupiui Tunc ait, ante crucem patiar quam morte cruenta. Talia (fabor enim) non plus libabo, sed illud Ipse bibam, caeli quod regno implebitur olim. Deinde manu pateram coepit spumante lyeo, Grataturque patri, sociisque propinat, et insit. Accipite hanc, et uos inter partite uicissim. Nec mihi post usque a uenturi tempora regni Quis ferat ullius latices e germine uitis. Conscius extabat quia funeris hora propinquat, ❦ Trans mare qua rabidum. saeui et fera marora ponti Transeat ad patrem, mundo trans aethera uicto. Quos habuit, tum fine suo dilexit amantes, Nam postquam rite est et foedere pascha peractum, Et concepta furit rabies in pectore Iudae, Ausi immane nefas, miti lupus accubat agno. Hic tamen haud ignarus erat se posse paterna Omnia quae conclusa manu sunt, unde profectus Quo redeat Deus, exurgit mox ordine coenae, Comminus atque suos alacer deponit amictus, Exsinuatque manu quae caepit lintea, tunc his Cingitur, et tepido latices infundit aheno, Poplite nixus humi, tum procidit ante lutosos Sorde pedes, caepitque lauare, et tergere linteo, Quo praecinctus erat, Mox ut Petreiia iuxta Astitit ora deus, sic substitit ille locutus. Tu mihi crura leuas o rex hominumque, deumque? Id quod ego faxo, modo nescis, scire licebit Postea, respondet Iesus, simul ora reclinat Cernuus, immundo lauet ut de puluere Petri Ipse pedes, ast ille magis, magis ille reclamat. Non mihi Christe pedes unquam non ipse lauabis. Ni te Petre tua modo sic a sorde lauaro, Nulla futura tibi mecum pars inquit Iesus. Expauitque Simon tonitrus et fulmina Christi, Laxauitque pedes, Christo se deinde remisit, Quin caput atque manus, et me quoque prolue totum, Sic ait, o mundi rector, respondit Iesus. Sat loto mundare pedes, ut totus ab omni Labe uacet, sed uos mundi non protinus omnes. Puluerulenta pedum postquam uestigia lauit, Induiturque forensia, prorsus et inde resedit. Incipit, haec scitis que uobis munera faxim. Prosequitur titulis me uester coetus honestis, Et bene, fungor enim, quo nomine nuncupor, atsi Ipse magister eram uester, dominusque uocabar, Vestraque summissus uobis uestigia laui. Sic quoque debetis uos inter mutua gratis Obsequia exercere, pedesque lauare uicissim. Haec exempla dedi uobis eadem ipsa daturis, Exercenda meos interque docenda fideles. Dico equidem, quod seruus hero, quod apostolus ipso est. Se mittente minor, quam uos ea nota beatos Efficient, fatis eadem si nosse probetis. Non ego uerba loquor de uobis omnibus ista, Quos pater elegit mecum, probe nomine noui. Sed me implere decet ueterum praesagia uatum. Vescitur is qui pane meo, calcanea contra Me sua dira ferox inimica mente leuabit. Haec ubi dicta dedit, praecordia concitat ingens ❦ Spiritus interior, turbato ac pectore fatur. En equidem caetus uestri qui tradar ab uno, Et manus ecce rapax ausa hac accumbere mensa est. Consternata cadunt sociorum corda futuri Ancipites, animique pauent, et singula tentant Ora uirum, quis nam ille foret scrutante tumultu, Pro se quisque timet, sibi forte instare tremendum, Dirum imite nefas, alterna et uoce petebant, Nunquid ego rabbi sim proditor ille cruentus? Quae manus hoc mecum est intigier ausa Catino, Illius est inquit scelus id molita nefandum. Porro ego pro serie scripturae incedo, sed illi Vae, per quem natum tradetur uirgine germen, Non nasci satius fuit illi matris ab aluo. Hic immane tegens in pectore uirus Echidna, Vt Lupus inter oues simulato uellere profert Ballatum, mene o, Rabbi, talem esse putabis? Ore tuo dicis, tua uox te accusat Iuda. Interea maesti Ioannis amabile Iesu In gremio Domini caput a ceruice recumbit. Quale nitet malum foelicis in arbore rami, Et sese uiridi foliorum protegit umbra. Innuit huic Petrus, quo posceret, ille quis esset Proditor? ergo iterum caput ad coeleste reclinat Pectus, et exquirit quis proditor impius ille est? Ille est quoi panem mea dextera tradet inunctum, Dixit et intinctam Cererem porrexit Iudae. Post ipsam penetrat malus effera pectora Daemon, Christus ait propere quod iam moliris obito. Haec ignota fuit toti sententia mensae. Continuo egreditur Iudas, et pallida noctis Luna per umbrosas sua lumina texerat alas. Purgata hoc mensae perfulserat area monstro, Electos inter quum talia fatur Iesus, Qualia lux purum super aera lumina mittit. Vt proles hominis diuino inclaruit astro, Veraque in ambrosiae mare magnum fine sine ullo, ❦ Tota per immensum dulcescere coepit amorem, Fecit inefandam sociis epulantibus escam, Dona quidem miranda suae memorandaque coenae. Sumpta manu panis sacrauit ut azima frusta, Fratribus ipse suum corpus porrexit edendum, In uerbi uirtute, quibus sic totus inesset, Hocque sacrum fieri celebre et memorabile iussit. Quo creat ex nihilo mundum, quo semina rerum Condidit ore deus, generatim et saecla propagat, Se de pane facit, qui uita est, nosque per ipsum In se conuertit, sacrae haec dulcedine mannae. O, pietas o, summa ducis dignatio nostri, Quippe uiam inuenit, qua nos sibi corpus in unum Necteret, intrepidus licet huc quis iussus inibit? O, uita hac rape me illecebra, et de corpore transfer In te, tum uolucri penitus me interfice mundo. Mystica deinde manu calicem data pocula sumit, Sublimesque oculos super aethera sustulit altum, Grata patri referens libamina, quae dedit illis, Atque ait, hinc iam quisque ibat, noua nanque per ipsum Foedera testamur, meus est hoc flumine sanguis, Qui propter multos expurget inusta profusus Mentibus humanis stygio peccata ueneno. Hoc celebrate mei memores, hoc pignus amori Exemplarque mei per grata piacula sunto. Salue sancte calix, en ablue nostra precamur Crimina, nos etiam pro tanto munere munus Suscipe, quicquid enim sumus, id tibi rite dicamus, Et licet indigni, tamen haec tua gratia dignos Efficiat, cupidumque tuos transmittat in artus. At socios inter contentio laeua cohorta est, Quis foret inter eos maior, quis denique princeps. Sceptra ferunt istum uariis dominantia morem Gentibus inquit eis Iesus, regumque potestas Has super indulget titulis, et nomine gaudet. Non ea sic o, uos agitet tam saeua cupido, Se qui maior erit, munus gerat ille minoris, Sitque ministranti similis, qui stemmate praestat. Nonne suo est maior mensae conuiua ministro? Cuius ego medius uos inter munus obiui. Iam iam uos contra nox ingrauat ista tenebras, Efugietis enim, et mea signa negabitis omnes, Vt canit, et coelum cui consonat omne canenti Enthea ueridicus Malachiae carmina uates. Percusso palantur oues pastore fugaces. Quum uero exurgam Galilaeam praeuius ibo. Tunc ait imaptiens ardenti pectore Petrus, At tua diffugiant omnes, ego signa tenebo. Tu uero huic Iesus nimirum nocte sub ista Ante suis bino quam canto applauserit alis Gallus, ab ore tuo ter me nouisse negabis. Altius astitit ore Cephas, ac talia fatur. Quin morerer tecum, nedum te nosse timerem. Sic quoque tota cohors constanti uoce locuta est. Rursus ut exarsit diuinum numine pectus, ❦ Flammea melifluis haec fudit flumina labris. Filioli dulces, mecum mora paulula uobis, Me quaeretis ait, sed quo proficiscor euntem Nulla sequi uobis data copia, nulla facultas Stat modo, iamque nouae mandata nouissima legis Accipite haec animis, dilectio ferueat inter Vos, et talis amor, quali uos semper amaui Primus ego, hoc et uos certetis amare uicissim, Hic insigne meum, et lecti nota candida amoris, Hoc apprima meus notescat in agmina miles. Mundus adhuc modicum propria me luce uidebit, Non ita uos, et enim me luce uidebitis alma. Nulla pium pectus tristis fera turbet abyssi, Vlla nec insana formidine terreat umbra, Sancta fides haerere deo est in nomine Christi. Stat domus una mei Genetoris, et atria mille Ampla tenet, multos amplectitur aethere diuos. Ipse paraturus uobis loca, sydera migro, Rursus ab aetheria uos uisere sede reuertar. Tu simul aeterno mecum uos glutine iungam, Sic ubi uersor ego, uos hic simul esse necesse est. Non uos destituam patriis uirtutibus orbos, Hinc abiens, ad uos iterum mox ipse redibo. Pacem lego meam, pacem do iuraque pacis, Non ut mundus edax elargior illa perinde. In me si uobis amor, et meus ignis inesset, Gaudia non desset, et ab hoc quod in aethera migro Ad patrem, aeternis qui sydera torqueat habenis, Qui me maior adest, hominis qui filius exto. Expedit alta meus uobis ascensus ad astra, Spiritus aetherio nec enim paracletus Olympo Ad uos actus erit, si non ego sydera trano. Praecipuus est ille potissimus ardor amicis, His dare se, et dulcem cum sanguine fundere uitam. Haec mando uobis, ut mutua flagret in omni Corde accensa Charis, nostrum si numen amatis, Custodite, tenent ea qui seuare parati,Quae mandata meo mihi corde medullitus haerent. Nam quicunque colit, seruat praecepta colendo Ille meo fit amore ualens, semperque ualebit. Vos mihi fida cohors, et suaues estis amici, Si uester prius haec mandata facesserit ardor. Ne uos mundus amet, me illi scitote priorem Esse odio, nec enim mecum mala regna cohaerent, Nec seruos dominis maiores esse fatendum, Vt me uos etiam ferali Marte lacessent Me propter, quoniam latet hos quo nomine mittor. Vda quidem lachrymis ut fonte rigabitis ora, At mundus contra gaudebit, et anxia mentis Tristis erit facies aegroto pectore uobis. Vestra sed anxietas in gaudia uultibus olim Laeta serenatis omnis conuersa nitescet. Haud aliter mulier partu concussa propinquo Quum gemit, et tristi pro corporis angitur aestu. Sed postquam enixa est foetum, dolor euolat omnis, Nec meminisse potis pressurae gaudia propter, Quod nouus aetherias homo luminis exiit oras. Ac uos moeror habet, uorat, obruit, et premit alte. Ast ego uos iterum uisam, et iucunda uoluptas Mecum erit in uobis, hanc nemo tollere possit. Haec libuit dixisse, mari quo portus ab alto Et tranquilla quies uobis in me esse patescat. Vos quia tempestas instantibus astra procellis Vrge agens hyemem contra, considite Christo, Qui domito mundo feror altum uictor Olympum, Haec ubi dicta dedit, mensa sublimis ab acta Eleuat, et secum socius chorus astitit omnis. Tunc oculis coelum, et sublato ad sydera uultu Incipit, omnipotens genetor uenit hora propinquo Fine, tuum celebra natum, celebrandus ab ipso, Cuique potestatem populorum, te iura dedisti. Vt quicunque mihi datus est te auctore, fruatur Me, quae coelicolis aeterna est gloria diuis, Haec autem sanctis aeterna est gloria diuis, Vt te cognoscant ueraci numine solum, Me quoque, qui terris tuus est legatus Iesum, Ipse ego celebrem feci terraque, marique, Atque opus omne simul, quod te tribuente recaepi Vt facerem, perfecta dedit tuus omnia Christus. Lumine nunc igitur quo te pater ante refulsi Quam mundus fieret, tua iam mihi perfice Templa. Nam manifesta dedi in populos tua sancta uocatos Nomina, terrarum mihi qui coiere per orbem Te donante, tuos et me lactante fideles, Sermonemque tuum qui seruauere, fidemque. Omnia quin etiam mihi tu quaecunque dedisti. Cognouere sinu per me fluxisse paterno, Per me , qui tua uerba pio sub pectore figunt,Me nouere tuo ueracem lumine lucem. Hos cape iam, et defende tuo mucrone tuendos, Te preco, haec tua nanque duci mihi castra parasti. Vt mea cuncta quidem tua sunt, tua nostra uicissim, His quibus infulsi celeberrimus omnibus unus. Non rogo pro mundo, de quo commigro per altum Trans tua lucis iter stellati sydera coeli. Hos quibus instat adhuc statio, et tentoria castris Nostra colunt alacres, serua pater alme uerendo Nomine custodi mihi quos in regna dedisti, Sint (ut nos) unum, tecum quos ipse tuebat. Nemo ex his periit, nisi tetri filius orci. Non precor ut tollas hos orbe, sed hoste maligno Eripias, et enim gens haecfuit incola terrae, Sicut ego, sanci hanc igitur uirtute suprema. Et genus hoc sanctum pater hac uirtute foueto, Et quaecunque tuo surgent e semine gentes, Quaeque meo credent in nomine, protege, serua. Vt sint una domus, coeatque in numine nostro. Sicut ego sum luce tua, tu lumine Christi es. Vt credat, coelo quia me demiseris alto Orbis, et omnis eo clarescat lumine sanctus. Vt consumet amor quos glutine copulat uno.Sicut ego tecum, sic his ego iungar in unum. Sicut et una sumus nos uirtus, Vna potestas. Cognoscat mundus quod sim demissus ab alto Te generante deo, quod et illos diligis omnes, Sicut in aeterno me diligis ordine natum. Quos mihi summe pater dederis, uolo sumere mecum Vt sint, atque tuam uideant in me esse lucernam, Qua tuus ardet amor caeli prius omnibus astris, Quam lux ulla sinu magni radiaret Olympi. Non te iuste pater gentes nouere profanae, Ast ego te noui, nec non hi te quoque norunt, Me quoque te missum norunt, his nomine patrem Tempore te feci notum, faciamque futuro, His mecum ut sit amor quo te transfusus amabar. Inde foras abiit diuina laude peracta, Egressique ducem socii de more sequuntur. Ille noua uirtute nouis inuictus in armis Ibat, in audito qui praelia Marte gerebat, Tartara quo, et totum terrarum uincere orbem. Iuit et alcides inuictae robore clauae Terribilis, stygis et terrae fera monstra donauit, Solus et immensos tenuit ceruicibus axes, Brachia magna super magnis, et numina diuum. Nec tamen est magnus Christi per clauiger umbrae. Iam deus irriguae nemorosa per aequora uallis Cedrorum, rapido quam interluit impete torrens, Praedia Gethsemani ad cliuum transmittit oliuae, Intrauitque ortum, campi qui praeiacet orae. Non ignara loci fuerat mens impia Iudae, Saepe quod hoc Iesus coetum conferre solebat. Huc iterum mihi sancte pater foelicius adsis, ❦ Inque meo confige tuum tibi pectore natum, Mutua quem mea iam penitus praecordia portent. Mox alia rescinde mihi, uia sola salutis Gloria sola mihi sit crux, signacula cordi Pone meo totum rorantem sanguine Christum, Quem sit habere satis, nihil extra scire laborem. Da pater ingentis fluctus euoluere belli, Qui scopulo hoc fracti, quantaeque umbone procellae, Exequar, internis et quae assiliere sub antris, Telaque dira tuam tot, quae stinxere pupillam. Ah tua quae passa est fraterno turbine proles, Relligio quae sola meae data, normaque uitae. Tabescam hac scoria, duram quia crimine mortem Intulerim Christo, superis et flebile funus, Puluis humi tanto Domine terraeque, polique. Sic tua nos superis claementia reddidit astris Morte dei dignos? Et sydera lapsa refecit? Sicine complacuit tibi? iam mihi corde liquescat Sanguis, et ardentes exurant pectora flammae, Spiritus ut dulcem nil praeter spiret Iesum. Hoc omnis mihi nacta quies, et uita beata est. Hic quo prima lues euaserat astitit orto, Vt uitam nobis, unde est mors orta pararet. Considite hic inquit, donec pro fratribus orem, Vosque orate, malae ne per stygis antra labatis. Tum procul ad iactum lapidis processit, eumque Subsequitur Petrus, gemii zebedaeaque fratres Pignora, quos secum comites ductabat Iesus. Hic iras omenis animo collegit amaro, I noua ab aeterno pro iusto membra reatu, Et super ipse suae posuit praecordia mentis. Vnde dolor tristis coepit percurrere, tanti Pertaesumque mali, quo protinus ossa pauescunt Intima, quae tales fudere e pectore uoces. Assiliunt animam fluctus, agitantque procellae, Tristis et usque minas ad morte moeror aceruat. Sustineant animi pondus, uigilentque parati, Et mecum sic state uiri discrimine tanto. Haud procul inde loco cessit, genibusque subactis Proruit in faciem, corpusque extendit arenae. Tunc ait, Abba pater mihi talia transige si uis Pocula, non porro mea sit modo sacra uoluntas, Sed tua, fusus humi tali est sic uoce precatus. Vt redit, ac lapsos uidit destertere fratres, Sic ne Simon inquit te unam uigilare per horam Non potuisse simul mecum? uigilate precante Voce uiri, infesto ne uos uoret Orcus hiatu, Promptus adest animi idem corporis ardor. Hoc abiit dicto, rursusque precatus eodem Sermone est, iterumque redit, rursusque profundo Inuenit somno fratres urgente grauari. Surgere quos iterum, uigilare, orareque iussit, Nec tristi responsa dedit mens obruta cura. Rursus abit, necnon eadem repetita rogabat, Ore preces alto, prolixaque flamma micabat, Omnis ea toto sub corpore mysticus humor Intonuit Christo, terram quoque proluit imber Sanguineus, roseoque cutis sudore liquatur. Nam magno apparent in pectore bella gerenda, Et cruor inuicto Christi pro nomine fusus. Concertanda premunt ardenti praelia pugna, Atque metum magnae gemitumque dedere cauernae, Armato fatalis aequi ceu milite uenter Foetus, et ingenti belli discrimine uictor, Quom stetit, et Danaos in Pergama transtulit acres. Protinus humano uenit ut deus ora Michael, Pulcher ab arce poli, et dios spirauit odores. Tum grato aspectu moestum solatur Iesum, Quo mentem patriae strinxit pietatis imago. Magnanimumque ducem saeuum exortatur in hostem, Praelia syderias recolit pugnata per arces, Desertasque domos, et sydera lapsa recenset. Vt desolatas homicidae fraude ruinas Sponte reconcilet uitali fixus in ara, Regna triumphali statuat suspensa trophaeo, Cuius in aeterno uictoria regnet Olympo. Talibus angelica sublimis ab arce Michael Solatus Christum coeli super astra uolauit, Ora leuat Iesus lachrymis abstersa cruentis, Et redit, ac fratres heus o, dormite quieti Mulcet (rursus eos. postquam mora facta) uocauit, Sat iacuisse, uenit magni grauis hora furoris, Vt rapiat Christum sontis manus impia monstri, Me tradentis, adest et enim, consurgite, eamus. Interea luxere faces, et murmur ab umbris Auditus, magis atque magis clarescit, et horror Ingruit, excutiunt somnum, rapit arma iuuentus. Qualis Amathitem pacato gurgite Ionam Quom ratis euexi flatu spirante secundo. Fluctibus acta repens euertitque aequora turbo, Tindarides micuere faces, et spumea ducto Murmurat una salo, nautas timor excitat ingens, Incumbunt operi, uorat acrem bellua Ionam Dux Erebi subiit sceleroso inductus Iuda, Ceu thorace, duas agitans in bella cohortes, Praesidi una quidem, sed principis altera mystae. Sunt his tela sudes, accinctaque comminus enses Arma, faces quatiunt. inclusaque lumina cornu. Proditor his Christum mentita per oscula Iudas Signaque, sacrilego ferus indicat ore Magistrum. Hic uentura uidens in se est quaecunque profatus, Exit in occursum, quibus hoc. quem quaeritis inquit? Nazareth auctorem referunt florentis Iesum. Lampada has et enim lux Christi et signa fefellit, Sed se sponte sua manifesto nomine prodit, His, ego sum dicens, hoc illa ut fulminis ictu Versa retro fusos fluxerunt arma per hostes, Nomen ab euentu, res et diuina patescit. Talis mille uiros arrepta strauit aselli Mandibula Samson, et uictor uomere Sangar, Aut uno extinxit fortissimus impete Dauid. At fecit uitae praesentia surgere lapsos, Vociferat, magno galilaei a monte Taboris. Iam pridem uobis ego sum professus, eundem Me modo profiteor, quem quaeritis, ecce uidetis, Ergo eos (si me uultis) sinite ire sodales. Hoc perfecta dedit dicto promissa parenti, Iactatusque mari Ionas, fluctuque tumenti. Signa dedit Iudas, et proditor oscula fixit, Oscula foeda Ioab, fratri quae dixit Amasae, Quale Caime tuum crimen decussit Abellem. Ait ea tum Iesus non aspernatus, amico Ore uenenatam quin est affatus Echidnam, Cuius in ore nefas simulato immane retexit. Framea tum Petri uibrata a uertice summo Auriculam dextro deiecit tempore Malchi, Malchi pontificis famulantis in aede uetusta, Non tali auxilio nobis opus inquit Iesus Petre, reduc enim uagina, aut siste paternum Craterem, mihi quem genitor dedit ipse bibendum. Omnis enim miles, qui iniussus strinxerit ensem, Ense periturus poenas dabit, arduus Aether Non mihi bissenis legionibus inferet arma? Vna si tantum Genetorem uoce rogaro. Integrat hinc tactu auriculas, et uulnere sanat. Vincit amore odium, saeuos quo pugnat in hostes, Iura nouae legis, praedictaque perficit auctor, Impia tum miti conuersus in agmina uultu, Siccine ut infestum me contra arma ista latronem? Mene ait apprendi Synagoga hoc Marte decebat? Nonne recens templi populos ego sede docebam Vos apud? inque dies, adeo ut me nemo teneret, Vestra sed hora uenit, caliginis atra potestas. Inuadunt, subito conuoluitur agmine Christus. Ah quid ago? huc atque huc iactor, capite auferor illuc? Hei mihi dirreptum quo prosequar ordine Iesum? Quis deus ablato spiret modo numine carmen? Adsis castalio pro fonte et Apolline, nostris Funde fluenta genis uberrima passio Christi, Tu mea musa, tuos heu nunc mihi pande labores. Corripuere lupi rabidis ut faucibus agnum, ❦ Factrices strinxere manus terreque, polique, Vincla quibus sontes scelerum posuere suorum Impia, quae nostro deus es pro crimine passus, Nexibus indignis qui uincula digna piauit, Aeternumque pii sacrauit foedus amoris. Ecce deus trahitur, libertas capta ligatur, Ducitur optatam pius en Isachus ad aram, Vinctus ob inuidiam fraternae bilis Ioseph, Abreptumque sibi fera pessima foedat amictum. Qualis auara suum uinclis innodat amantem Dalida, pro fuluo Sansonaque uendidit Auro. Hostili socii Christo sub fauce relicto Diffugiunt omnes, en quo moriuntur inulti. Cum duce iactabant qui uelle occumbere morti Nuper, at hoc prenso procul ah uaga terga dederunt. Solus it (heu pietas) ut furcifer actus ad urbem, Dat poenas insons, alienaque debita soluit. Proximus omnis abest longe, procul absta amicus. Pellitur huc, illuc urgetur, et impia uexat Turba ducem raptim super aspera saxa, uiaeque Torrentem rapidi bibit Cedronis ad undam. At procul insequitur lassi uestigia Christi Sindone nuda leui qui membra tegebat ephaebus. Hunc inimica cohors tenuit, sed nudus amictu Euolat abiecto manibus, longeque refugit. Qualis adulteria diuulsus fauce Iosephus, Se male amantis herae chlaena diremit omissa. Quis furor iste nouus leuis o, gens? haeccine pridem Regi uota dabas undantibus agmine palmis? Haeccine saeua deo uenienti Osanna canebas? Vrbs ingrata manus et candida colla reuinctum Excipis, o, facinus dirum, premit undique sanctum Tempestas, ille instar ouis tacet hostia uictrix. Prima domus petitur, falsusque examine iudex, Anna socer Cayphae, labenti maximus anno Qui fuerat praesul, tum crimina sanguine iungunt. At duo deproperant haud longo frigida tractu Corpora post Christum, quibus anxia corda, metuque Pectus anhelabat trepido, et sine sanguine uenae. Alter adit propius, penetratque per atria uictor, Pontifici notus. post limina restitit alter, Quem prior inmissum de postibus allicit intro. At scelerum gurges inhiauerat Anna nefanda ❦ Fraude uiam, si quid mentiri examine posset. Ergo iubet Iesum adduci, poscitque coacti Iura sodalicii, quae dogmata seminet ultro? Qui sic respondit. Mundo mea lingua patenti Ore palam sonuit, me tum Synagoga docentem Audiit, et templum, quo uis coit omnis Iudae, Nec quicquam occulto docui, quid quaeris ab ore Verba meo? quin posce uiros ea cuncta loquentem Qui uidere, calent, atque ii mea dogmata pandant. Talia dicenti manus impia deuolat ori, Incussoque genam signauit uerbere palmae. Haeccine pontifici tute responsa dedisti? Trux ait ingrato sanatus uulnere Malchus. Vnde dei fuso manauit sanguine nasus. Diaque syderii, rubuerunt lumina uultus, Proh dolor an solis par sit, lunaeque labores. Ad similem sceleri tanto? quum splendidus alto Deficit ore nitor mutato luminis astro, Terraque defectum tantae stupet anxia lucis. En Christi uirtus innotuit alma ferentis, Et doctrina uiae, et mundi patientia uictrix. Sustinet hoc ictus umbone, referque uicissim Ore salutifero sceleri haec responsa proteruo, Si quid ego fando deliqui, teste nocentis Argue delictum, sin, me cur coedis acerbe? Ecce dedit se diua manu maxilla profanae, Tristibus ut threnis uates Anathonte canebat, Victima sed trahitur uinclis ad limina Cayphae, Quo stygii coiere duces, orboque senatu Excetra tartareis insibilat atra colubris. It uiduus domino Petrus, maeretque, sed illum Hinc stimulabat amor, timor hinc retrahebat inertem Longo interuallo, sequitur tamen, atria tandem Inuolat. Et mystae feralem principis aulam. At globus hic capta ueluti Leo diuite praeda Improbus exultat, sistique ante ora senatus. Incubuere neci Christi, consulta feruntur, Prouocat unanimis falsos sententia testes. Prodibant ultro multi, nec crimine quadrant, Defecere malo reprobi scrutamine reges, Deserit, et causam fallax examen iniquam, Crimine testis herae iustus damnatur Ioseph. Melchias ad mortem trahitur Susanna malignis Iudicibus, Babylon foedis dat testibus aures. Et duo postrema ueniunt in parte profanis Testibus in Christum scelerata calumnia surgit. Quippe uirum insimulant, se demolita daturum Templa dei, et triduo molita audisse loquentem. Hoc ui iudicium causae tam debile princeps Est animaduersus Cayphas, furor, iraque mentem Praecipitant, haud ille capit se deinde, sed alto Excutitur solio, saeuoque impellitur aestu, Prosilit, et Christum sic increpat, ore silenti Confutare putas hos? qui te comminus urgent. Ille tacet, nec enim tenebras hac luce capaces Esse uidet, qua sancta dei constantia uires Exerit inuictas, et magno robore uallat. Quoque magis mutit, magis hoc fuit aestus acerbi Principis, et tectis insibilat hydra uenenis, Si qua locum fraudi uia det, rimatur, et instat. Prouocat ergo loqui, ei iurandi iure coegit, Christus origo dei tu ne es, responit Iesus. Fatus es anne ego sum, post haec tamen ipse uidendus Filius est hominis uobis in nubibus ingens Aetheriis alto ueniens a uertice coeli, Ad dextram patria tum maiestate sedebit. Hoc ubi tam purum uiuaci numine lumen Extulit exosus tenebras, excanduit amens Pontificis furor, et sacrum lacerauit Ephoton, Quo cecinit uentura sacris praesagia mystis. At regalis honos, decus iuiolabile, sanctum Vsque decus Christi trabeata ueste manebit. Interea scisso princeps exclamat amictu, Blasphemauit, atrox scelus, execrabile monstrum, Testibus haud opus est ultra, patet omnius, ingens Audistis facinus, quo dignum? quale uidetur Commeruisse nefas deus hic? tunc hydra trisulcis Oribus insonuit, reus est hic mortis acerbae. Nex uitam increpuit, lucem nox atra, diemque, Illicet impuris Christum spuit hydra uenenis. Inque obscaena deum foedantibus ora Saliuis Exonerant, udoque trahunt pulmone cruenta Sputa cateruatim foecundae Daemone fauces, Stat uultus, turpi et facies quasi mersa procella Excipit obiectum ceu mixta grandine nimbum. Euge patris supremus honos, et gloria tanto Expedias iter electis ad regna triumpho. Crimina multa uirum per multa piacula soluas. Non satis est muco uultus foedasse serenos. Ora tegit derisa dei uelamine coeca Nox, a sole nitor, neu gratia fonte beato In se uersa fluat, sic obiice duplicat umbras.Hac ignominia scelerum uelamina tollas, Emungas animos, et mucida crimine corda, Exemploque face nos hoc in bella paratos. Caedebant alii caput, atque eburnea colla, Est adeo colaphis ceruix onerata profanis, Primorumque lues in nos euicta parentum. Ast aliae uultu palmae, utque incude sonanti Malleus insultant, intentaque brachia pendent Iactibus alternis, repetitaque uerbera figunt. Stat facies immota, sedet uelut aequore cautes Fluctibus in mediis pulsata sonantibus undis. Tunsa per ora cruor labris et naribus uber Irrorat, tegmen mixto mucore cruentus Humectatque manus impuras, impius hostisCrudescit magis, et liuens tumor in cute surgit. Mox alia ex aliis instaurant arma ministri. Insurgunt iterum capiti noua praelia sancto. Per ludibria dant alapas, o, maxime uates Cuius hic est efare tuo et cane tempore flictus? Multaque cornupetae iactabant ore cerastae. Ingeminant ictus, et uersis uerbera pugnis, Ii barbam uellunt, aut flauos uertice crines. Opprobrant illi, fit plebi abiectio Christus, Haud secus Ascalon delusum Samsona risit. Ah quis ego saeuos potero memorare labores? Ne rogo, ne tantum uos o, saeuite ministre, Hactenus ista satis rabies, et coeca fuerunt Imperia in Dominum, sat iussa maligna senatus Insontem laesere, meus meus error, et omnis Impietas meruere necem per uulnera acerbam, Nunc mea uos istas in uiscera uertite uires, Me me ad sum o, proceres, ego crimina talia gessi. Deferor hinc scalis, et in atria trudor ab alto, Hic quia frigus erat, medio qua plurima campo Turba sedet, crepitatque focis Vulcanus inustis. Exoriturque aliud miserabile, sydus Olympi Qui modo Petrus erat, uilem dedit arce ruinam, Vnius Ancillae deiectus ab ore furentis. Namque hunc illa uidens obtutu fatur iniquo, Nazaret hic etiam fuerat cum principe Iesu. Protinus ille suum negat immemor esse magistrum, Ore palam cunctis, aut hunc si nosset Iesum. Conscia mens trepidi stimulis agitata timoris Stare nequit, tacito sensim fugit atria gressu. Mox stetit, ut seram plaudentibus excitat alis Auroram gallus, dum personat aethera cantu. Tunc alia ut tristem uidet hic ancilla morari, Atque apud astantes Iesu uocat esse tribulem, Abnegat hoc iterum, uix unaque fluxerat hora, Atria rursus init, repetit quoque frigidus ignem. Inuasere uiri sine robore debile pectus, Hic in Oliueti uidisse hunc asserit orto Cum duce deprenso, Petro hoc ait ille neganti, Quin Galilaeus ades, et te tua dissona prodit Lingua, sed abiurat, detestaturque Magistrum Petrus, et insonuit cantu super aethera Gallus. Ast oculi Domini, conuersaque lumine flamma Irradiat Petro, tenebrosaque frigora soluit. Ex templo memori praesagia pectore uoluens Ternaque cum Galli bino periuria cantu, Ingemuit, mox et tristem fugit eminus aulam, Vberibus lachrymis, et fletu pastus amaro. Laus et Dedicatio / Doni Quinti / Deo PatriSancte pater, quem res hominum, et genus omne fatentur ❦ Esse deum, sed non tua mox et lumina credunt, Aut genuisse putant aequalem numine Christum ,Quem canimus Iesum tibi nos, et rite dicamus, Vt tua sancta fides in te sic nota fathiscat, Vtque tuo gentes et regna in sine nouentur.Da pater, hocque nouum per me tibi perfice carmen, Veridicosque tui Iesu mihi pande recessus. A cruce funde deum, et diuini sanguinis imbrem, Surgentem in populum, et Mundo ostende redempro .Iacobi Boni Rac. Donum Sextum Pastoralis / Tibiae Iesu Christo dei filio dedicatum. (Intellectus).Oceano interea plenissima Luna refuso Conditur, extinctis stellata nocte Lucernis, Moestaque supremum timuerunt sydera finem, Quum uitae et mortis tellus expauit Agonem, Obstupuitque dies, et uersa luce refugit. At mors infernis accincta doloribus instat, Sollicitatque duces solymos, et tartara miscet. Conuenere trucem furia cogente senatum, Sacrilegi mystae, quibus infula constitit auro, Et precio uenalis honos, sacrasanctaque sedes, Et scribae, quibus est templo cathedrata facultas, Moseo et strident infixae cardine claues. Canicies et honora senum, sed laetifer aetas, Et plebeius apex, Acherontia signa secuti, Si qua morte uia possint extinguere uitam, Consiliis ineunt, decretaque tristia firmant. Duceret at contra uita ut de morte triumphum, Arte noua bellum molitur, et induit arma, Pro thorace uirum, qui praelia uinceret acer, Nostra sub humana qui uulnera carne piaret, Languidus et nostros langores ipse leuaret. Arcessunt igitur tetro de carcere Christum, Concilioque deum mortali ueste latentem, Stare iubent, haud ille decor diuinus, ut olim Ore nitet, non illa sacri reuerentia uultus, Sed tumor, et liuor, commixtae et sanguine sordes, Et decus illa sacrum uulsa est coma, barbaque foede. Mox illum in laqueos urgent ex ore doloso Poscentes utrum rex est, ut uera fatentem Romani imperii peruerso iure trucident, Seque patridii scelerato crimine damnent. Tunc ait, hoc uobis ego si modo luce probaro Clarius, haud ideo mihi uoc credetis, et idem Si qua petam, non ulla mihi repsonsa dabuntur, Nec me libertas per uos captiua remittet. Filius hinc hominis magno sublimis Olympo Porro in sede dei dexra, et uirtute sedebit. Impia tum linguis exsibilat hydra trisulcis, Filius ergo dei es? ego sum uos dicitis inquit Iesus, ab hoc sancte dicto scelus arripit ansam Iudicii, praeceps a quo sententia fluxit, Quod rex ille dei proles opere, oreque luxit. Tunc iterum Iesum rapiunt, et uincula collo Ferrea dant, urgent manibus post terga reuincis. Concursus inter Pilati ad praesidis aedes. Latratus inter uarios, it uictima mitis, Derisusque fatur uexante satellite Christus. Proditor ast immane nefas ut uidit Iudas, Paenituit facti sceleratum pectus acerbi, Hinc repetit proceres, atque aera cruenta retractat, Et precium iusto pro sanguine in aede reiecit, Crimine confesso, cui maius crimen adhaesit, Nec potuit redimi uitae auctor Daemone Iuda. Stare nec hic tanta pro mole grauante barathro, Nec synagoga suo resipiscere coeca reatu. Ergo expes ueniae et solaminis ater Iudas Mente ruit tota, tristi quem sorbet hiatu Tartarus, inuisam suadens abrumpere lucem, Et fugit in laqueum, quem tum pro morte pararat Efferus, atque gulam nodo sibi fregit adacto, Quum patruit iactu deformi, et fune pependit. At subito ruptus patefacto uiscere uenter Fit uia damnato tristes Acherontis ad umbras. En habe quos usus precio Scariota petisti, Iam bibe auare fluens stygiis fornacibus aurum. Impius in Christum collegerat aera sacerdos, Aera, necem, scelus, atque nefas operata malignum. Terruit unde metus, ne corbona sanguine nummi Foedetur, quem cum diffundere nulla retardat Relligio? nec se foedari crimine cernunt? Saeua sacerdotum feritas, et auara libido. Decernunt igitur precio hoc in ualle propinqua, Siloes qua stagna natant. Quem figulus agrum Possidet, hospitibus mercari in funeris usum. Nomen Acheldemae memorabile sanguine Christi Fundus habet, cecinere pii quem carmine uates. Iamque dei Matris miseras illapsus in aures Nuncius, inque animam crudum defixerat ensem. Dum praesaga graues in pectore uolueret aestus, Et dum sancta deos ex se dea parturit omnes, Immensique grauant hanc corde dolente labores. Nulla puerperii, quin nec simul omnis in unum Vis collata potest tanto paresse dolori, Quo fit uera parens dominum, quos Christus adoptat Morte sua, partos aeterno in corpore fratres, Infoelix igitur perculsaque uulnere mater Euolat, et solymas moestissima uenit in arces. Solantesque ruunt comites, ululantibus illa Aethera lamentis, et sydera quatibus implet. Sic ego te cernam Iesu mea uita dolentem? Sola quies animae potuisti linquere matrem? Afflictam matrem potuisti linquere Iesu? Ast ego te (quamuis miserae data copia matri Extremum affari) nequeo sine uiuere nato. Heu terrae ingratae manibus data praeda profanis. Siccine nate libet? prius heu cur non tua mater Aut saltem hoc tecum laeto decumbat acerbo? Quo periturus abis. Matrem miserescite uos, o, Iudaei, miseram nato me iungite Matrem, Vniusque duos inter partite dolores. Vt sic ipsa mei poenas, et uerbera nati Alleuiem, uobis in me crudescere fas sit, Dum graue supplicium minuam partita uicissim. Vel me pro nato (si fas) absumite totam. Quod si foemineo leuis est in corpore sexus, Nec libet hoc, saltem licea uestigia nati Defatigata sequi, solemque uidere cadentem. Quo sequar? ah te nunc animae mea portio moestae, Nate doce, neu sancte tuam modo desere matrem. Tu quoque tantorum genetor miserere dolorum, Porrige magne tuum supero munimen Olympo. His simul, atque aliia orabat, et ora rigabat Fletibus, in lachrymas soluisset saxa, ferasque, Cumque truces toruis, mollisset tygribus ursos, Flendi etiam superis esset si copia, flerent Coelestes, illo concussaque numina fletu. Labitur infoelix, illam ni robore uallet Interno genetor, frustra tam membra labantis Fulsissent, animam dolor extinxisset hiantem. Dumque fouent illam sociae, et solantur anhelae Singultu, strepitu concurritur undique magno, Auditur Iesum damnatum ad funera duci. Sibila clamores, Coelum simul omne remugit. Accelerat globus, arma micant, et terra resultat Pulsantum pedibus, miserae tremor ingruit horrorque. Hic inter socias ubi matrem uidit Iesus, Fluxit humi, lapsae collo sonuere catenae. O, pietas, o, mole noua sine fine dolorum Obruta mens, o, sol spectacula qualia cernis. Heu heu non satis est Christo sua paena ruenti Corpore, non satis est matri sua paena, labascunt Numina, plus quam si toto ruat aethere Coelum. O, crudelis homo uideas en crimina quanti Ponderis, illa Deum uexant in funera lapsum, Illa Dei matrem sternunt heu uulnere quanto. Non illi, sontes ea nos at fecimus ipsi. Interea dum sic fusus procumbit uterque, Aerunnaeque premunt ambos, et sorbet amaror. Hinc stimulis urgent, et tractis colla catenis Ire iubent Christum, pronumque e puluere uellunt. Nititur ille genu duplici cum pectore tolli, Brachia nam manibus uinctis in terga retardant, Apparitor eum donec tellure leuauit. Hinc matris comites corpus miserabile tollunt, Annixosque tenent artus, ea uersa per agmen Semianimi uultu rorantia lumina mittit, Sicubi conspiciat natum gemebunda uirago. Armatos iter uinctum mox aspicit, ille Truditur ut properet, trahiturque sonante catena, Nec deformatos potis est agnoscere uultus. Hei mihi sic inquit miserum te nate uidebo? Haeccine diuini est facies ornata decoris? Conantemque loqui defecit lingua relapso Corpore, suscaeptam comites in tecta reponunt. Postquam pontifices Pilati ad praesidis aedes ❦ Aflicto traxere sequentem corpore Christum, Incircumcisi romanaque iura tyranni. Abstinuere pedes polluto lumine sacros, Ne sua foedarent uestigia, sanguine sed non Continuere manus iusto foedate rapaces. Pontius addictum morti Pilatus Iesum Vidit ut, inde foras extra praetoria fertur, Cuius et accusent exquirit fraudis eundem? Exclamant alto quibus infula uertice uitta Sacra caput duplici sub inani stemmate fulcit, Ni ueterator homo tibi cur sic traditus esset?Iste malifactor per nos excussus ad unguem. Inuidiae radix, ingrataque funditus o, gens, Filia mendacis Synagogae, et sponsa Barathri, Sic sanctum laceras o, perfida mente rebelli? Posce Palestinam, latos percurre recessus Omnis iudaee, galilaeaque curre per arua, Cerne uias eius, uestigia singula cerne, Diuina si luce nitent, testamur easdem, Et benefacta uirum per tot collata phalanges, Teque ream mendax o, tanti nosce furoris. Sufficit examen uestris si legibus inquit Pontius, hinc pariter sententia iure sequatur, Tollite, conficite hunc, sceleri nec parcite tanto. Non licet hoc nobis, dedit huic responsa sacerdos. Nam sua fata deus sic est sortitus Iesus, Euoluitque uices, quas iam praedixerat auctor. Criminibus falsis alii latrare, nugasque Tendere mendaces, iste est subuertere ritus Gentiles ausus, Christum se condere regem, Pendere caesareum docuit prohibere tributum. Pontius his iterum fetrur praetoris in Aulam, Euocat huc Iesum, quem si rex esset, ab ipso Scire petit, Iesus responsum tale tyranno Reddidit, a te ne hoc memoras? aliis ne doceris? Nunquid ego huic inquit praeses iudaeus? iniqui Pontifices, et gens tua te mihi tradidit ultro, Qua te fraude notant? qua labe fatebere sontem? Non mea labentis sunt regna fluentia mundi, Quod si mortalis domini mea regna fuissent, Vidisses forsan pro me certasse cohortes, Quas habeo, nec Iuda tibi me traderet asper.Nunc autem mea uis minime hinc est fatur Iesus, Natus ad hoc ego sum, qui lumina solis adiui, Vt tester uero, cuius quicunque coruscat Lumine, uoce mea trahitur, quoi Pontius inquit, Quae ueri est ratio? uerum qua luce nitescit? Protinus hoc dicto repetit iudaea citatus Agmina, principibus causamque excusat apellis, Eruere insontem cupiens a turbine Christum. Inualuit populi fragor, insonuitque procella, Tetraque centiloquis exclamt hiatibus hydra Talia, iudaeam populos conciuit in omnem, Quos usque huc docuit Galilaeis actus ab oris. Hunc ubi Pilatus sub apellae iure tyranni Audiit, ac regno natum, intra tecta remisit Herodis, qui tum solymis erat aedibus hospes. Hunc autem Christus postquam stetit ante cupitus, Laetanti toto est gauisus pectore princeps, Nam quaedam sperabat eo data signa uidere, Propterea multis praesaga oracula Christi Scitatus, frustra surdas tentauerat aures. At templi proceres instant, et fraude maligna Vrgent assidui, resonat latratibus aether, Vincla tenent humilem, taciturnique oris Iesum. Vt uenator ouans cinctis indagine syluis. Haesit ubi caprae genus intra retia Dama, Vociferante furit fremitu, praedamque silentem Circumstat, uacuas ingens it clamor ad auras, Latratusque canum rabido ferit aethera rictu. Haud aliter saeuit populus, stat ut agnus adactis Forpicibus Christus, quoi ferreus opilio instat. Herodes ubi nulla uidet responsa, nec ulla Signa dari, se nec saltem proprio ore tueri, Spreuit eum, spreuit totque agmina mente superba, Et super indutum niueo delusit amictu, In tua iura iubet tibi quem Pilate reduci. Hactenus hos inter reges hostile fremebat Dissidium, sed tunc animis sociantur amicis. Pontius interea praeses uocat omne furentis ❦ ncilium Concilium populi Christo ad se rege reducto.Offertis mihi uos hominem, quem nulla seueri Iudicii censura notat, nam excussa patescit Simplicitas ab utroque suae modo iudice causae. Iudice uos inquit testes Herode, reatu Supplicii nullo nobis damnante remissum. Infremuere simul proceres, emissaque uibrant Spicula linguarum, saeuo tonat ore Megaera. Quem nihil illa mouent, adeo stat fixus in almo Robore, Trinacriae qualis iacet insula ad omnes Aeoliae flatus immota sonantibus undis. Non sic Pilatus, sed in illo flucutat aestu, Bassibus emotis tremit, icto et uertice nutat. Despectum stimulat uerbis, ut tela reuulsis Perfringat iaculis, et turbida nubila soluat, Praeside sed Christus multu mirante tacebat, Et meditante uiam, si qua unguibus eruat uncis Insontem, munus populo Paschale petendus, Iam prior ipse petit, iam Barraba pestifer urbis Seditio, innocuus populo et datur optio Christus. Barraba pontificum iussu leue uulgus iniquo Barraba conclamat munus solenne daretur. Ast ubi signa uidet manifesta, nec antea uisa Dis memor antiqui gesti super aethera belli. Hunc illum regem, uictriciaque . horruitarma horruit arma Impetit horrendus consortem praesidis, illique Irruit in stratu super aurea fulcra cubanti. Terrificosque ciet uisus, hinc excita surgit Procula Pilati coniunx, et talia mandat Dicta uiro ferri, ne quid caue laeseris illum, Sanctus enim est, causa hac nimio sum territa uisu. Hinc omnino uolens illum dimittere praeses Concitus, et diuam mundi turbare salutem, Haec ait. ingratae Christum quem remur Iuda, Quid faciemus ei? gens, o, quid me aspera censes? Tolle cruci, modo tigna leua super ardua fixu, Intonuere simul, resilit clamoribus aether. Quo ruis infoelix, o, gens heu, Daemone tristi Deterius. peiusque profanis, optio Christus Illis, latro tibi, prae uita mortis et auctor. Ille quid, aut quando, uel cui commisit iniqui? Membra uiri (reboant) alta cruce fixa leuato, Circunstant te Christe canes, obsesse maligno Conuentu, diras in te tua uinea uoces Torquet, ut in syluis rabidus leo rugit opacis. Pontius ut uidit quod nil prodesset, atrocem Sed magis irritet uesana plebe tumultum, Barraba tum populo donatur carcere liber. Vt manibus iusto scelus omne a sanguine lotis Credit et excussu Pilatus, et ore fatetur, Iuda sibi et natis ueniat cruor iste precatur, Quaerit ad huc illis in fluctibus ire per altum, Et Iesu lacero saeuum placare furorem Pilatus mortem uel sic arcere supremam, Corripiatur ait flagris caedendus adactis. Illico lictor atrox hunc arripit ungue cruento, Virgineosque suis denudat uestibus artus. Qualis rore micat coelo concaepta sereno Gemma relucentis diuulsa e cortice conchae, Cuius pulchra manet tereti cute et orbe uenustas, Candidus apparet formoso corpore Christus Talis, et omne decus niuea de carne relucet. Atque illum adductis manibus post terga reuinctum Alligat haerenti duplicata fune columnae. Syderium pulchro qui coelum lumine uestis, Floribus et terrae sua quaeque uirore decoro, Omnia qui uestis. qui prata coloribus ornas, Cui nihil infractum, nec extricabile quicquam, Heu scelerum te uincla ligant, et flagra meorum Ah tibi dura parant spoliato in uerbera multa. Ergo meo si tu pro crimine, totque flagella Suscipis o, bone dux, et tot delusibus ardes, Suppliciis, et morte meos purgare labores, Quid miser ipse tibi tanto pro munere pendam? Nescio, sed multis mea fletibus ora rigabo, Dum mihi dulcescas animo hoc illapsus amaro, Meque hoc extemplo mea uita per omnia formes. Interea fasces, et uirgea flagra ministri Expediunt, accincta truces et brachia torquent. Tunduntur sancti repetitis ictibus artus, Atriaque efractis resonant a carne flagellis, Defessis alii subeunt, aliisque cruentant Verberibus, alios infigunt ictibus ictus. Plaga super plagam contuso uiscere pellem Vndique dissoluit laceram, cruor undique rorat, Candida liuescit permixto sanguine nubes, Atque hominum in mortem scelus induit omne cadendo, Vinceret ut, decor omnis abit se corpore toto, Flagrant e torto dum tonsae uerbere carnes, Dum coquit ossa dolor, confractaque membra labascunt. Quid memorem hic uatem? quem diua Bethulia uidit Arboris ad stirpem manibus, pedibusque ligatum? Phassurius seu quem neruo percussit iniquus, Brachia tum lassi tot per tormenta ministri Collapsum tereti soluunt a marmore Christum. Vestibus inde suis languentes induit artus. At noua portantem ludibria postibus amplis Affusam excipiunt praetoria lata cohortem. Rursus et incipiunt alii saeuire furores, Arrepto Iesu, fracta cute uestis adhaesis Vulneribus trahitur, tumidosque exulcerat artus, Purpura coccineo chlamydem circundata limbo Ducta super, sedit regali irritus amictu. Ecce sinum uino, conpressi et sanguine botri Pallia Iuda lauat bosraeo tincta rubore, Hisque cruentata graditur formosus edomo, Iuncea praedura quoi spicula cuspide texta Imponunt capiti, regni diadema futuri. Hocque ut erinaceus spinis horrebat acutis, Pulchra sioneo de uertice filia regis Huc salomonis ades, uideas diademate quali Dura suum regem mate Synagoga coronet, Quale manu sceptrum? uacua quod arundine gestat, Ille salutatus iudaei regis honore, Quoi genibus flexis illudit miles adorans, Alternatque ferox alapas, et ab ore cruento Tetra uenena uomunt, ab arundine uapulat altus Vertex ille dei, sumi thesaurus honoris. Intrauere caput spinae, fluit undique riuis Destillatque cruor circum foedata per ora, Permixtus sputis, en est rubicundus ut uua Pressa manu, cuius superauit lilia candor. Pontius ire foras extra praetoria Christum Iussit, et ipse prior se fert, ac talia fatur, En misere afflictum uobis adducimus illum, Saeuitium satis, et ratio quam postulat ultra, Ecce patens homo, sarrano chlamydatus in ostro Progreditur, fixis redimitus tempora iuncis. Tum magis infremuere, furorque ardescit hiantum, Fige cruci, iam fige, nefasque execrat, atillis Praeses ait, iustu uos huc configite, causa Nulla mihi, satis hoc examine constitit insons. Illi tela uomunt, ore et iaculantur acerbo, Debet lege mori, quia cum mortalia gestet Membra, deum sese lingua iactauit inani. At uerax hic lege deus, rexque esse probatur, Vae tibi quae atroces dabis o gens impia poenas. Lazarus hac superas lingna reuocatus in oras, Haec lingua est calamus, sinaeo a uertice pangit, Horruit unde magis Pilatus, et intima Iesu Accito repetit praetoria, quaerit origo Quae sit ei? Christo responsaque nulla ferenti Rursus ait, mihi non loqueris, quem rite potestas Est penes in te omnis, qua te seu tollere tigno Sublimem libeat, seu uinctum absoluere possum. Christus ad haec, in me iuris tibi nulla facultas, Nec fas esse potest, nisi desuper, ille cerastes Maius crimen habet, qui me tibi tradidit atrox. Pontius hinc igitur studio contendit inani, Liberet ut Christum rabidae de fauce procellae, Ni fremitu populus, ni tam Synagoga reclamet. Caesaris esse negas hunc si dimitis amicus, Caesaris imperio sceptrum regale repugnat. Praeses amicitiae sub caesaris ire periclum Expauit, regemque foras educere iussit, Ipse tribunali secto de marmore sedit. Ante diem Paschae uenturum luce sequenti, Sol prope ad aetherias penetrauerat igneus arces, Tunc irrisa deum iudaea per agmina regem Pontius ostentat, populus cruce tollite fixum Ingeminat. praeses uestrum cruce figere regem Mene ait impelli? Rex haud nisi Caesar habendus Est nobis, sacrae responsa dedere tiarae. Abnegat ipsa suo regi iudaea rebellis, Et sibi romani sceptrum nisi caesaris esse. Iccirco praeses formidine ductus auara, Tradidit his Christum configi in cornua tigni.Haud mora corripitur, tabeaque exutus, amictus Induitur proprios, et collo recte ligato Ducitur ingenti scapulas super arbore pressus, Fert humero regni uenturi insigne trophaeum. Vt puer Isaac monstratis intulit aris. Panduntur legis mysteria, sacraque uatum, Sidonio fert orba uiro duo ligna Sareptis, Intertexta madet picto sub tegmine palla Talaris, fuso simulati sanguine Ioseph. Panditur hoc serpens atque Aenea uipera signo. Vesteque cum grauida dependet pampinus uua, Enatat ad lignum Iordane emersa securis. Apprensaque humero graditur cum claue sacerdos, Duxque noui populi Moses nouus, et noua uirga. Hoc ligno dulcescit aquis Marathus amaris, Omnia quo Christus suspendit crimina terrae. Concursus populi tota ruit urbe frequentis,Hinc ignominiam uariis insultibus augent. Et duo supplicii ducuntur in aequa latrones Exitia, ut fures inter sit iniquos, christus Christus Par quoque uel similis sceleratis furibus esset. Pondere sed quanto grauius uexatus anhelat Sub cruce tam uasta. collum cui fune satelles Astrictum tracta uix heu suffocat eunti. Multa laborantem quamuis hunc turba sequatur, Pars tamen illa lutum, pars haec conuicia iactant, Fitque cibus cineres, et amara absynthia potus, Cantica derisus, et laus infamia Christo. Eduxere graui mersam maerore, procella Oppressam comites in tristia funera matrem, Quae deducit aquas oculis solaminis expers. Ah quis eam tanto medicari uulnere possit? Quis maris instar ei pectus sedabit ab aestu Commotum belli? Lunam quis luce carentem Sole laborante, et moerentia sydera toto Placabit coelo? tunc has super ethera uoces Ore ferens, imo gemitus a corde ciebat. Vos, o, qui pedibus loca terrae, seu mare uastum , euentu rerum penetratis in omni, Pupibus puppibus Huc oculos, uestraeque acies aduertite mentis, Si qua meo par est similis ue aerumna dolori? In me tela dei furor exarmauit. Et ignem Intulit ossa super, desolatamque reliquit, Vt dominus uentura mihi meus ille canebat Infirmata ruit tristi mea turbine uirtus, Dum iuga multa premunt, laquei et ema colla grauantes Torculare mihi botris calcatur acerbis Inualuere suis in me clamoribus hostes. Et rapuere meam dirrepti palmitis uuam, In me oculos intende pater uenerande, dolentem Respice, dura meum ctassatur nausea pectus, Corque meum penitus uersum peruasit amaror. Caligant oculi lachrymis, et fonte perenni Exarsere genae, turbataque uiscera moerent. Siccine me miseram solarier? aure sonantes Insultant plausus, et inania sibila perflant. Hostile exultat cornu, quia fatifer auctor Praemeditata sui decretaque perficit oris, Ah uideas, animoque meo attende labores, Me quasi solemni furor hausit luce uocatam. Meque suo gyro conclusam felle coercet, Corythique grauis prolem in me exhausit amaram, Heu mea templa mihi qua sut disiecta ruina? At lamiae catulis exertis ubera mammis Admouere, locis uelut efferea struthio solis, Est omnis completa grauis nunc ira furoris. Hos angiportis, et per compendia questus Ore dabat, natique uiam praeuerterat aegra, Aegra suas inter comites, ad compita portae Vrbis eam sistunt, atque omnis deficit oris Halitus, et toto labefactae corpore uires. Hic tuba terribilem crepitu dedit aerea uocem, Et praeco indixit carmen ferale canorum, Inceduntque cruces, et flebile uoluitur agmen. Vt fures inter medius processit Iesus, Horrenti cinctus diademate tempora circum, Atque sub ingenti cruce pressos intulit armos Languidus, et sparso liuentem sanguine uultum Matris ad aspectum, sese uidere uicissim Proh dolor immensi per acerba strage dolorum, Cladis in extremae, postremi in fine profundi. Non secus ac coelum uerso si lumine noctem Induat, et magnum super aethera dulce deorum Nectar amarescat, felque imbuat astra decora, Primaque postremum sibi gloria dedecus ornet. Summa per ima ruant inuerso sydera mundo. Alter ab alterius duplicato uulnere rursus Lapsus uterque cadit, premitur trabe Christus adacta. Hic est ille deus, cuius sapientia mundum Componit, coelique potentia sustinet orbes. Virtutum dominus, mundique exercitus omnis. En hominem propter spectacula qualia gessit, Quale parauit iter, qualemque exhausit amorem, Iustitiae quanta hoc pietas efulsit in omnes. Si sibi si Matri pro nostro crimine talis Qualis erit nobis? tali si tramite coelum Ipse petit, quali miseros nos ire necesse est? At genus lachrymas agmen muliebre paratum Tristibus insequitur planctuque ululante querelis. Christus ut assurgens ultra processerat aegro Corpore, conuersoque haec ore sequentibus infit. O, Matres solymae, matrum quoque germina chara Parcite me deflere, super uos flete ad ipsas, Flete super natos, uester quasque edidit aluus. Namque dies aderunt, quibus illae talia dicent, O, uentres steriles qui non genuere beati, Quaeque sibi nullos lactarunt ubera natos. Incipient illo tum tempore montibus altis Dicere, uos utinam conuersa cadatis innos in nos O, iuga, nos etiam colles et saxa tegatis. Arbore nam uiridi si sic accenditur ignis, Arida quae tandem tum robora flamma cremabit? Haec ubi lenta gradu tardo uestigia duxit, Nam dolor, atque sua crux illum mole premebant. Stans igitur gemitum, et suspiria mixta profundo Pectore dat, leuat inde humero graue pondus onusto. Funestam interea uilla uenientis in urbem Ferre crucem Domini sunt dorsa subacta Simonis, Patris Alexandri et Ruffi. libicaeque Cyrenes, Quem patria aetherias in luminis aedidit oras. Iamque locum subiere iugi, quoi Golgotha nomen, Qui damnatorum tabentia corpora pandit, Horrendus uisu, et graueolentem spirat odorem, ❦ Hic tot ob exhaustos, et tot fera flagra labores Aruerat Iesu sub sicco lingua palato. Propinant illi mala pocula uitis amarae, Da Fatidicus sacro cecinit quae carmine uates. uid. Nec delibato calicis se proluit haustu. Mox et lictor ei raptos abstorquet amictus, Et spoliat corpus, lacerosque exulcerat artus, Dum trahit haerenti concretas sanguine uestes, Nudus et urentes ad frigoris astitit auras, Christus acu pellem, et ferrugine pictus hybera, Noas Iacche tuae dulcedine desipit uuae. Vnde pudenda nequam genitus deridet aperta. Plena dolore graui Mater miserabile uisu Affuit, heu quae te fera pessima nate uorauit? Hiccine uirgineus candor tuus ille beatus? Hiccine floris odor dixit diuinus honesti? Hic pater ille aries promissaque uepribus haesit Victima, sanguineis redimitus tempora dumis? Haec dicens capite ipsa sui uelamen honoris Coepit, et aegra sui circundat foemora nati. Matrem raptat amor, nati quoque matrem amorem, Alter et alterius pectus sic pectore torquet, Dum poenas poenis geminat, dum languet amore. Apparitor ea natum diuellit, et ipsam Deturbat, sociae secum duxere ululantem. Christus et ante crucem subducitur hostia sancta, Incubuitque solo, tunc se pro sontibus offert Omnibus aeterno patri immortale piamen. Inde repente manus ambas, et crura ministri Corripiunt, et tigna super posuere supinum. Malleus et claui punctis sonuere retusis. Tum primo dextram caeli quae condidit arces, Iustitiae quae regna tenet, quae lumina caecis, Quae surdis aures, et mutis ora resoluit, Per medium palmae horrendo transuerberat ictu, Ferreus unde trabem quadrato uulnere clauus Transit, et ruptis stillauit sanguine uenis. Membra dolore truci respondent, ossibus intus Obriguere suo contractae uiscere carnes. Et latus accurrit, reuolutaque brachia ad ictum, Hostili quo laeua manus ceruice pependit. Hostis ab amplexu sese explicat, unde sinistram Torquet in aduersum subducto pectore cornu. Illiditque caput, tum spicea iuncea subter Et durum capiti subigit puluinar acumen. Defecitque manus Christi, torquente ministro, Nec laeuum potuit contingere laeua foramen. Quid faciant? aut quo protelent ordine corpus? Recte ligant, et lata trahunt in cornua palmas, Brachiaque enodant, et cratem pectore laxant. At postquam signo manus est adducta secundo, Et confixa trabi pariter, sub pectora uenter Contrahitur, strictaeque suo cum foemore bases, Sic imum efugere pedes, et crura foramen. Nam lata distenta cutis super arbore, costae Astrictae costis, et dens quoque dentibus haesit. Ergo a calce pedes innexa fune trahentes Viribus extorquent, amotaque ab ossibus ossa Iuncturae laxant, et toto corpore soluunt, Et lumbi, et scapulae, costis et spina retexis Tenditur in longum, seditque in pectore mentum. At medias arcent, et in ima foramina plantas Malleus et clauus non uno perforat ictu. It cruor, et triplicem diffundit ab arbore fontem, Haud mora, uexillo nam rex attollitur alto, Solis in occasum, fixa cruce rupe cauata. Inde triumphalis supra caput additur altum Causa nescis titulus Pilato a praeside missus. Tres linguae hunc, terno uersu, ter nomine pandunt Inciso Iesu totius Regis Iuda, Ob quod pontifices ringi, ac deradere frustra. Vtque duos secum crucibus fixere latrones, Altior hos inter trabs est erecta cupressi, Eminet et medium Iesu sublime tribunal. Quattuor in partes a sanguine tincta ministri Indumenta trahunt. Et partem cuilibet unam, Sortiti tunicam pariter, quae desuper omnis Intertexta fuit, non filo tacta, nec acu. Fatidico cecinere pii quae carmine uates. Transfera confixo feratis uulnera clauis Illudunt. uariaeque insultant undique pestes, Praeterit ille caput quassans, et talia iactat, Vah demoliri templum qui te asseris ingens Posse dei, tribus idem et te instaurare diebus. Te modo met Salua, summo es si natus Olympo, A cruce desilias manibus, pedibusque refixis. Necnon pontifices, scribae, populique Senatus Talia sese inter sistentes ore fremebant. Qui reliquos saluat, sibi deficit ille, nec idem Se saluare potest, at si rex esse laborat, Expediat ligno modo se, et descendat ab alto. Vt credamus ei, si tam confidit amico Numine, saluetur, dixit se numine natum. Quique residebat custos in gramine miles, Seruabatque crucem, deriso apponit acetum. Tum uero hunc latro tensus trabe membra sinistra Execrat, ille simul ludibria torquet amara. Quem contra latro dictis his increpat alter. Tu neque iura times, neque numinis ulla uereris, Crux eadem diro quem plectit acerba reatu, Plectimur et merito nos, hic nil tale meretur. Tum subito ardentem Christi conuersus ad aram Intonat, o, Rex alme mei suprema memento Quum tua regna petes, haec praesens omnia mater Audiit, aegra sua pariter dum pendet in ara, Mente pia confixa sui per uulnera nati, Duplicat alterius crux altera pondere pondus, Hisque animam Christi pulsat mare fluctibus actam. Hic Matris sociae Christi crudelia flebant Supplicia, immerito miseranda uirgine luctu, Nec solamen habent heu tantis fletibus ullum. Quin et oliuifera quae uenerat arce uirago, Sanguineam complexa crucem, roremque cruentum, Flens haerebat ei, quia uulnera mente gerebat, Mortifero dirae sanantia ab Aspidis ictu. Interea dum bella gerit cruce uictor Iesus, Perdomat hostiles dum praelia sustinet iras, Et Martis praecepta sui, quem condidit auctor, Exequitur primus, primus cruce flammeus ardet, Conflictu primo dum feruidus excipit ictus, Postquam dextra manus ferro est transfixa retuso. His ignosce pater, licet haec immania patrent, Nesciuere tamen dixit, quo talia tendant, Et lachrymis, et uoce pium testatus amorem, Deinde beata dedit dextro responsa latroni, Et spem tam magnam nobis, et munus opimum, Tamque propinqua noui est largitus gaudia regni, Haud procul hinc media pendentis in arbore Christi Stabat amara parens oculis lachrymantibus. illumque, Immolat haud inuita deo, quin se ipsa dicabat Pectore prompta suo pro stirpe uiraginis Heuae. Et iuxta astabat Christi non ultima cura Ioannes, oculis efusum undantibus imbrem. Quos ubi prospexit, Matri sic inquit Iesus. Filius ecce tuus mulier. Sic deinde Iohanni, En tibi Mater adest, en quem canensis Iacchus Quem dedit unda piae monitu conuersa parentis, Filius huic uerax fit uerbo, Mater eodem Facta fuit nati foecundo germine uerbi. Iam medium lucis Phoebus superauerat orbem, Quum se funebri ferrugine texit, et omnem Insolita sub nocte dedit terramque, polumque. Mundus et ipse sui factoris funera luxit, Vulnera mutatoque exhorruit impia uultu. Pullato interea curru deuexus Olympo Sol ruit, atque ingens dolor horrida uiscera Christi Ossaque tormento circundata deuorat acri. Quum gemitu magno maiori uoce sacratum Aurorae insonuit carmen, prece questus, et imo Pectore conduplicat uocem, et deus intonat Hely Lamazabthani cur me deus optime linquis? Nec minus huc delusor adit, fremituque lacessit, Thesbitis ecce petit suffragia, flumina sicco Qui pede melota et corio transmisit ouino. Nescius haud fuerat, quod cuncta peregerat, et quod Consumata dabat uatum praescripta suorum, Arida lingua pios aperit sitibunda labores, Ergo forata bibax acri mersatur aceto Spongia, mox humili cicrum uelatur hysopo, Et Christo datur ora super sub arundine scissa. Vtque cibi et potus hausit, libamen amarum, Sic consumor ait, uatumque oracla peregi. Praeuius huic mortis pallor subit ora, grauescunt ❦ Lumina, tum dextrum ceruix accumbit in armum. Ipse graues oculos in coelum sustulit altum, Pallentesque genae lachrymis maduere caducis, Et uox ingentis clamore suprema secuta est, Qua manibus patriis animam commisit eunem, Spiritus euicta morte et tepida ossa reliquit. Concidit hinc flexo caput illud amabile collo, Cruraque pressa suo exanimum sub pondere corpus Complicat, inferiusque ruentia membra residunt, Et tendunt laxo laniatas uulnere palmas. Laetifer hunc alta speculatus ab arbore serpens Victus ad infernas cruce, conto truditur umbras. Horribilisque globus caligine densuit atra Inuoluens omnem terram, caelumque profundum, Saxaque concurrere suos collisa per agros, Scissaque dissiliere, tremor concussit Olympum. Pars ingens templi crepuit, tum nobile uelum Rupit, et a toto sacrorum arcana reclusit. A diis auditae uoces abeuntibus alto Aethere, ploratus, et lamentabile carmen. Et ueterum monimenta patrum patefacta dehiscunt, Excita sanctorum redeunt in corpora manes, Postquam surrexit dominus prodire sepulchris Visa (genus sanctum) sanctaeque apparuit urbi. Centurio attonito custos cum milite fixus Stabat ab aduerso, uisa qui morte tonantis Terrificis rebus per tota portenta secutis, Iste uir inquit erat iustus, diuinaque proles, Quam uehemens animam, quam uoce emiserit ampla. At procul haec matrum globus aspiciebat acerba, Et matris comite Christi, fidaeque ministrae. Quas inter Mariae Galileides, una minoris Altera maioris fuerat quae mater Iacob. Tum patricidae populi spectacula magno Obstupuere metu, simul omne reuertitur agmen, Territaque horribili feriebant pectora planctu. At Marie uirgo pulla circundata palla, Solis et orba sui radio cadit ante, crucique Haesit, odorato dans oscula plurima cedro, Fusaque sic roseo tinxit se sanguine Mater, Tollitur hinc, niueis extensaque brachia palmis Sustulit, alta uolens attingere uulnera nati. Ter conata pedes amplecti stipite celso, Ter reuoluta ruit, rursusque erecta sub auras Deficit, et socias inter collapsa recubit. Illam curat amor tantae langore procellae, Ni faciat, tot uicta malis extincta peribat. Iam iam pendentis nati miserabile corpus Spectaclumque uidens tam flebile, tota refusas Soluitur in lachrymas ululantibus ora querelis. Hei mihi morte dolor, mihi funere acerbior omni, Non licet ah te nate sequi me caede peremptam, Nam sine te mea uita mihi quae uita futura est? Quae mater, uel quis fuit unquam talia passus? Et potui superesse maris tot fluctibus acta? Quippe solum omne mei longe est maris aestibus impar, Ah matris meminisse tuae ne nate graueris, Tam desolatae matris, neu despice fratres Nate tuos, quamuis absint te in morte relicto, Respice qui crucis alta tuae sunt signa secuti. Haec dicens lachrymis extillat, et ora cruore Tincta lauat, pallens ut nati exsangue cadauer. Armati interea uenere ex urbe ministri, Cruraque fixorum bini fregere latronim. Sed non et Christi, quem flammea torruit aestas In cruce pendentem, prunis flagrantibus ardens Vssit amor, paschale sacrum per saecla futurum, Moseo ritu, non fractibus ossibus agnum, Immolat Israel nouus hunc, et sumit edendum, Ast immane minans latere effera lancea dextro Quamuis exanimi specus ingens hausit aperto, Vndaque Buzidae mundissima uatis inundat. En aperit latus arca noui noua pinea Noae. Ah tibi tum uirgo gladius Simeonis acerbum Intima semianimi flixit per uiscera uulnus. Heus quibus haec fragilis decurritur orbita uitae Per uariae fraudis discrimina, soluite fletu Lumina, liquatur tenerum iecur omne fluentes In lachrymas, et enim plorat dea, dii quoque plorant. En deus hic noster fixus per uulnera pendet Dulcia, quae fauum mellis dulcedine uincant. En aperit fontes et uino et lacte fluenteis. En homo noster adest, extentaque brachia nobis Pandit in amplexus, et in oscula colla reclinat. Eminet ast alte, stat cedro infixa cupressus, Palmaque uictrices attollit in ardua palmas, Emicat in summam uertex oleaginus arcem. At migra ut passer, te conde foramine petrae, Maceriae utque auro conspersa columba cauernae. Vnde tuum cum lacte merum bibe, concipe nectar, Ambrosius indulge fauis, tutissima pandit Se statio, et secura quies, arcanaque cordis Gratia diuini suauissima, amabile regnum. Supplicia haec sed acerba, luit Claementia sontesFixa duos inter, diuini exemplar amoris, Hinc iter in coelum nobis, hinc uita beata. Moestus in occasum lucis tendebat Apollo, Quum bonus et iustus decurio uenit Ioseph Diues Arimathias, et Christi dogma secutus, Iesu dona ferens a praeside corpus humandum, Attulit et munda niueum de sindone tegmen. Et comes it secum, succo Nicodemus amaro. Qui fert Myrrhaeo mixtas a cortice guttas. Hic ut adorarunt, pendentia membra trophaeo Deponunt, quae uirgo sinu suscaepit honesto. Mox ubi collapsos artus, et hiantia mater Vulnera conspexit, natique informe cadauer, Frigida membra fouens lachrymis ita coepit obortis. Tune meus flos ille mei mi nate decoris? Heu quo succissus, quo tam laceratus aratro es? Sic est fortis amor? potuit te extinguere? cuius Numine uita datur, tellus mare, sydera uernant, Heu deflenda dies, qua te sic orba querela Prosequar? aut quali luctu, quo funere natum? Vos, o, caelicolae lachrymabile sumite mecum Lamentum, semper lux isthaec flebilis esto. Siccine uestra domus reparari debuit? heu heu Me quoque cur miseram fatum nori hausit accerbum? Nam tibi nate libens animam comes ipsa dedissem. Plangite uos mecum solymae, domus inclyta regis, Plange sioneo fortissima uertice turris. Siccine rex uester fatis occumbit iniquis? A planta ad summum per flagra et uulnera caesus, Omnis enim uestri curata est plaga doloris. His mater simul atque aliis efusa fluebat, Et nati corpus lachrymarum fonte lauabat, At syris simul ipsa pedes amplexa tenebat, Et fascem Myrrhae super ubera plangit amatum.Plorant et Mariae, plorat gemebundus Ioseph, Funera doctisono luctu Nicodemus honestat, Ioannes lachrymosa trahit suspiria matris Eximius, quem cura coquit, tu corpus humandum Suscipiunt, unctum sub sindone lintea nectunt. Ast habitu assumpto superi lugubre canebant Carmen, et exequias domini comitantur honoras. Proximus ortus erat, cultuque uirebat amoeno, Marmoreaque tenens excisum mole sepulchrum, Imposito nondum defuncti corpore tactum. Fecerat ipse nouum Ioseph sibi, conditur illo A coelo et terra defleti corpus Iesu. Hunc stulti signis, custode et milite uallant. Dedicatio Doni Sexti ad Iesum Christum Dei filium.Christe triumphato qui tartara pandis Abyso, Manibus ereptis diti, coelumque recludis, Suscipe uictor ouans haec quae tibi scripta icamus. Mille per exhaustos et uulnera mille labores, Stat tua parta tibi uictoria Marte cruento. Conditaque occisi tristi pia membra sepulchro Nos ah regali luctu defleuimus Abner. Redde mari magno raptum super aethera Ionam. Redde cruentata laniatum ueste Iosephum, Vt mea iam uento conducas uela secundo. SAPIENTIA / Iacobi Boni Rac. Donum Septimum Tibiae Pastoralis Deo spiritui sancto dedicatum.pullatos habitus, o, Diua nouumque Proiicie proiice Indue uirgo decus, tuus en tibi laetus auernis Christus adest domitis, spoliato uictor ab orco Surrexit, cognosce tui uaxilla triumphi.At uos, o, Mariae galilaeides ite sepulchrum Visurae attonitis custodibus, ite citatae. Tu quoque Syri decus ueniae, turrita uirago I, properans, unguenta tuo fer diua Magistro. Nil opus hic uitae fonti quos fertis odores, Talia (ferte) pio monimenta litantur amori. Illuxit suprema dies post frigoris imbres, Tertia post bidui celeberrima uenit agonem, Post hyemem sudo rutilat solennis Olympo. Qualis adhuc roseo nunquam sol prodiit ortu, Gaudia tot terris nec tanta uidenda parauit. En lapis ingenti patefacto mole sepulchro Sponte resignatus domino surgente resedit, Terra solo tremuit, custodia territa fugit. Angelus en ales ardentibus assidet alis, Regna. ministerio Christi coelestia parent. Nocte dies haec una caret regina dierum, Vna dei atque agni per uulnera luce redundans, Gaudia perpetuo laetissima fundit abysso. Quae coleum, terramque beat, qua tollitur ardens Framea, ne terras sublimibus arceat astris. Laetemur, nobis superum plaudente chorea. Excitus elusis Samson custodibus arcis Abstulit euulsos adaperto limine postes. Stat super Aegyptum de carcere liber Ioseph. Lapsaque Iessidae surgit domus inclyta Dauid. Emersit Ionas, Phoenix extincta reuixit. Sol quoque qui densa latuit de nube refulsit. Postquam festa quies accenderat astra, parandis ❦ Prodiit unguentis muliebris ab aede caterua, Nomen idem cunctis, et cura uidere sepultum Marmorea Christum deflendo funere tumba. Et quum prima rosis Aurora rubesceret ortis, Candidus et tenebras inter lucesceret aether, Maneque purpureum uicino flaret ab astro. Quis molem immensam, saxumque immane reuellet? Obuia quis nobis ad Christum obstacula tollet? Talia dicentes ibant, tumulumque parentem Emotoque uident reuolutu pondere saxum, Et super hoc iuuenem decus immortale sedentem. Extemplo ut cursu penetrant in aperta cauati Marmoris antra, uident alium candore niuali Indutum, dextra tumuli de parte micantem Fulgureo uultu, muliebria corda pauescunt, Custodum trepidus timor horrida concutit ossa. Lapsaque semianimum per terram corpora fudit, Corpora rapta fuga nuper trepidante reuersa. Vos, o, faeminei non ultima gloria sexus, Ne trepiditate, pio quibus ardet amore beatum Pectus ait summo coelestis ab aethere missus. Anne salutarem qui uiae est auctor Iesum Quaeritis occisum? Gelida surrexit ab urna, En locus est uacuus, uicta quo morte quieuit, Pergite, et actutum mea dicta referte uocatis Principibus, necnon eadem quoque dicite Petro, Arua Tyberiadis galilea uolubilis orae Migrandum est uobis, ibi praeuius ipse uidendus. Haec ubi, mixta timor rapit inter gaudia mentes Foemineas, in amica ferunt se tecta uolantes, Notaque discipulos faciunt ea uisa per omneis. Hi uero ingenio muliebri haud credere quicquam, Somnia quin delira putare, et uana referri. Interea Petrum stimulis amor urget adactis, Concitus unde ruit cursu, simul emicat alter Fulmineis alis, et praepetis ocior aurae, Praeuolat hic, Petro et uestigia transit ardens, Primus et ad tumuli specus astitit ipse, nec intus Se tulit, inspexit sed lintea, solaque uidit. At prior hoc uacuum qui tardior inuolat antrum, Lintea seposita, et sudaria uidit in una Parte loci inuolui, diuino a uertice tegmen, Et qui primus erat subiit secus ille secundum. Visa uiris fecere fidem surgentis Iesu. Sacraque fatidici patuere oracula uatis. Mox ut discipuli rediere in tecta micantes, Ad tumulum Mariae, uacuoque haesere sepulchro, Ancipites, animi muliebri in pectore nutant, Stant consternati gelido sub marmore sensus. Qualis ubi efracta furto thesaurus ab arca Subtrahitur, stat moesta domus, circumque ministri Haerent attoniti fixis obtutibus Arcae. Ecce autem gemini niueis fulsere lacernis Ad Marias candore uiri radiante beato, Foeminea expauit uultum demissa caterua. Quoi dixere uiri, quid uitae in puluere fontem Quaeritis? aut lucem mundi iter lumine cassos, Non hic ille iacet, uita est a morte reuersa. Non uenit in mentem galilaeae Christus ab oris Qualia praedixit uobis, ut oportuit illum Principibus prodi sceleratis, et cruce figi. Rursus et in proprios exurgere corporis artus, Tertia quum nitidos aurora retexerit ortus. His dictis excussa solo salomaea refugit, Insequitur Ioanna comes, Zebedaeaque coniunx, Et syris lachrymosa secus monimenta resedit. Ah quo se uertet? dubitat, quo saucia quaeret? Nescit amore pio Marie, ploratque, doletque, ❦ Vt uultum lachrymis, animam sic pascit abunde. Cogitur ire, oculis iterumque uidere sepulchrum, Quo mens est affixa tenax in amore Magistri. Declinat faciem flexa ceruice decoram, Prospectumque capit tumulo, par fultus eodem Hinc atque hinc superum candenti fulsit amictu, Quo positi iacuit lachrymabile corpus Iesu. Dicunt o, mulier quid ploras? illa Magistrum Surripuere meum, nec quo posuere patescit. Interea a Genetrice fusa sua se Christus agebat,Surrexere dei, Marie conuersa retrorsum, Vidit ibi stantem, nec dum cognouit Iesum. Quid ploras inquit mulier? quem quoeris? at illa (Visus enim est olitor Christus) respondit eidem, Dic rogo si tuleris, quis nam locus occulit illum? Ipsa feram, manibusque mea procul arce locabo. At desiderio non ultra hanc passus Iesus Fraudari, proprio quin nomine nuncupat, illa Mox ubi diuina sensit se uoce uocari, Excussa lux nocte subit praecordia diuae, Procidit, ac dulcem uerso petit ore Magistrum, O, mi Raboni, mea lux, mea gloria salue, Ne mea, ne Marie dixi uestigia tangas, Ad patrias et enim nondum conscendimus arces. Vade, age diua meis haec nuncia fratribus affer. Namque mei sublimis eo genetoris ad ora, Et uestri, deus ille meus, deus is quoque uester. Hinc abiit, Marie ad socias se laeta recaepit, Quae carpunt inter celeres bona gaudia cursus. Protinus has Christus praecurrit, auereque iussit. ❦ Accendunt, super ima dei uestigia lapsae, Et tenuere pedes, et sanctum numen adorant. Tunc ait his, omnem procul hinc auferte timorem, Perge, age nunc mihi fida manus, mea certa reportes Fratribus et fer iussa meis, galilaea citati Rura petant, illic alma me luce uidebunt. Nec mora discipulis ea fert pia nuncia laetis Turris ouante dei Marie fulgore corusca, Ast Erebi euicti furit implacabilis ira, ❦ Agminaque instaurat, solymamque eructat in urbem, Impugnent stygio Christi qui Marte triumphum, Hinc iterum proceres armant in praelia mystas. Ecce autem quidam tumuli ex custodibus ingens Surexisse iubar, Christi quoque mira reportant, Tanta ducis lux est, tanta est ea gloria nostri. Hostibus ut mediis, mediis ut regnet in umbris, Nec tamen hae lucis capiunt, aut laudis honorem. Ego sacerdotum feralis curia motu Concita tartareo iri exitiale senatus Concilium uocat, orba duces sententia falsos Discutit, et multo mendacia comparat auro. Improba non satis est iniuria sanguinis empti In te Iuda, tibi fallacia uenditur auro. O, scelus, o, uani dementia caeca furoris, Solem odisse recens nitido quum surgit ab ortu Eniti fraudare die terramque, polumque. Testibus et falsis, testes euertere sanctos. Quos deus elisiis exurgens extulit oris, Et sua perpetuosi corpora surgere iussit. Quid Petri memorem lachrymas in gaudia uersas? Ore dei uiso, collapsaque uincla Iosephi, Marmoreo tumulo Christi qui corpus humauit, Quid iusiurandum? quo se deuouit Iacob, Quid reliquos testes oculatos carmine dicam? ❦ Ecce palestinam par qui tendebat Emaum, Per stadia a solymis distantem manibus arcem Sex dena, herculei quae condidit impetus oris. Hi simul alternis ardenti pectore Christi Fata renarrabant, et iniqua morte peremptum Deflebant. illis qui se comes addit Iesum. Quales pellei Nilo exundante canopi Quum duo candentes stagnantia flumina Cygni Linquunt, aurataeque petunt nemora alta Gesirae, Atque sui par ille uocat agminis, hosque Is adit, et tacito pennis secat aethera rostro. Creditus alter olor, non illis agnitus Ales. Talis ubi Christus praeteruolat aequora campi, Dux et in se socios interserit aequus euntes, Non amen hunc, quamuis oculis uidere putabant, Succisum nuper quem occumbere coede recenti, Immortale quidem ualuere haud noscere corpus. Tunc ait his, qui uos sermo uehit iste meantes? Quis tam maestus amor de pectore fluctuat aegro? Tunc sic unus ei respondet nomine Clophas, An tu solus ades solyma peregrinus ab urbe Sole sub hoc? quem dira nescis latuere cruentae Imperia, insolitis defletaque funera diuis. Quae nex illa fuit? cuius tam nobile funus? Hoc Christus, referunt illi, quis nescit Iesum? Quem populi uidere suae crucis arma gerentem. Ille prophetarum princeps erat, ille potentis Imperii dominus, lux oris et ille beati, Vt populos, sic ante deum decus omne ferebat. Hunc nostri proceres, et summi perfida mystae Concilia obliquo inuidiae liuore nefandisConfecere odiis, et praeside morte necarunt, Sic sperabamus populi ut foret ille redmptor. Haec super aetheriis rota tertia uoluitur horis, Post haec gesta, crucis post impia fata profanae. Nos et uisa modo quodam muliebria terrent. Coetus hic ante diem muliebris inire sepulchrum Ausus, et o, uacuo corpus non uidit in antro. Vidit at ille duos praesentia numina diuos, Aeterno Christum qui corpore uiuere dicant. Quin et nostrates iuisse uidere sepulcrum, His quoque non aliis ea testibus omnia quadrant. O, stulti quibus ille refert, et pectore tardi, Omne id credendis ediscite uatibus, illum Namque necesse pati fuerat crucis illa gerendae Supplicia, et Christum sic regna subisse paterna. Interea libros inerprete flumine linguae Moseos enarrat, primaque a stirpe reuoluit, Verbaque fatidici suprema explanat Iacob, Carmina tum Dauid, uatem tum pandit Isaiam, Nudaque foelici latitantia corpora sylua, In foliis altae mediam super arboris umbram, Et fratricidae scelus execrabile Cain. Irrisum Noam, Mysteria disserit Arcae, Promissique dei data signa exponit Abramo, Impleta humano generi sub origine quarta. Tum repetit luzae scalis a uertice summo Visa soporato solymae super aequora Iacob, Terribilis locus hic, domus enthea, portaque coeli. Qualis Iosephus mundi saluatur ab atro Carcere sublatus regni tractauit habenas, Cuius adorarunt trepidi uestigia fratres. Quid duplex hircus? quid summus templa sacerdos Annua quum penetrat? toties qui sanguine fuso Immolat hunc, illum procul in loca sola relegat, Quid nemus ingressus lignatum sydere laeuo? Qui socium occidens excussa sorte securi Pontificis summi patriam post fata redibat, Cur uiridis flagrante rubus non arserit igni? Sublataeque manus Mosi? cur uirga? quid uxor Nigra fuit? bis sex cur toto ex agmine missi? Quem similem Mosi media de gente suorum Excitat omnipotens, et sancti numine uerbi Imperiis auctat, cuius pater assidet ultor. Necnon saluifici nomen uenerabile Naue, Trans uada qui bellans populum iordanica duxit, Commemorat, mouit lapides et foederis Arcam, Afflixit reges, solem frenauit habena. Ille tubis altam disiecit funditus urbem, Ille sacerdotum sonitu Hiericonta sacrato, Et quasi tormentis euerterit aere sonanti, Illa fuga erecta deuicerit agmina pelta, Tum regnum Christi, Messiae tempora sacris Praedictos reuocans a uatibus indicat annos, Regis et assyrii Danielle interprete uisam Explicat effigiem detriti a monte metalli, Et regis Dauid mysteria, plectra, duellum, Verbaque coelesti percurrit fulta cothurno. Atque coronatum triplici diademate Christum, Fatidico sacri producit carmine uatis. Multaque praeterea dubiis responsa ferebat. Applicat et gestis oracla prophetica . christi Christi Quumque propinquarunt arci tum pronior ibat Christus, et ardebat procedere longius illis, Ni remorarentur, manibus, pedibusque tenentes. Tum acri sermone mane, mane inquit Amaon Nobiscum, spargit facibus uia lactea coelum. Haud ultra renuit, nec tecta subire recusat, Sed simul hospitii strata discumbit in aula. Quo capiente manu cererem, stetit ore patenti, Sueta duo referens, et fracto pane refugit. Ex oculis, illi sic se increpuere uicissim. Nonne recens ardebat amor sub pectore nostro? Nobiscum dum tendit iter, sermone beato. (Sic bonus inter oues proprias, et laeta peragrat Pascua, se interdum Pastorem Pandit Iesus Ipse, uiatores inter uia et incola factus Ducit, et aeternum sua tempora condit in Annum.) Dum memorat uates, et coeli regna recludit. Protinus inde solo uerrunt impressa citati ❦ Et rediere pedes sua per uestigia uersi. Inclusos alto socios in monte Sionis Conuenere decem super unum, quique secuti Hos fuerant, illis et nuncia laeta tulerunt. At prius ediscunt eadem, et uidisse Simonem. Dydimus his Thomas incredulus inde recessit. Serus ad oceanum demerserat Hesperus atrum, Stabant et trepida clausi formidine postes. Intus et haerentem coetum spes ampla fouebat, Quum medius socios inter stetit acer Iesus. Quos et habere iubet uae bona gaudia pacis. Pellite Christus adest inquit pax uestra timorem. Obstupuere nouum sine pondere uisile corpus, Turbatique putant umbram se cernere Christi. Rursus ait, qui uos turbato pectore uersat? Et uoluit dubiam uobis sententia mentem? En ego, signa meis uictricia cernite palmis, Et pedibus, quod umbra tenet, nec spiritus ullus, Tangite membra meis indutaque carnibus ossa. Haec ait, ostenditque pedes, et porrigit ulnas. Stabat adhuc anceps, et miro ardebat amore Mens praesente suo nimium gauisa Magistro. Ecquid habetis ait, licet experiamur edendo. Pars semesa datur, quam prunae torruit ardor Piscis. Et aerio distentae nectare cerae, Vescitur his coram, quibus haud deus indiget escis, Relliquias ollis et mystica signa reponit. Tunc ait, humani uobis ego temporis hospes Haec mortalis adhuc in me uentura canebam, Mosea prophetas, implens et carmina Dauid. Tunc illi aperit septem signacula libri, Scripta uidenda noui posuitque in lumine sensus. Sic erat infatis, ea Christum ferre necesse, Inde redire suos hodierno lumine in artus, Est celebranda meo pro nomine uita, nouato Delendis candore malis, et morte fuganda In populos omneis. inque ultima littora terrae, A medio solymae, Dominique a monte uidentis. Spectato sociis Christo dum gaudia surgunt, Pax inquit uobis, ut me pater aequus in omnem Sic ego uos mitto terram, discrimen in omne. Dicto hoc sufflauit diuinitus, atque ita fatur. Accipite hoc sanctum coelesti numine flamen, Aeterno ualidas in tartara robore claues. Hinc quibus ipsa uiris peccata remittitis, illis Sunt dimissa quidem, contra quibus ipsa tenetis. Mox hinc subtrahitur uisu ceu fulgur in altum Aethera. ceu speculo quum lux eiecta refugit. Didymus aduenit, referunt huic omnia fratres. Ille autem duri nisi uulnera uerbere claui Luce prius uidero palmis infixa foratis, Et digitos intus sub hiante foramine ponam, Nique manum latus in mittam, non talia credam. ❦ Postquam octaua dies glomerantibus acta quadrigis Aethera per purum uolucres euexerat horas. Ipsa sioneo socii loca monte tenebant, Postibus occlusis, aderat quoque Dydimus intus. Hic medius (clausae stabant ut cardine ualuae) Quum stetit, o, socii uobis pax inquit Iesus. Hinc Thomae, huc infer digitos, et conspice palmas, Hoc latus inque meum manus haec tua palpet apertum. Et mihi praebe fidem, qua incredulus esse recuses. Ille refert, Dominus mihi tu, mihi numen Olympi es. Me quia uidisti, credis modo Dydime Thoma, Sunt qui habuere fidem, se non uidere beati. Poste quum multis apparuit ad uada castris ❦ Cinctus ubi fluctu resonat Genesara marino, Hic septem comites, iidem quoque fulgura septem Inuasere fretum remis, et retibus aequor. Petrus apex regni, fidei quoque Dydimus axis, Tu quoque, florentem magnis uirtutibus, absque Fraude uirum, quem Cana creat galilaea Nathanel. Et duo cum tonitru uenientia lumina fratres, Et duo discipuli, sed pars haud ultima Christi. Petrus enim solito uenatu accinctus in undas Emicat, ad bellum aequorea cum gente gerendum. Piscosique ruunt comites in castra profundi. Quumque laborantes, et tempus inane terentes Tota nocte, rubens illos afflaret eous, Affuit his Christus, qui stas a littore dixit, Eho uos pueri num pulmentaria habetis? Non illi nec enim stantem nouere quis esset. Qui tensa cum uoce manu, quin cingite dextrum Retibus aequor ait, laxamque implere sagenam. Mox ubi demerso fluitanti subere plumbo Bellica fila mari demittunt, agmine plenum Squammigeri pecoris concluso rete grauescit. Defecere manus nimio prae pondere lassae. Ioannes animi meditatus acumine fultum Littore, cognouit Iesu sub imagine numen. O, en inquit Dominus, tum Petrus amictu petre Petre Cingitur, et tunica nudos accomodat artus, Et se se in liquidas iactu dedit aequoris undas Feruidus, insonuit spumanti uortice gurges, Quem primum tellus, littusque excaepit amoenum. At praeda qui plena ratem, qui lina trahebant, Per mare bis centum a terra quae enauerat ulnis, Applicauere, soloque aduecta naue potiti. Haud procula apparent ardentes littore prunae, Et super impositus flagrantem piscis ad ignem, Panis et ad cinerem mixta torrente fauilla. Christus ait, praedam squammosos ferte natantes, Prosilit, attraxitque a littore retia Petrus, Expediuntque gregem, saliunt argentea sicco Terga solo, uulgus tota proludit arena. Tres, et terquinae decades ingentia pandunt Corpora, nulla quibus reti scissura secuta est. Prandia parta quidem posita discumbite mensa, Christus ad hos inquit, quem nemo poscere quicquam, Hunc quamquam Iesum manifesto lumine nossent. Quis solito ritu porrectas intulit escas. His ubi pulsa fames, orditur talia Petro. Anne Simon fili Ioannis chara propago, Diligis his me tu magis omnibus? annuit ille Sic, Iesu scis ipse, nec est te fallere cuiquam. Scis ut amem, cui sic igitur praecaepi Iesus. Pasce meos agnos, eadem quoque deinde petenti, Sic eadem responsa dedit, fert iussa secundo, Pasce meos agnos, iterum quaesiuit eodem Mene Simon Ioannis amas? hoc territa dicto Pectora tristantur Petri, tum dicit Iesu, , tu nonne meum bene noscis amorem? Omniaqui omnia qui Scis ut amem, pasce ergo meum pasce inquit ouile. Amen amen inquam, tibi quum minor extitit aetas, Te cinctu aptabas, et te tua crura ferebant, Quo uoluere, grauis sed quum tibi uenerit annus, Brachia laxa dabis, te nec mora cinxerit alter, Te quoque quo non uis ducet, Sic tempore Christus Hic cecinit Petri clarissima fata futuro. Exin se tollit, sensimque elapsus abibat, Hoc dicens, i, tu mea post uestigia Petre. Dum uenit hic, uidit Christi quoque terga sequentem Dilectum, qui quum super alma recumberet olim Pectora, potauit diuinum numine fontem. Hunc ergo aspiciens oracula poscit Iesu, Quid uero hic? quid tu? placet hunc sic esse manentem, Donec ego ueniam, Petro respondit Iesus, Tu sequere, et mea pone Simon uestigia tendas. Hinc inter fratres inoleuerat error, ab omni Ioannem ueroque interprete morte piarat. Hic est ille sui scripsit qui facta Magistri, Dictaque, quem uidit, simul atque audiuit abunde. Post autem monitos stimulat deus ire, trahitque ❦ In galilaea decem supra unum culmina fratres. Ii postquam summo uidere in uertice montis In Christo praesens diuinum numen, adorant. Non illic undena cohors ea sola uidebat, Ast alii, quibus haud sententia defuit anceps. Astitit hoc princeps, et Christus in agmine dixit. Militat omne mihi coelum, datur omnis Olympus Aetherius, datur omne solum, terraeque potestas. Ite per omne genus, populosque docete sequaces, Ite, lauate, bonum dabit omnibus unda lauamen, Nomine quod tribus es, quibus est essentia simplex. Omnia seruari mea tunc praecepta docete. En ego uos inter sole manebo, nullonon nullo non Donec erunt amnes, et mundus inarserit igni. Hoc dicto ex oculis abit illicet, actus amoeni ❦ Regna beata situs manantia fonte perenni Per nemus, et uirides augusto sydere lucos, Foelice animas, et coelica castra reuisit. At solymas arces, in tecta sionica tendunt Discipuli, quos alma dei praesentia fouit. Qui domini Iesu manifesto numine Matri Nuncia magna ferunt eius de prole beata. Coeperat ut posita coetus discumbere mensa, Christus et auricomo rutilantior astitit astro. Tum socios inter sueto de more resedit, Et conuiuali licito dape uescitur usu. Mox dubias mentes, incredula, duraque corda Ex probauit eis, qui credere testibus ipsis Qui uidere suo uiuentem corpore Christum Surrexisse deum patulo renuere sepulchro, Imperat, aque illos agmen ceu missile librat Tendite, terrarum mea gesta referte per orbem, Vocibus omne meis ex alto implete creatum, Hisque fidem quicunque dabunt, quos unda piabit, Optato summae potientur littore terrae, Credentes haec signa mea cum luce sequentur. Daemonas eiicient hoc fulmine, nomine Iesu. Ora modis agitata nouis, et uoce loquentur Insolita, tolent hydrae et genus omne Draconis, Pocula, mortiferumque bibent illesa uenenum, Et super ossa manus imponent aegra salubres. Vos horum testes, urbe hac modo sistite sedem. Donec ab excelso uos imbuat ardor Olympo, In uos ut patrio promissum fonte ciebo. Nunc exite foras, uiridesque per arcis oliuas Bethaniae penetrate, iugumque ascendite cliui, Dixit, et aspectu euasit, quem deinde secuta Processit Mater sociis comitata cateruis. Conuenere locis, ubi cliui in uertice Christus Omnibus apparet manifesta luce patescens Solus, at assistunt, et circum mille ministrant Millia, quos oculis mortalibus ulla uidendi Copia, non ullo sensu concessa facultas, Nomine quos Christi lucis consorpsit Abyssus. Tum quidam Iesum moribundo ex agmine poscunt Talia, restituat regnum si hoc tempore Iudae. Iis ait, haud uestra est inter labentia nosse Tempora, uel motus patria uirtute meantes, Ast ubi uos uirtus afflauerit ignea sancti Numinis interne, coleoque allapsa fouebit. Haec mihi testis erit per uos, hanc ardua Mello, Hanc quoque luza nitens, omnisque uidebit Idume, Vsque mari magno qua clauditur ultima tellus. Vertitur haec fatus Phaebi uenientis ad ortus, Sustulit et palmas, et uerba nouissima dixit. Hinc oculos inter coelum sublimis in altum Ibat, eumque repens excaepit lucida nubes. Procubuere solo in facies, abeuntis Iesu Numen adorantes, erectaque rursus in aurasLumina tendebant, et protinus ecce propinqua Sede duo stantes albis fulsere lacernis. Vnus eis atque alter ait, quid in aethera frustra Conatu hoc dinceps opus est attollere uultus? Vos, o, gens galilaea, polos hic scandit Iesus, Quem deus assumpsit uestrae de sanguine matris. Sic ueniet, talis descendat ab orbibus olim Altiuolis, qualis modo transit aethera summum. Euolat in coelum dicto hoc sublatus uterque, Aspectumque fugit mortalem, et sydera tranat, Victoris Christi uictricia castra secuti, Quae magno Paeana canunt aeterna triumpho Gaudia , caelicolis sonat omnibus altus Olympus.Hi triplici redeunt a uertice luce corusco Laeti in tecta sacro sublimia monte Sionis. Haec Domini Mater, mundi regina subiuit, Haec undena cohors, alti tot limina coeli, Tot Matris comites, et templa fouentia Iesum, Et fratres eius, grandes tot in aethere flammae, Vna animi facies eat his, corque omnibus unum, Ore deum assiduo, sublimi e mente precari. Hos dum iussa tenent, et dum promissa morantur, Laudibus aede sacra diuinis saepe uacabant, Multaque praeterea Iesu sunt aedita gesta ❦ Signaque discipulis, ea nec posuere libello, Quattuor ex illis Christi scriptoribus ulli. Haec autem mea musa nouem modulate choreis Scripta docet, nec non septeno tibia cantu, Vt sit eis obstricta fides, qua Christus ab alto Filius esse dei missus credatur Olympo, Nomen habens uitae, uitam quia flumine largo Atque ut fonte pie credentibus amnis inundat. Cuius tota capax immensi machina mundi Esse nequit, latet usque adeo tam magnus ubique. Iam promissa dies affulserat, illa uocatur ❦ Romanis graio quae nomine Pentecoste. Sexus uterque simul conuentu stabat in uno, Bissenae decades hominum. duodenaque coeli Limina, diuino uestitaque sole uirago. Quum subito insonuit a cardine mundi uhemens uehemens Spiritus, et penitus coenacula numine perflat. Atque homines, quos illa simul complexa tenebant. Hic ubi quisque suo consessu haerebat, eorum Cuilibet apparet partito limite lingua Ignea, cuique simul quae uertice sedit in alto. Omnibus extemplo resonantia pneumate sancto Linguarum uarios sermones ora redunant, Sic ut cuique dabat tum spiritus ore feruntur. Interea sonitu conterrita turba repenti Conuenere locum, quo spiritus indicat ardens, Et fragor intonuit celsi super arce Sionis, Tum solyme una suae sobolis captiua propagans Germina per populos late protenderat omneis. Illa pios festi solenni tempore templi Relligione uiros attraxerat undique Mater, Alma sion magnum coeli porrecta sub axem. Vocibus auditis ingens affluxerat agmen, Omnibus et linguis ex ore sonantibus uno Stat diuersa suis ibi gens stupefacta loquelis. Parthica quae rubro, quae hyrcano a littore uenit, Medica quam mittunt, atque ardua regna Megallae. Et qui pingue colunt inter duo flumina regnum Assyrii, quique arua tenent iudaea coloni, Cappadoces aderant, euxini et nauita ponti, Diues ab auriferis et quos Pactolus arenis Miserat, et Nilum quos terra Propontidaque inter, Pamphiliae quos et iuga frondea, et aspera castris Lactauere suis in uallibus amne lalassi. Venerat et raris aegyptius imbribus asper, Et quem Cyrenae libicae, quem consita syluis Littora dant, et quem faecundi frugibus agri, Et quem Roma tulit caput orbis et urbibus una, Manserat et solymis iudaeus ut aduena fieret. Cres etiam et panchaeus arabs a rure beato. Hi simul attonit mirantur, et ora uicissim Alter in alterius conuersi talia dicunt. Nempe uiros hos ore tulit galilaea sub uno, Vnde igitur tam magna dei mysteria pandunt? Lingua cuique suae patriae nutricis alumna. Quid deus hoc tanto modo uult portendere monstro? Obiectare alii mustum feruentis Iacchi, Petrus et eloquio diuino obiecta retudit. Inuasere simul populos hoc Marte, tonantique Ore trahunt homines in praedam, ut ab aequore pisces, In uirtute ducis, mirandaque signa sequuntur Voce tubae. coelum, terras, mare, sydera complent. Haec euangelico mihi carine sacra canenti ❦ Quadriiugi ad metam currus, reuocante quadrigae Auriga intonuit coelo sic fatus ab alto. Diligor ut Genitore, meos ego diligo fratres, Lux ego sum mundi, uia, uitaque, quisquis in ortu Me uidet aeterno, Iesu uidet ille parentem, Iesus enim tota patrii stat luce profundi, Et pater ipse sui manet ingens lumine nati. Haec in me quemcunque mei uectabit amoris Inconcussa fides, operabitur ille Magistri Extemplo, uel maiores subnixus in usus. Nomine namque meo patrem quodcunque rogetis, Id faciam, si patris inest ea gloria nato, Si quis amat Iesum, Iesu manda facessit. Huic immite tuum Genetor per pectus amorem Hunc alium, quo mundus abest imperuius ipsi, Tum secum maneas aeterno lumine numen, Ast ego post ipsi parebo in luce beata. Vitis ego sum uera, pater meus arte colendi Agricola est, uult ipse meo de palmite fructum, Quem si laetus agat, laxas si exuberet uuas, Falce premit, mage namque tument a falce racemi, Sin uacui exierint rami per inane fluentes, Tondet ea tum falce comas, et brachia uellit. At purae mentes, emunctaque corda nitescunt His, quibus infulsit sermo meus ubere fontis. Mutua nos inter fiant habitacula iunctis Palmitibus, neque enim palmes sine uite feraci Germine pubescit, nec uos nisi nomine Christi. Quid sine me frugis, qui non mihi inhaeserit affert? Hoc dabit excisis ut quum sarmenta maniplis Stricta ligant, arent extemplo, atque igne cremantur. Quoi mea uerba bono ut plantaria corde uirescunt, Inserit hoc sanctum mea quam sub uiscera gluten, Hic quodcunque uolet poscens impetrat habendum, Non seruus sed amicus erit, quia seruus herilis Ignorans animi est, qui iam notescit amico. Hunc ego delegi, sed non electus ab ullo, Imposuique gradu, quo proficit arduus alto, Non hunc mundus amat, nec me quoque mundus amauit. Dedicatio Doni Septimi ad Spiritum Sanctum.O, Patris et nati pietas ab utroque uicissim ❦ Vna pari substans spiramine, parque potestas. Suscipe uatis opus, deuotaque carmina ueri. Qui tibi principium perfecto fine peregi. Da pater hoc superis olim memorare choreis, Et mea coelesti circundate Tempora Lauro, Nam mihi uirtutis dator es, et carminis Auctor. Hic tuus est pastor, tua Tibia, Musaque uenit Tincta lepore tuo mihi te dictante Magistro. Pande tuum uatem populis tua gesta canentem.