CroALa: documentum

CroALa, 2024-11-09+01:00. Nodus bunic-j-de-r.xml in collectione croala0.

Functio nominatur: /documentum/croala0/bunic-j-de-r.xml.

Documentum bunic-j-de-r.xml in db croala0


Editio princeps (Romae 1490) Ms ONB Cod. 3111 (exaravit Johannes Cuspinianus anno 1492) MS ONB Cod. Ser. n. 12881 Editio altera (Romae 1526) Editio tertia (edidit Branimir Glavičić, Zagreb 1978)
Pro praeludio in opus quod sequitur / Responsio auctoris ad Lectorem. Cur mea dicta Charis, cur Gratia Musa uocata est? Quod charis, et totum hoc Gratia condit opus. Cur treis esse Deas? Et enim tria nomina in uno Numine perpetuo brachia nexa tenent. Cur deus Alcides ualida domat omnia claua? Hinc mihi quod Christus rite canendus erat.
Reuerendissimo in Christo patri D. Oliuerio Carraphę Cardinali Neapolitano episcopo Sabinensi protectori Ragusino Iacobus Bonus IACOBVS BONVS RACVSAEORVM ORATOR AD LEONEM DECIMVM PONT. MAX. Diuas, quae Paphiam deam colentem Siluas Idalii et nemus Cytheri Formosam faciunt Apollinemque, Musas, Pallada Liberumque patrem, Istis Nostris praeposui tribus libellis, Quos: o gloria patrię, domusque Qui Christum Herculea canunt figura, Carraphę nitor, et decus perenne Cuius tu imperium geris uicemque. Fidem qui rubeo tegis galero: Iccirco hunc tibi, pontifex, dicamus, Mundi et pondera, cardinemque uertis Orbes quem decimum uocant Leonem. Diis ęquus superis: tibi dicamus: Ne te mouerit alteri quod olim Et dono Herculeum damus laborem: Hic a me fuit Hercules dicatus! Munus quod decet infimum Poetam: Est Christus modo, quem refers leonem, Non quod maximus exigit patronus De Iudae catuli tribu leonis. Vrbis: quę illyrici caput tenetur. Hic omnes superat feras et omni Prostrato leo parcit et pusillo. Res haec magnanimum decet leonem.
IACOBI BONI RACVSAEI SVB FIGVRA HERCVLIS CHRISTI PRAELVDIVM DEDICATVM LEONI X PONT. MAX. LIBER PRIMVS: AGLAIA Taenarias fauces et debellata profundi Regna Iouis soliumque canam, quo clauiger heros Tergeminum traxisse canem sub sidera domuisse canem ui Marteque fertur. Multa prius saeuae qui prodigiosa nouercae Monstra Mycenaeo domuit superat sub rege, timendus Victor, et Oechalicas euertit funditus arces. Adsis, o Helicona tuens Iouis alma propago, Numine, Phoebe, potens uario, siue aurea princeps Astra tenes, seu bella geris, seu candida circum Pieridum te turba choro ludente coronat Enthea uocali modulantem carmina plectro, Seu tua Latoo potius cunabula Cyntho Flammiferae seu templa colis Patarea Chimaerae. Non te ad uulgatum Thymbraee uocamus Apollo Carmen et ad dictas acies. Quis namque Gigantum Aut fera Titanum belli conamina nescit? Quoi non Romulidum referuntur proelia, quoi non Perfida Carthago deuictaque Pergama flammis Argolicis et si qua prior uulgauerit aetas? Sed Furiis commota canam noua proelia, namque Sic prius hoc bellum nulli cecinere priorum. Est prope in obiectu rabidae spelunca Maleae, Spartano praetenta sinu, qua Ditis anhelat Spiritus ater olens uasto et fremit Orcus hiatu. Hac chaos Alcides nigra formidine mersum Inuasit Stygiique ferox sacraria regni Et caligantes Erebi deuenit ad umbras. Quamuis inferni trita est uia, uos tamen Orci Numina diique omnes, animis qui limen utrumque Panditis et Phlegeton quos gurgite lustrat adusto, Et uos Tartareae secreta silentia noctis Adsitis: sequor Andini uestigia uatis. Principio ad fauces tetri stabulantur Auerni Centauri, gens mixta feris partusque biformes, Scyllaque, Circaeis quoi latrant inguina monstris, Infoelix stat uirgo procul, centumque mouentur Aegaeone manus, linguisque sonantibus instat Parrhasius serpens, ignisque erructat eructat ad auras Fumantes horrenda globos terno ore Chimaera. Quid uarias species diuersaque monstra ferarum Exequar? Harpyiaeque et Phorcidos umbra Medusae Stant prope, Gerionesque triceps procul aufugit hostem, Ceu caua quum tractis sonuit spelunca iuuencis. Sternunturque toris Gemitus, infaustaque lugent Funera, nec longe fugientia Gaudia distant, Et macie confecta graui flagrantibus alis Agmina Curarum uolitant, gressuque propinquat Exangues inter Morbos odiosa Senectus. Hic Dolor, hic Metus, hic immanem pandit hiatum Improba Auarities, nullo saturabilis auro, Et miseranda Fames humilique infirma grabato Pauperies recubat foedo turpissima uisu. Postibus aduersis stimulo Bellona cruento Eumenides in bella ciet fremituque lacessit Horrisono, furibunda ruit Discordia iuxta, Demissos lacerata sinus uittisque cruentis Anguiferas depressa comas, et proelia poscit. Hic subito Alcides nodoso robore circum Fulmineos acer rotat imperterritus ictus Praecipitesque fuga tenues diuerberat umbras Et, qua pandit iter, se fert Acherontis ad amnes Acheruntis ad amnes Acheruntis ad amnem . Iamque propinquabat Stygiae qua portitor undae Caerulea puppi manes transuectat humatos Quoi fera terribili sordet pedore senectus Hirtaque canities incultaque, feruidus ignis Luminibus, fauces lata fornace fathiscunt. Auritum caput et nigra ferrugine corpus Atrius Furuius inuoluit discincto syrmate, gentes Quem circum innumerae uolitant ripasque per omnes Turba inhumata ruit, quantus ruit aethere densis Imber aquis quantaeque cauo tolluntur arenae Gurgite aristęis aristeis Aristaeis Euro spirante Cyrenis. Alcides tenuit uestigia pressa parumper, Cognoscat tanto si quos in turbine manes. Cernit ibi plures tristi quos miserat Orco: Agmina praecipue Centaurica nubigenarum Atque Pelectronios laphitas lapitas Lapithas Rhetumque Pholumque Nelęumque Hylaeumque datumque sua in praesepia regem Atque cruentatam Pharii Busiridis umbram. Et te cernit, Hyla puer: "O Hyla", ipse repente, "Hiccine maestus ades?" dixit. "Quis te mihi saeuus Abstulit? ha Abstulit ha Abstulit, ah Abstulit, ah, nimium saeuus? Vix ora comamque Auratam et faciem dulci candore nitentem, Vix roseas agnosco genas. Heu, quis tibi uultus Foedauit, meus ille fuit crudelior hostis. Hei mihi, rapte puer, nunquam te has ire sub per umbras Crediderim nec posse mori florentibus annis! Immo equidem rebar niueis te ad sidera cycnis Sublatum spretoue socioque Patrem Ganymede potitum Te, puer, ambrosiaeque suae fecisse ministrum. Quem non heroum demens quos uexerat Argo Fatidica argueram furti rixasque mouebam Impatiens! Quoties fallax mihi dixerat Orpheus Flumina te propter nymphas rapuisse Napaeas! Ipse uelut Furiis praeceps agitatus adibam Antra, lacum Dryadumque domos et lustra ferarum Causabarque deos furto. Mihi per Styga cuncti Iurabant nil scire tui. Scit Mysia quantum Quaesierim te, chare puer, quantosque sub altis praealtis Montibus ediderim gemitus, scit tristis imago Vociferans nostros planctus lamentaque nostra. Quas ego non sortes, quae non oracula diuum Tentaui? Sed uana mihi responsa dederunt. Quin etiam Phoebi tripodes inimica canebant Numina Nayadum te sub sua regna tulisse. En quoque me falso frater delusit Apollo!" Tunc tristis laetatus Hylas stetit Hercule uiso Atque ait: "O magni domitor dominator fortissime mundi regni , Alcide, neque te frater neque Thracius Orpheus Nec falsis responsa deum lusere figuris. Nam tibi (quandoquidem fatis conuenimus altis) Ipse meos casus fabor mortemque nefandam: Hellespontiacos portus Argoa carina Quum tot onusta deum genitis intrarat, Iason Quos secum auricomam cupientes carpere pellem Colchon, et Oethei ducebat Phasydos undas, Tum (bene si memini) quum tota in puppe corona Heroum accubuit mensae circumque ministri Aurea uasa, dapes et dulcia uina ferebant, Ipse ego iussus eram gelidis e fontibus urnam Implere ex haustu laticum. Quam fune reuinctam In uada proieci, frigentes flumine lymphas Vt caperem. Tunc ecce procul sub sole calenti Candida siccabat madidos Arethusa capillos, Gurgite pube tenus uirgo stans nuda supremo. Bis subito liquidas sese summergit summersit in undas, Bisque emergit emersit aquis iterum nymphasque sorores Euocat: extemplo nudatas aequore toto Nayadas aspicio spumantes ire per undas. Obstupui humoremque mihi sub pectora tum pectore traxit Sanguineum formido repens, gelidosque per artus Pallor iit, nox orta oculis, labefactaque terram Membra petunt, sopita cadit mens corde sub imo subacta . Me tunc exanimo similem chorus omnis abegit In caua Nayadum spumosae Doridos antra." "Ergo uera pii dicebant omina uates", Alcides ait: at ait. "Ah, male amantia numina nymphae, Quae mihi delitias nimium rapuistis inique, Non bene in Alcidae consultae damna fuistis. , Napaeae! Verum age, quum duri casus aduersaque fata Nocte sub hac odiosa tuos ostendere manes Decreuere mihi, dicas, puer, ordine tristes Euentus quibus, heu, Stygias detrusus ad undas Omnia tu nostrae fregisti gaudia mentis. Quoi puer: "Interea uacuae clamore cauernae Monte sonant gelidoque madent aspergine uultus Pallentes, tum membra mihi frigentia torquent Et stringunt per crura, manus et brachia nodos. Haec fert straceo pingues de Memphitico pingues e cortice guttas, Ast alia ampullis costum depromit olentem, Spargit odorato odorata necnon cum baccare nardum Et cum purpureo myrrham styrace madentem. Attoniti redeunt sensus et pristina uirtus Membra subit. Feror in thalamos tum protinus altae Doridos; huic laetae me dant pro munere nymphae. Illa tuas ingressa fores proruptaque nuper Limina, in Hispanam Calpen qua surgit Abyla Quaque tui monimenta monumenta manent aeterna laboris, O Hymenaee, tibi magno pulcherrima Nereo Nupserat ingentique thoro noua nupta sedebat Et noua progenies circum, fluuiique lacusque Nympharumque chori, uasto genetricis in antro Carmina rauca canunt ultro citroque uagantes. meantes: Protoque Meliteque Taliaque Thaliaque Dotoque Doto Ieraque Amphitoique comis in candida colla solutis, Et Chlymene, Liminoriaque, Acteique, Spioque, Limnoria, Actei Cymodoceque Cymothoe, Cymodoceque, Cymothoeque Legaeaque Spio et flaua Orithya, Turba pharetratae nec adhuc uitiata Dianae, Atque Thoi atque Amatis atque aurea Gallianira, Candida succinctae collecto syrmata nodo. Inter quas Protheus cythara recinebat eburna Foedera prima deum narrans festosque hymenaeos, Praecipue Oceani thalamos, ipsoque canebat Progeniem fluxisse deo quaecunque creata est. Sed dicam breuius, ne dillabatur inani Temporis hoc spatium sermone. Vt me ipsa recoepit Doris ait meque in gremio complexa tenebat: Egregium decus hoc, nymphae, munusque parente Dignum erit Oceano. Ite, citos mihi ducite currus, Delphinas stimulate uagos! Cristalla ferantur Praeduro concreta gelu, quo conditus altos Possit inoffensus nobiscum cernere fluctus Et quod pontus habet iam prospectare sub undis per undas ." Dixit, et haud segnes referunt ascyntheta acentea nymphae Alpinis extracta iugis, ac plaustra rotati rotato Sistunt delphines magnae prope limina portae. Interea genitor mensas instruxerat omnes Oceanus magnoque tubae clangore uocabant Aequoreos ad nota deos conuiuia: pontus Antraque clamosis resonabant intima conchis. Progreditur regina toro currumque iugalem Scandit et aurata palla uestita resedit. Maeraque prima nouos experta cupidinis ignes Et cythara Dianassa sonans miranda tricordi Apseudisque Ianiraque et hispida corpore Meni, Omnes inflabant roseis caua buxa labellis. Tresque simul iuuenes: Glaucis nitidisque Pherusa Conspicienda comis matrique simillima Doris Dulcia crispabant tenera modulamina uoce. Meque sub ingentis camerata camerato fornice currus Defigunt, intus diuinaque pocula ponunt Ambrosiasque dapes, uitreo sub tum carcere clausum, Qualis ubi in domibus magnis auis Inda puellis Delitium humanas meditatur promere uoces, Argento contexta domus quam paruula claudit Fixaque sub de trabibus recta suspendit ab hasta. Iam uada sulcabat prouectus in aequora currus Altaque Arionius scindebat caerula delphin Tergore pinnifero, uolucri quom Nerea curru Immanes Immanis longo uexerunt deuexit corpore pristes pistrix . Agmina nam propior cupiebat iungere Nereus Atque rotis altas paribus perlabier undas Miscerique simul, ueluti trieterica Bacchae Orgia quom celebrant euantes tygribus "Euan!" Taygetis si quando iugis descendit amantes Virginibus satyros cupiens miscere Lacaenis. Nereidum sic laeta cohors fluuiique sonantes Nerea delapsi uastum comitantur in aequor Immixti nymphis: Strymon, Sperchios, Ilerda, Sperchius et Arar Dillectusque Dilectusque Lycus nymphis et fuluus Oaxis Et flauus Tybris cornuque Achelous adempto Et septemgeminus secreto Nilus ab ortu Auratoque Tagus uultu Rhodanusque bicornis, Omnigenosque ferens pisces uariasque uariasque uolucres Dalmaticus Naron, Phasis Phrygiusque Caycus, Laurifer Eurotas et nigro excussus ab Orco Corniger Eridanus, Liparis, Moedusque Nyphates Smyrneusque Meles et multo Marte notatus Ister et Illyrico ueniens a littore Narbon. Iamque uias utraeque pares tenuere quadrigae Marmore demersae in medio. Quae monstra natantum, Quos pelagi populos et quęue sub ęquore quanta per aequora uidi! Longa est haec series; quod si mihi guttura mille, Mille modis uariis: multis et mille per ora sonarent, Vix equidem unius numerarem tempore mensis. Omnia nam magno quaecunque sub aethere tellus Concipit et pulchri profert in lumina solis, Omnia multiparens complectitur amplectitur Amphitrite Nascunturque alto uasti sub gurgite ponti. Sunt nemora et celso consurgunt uertice montes, Sunt lati fundi, sunt rubra corallia messes, Et uirides errant diuersa armenta per agros Pastorumque greges per pascua laeta uagantur. Verum haec quid referam? Nam quamuis marmore toto Plurima sint passim uiuis magalia saxis Tectaque nympharum et palatia magna deorum, Exitium crudele tamen memorare iuuabit Atque animae miserae tam lamentabile fatum" Alcides imo suspiria corde trahebat Torua piis lachrymis humectans ora genasque. Vocis et antiquo uerborum ardebat amore Pectore percipiens notae uestigia flammae. Et quanquam sese quod saeuo Acheronte manebat Forti animo uoluebat opus, tamen ipse loquentem Instigat coeptis peragat fata impia dictis. At multum miserandus Hylas male cognita ponti Numina narrando luctus solatur acerbos, Supplicii uelut immeriti sortisque nefandae: "Foelix Troianus Phrygia uenator ab Ida" Mox ait, "ad caelum raptus, quoi Dardana pubes Inuidet et superis qui dulcia pocula praebet! Foelix ille puer Phrygiis in montibus Atys, Cymbala quoi tollunt moestas resonantia curas Atque leues Gallae et furibundae sacra Cybelles. Ast ego qui dulci priuatus lumine uitae --- Heu, nimium infoelix --- Stygias inhumatus arenas Incolo, nec nostro solatia spesue dolori paenis spes aut solatia nostris nostro spes uel postrema dolori Vlla datur, sed dira agit inclaementia tetros Daemonas inque meos iactant incendia manes. Scilicet hoc pulchras prodest uidisse Napaeas Nereidumque choros et Doridos antra marinae, Hoc currum Nerei, infidi iniustiinfidi hoc miracula ponti, Quin et caelicolas omnes omnesque tenentem Oceanum terras magnis discumbere mensis Regna per Aethiopum. --- Postquam genitoris adiuit Atria grandaeuus pulchra cum coniuge Nereus, Stabant ter centum currus et mille iugales Laeta per arua ferae pastu implebantur opimo: Quae magnum uexere Iouem rerumque parentem Oceanum mentemque Iouis cum coniuge saeua, Quae Tethym et Neptunum et te, Tritonia Pallas, Insignem clypeo et picto cum cuspide peplo, Quae prolem, Latona, tuam stridente sub ipsis Marmore quadriiugis. Et te, Gradive, tulerunt Thraces equi et Veneris niuei pascuntur olores; Quattuor atque rotae, domitrix quas atra deorum Nox tulit, adfugiens Erebum Orcum , Phanetis amores; Et picti Bromii lynces et plaustra leonum, Alma quibus uehitur diuum Berecynthia mater. Et te flaua Ceres Teque, Ceres o diua, nothae ad conuiuia bigae Vexerunt et te gelidi, Saturne, iugales. Et celer annexis uenerat aderat talaribus Arcas, Cum patulo pennata gerit qui crura galero Atque soporiferam laetali cuspide uirgam Qua regit Elysium, qua Tartara quaque sub imo uoraci Fas Phlegetonte tenet placidoque in flumine Laethes Elicit hinc manes, hic suffocat suprimit impius Arcas. Ventum erat ad sedes, ubi conuenit omne deorum Concilium Consilium et nitidis collucet regia mensis. Tum pater undisonus sobolem complectitur almam Plurima laetanti testatus gaudia uultu. Me quoque transpicui coniectum carcere uitri Accepit dono. Postquam saturata libido est Magna deum mensaeque dapes et uasa remota Delibata procul, laeti discedere diui Coeperunt hilarique uagi sermone fremebant, Quale solet siluis insurgere murmur opacis Et foliis crepitare nemus saltusque sonantes, Aut matutino quom purpurat aequora flatu Horrificans Boreas gelidae sub uirginis ortu, Quom freta tum leuibus uentis agitata tumescunt, Quale sonant fragiles curuato in littore fluctus. Insiliunt igitur currus atque astra capessunt Exortusque petunt alii bipatentis Olympi, Qua tuus aurato pandebat limine Cancer Moenia caelicolumque domos et lucida templa, Complexu quae cuncta suo clauduntque teguntque. Ast alii latebras terrarum et concaua saxis Antra adeunt magnoque cauant cum murmure montes."
IACOBI BONI RACVSAEI CHRISTI SVB FIGVRA HERCVLIS PRAELVDIVM LEONI X PONT. MAX. DICATVM LIBER SECVNDVS: THALIA "Postera ab Eoo roseis inuecta quadrigis Te croceis, Titone, toris Aurora reliquit Solque recedentes radiis dispescuit umbras Atraque nigrantes Erebo nox intulit alas, Quum sator omnigeni foetus diuumque creator Oceanus Scythico balaenis aequore iunctis Inuehitur curru et decliues fertur in undas. Illa dies misero fatorum extrema meorum Illuxit Irruerat maestamque mihi fudere querelam Castorides, uox illa fuit praenuntia laeti. Namque supinatum curru dum uerrimus aequor Flumine delati rapido, procul ecce tumentes Voluuntur Consurgunt magno compulsi turbine fluctus Versaque arenosum secum maria omnia fundum Corripiunt et late irato in marmore miscent. Diuersi fugiunt pisces, ingentia cete Phocarumque greges magnarum et monstra rotarum Arboribusque ferae similes similesque columnis Dilluuiem tetris ructantes faucibus atram. Monstraque quadrupedum secum mare uoluit ab imo Orbe trahens, causa et tantae uenit ecce procellae: Balaenae saeuis infestabantur ab orcis Oceanoque fuga pulsae maria alta petebant, Quo sese hostili defendere ab agmine possent, Et uasto profugae turbabant aequora motu, Ac si conuulsis radicibus urgeat altas Orcadas et magnos rapiat fuga in aequora montes. Occurrunt orcae contra rostrisque trucidant Angustisque graues illidunt cautibus, illae Commotae ingenti conturbant perturbant aequora flatu. Dicas Aeoliis fluctus eferuere uentis Quum Notus aut Aquilo Neptunia concutit arua. Saxosae interea circum iactantur arenae, Quas grauis interdum balaena e faucibus efflat. Tempestas sic atra deum denuntiet iras, Si duros caelo lapides effulminet alto. Crystallum fragile adueniens tunc hinc impete turbo Disiicit in tenues crustas, mihi guttura densis Irruit humor aquis uitalem et strangulat ignem: Praecluduntque undae miserae spiracula uitae. Tum pater Oceanus casum miseratus iniquum acerbum , In pisces corpus uertit caeloque locauit. Diuulsam membris animam insaturabilis Orcus Deuorat; haec Stygiis centum damnata per annos Errabit ripis horrendaque monstra pauebit. Sed te per caelum, quod te manet, et iubar almum Obtestor Phoebi et Dircaei Amphionis urbem, Des ut opem misero quum tu remeabis ab umbris Tristibus ad superas iucundi luminis auras oras Manibus inferiasque meis atque aggere inanem Constituas tumulum, saltum ut hoc munere fungar. Aut tu si quid habes iuris seu roboris alti, Si durum flegetonta Phlegethonta Phlegetonta domas legesque deorum Omnia quandoquidem uincis, tu me eripe tanto Supplicio et tecum crudelibus extrahe poenis!" Talia fatus Hylas ac talia clauiger heros Reddidit: "O utinam tantum mihi robur adesset Ius quoque, quo propriis exutas artubus umbras Attrectasse queam tristesque refringere poenas Et diuinarum decreta adamantina legum, Tu uotis fruere fruerere tuis, foret alter Olympo Iuppiter Alcides, Saturnia regna redirent. Sed si uictorem spoliis Acherontis iniqui Me superi aspicient, faxo tua sentiat umbra Non tantum inferias tristes et nomen inane Sarcophagi: uolucrem mihi Iuppiter Arcada caelo Demittet, uincat linguae qui fulmine Ditem Transferat et qui te ad requiem sedesque beatas." His dictis gauisus Hylas magnamque recoepit Spem puer, haec si qua est miseris sub tristibus umbris. Proripit Alcides Stygiae se ad stagna paludis. Quem simul atque Charon uiridi prospexit ab alueo Ad uada currentem caenosoque algida fluxu Littora uectoremque ratis clamore uocantem, Expauit torua facie magnoque tremendum Pectore uixque ausus fatalem poscere uirgam Cunctarique uirum et properandi quaerere causas. Officii memor ipse sui: "Tu clauiger", inquit, "Siste pedes! Quo Qui te ad nostras rapit impetus undas? Quis deus humanis indutus carnibus? Istud Quidue petit ferrum, quid stipite robur obusto? Quo ruis? Huc supero defunctae lumine gentes Conueniunt manesque uehit mea cymba sepultos Corporeis nunquam membris assueta grauari. Sed si Persephones rutilantis uirga metalli Est tibi, tum nostra poteris trannare carina Sospes et ad dominam Ditis sua munera ferre. Orphea nam memini, quem candida Calliopea Edidit Oeagro conceptum flumine, cymba Accepisse mea, stupidos quum carmine manes Mulcebat cytharaque lacus resonante furentis Firmabat cursum siluasque animasque trahebat Ad cantum: inferni strepitus latrantiaque ora Conticuere canis, dum garrula murmurat ipsis Cyllenis fidibus uoces imitata canentis. Ille reposcebat miserando funere raptam Euridicen: chaos antiquum primaeuaque mundi Semina, quae Phlegeton dias produxit in oras, Germanosque Ioues diuisaque regna canebat. Talia dum cantu celebrat Rhodopeius Orpheus, Dulcia lenibant miseros solatia manes, Tractus et Aeolides dura cum caute rotaque Constitit Ixion, pertusas fontibus urnas Bellides implerunt Acheronque obmutuit undis. Victus et infernus blanda dulcedine Pluto Restituit manes abreptae coniugis Orpheo, Orpheus et superas remeauit uictor ad auras." Quem contra breuibus fatur Thyrintius heros: "Thracius ad sedes Erebi descendere uates Si potuit uictorque lacus exire profundos Garrulitate lyrae fretus cantuque loquaci Et mea qui quondam cecinit praeconia, cur non Fas mihi sit patrui sedes inuisere Ditis?! Iuppiter ipse mihi genitor, me Iuno nouerca Iussit adire domos Erebi Stygiamque paludem Transulcare rati magnam Plutonis ad arcem. Hoc insigne mihi gestandum: robur et ipsa Ferrea compago, sic Marti ferreus ensis, Tela trisulca Ioui, Neptuno fuscina, Phoebo Corytus calamique leues et thyrsus Iaccho; Mercurio sic uirga datur. Nonne ipse tridentem Pluto tenet gestatque suam Diana pharetram? Quisque deus sua signa gerit. --- Proserpina quondam Quod statuit ferri ipsa sibi sub Tartara munus Ecce uides, ramum fuluui cognosce metalli!" Dixit, et unguifero ramum detexit amictu. His placata senis mitescunt pectora dictis Sedatusque timor nautae laetusque coruscae Suspicit admirans donum uenerabile uirgae. Tunc se praecingit, remos et uela rudentesque Expedit et tenui misso sub demisso gurgite conto Detrudit Protrudit puppim proramque aduertit arenae. Impiger ingreditur uasta cum mole carinam Amphitryoniades. Tum lubrica pondere cymba Subsedit tremefacta iugis undamque recaepit In latus et titubans tranauit flumina tandem. Alcides postquam ripa ulteriore potitus, Qua minus adgeritur limi fluuiique refusis Languet margo uadis et glauca sordet in ulua, Protinus hic ingens apparuit aula tyranni Tartarei: hanc longo suspendit porticus arcu Sublimesque alto tollunt adamante columnae Et circum obductos obductas atra fuligine turres Diis ueneranda palus liuenti personat unda. Hic prope uestibulum et diri palatia regis Ditis Stat solium sublime dei iuxtaque triformis Cerberus: humano depastus sanguine sternit condit Membra sub exesa scabri testudine rubigine saxi, Quo Stygias prostratus aquas custodit et alta Atria latratu triplici gentesque sepultas Deuorat et tenues horrendus territat umbras. Isque ubi mota pedum propius uestigia sensit Accessisse dei, lapsas mox arrigit aures Captauitque sonum et paulatim gutture clauso Infremuit, uibrat caudam draco uerbere torto, Vipereis stant colla iubis, procurrit et altos Iactat in aduersum latratus eminus hostem Et modo terga timor uertit, modo subtrahit ira. Indomitus stetit Alcides formidinis expers Nudatumque clepit Nemeaeo tegmine corpus Et graue suscepit uibrato pondere robur Exploratque manu uersans aptatque catenas Ingentes, infracta cani mox uincula capto. Tum se proripuit furibundi fulminis instar, Ille fuga uersus petit alta sedilia Ditis. Vt quum Chaonius quondam latrator euntis Mota uiatoris sensit uestigia, raptim Dura catenati frangens retinacula ferri Currit in aduersum latrans, sed fuste uiator, Expertus rabiem timidae domitare Lyciscae, Hanc fugat impauidus tectumque suburget herile, Sic premitur fugiens uicinaque Cerberus horret Vincla catenarum et minitantis uerbera clauae. Iam penes Alcides aderat, iam terga premebat Ictibus intorquens magna ui robur obesum, Quum Iouis ante thronum Stygii collabitur atque Colla dedit domitus duris uexanda catenis. Haud segnis ferrum ceruicibus alligat atris Amphitryoniades spiris immanibus omnemque Implicat, Assacheus ueluti draco sanguine Maurum Quum sitiens elephanta petit seu flumine uiuo Insidiatus atrox seu densa conditus umbra Nexibus innodat longoque ligamine serpit. At procul aeria custos ex arce Megaera --- Spectaclum horrendum --- exoritur, quoi condere bellum Et Stygias seruare domos dedit arbiter Orci. Illam monstrifero genuit Nox humida partu Pressa Acheronte truci, quae proelia uoce cieret Et strictos in bella ferox committeret enses. Tunc irata cauam furiali murmure concham Inflauit, Stygii quo protinus ardua regni Machina contremuit uastum intonuitque profundum: Sensit et Elysium longe nemus, audiit omnis Fortunata cohors foelicibus abdita siluis, Audiit armifraga quae cuspide ab aegide saeua Fulgurat et subito stimulat Bellona tumultu Daemonas. Hi spurcos bifido mucrone bidentes Vulcano candente ferunt, qua buccina Martem Increpuit, ceu bella noua pro coniuge rursus Pluto gerat uetitisque petat procursibus Aetnam. At non Alcides ullis perterrita monstris Pectora turbabat, ueluti Cantabria cautes Nil timet Aeolias hyemes aestumque minacis Oceani, scopulis sed firma sonantibus haeret Fluctibus in mediis, Magnes et concaua circum Antra fremunt undisque sonat latrantibus aequor. Quem procul ut regno spolia ex utroque ferentem Prospiciunt illique induta comantibus armis Alta Cleonei fulserunt terga leonis, Conspectu patuit deus et praestantibus alto Corde animis, patuere palam fatalia dona Et robur uiresque dei, quibus omnia uictor Prodigia et portenta domet quae pontus et aether Et quae terra creat cunctisque patentia regna Persephones. Quare infestum si comminus agmen Consererent, magni timuerunt Herculis iras. Tum dea terrorum quae fraude exuberat omni Mortem saeua uocat, quae postquam nocte cruenta Prodiit, indignum uita nec amabile uulgus In senio marcere sinit floresque iuuentae, Immatura legit populo lachrymanda domoque Funera praecipuosque immani absumit hiatu. Et Dolor inclaemens aegro uestigia gressu Admouet; his toto non est deformior ulla Pestis in inferno nec monstrum dirius ullum. Quos his exacuit dictis ac uoce superba: "O mihi bellorum comites, Erebi effera proles, Humano quoties respersi sanguine campos! Vincimur insoliti uinci, proh dedecus! Hostis En nostras trahit exuuias, qui bella Typhaeum Vana lacessentem tumulo depressimus alto Inarimes quique Enceladum subiecimus Aetnae Atque tot anguipedes Phlegraea ualle Gigantas Fulmine et excussa lapsos obtriuimus Ossa. At nunc --- heu, quanta est iniuria! --- pristina nobis Vis cecidit, qua cuncta cadunt, nomenque uerendum Perdidimus, sursum liceat si impune reuerti Dedecus hoc nostraque ingens cum labe trophaeum Si referet superae Iunoni inuisa propago. Scilicet ignaui Stygia torpebimus aula Et uictor parto remeabit praedo triumpho?! At non hinc audax nostrae Iunonis adulter Vt labyrintheos potuit euadere flexus, Aequorei quanquam fuerit Iouis inclyta proles. Nunc igitur ne fama prior neu clarus Auerni Conculcetur honos nostrique potentia sceptri, Sumite laetales calamos funestaque tela, Quae nece cuncta premunt, caelum quae, terra fretumque Fert quaeque aetherium subter nascuntur Olympum! Laus acri rapienda uiro est et adorea pugnae." Hoc pacto incensi dictis furialibus alas Concutiunt gaudentque dolis. Mors falce cruenta Terribilis praecepta facit pharetramque silentem Induit atque implet calamis. Hanc pone sequuntur: Luctus et algificus Pallor, Dolor improbus ipsam Praeuolat innumeros portans in proelia Morbos. Sed neque Cocyti nox importuna nec Orci Ianitor et moesto mors inuitabilis arcu, Non alius labor aut aduersis prodiga damnis Fata uirum superare ualent: domat omnia fortis Amphitryoniades aequo sub corde ferendo Quae tristis fortuna sibi seu fata dedissent. Iamque nouem uenit quo cingitur orbibus Orcus Clamosumque forum nigram stat Ditis ad aulam Gnosius et residens celsa quaesitor in arce Iura docet sontes saeuam et quatit horridus urnam. Hic quoque Pirithoi sese obuia protulit umbra. Tunc subito sic orsa loqui: "Iouis alta propago Alcide, qui cuncta domas quae mundus ubique Monstra creat fatique dolos fraudesque nouercae! Quis deus haec superi praedicere posset Olympi , Euentura mihi? Quae spes portenderet unquam Quae tua dextra tulit, quae nox imperuia fatis? Tu misero defensor ades tutellaque Theseo. Inclyte semideum princeps, solatia nobis Insperata geris. Vinclis uictricibus hostem Fortius ange meum, qui me fornace trifauci Corripuit trepidos frangens in dentibus artus, Ange, precor, nostri capitis fortissime uindex! Nec monstri miserere feri! Nihil iste dolebat Thaesea quom Stygiae uinctum duxere cateruae; Atque tot humanos crudelis manderet artus, Me quoque Gnosiaci qui quaesitoris acerbum Iudicium expecto tristis sortesque tremisco. Sed te si qua manet priscae pietatis imago, Eripe Tartareis miserandum Thaesea uinclis! Hoc facilis labor: est praeduro adamante reuinctus Praeque uiam quae te superas educet ad auras. Haec te facta decent; isto tuo gloria gressu Scandit ad aetherium tecum sublimis Olympum." Haec ait. Ille malis miseros defendere suetus Ingemuit; subiere tori, quibus ipse bimembres Nimbigenas domuit, uirtus subit aemula Thaesei, Thermodontiaca quocum pro coniuge bellum Gessit et inuictis spoliauit Amazonas armis. Talia tum breuiter sedato pectore fatur: "Huius, amice, tibi solaminis auctor adesse Iam pridem cupio, nec me crassator Auernus Terruit umbrarum, non mille pericula laeti. Ostendas igitur, squallent quo languida Thesei Membra situ, qua mole ruunt, qua compede marcent. Sed prius hoc strictim doceas: quot moenibus istis Cingitur Orcus inops, quid claudit machina tanta?" Quoi Phlegyae genus inuiso de sanguine Martis: "Tristia Persephones clauduntur regna noueno Circuitu: quorum ridenti lucidus aura Vltimus aspectat ludentes mollibus aruis Foelices animas et fortunata piorum Concilia, octauus ueterum iam labe malorum Lustratas, largo quae potu obliuia captant. Septimus impressas uario purgamine culpas Exedit leuibus uentis uel fonte uel igni. Sex reliqui uariis resonant cruciatibus, intus Instipant animas flammis poenisque cohercent Perpetuis peccata luant. Has dira nocentes Peruigil Alecto semper custodit, at illas Belli feruor adhuc mutilat. Stat fertilis orbis Idalio saltu: hic miseros amor urit amantes. Hic homicidarum statio et qui sponte nefandas Iniecere manus sibimet uitasque dederunt Aeterno exitio. Tantum mors ipsa rependit Libera, corporeo quibus est de carcere pulsa Lux uitae, cuique ut peragat sua fata necesse est. Hic solida glacie atque altis concreta pruinis Gens, quae ignara fuit rerum, sine fulgure mentis Figitur atque undis immota tenacibus haeret, Quosque nouercales Lucina excoepit in ulnas Aspexitque truci uultu, defluxa maligno In terras inimica polo, crudelia lugent Funera, crudeles Parcas matrumque hymenaeos." "Rex Lapitum, armisoni proles a sanguine Martis, Anne etiam infantes miserae dispendia uitae Suscipiunt? Quidnam angusto meruere sub aeuo? Tantane Tartareum tenet inclaementia regem? Anne alium? Tantos animas quid mergat in ignes? Quis deus infesto condemnet numine manes?!" "Heu, male nota rogas huc descendentibus umbris. Verum equidem dicam, dictis te et uera docebo."
IACOBI BONI RACVSAEI CHRISTI SVB FIGVRA HERCVLIS PRAELVDIVM DEDICATVM LEONI X PONT. MAX. LIBER TERTIVS: EVPHROSYNA "Principio architenens excelsi rector Olympi, Libera causa, deus, mens mundi, certa uoluntas, In quo principium rerum finisque recumbit, Miscuit ex alta rerum mysteria mente In magno cratere chaos caelumque deosque Conflauit. Pater archetypas et mente figuras Protulit in nato et per natum, et foedere sancto Magni hominis fecit caput et fundamen et ignem, Post hominem cunctis opus excellentius, instar Mundi totius, tenues conclusit in artus Et domino rerum donauit libera iura. Hinc manes sibi quisque duos sortimur: ad astra Alter monstrat iter, caligantem alter ad Orcum. Nos etiam fatis summae deus arbiter aulae Subiecit, fatis ad res impellimur omnes. Non tamen ingenium nostrique arbitria saecli Fata trahunt: genios sequimur, sed sponte uolentes. Hinc animi morbi caecaeque insania mentis Ignaros homines a summo auertit Olympo Aut malesuadus amor deiectas attrahit ad res. Quum uero a membris nos morte resoluimur atra, Quam grauia inuitos quamque impia facta sequuntur, Crimina inhaerescunt prauus quae fecerat usus. Ergo ubi nos uitae claementia diua reliquit, Impius ex atro sontes Acheronte satelles Ducit ad horrendas sedes soliumque seueri Iudicis. Hic poenas et crimina lancibus aequant. Quo non ulla ualent populi tabularia, testes Nec pro sonte citant, nudae stant iudice causae Iam sontum detecta palam secreta uidente. Omnibus hic deus est ignotus gentibus, ille Scilicet omnipotens, aeterni maxima patris Progenies, humana salus, qui corpore mortem Sponte reus capiet, uitam pro morte daturus Gentibus, et primi uictor sub carne parentis Aeternas iusto delebit sanguine poenas. Hic sontes damnat, qui magno errore grauati Tramitibus uariis Stygios merguntur in ignes. Tunc alias subeunt leges atque altera iura. Namque sub ingenti qua mors tellure coercet Hoc barathrum tenditque cauum per inane sub umbras Plutonis domus et summi Iouis alta potestas, Dictaei fratres saeuas Acherontis habenas Imperiumque tenent umbrarum atque impia Ditis Iussa regunt et iura feris obnoxia poenis. Aeacus Europae gentes, Rhadamantus Eoas Iudicat atque Asiam magnam, peccataque Minos Cuncta recognoscit fraternaque iura recenset. Audi plorantes maestis uagitibus umbras Infantum: miseri genitali labe parentum Polluti caeco tenebris plectuntur in antro. Sed uerbis trahimus tempus, nox frigida curru Cornipedes adiunxit equos. Pete Thaesea mecum Et celeres capiamus iter, breuis est uia nobis!" Interea, dum iam properant, grauis ecce tumultus Auditur, fragor insonuit, totumque repente Incaepit mugire chaos pulsuque rotarum Quadrupedante quati magni fundamina mundi, Quales humenti uentosa tonitrua caelo Quum glomerant Euri pluuia impendente sub aethra Obscura, foeti rixantur in aethere nimbi. Mox subitum nigra caligine uoluier agmen Aspexere procul spissamque insurgere nubem. En quae castra uomit Phlegeton, quod Tartarus agmen Ructat in Alciden, en quas globus exerit alas! "O Phlegyda", Alcides inquit, "quid tanta gerat uis?" Exin Gorgoneis serpentibus hirta Megaera Et Stygiae dant signa canes. Quis nube cruenta Ductor erat? Quo tanta lues inuaserit Orcum Diua mihi Pimplea refer! --- Dux agmine Pluto Primus quadrupedum curru est inuectus equorum, Quoi caput armatur galea flammisque relucent Tempora Tartareis ardentque in uertice cristae. Proximus it iuxtaque Satan, quo nulla barathro Peior pestis inest nec saeuior ira deorum: Mille deos Acherontis agit. Hinc arduus instat Laeuiathan, crines flauos arrectaque pulchrae Virginis ora gerens et foedi crura draconis, Caetera serpenti similis. Prope Mammona curru Victor inaurato fertur, quoi caeca potensque It Fortuna comes, fert tela tricuspida daemon Et camuris triplices incingit cornibus hydros. Bellial effrenusque ruunt et bellua Beaemoth. Hos prima (ut perhibent) nascentis origine mundi, Inclyta ne sine laude foret praesentia regis Aetherii, diuos summo formauit Olympo. Nondum Luna nothos agitabat candida currus Nec stellis fulsere poli nec Apolline pulchro: Puniceo ille Satan surgebat Lucifer ortu. In quo ceu speculo sol aureus aut orichalco Aut uitreis quum fulget aquis splendebat imago Et summi mens alta dei, quo maior Olympo Non fuit in toto formaque decentior alter. Conditus aetheria tunc Iuppiter arce latebat Et geminae summo pendebant orbe catenae: Altera de duro ferri compacta metallo Laeua parte poli ad nigrum tendebat abyssum; Altera de fuluo longe formosior auro A dextra regione dei tollebat in arcem. Lucifer interea, quod se deus altior esset, Concipit inuidiam, fastuque inflatus inani Dixit: "Conscendam aetherios sublimis ad axes Ipse egomet sedesque meas Aquilone subacto Sustollam super astra deoque aequabor Olympi." Quem pater omnipotens caelo indignatus ab alto Fulmine deiecit, compago laeua reuulsa Mille deos secum rapuit, ceu lucida Phoebe De caelo si lapsa ruat, quam mille secutae Nocturnae per inane faces conuulsaque mundo Sidera labantur. Sic Lucifer aethere summo Aera per tenuem praeceps Acheronta sub imum Decidit innumerumque cohors ingrata deorum, Quos rabies aeterna tenet, quos Orcus et aer Sustinet. Omne nefas his persuadentibus ortum est. Postquam autem Stygii tempestas atra tyranni Astitit Alciden propius, riget horrida tortis Caesaries erecta comis atque acribus ardor Fulgurat ex oculis, sudor fluit, aestuat ingens Pectus anhelantesque premit sub faucibus ignes: Qualis Apollineo Perrhebi uertice Pindi Quum leo descendit poturus flumina Nesti Seu fontes, Acheloe, tuos, si conspicit arma Bellaces inferre Getas, fremit arduus, armi Horrescunt et colla toris, ardescit in imo Pectore uis, nec tela pauet, sed lumina torua Figit humi, quo saeua ruat uenabula contra. Tum qui regna tenet pedibus subiecta Tonantis Dis pater, ignitis produnt quae faucibus alta Taenara et Aetnaeis torrens Vulcanus ab antris, Quadrupedes frenare iubet cunctasque phalanges Iussit in immotis pariter consistere castris. Turba deo paret durisque auriga lupatis Nigrantes attraxit equos, quibus actus ab armis Spiritus ardentes concussis naribus ignes Spargit et hinnitu spumas agit ore cruentas. Illi autem trigam sistunt et calcibus auras Sublatis feriunt uentosque lacessere gaudent. Mox deus umbrarum curru se promouet alto Et uertit ferale caput lateque uidentes In tenebris acies plenas formidinis atrae, Et uidet Alcmenae et Iouis omnipotentis alumnum Faucibus e mediis mediisque ex ignibus Orci Tergeminum rapuisse canem contraque cateruas Tartareas audere et contra daemonas omnes. Tunc ambage noua Stygii timor iraque mentem Inuasere ducis: praedam seu pace reposci Seu durum Mauortis opus, certamen iniri Expediat laesa pro maiestate barathri. Hinc obstabat atrox atque insuperabile robur Alcidae magni, Diti quoque cognita summi Progenies inuicta Iouis, quem Iuppiter alto Aethere caelitibus praedixerat unius aluo Victorem prodire nurus terraeque polique Infernaeque domus, quo tempore matris ab aluo Prodiit et uenit dii sub lumen Olympi. Praeterea Pylium nec adhuc aboleuerat ulcus Nestoreaeque memor fuerat Saturnius aulae; Qui quum pro caesis in eodem sanguine natis Nelidae auxilium ferret, uix saucius iram Herculis aufugit moestas Acherontis in aedes. Haec obiectabat timor, at calcaria demens Ira deo uesana dabat maiorque feroci Corde dolor flammis urgebat pectus anhelis. Ipse tamen tacitus memorabat talia secum: "Tu genitor, Saturne, mihi, tu, regia Iuno, Es soror, est frater mundum qui fulmine terret, Es mater tu, Rhea, mihi, non foemina pellex. Non equidem Antheus, non armentalis abactor, Non hymenaeei turpis bellator Iacchi, Nec Tegeaeus Aper, nec quos puer enecat angues Aut aliae quas mille feras hominesque nurusque Contudit. Haec propter dici insuperabilis heros Scilicet in terris meruit. Non protinus Orco Mortali sit tantus honos! Victoria nostra Est dea nata domo! Iactet se magnus adulter In caelo superisque thronis caetuque deorum, Incrementa ferat nocti solemque retardet, Vt rerum domitor maecha nascatur ab una! Est fraus in fatis quam nec seruauit ad unguem Iuppiter, interdum licuit quoi fallere diuos. Nam regina Sami partu sub uentre retento Talibus eductum fatis Eurysthea tinxit. Nil moueor quernae tenui pro uulnere clauae. Namque haud illa deum, pigros sed perculit artus. Te quoque Bistonio qui quadrupedante superbis, Armipotens Gradiue pater, Diomedis acuta Cuspide Pergameis perfodit lancea campis. Et tu quod dulcem properas defendere natum, Cypria diua, geris candenti in corpore uulnus." Haec ubi desierat, Furiis atque acribus iris Ardescunt animi Ditis, procul exulat omnis Mente timor pulsus dubio comitatus inerti. Arma rapit curruque pedes descendit ab alto. Quantus Olympus, Athos quantus, uel nubifer Atlas Quantus alit siluas et longa prominet umbra, Quantaque Caucasei dorsi iuga, quanta Pachinni Et quantis Idaea iugis se Gargara tollunt Tanta tridentiferi facies erat Aidonei. Tunc sceptro cunctis nutuque silentia suadet. Obticet atra phalanx subito, silet omnis ad unum Implacata domus, non amplius insonat ultrix Verbera Tisiphone, tacitae stant ignibus umbrae. Styx tacet atra palus, mutescunt triste sonantis Pallentes Acherontis aquae, silet igneus amnis Et ripis, Cocyte, tuis graue labile flumen. Deinde deos Erebi precibus compellat amicis: "Summe pater rerum, uacua qui Gorgonis aluo Stas, quem scire palam uel cuius nomen in aures Ferre nefas, res prima, Chaos, quae rite silendo Dum sis iuncta deo, faecunda fundis ab aluo Omnia, tuque pater calami memorande canori Cultor siluarum et Martis lymphator anheli, Magna parens, Erebum medio quae claudis in antro, Et Phlegeton et Nox, quam discolor ambit amictus: Vobis, o magni, deuota est uictima, diui, Vobis succumbat, uestris mactetur in aris! Solus ego aggrediar, porro uos eminus este, Este procul, socii, nec quisquam bella capessat!" Haec ait. Alcides iam dudum inuadere pugnam Gestit, Cerbereos et nexibus implicat artus Et deponit humi uinctum ceu rusticus hedum. Et tunc ipse deos tali sic uoce precatur: "O pater omnipotens et rex hominumque deumque, In quo principium rerum finisque recumbit, Tu quoque quam uertex armatam protulit altus, Bellipotens Tritonis hera, intemerata uirago, Solque dator lucis, caeli cor mensque profundi, Vos quoque uocales magni Syrenes Olympi, Vatibus aetherios, Musae, quae infunditis haustus: Vobis, o magni, talis cadat hostia, diui, Vobis mactetur, uestris procumbat in aris!" Iam uero et manes certatim et daemonas omnes Conspexisse iuuat diuersi numina regni Ingenteisque deos acri coiisse duello. Postquam autem rapido procursu comminus armis Inuadunt Martem, crebris sonat ictibus omnis Tartarus et tonitru longe domus alta remugit. Alcides multa pollens ui et Palladis arte Exponit laeuum pedem pectusque sinistrum Ditis ad insultum telique tricuspidis ictum. Dis impune putans ad apertos emicat artus Marte furens totoque intorquet turbine telum Ceu ferit: exclamant acies, chaos intonat omne Et sonitu tetri domus atra resultat Auerni. At uegetus retro caedit pes clauaque teli Excipiens ictum frustratum cum pede dextro Vertitur acta manu dextra ceu fulmen et Orcum Assequitur. Caedit retro bellator uterque. Tollitur interea fuscis exercitus alis Excipiuntque graui nutantem uulnere Ditem Aegrescuntque acti Furiis mussantque dolore Accensi ueniamque petunt a rege cruento, Daemonas ut cunctos Mars experiatur ad unum. Respondit Pluto: "Magni uis Herculis ingens Si uinci posset, dextra hac deuicta fuisset. Immo hoc praecipio uobis: date Thaesea magnum Insuper Alcidae tantoque absistite monstro, Mature ut talis discedat pestis ab Orco!" Ac uelut Assyrios saltus aut Syrtica linquens Arua draco siluasue procul cristatus Eoas, Si super undantem flammis ardentibus Aetnam, Dum secat aerios tractus pernicibus alis, Sidat et in uastum Polyphaemi Cyclopis antrum Septaque conturbet, ualidum tum corpore taurum Fauce apprendat atrox et nexibus angat adactis Obuius at Cyclops trunco Polyphaemus obusto Prodeat, horrendi rabies animosa draconis Taurum linquat humi saeuumque assurgat in hostem; Hic, ut tanta lues antro discedat opaco, Obiicit atque alium taurum. Sic Thaesea forti Amphitryoniadae pro munere tradidit Orcus. Tum specus horrendum et fauces Phlegetontis anheli Victor adit spoliis et munere laetus Auerni, Qua patet introitu facilis uia prona barathri, Sed non egressu facilis. Tunc Cerberus auras Ignotas lumenque suo inspectabile uisu Vidit nec potuit tenebrarum et noctis alumnus Lumine lucifugo splendorem ferre diurnum. Triplex ergo caput Stygias auersus ad umbras Concutit et toto conquassat uincula nixu. Sed domitus quid uana, canis, certamina sumis Atque reluctando uictus bella irrita tentas? Quum uero Alcides iucundas luminis oras Attigit et dulcem tellurem laetaque uidit Ridentis conuexa poli, sic protinus infit: "Alme pater mundi, solio qui promis ab alto Cuncta, ratis Parcae quae uoluunt stamina fusis, En tua progenies sacraria Ditis auari Subiecit uictrixque ferum spoliauit Auernum, Vt pateat mundo quanti tibi filius esset Alcides, in quo uirtus tua sancta refulsit. Ergo uictor ago grates tibi, Iuppiter, auctor Victoris contra uires Iunonis iniquas." Dixerat, et medios sol feruentissimus axes Igniferis calcabat equis et lampade recta Aethiopas duplices axemque uidebat utrumque. Tum deus Alcides ob durum iter atque laborem Fessus anhelabat requiemque et molle leuamen Vt caperet curis, gelidas petit arboris umbras, Arboris antiquae, quae stans delubra secundum Ingentes ramos et brachia densa per auras Sparserat, algenti crepitans umbrosa susurro. Hic placida uirides diuellit ab arbore ramos Impexasque comas foliis bicoloribus ambit. Exin populeis protecti frondibus ambo Heroes recubant, pictam mirantur et aedem, Qua Methymnaeus donaria liquit Arion: Hic Ephyrea ratis Calabro resoluta Tarento Vela Notis effusa dabat pelagusque tenebat. Collecti in foribus nautae de caede nefanda Tractabant, supplex fundebat Lesbius aurum. Hinc media puppi Thyrio stans lucidus ostro Orthrya dicebat diuino carmina cantu Distinctamque auro cytharam niueoque elephanto Pectine pulsabat; stupidi quo carmine nautae Hi flectebantur pronis ceruicibus, illi Stertebant alte: comitatus carmina somnus Dulcia sopitos cunctis irrepserat artus. Hoc et Neritium cantu sopisset Vlixem Traxissetque altis proceras montibus ornos, Auritas faceret cautes, tenuisset et amnes, Cumque truci molles misceret tygride damas Ipseque cum docto certaret Apolline tutus. Hinc illum uectans argenteus aequore delphin Innabat summo proscindens caerula dorso. Parte alia ueniens Ephyreas laetus ad arces Mira Corinthiaco narrabat facta tyranno. Mox aduecta ratis bimari iam perfida portu Stabat et incolumem mirantur Ariona nautae Astantes domino coram et formidine pallent. Haec dum per templum uulgo depicta tuentur, Ecce coronati Phoebeis frondibus adsunt Indigenae, qui facta canunt et carmine laudes Herculeas super astra ferunt: ut fata nouercae Prodigia atque odium domuit geminumque leonem, Aeripedem ceruam, taurum, Stymphalidas, hortos Hesperidum: "Tu terrigenas, inuicte, Gigantes Deiicis, euertis Troiam, tu Albionas imbre Ad Rhodani ripas sternis Nessumque latronemque Acer Auentinum, tu templa Lacinia condis. Te quoque labentem mundum superosque tenentem Atlas obstupuit, te tela trisulca ferentem Contremuit percussa soror Iouis. Elicis umbram Coniugis Admeti furuis e sedibus Orci Aequoreoque rapis tu Laomedontida monstro." Haec et mille dei laudes et gesta canebant. Sed lyra iam reticet lassi Cyllenia Phoebi. Soluite, Pierides, choreas et claudite fontes Bellerophonteos: uestris sat lusimus antris!
Philippi Beroaldi Hexasticon. Viribus Alcides superas educit ad auras Inferna stygium de regione canem. Versibus Herculeae par est Iacobus arenae Ille canenda gerit fortiter, iste canit. Aetherios illi cultus benefacta dedere, Isti grande decus haec benedicta dabunt.