CroALa: documentum

CroALa, 2024-11-09+01:00. Nodus aa-vv-carmina-vgc.xml in collectione croala0.

Functio nominatur: /documentum/croala0/aa-vv-carmina-vgc.xml.

Documentum aa-vv-carmina-vgc.xml in db croala0


Hieronymus Caluus Iacobo Bono. Virtuti tribuis uates quae maxima docte Herculaeae Herculeae , Christus gesserat illa deus. Sunt haec quis nescit? sunt mystica robora clauae, Crux fuerit, monstra haec crimina nostra notent. Sancte Leo hos meditans referas tecum ipse colores, Haec crucifer domuit, clauiger illa deus.
Ioanes Gotius Iacobo Bono. Seu tibi Pegasides ueniunt in uerba sorores, Pollice seu docto thracia plectra moues. Dic quibus in syluis, quibus es nutritus in antris? Nam tibi Apollineum carmen ab ore sonat. Rara canis (fateor) nostroque incognita saeclo, Pluribus et gemmis dicta referta struis. Cum genio grauitas in te certasse uidetur, Vis dicam? remoues ex helicone deas. Sollicitare chelin nimia dulcedine curas, Meque tuum retines, me quoque semper habes.
Hieronymus Caluus Iacobo Bono.

Opus tuum de diuinis rebus mea summa cum uoluptate legi, neque uniuersum modo, quod perfacili negocio solet ab iis quorum iudicium non expectatur, sed partes etiam omnes diligentius examinaui, quippe qui de tuis scriptis essem iudicaturus; id enim tu postulabas, qualecumque esset iudicium meum, ne suprimerem. Ego mihi in studiis eloquentiae tantum non uendico, quantum tu tribuis. Et difficile est atque arduum de alienis scriptis iudicare. Qui enim uirtutes ignorat, aut uitia, quae in hac dicendi ratione sunt, recte nunquam neque probauerit, quod probandum neque improbauerit quod improbandum est. Quod nescit quid sit, ubi sit, quod uel uirtutem contineat, uel uitium admittat, quid inuentionem commendet, quod elocutionem illustret, uel contra. Vetus illud est, non nisi sapiens potest iudicare sapientem. Deinde si iudicare possis, uidendum quomodo is sit accepturus, cuius sunt scripta. Nam si quid laudes, neque cur laudes subiicias, adulator, aut potius derisor, si damnes, neque rationem afferas, inuidus ac malignus obtrectator uideare. Postremo nullo unquam me tempore maiores praesserunt ocupationes, non rei familiaris quam ut humilem, sordidamque curam aliis potius mando, sed studiorum. Nam et in Scholam eo quotidie, quod mihi munus maximam dierum partem adimit, et domi non sum ociosus, quam discendi cupidi frequentant, a quibus operam meam pati non possum desiderari. Et in manibus est Quintilianus, in quem enarrationes scribo, quae tum ab amicis quotidie, tum ab impressoribus, quibus fidem obstrinxi eflagitantur, qui labor noctes occupat. Sed quoniam iudicium meum tanto opere flagitabas, et ipse tam facile id tibi recaeperam, abrupi difficultates omnes, reposui, quae capta erant, et in manibus, ubi tibi morem gererem, cui, quae mea est in te obseruantia, negare nihil uolo. Equidem opus censeo, si materiam respicias, pulchrum, uarium sublime, magnificum, ut quo diuina perdocet ac tractet. Si reliqua perdifficilem habuit compositionem, quo in genere multa multorum carmina legi et doctissimoum poetarum, sed quae nullam prorsus exhibeat gratiam. Excusabam qui scripserunt, quod in nouam ueluti possessionem uenissent neque antea aut occupatam, aut cultam, et quam putarem poeticas illas figuras non admittere, quibus ueterum poemata maxime illuminata sunt atque illustrata. Aduertabam Aduertebam praeterea nominum asperitatem, a quibus nisi declines gratia omnis carinis adempta esse, si mutes, ueritatis mysteria detracta uideantur. Tu tamen beneficio ingenii, uel ut tu praedicare soles, dei maximi atque optimi munere quodam, nouam hanc possessionem ita occupati, aut potius ita coluisti. ut neque mysteria contaminares, neque ueterum poetarum uasa illa olearia, neque in illa nominum asperitate frigeres. O, summam summi ingenii faelicitatem, O, beatissimam dicendi facultatem, Primus Bonus, primus cum gratia, cum uoluptate, cum laude agrum alioquin culturam refugientem excoluit. Scribant nunc Christiani homines amores, fabulas, mendacia, quom tam fertilem, tam opimam habeant materiam. Quibus sane post te nulla fuerit uenia nisi quod post te ista scribere inuerecundum putarint, non tam rei utilitati, maiestatique consulentes, quam famae nominis, quae in tanta laboris tui nobilitate ac gloria obscura futura fuerit. Equidem qui antea diuina ista fastidiebam, propter scribentium inelegantiam, rigorem, ineptiam, nunc ab ea non discedam lectione, quae tum delectare, tum prodesse possit. Ego te etiam currentem hortor, hoc age, nomen tuum ab obliuione uindica. Ingenium tibi natura facile, uarium, flexibile, multiplex dedit cui non defuisti. Itaque summam industria tua eruditionem es adeptus, in poetica uero mirum candorem, copiam, ornatum. Noli tamen in re familiari, quae tamen contemnenda non est, occupatus esse, ut uel praesentis aetatis, uel posteritatis obliuiscare. Gloria ibi parata est, non diu laborandum est. Iam es in possessione, si quod potes cum laude non contempseris.

Vale.
Idem Hieronymus. C. Iacobo. B. Quam foelix tua Musa bone est, caelestia fecit Arcana in terris peruia carminibus. Diuinos penetrare choros est ausa, recessus Et lustrare omneis Diua suis numeris. Perge tuo praestans coelestia munera uates Ingenio, et sedes perge referre deum.
Idem Hieronymus. C. Iacobo. B. Maximus haec gessit coeli dominator, et omnis Mundi, quae numeris docte Iacobe canis Hic tibi et in coelo meriti reddentur honores, Spiritus ista audit, filius, atque Pater.
Iacobus Bonus Hieronymo Caluo S.

Calue mi Charissime, homunculus hic libentius bona suscipit, quam mala, lucem, quam tenebras, laudem quam contumeliam, licet medius inter utraque uersetur. Quum tamen (quod saepe fit) contigerit eum premi contrariis, aequo animo sustinet. Quidni pro Christo? pro quo sane grauia saepe et difficilia multa pertulit. Laudes itaque tuas quas ueras existimat gratio reponit animo, Nam deo nihil aliud laudibus est accaeptius. Vt pote o bonos omneis ideo secum facit unum, ut laudibus diuinis uacent, ipsoque deo sine fine perfruantur, qui caput est in Xpo mystici corporis, principium et finis.

Te bene agere opto.
Hieronymus And. Iacobo .B. Qui nouem celsi choreis Olympi Praesidet, septem radiosque ducit, Iussit, ut prodant uario refertum Stemmate uatem. Hic ut arcanos subeat recessus, Arcis et summae ueneranda dona Promat, excelsas retegatque culta Voce cateruas. Et modos uatis recinens canoros Eminens alti decus in parentis Edat ut carmen, cytharamque plectro Tangat eburno. Hinc bonae comptas aquilae loquelas Suggerunt, munus proprium recludunt, Atque candentem superis olorem Dotibus ornant. Ignis hunc urunt face perbeati Adlegunt atra sine nube luci Huius in sedem cupiunt quietam Sumere mentem. Lumen ut flammis reseret subactis, Pandat, et legem peragat perennem, Omnibus tutum foret et iuuamen Rebus in arctis. Indicet dignum ducibusque sceptrum, Orbis et pulchram moderetur oram, Seque spectatis alios et omnes Augeat actis. Tantus hinc flores Iacobe Vates, Inde Rhacusae, bimarisque Stagni Dignus es praetor, celebrisque clarae Gloria gentis. Omnibus donis superum redundas, Sorte foelici radias, parensque Prole foecunda, generisque claro Nomine fulges. Par tuae Virtus, similisque formae Adsit, et Musae tibi dant Fauorem, Laureis sertis religantque pulchram Corporis arcem. Vincis et linguam pyliae senectae Ore facundo, melicisque uerbis, Et tuae dulceis oriuntur imo Pectore uoces.
Idem Hier. And. Iacobo Bo.

Licet mos traditus est a Platone, et is quidem laudatissimus mi uates florentissime faustissimique ingenii, ne cui liceat, quae composuerit, aut priuatim ostendere, aut in usum publicum aedere, antequam ea constitui, superque iudices uiderint, nec damnarint, iccirco tu etiam hunc morem secutus multos doctissimosque uiros et iudices huic operi tuo praeposuisti. Ego tamen non mihi tam doctus nec idoneus ad hanc rem habeor, ut aliquem me ex huiuscemodi uiris putem, nec tam imprudens ut tuum hoc opus elucubratum, a te adamussim factum, a laudatissimis etiam uiris probatum, dignum ulla emendatione examine existimem. Sed postquam sic tibi placitum, ut ipse etiam illud antequam aederetur percurrerem, dicam quod sentio, ego certe cum hanc tuam candidissimam cultissimamque Poesim, ea cura et diligentia qua potui perlegi, nihil aliud mihimet, quam corolla Aonidum, clangorque tubae coelestis uisus est.

Sed quid ego haec, stabit tua gloria laude perenni, Haud opus est, uerbis ut celebrere meis. Vale.
Idem. Hoc opus in lucem, qua dempto fine fruetur Aede, rogo, lentas detrahitoque moras. Syderibus pereat facies ut sole renato, Et lateant paruae te radiante faces. Sors dedit (ut uideo) uatum tibi ducere classem, Et sunt aucta modis saecula nostra tuis. Nec fuit illa quidem coeno permixta nocenti Sustulit arentem quae tibi lympha sitim, Sed sacer et faustus uitrei fons fluminis, et qui Defluxit supero prosiluitque sinu, Haec ego cum laetus tua carmina culta legebam, Cernebamque oculis dicta beata meis, Visus adesse polis, uisusque audire tonantem, Dulceque quod Christi manat ab ore melos.
Iacobus Bonus Hieronymo And. S.

Franciscum Mariam filium meum statim ab ipso paschalis solennitatis aduentu solicitaram, qua te praeceptorem suum nactus aliquo munusculo prosequeretur. quod nescio quibus ex causis ab illo neglectum sit. Verum scio quod pluribus antea diebus in addiscenda quadam oratione uehaementer elaborarat, qua quom peregregie paratus esset, pro tribunali Christi corpus ineffabile cathedrali sub aede uenerari, Rectoris et Praesulis assistentia destitutus haud absque summo dolore paecepto tuo parens abstinuerit, Dedecus inique sibi pro laudis praemio sumpsit. Nunc autem munus hoc tibi destinatum paschalis agni, quamuis tardiusculum, non tamen intempestiuum mittimus, Tu uero iacturam laudis sarties puerulo. Quod autem laudes opus nostrum cum gaudio suscipimus, et cum reliquis ad illud applicamus, non perinde, quia nomen nostrum quod nihil est, quam quod Christus laudibus et testimonio tuo celebretur, quibus me famulantem sibi Christus Dominus et in agro suo laborantem fieri Participem dignatus est.

Bene Vale.
Ad reuerendissium D. D. Augustinum Triuulcium sancti / Hadriani Diaconum Cardinalem bene augurat a die / quo se ad santissimum Dominum cum opere hoc / et munere praesentauit. / Iacobus Bonus Rhacusaeus. Lux Augusta mihi uenit, mihi candida fulsit Illa secunda dies octobres ante Calendas, Qua celebris festo nitet ut deus ore Michael Augustinus enim fuit augustissimus augur Eius, et ipse mihi diuinitus extitit auctor. Nam me diua pii sub principis ora uocatum, Sanctorumque pedum post ocula uidit ouantem, Lucraque Pontifici geminata talenta ferentem. Qualis ubi ingentem proceri a stipitis umbram Vitis onusta micat praedulcibus alta racemis, Talis eram paruus magna sed in arbore ramus. O utinam sic me ducat super aethera summu, Sic quoque me sistat super atra Triuulcius heros. Interea dum me sublimi a uertice princeps Regum animaduertit, mea munera dictaque celsa Mente recognoscit, recte hinc ait, omnia quadrant Os et opus, sic fruge bona bona noscitur arbos. Et quia tu uirtute graui censore probari Hoc opus exposcis, docta quoque Pallade fulto, Qualis es, at tua maior adest in carmina censor Aegydius (nostri decus immortale Senatus) Tertius Augusto uenit Augustinus Olympo, Ille tibi, huic nostro diuinitus additus alter, Fas sit eo hinc omnes censeri iudice Musas. O mea quale mihi perfudi uiscera nectar, Audito Aegydii sic nomine regis ab ore. Hoc meus est pastor, mea tibia laeta magistro. Nam quis eo heroa uirtutum luce nitescat Cultor? aut cui rerum prudentia maior? Quis tanto Christi manauit flumine praeco? Venturo, aut nostro melius quis consulat aeuo?
Ad eundem. Quod mea fausta foret duce te tutela Triuulti, En ideo mea te Racusa clientula Mater Vult, et grata suum delegit habere Patronum. Nam quis te proceres inter, quos umbra Galero Rubra tegit sacro, dote est praestantior ulla? Cui sic clara domus? quo se sic iactet alumno? Gratia praecelso et facundia prima Senatu Diceris, et tanta celeberrimus unus ab aula. E te consilium prudens, affabilis oris Ingenui grauitas, mirabile promit acumen. Dum peragrat uastos oculata mente recessus, Copia dii quae se simul aggerat ore rotundo, Hinc tua Pontifici sollertia amabilis haeret. Teque fides, et amica Deo constantia iungit, Ordine perpetuo uariis uirtutibus auctum. Macte bonis animi, cui uultu arridet honoro Gloria, cui se addit gressu Fortuna sequaci, Fortunae splendor, splendori numen, id ipsum Nos sequimur, tua uenimus et post signa clientes. Singula quaeque sua naturae sponte feruntur. En urbs illa tibi se dedicat inclyta claro Nomine Racusa, et generosae stemmate gentis. Hunc tua iamdudum sapienia uidit honorem, Fatidico primum me quando affatus ab ore es. Ast ego tunc aliis intentus scire nequiui Quid tua tunc oracla canant, et si ipse Senatu Extiterim patrio uates, qui talia suasi, Te prior in nostra et cecini fore iura Patronum. Huc augustus ades tam re quam nomine fautor Augustine, tuo nobis cum fratre gemelli Castores, et nostris foelicia puppibus astra. Blasius huic nostrae qui praesidet arcibus urbis Det, tibi magna tuus genialis uota Michael.
Ad reuerendissimum D. D. Aegydium Viterbiensem / sancti Matthaei praesbyterum Car. quem Pont. Max. / operi huic in lucem aedendo praeposuit. Aegydi nitidi sophos decoris Musarum huc ades, ille tam benignus Quem nuper mihi Pontifex sacrauit, Christi Euangelium pie canenti. Nam quem candidus, seueriusque Te nostris dare debuit camoenis? Nostrae quem potiorem habere Musae Te malunt, et auent sibi Patronum? Aegydi latiae decus Thaliae, Christum dum celebras amore feruens, Christi stemmatibus coruscus ardes, Christi dulcis odor suaue stillas Aegydi lepido nitore melos, Melos quo triplices madent choreae, Pastor quo pecudes, ouesque mulcet Dulcis septifori sonore cantus, Aegydi nitidi sophos decoris.
Ad eundem. Aegydi caput es Pallados inclytae, Seu quum dulciloquum barbiton intonas, Argutum resonas seu Polyhymniam, Seu quum syluicolis, diisque sequentibus Euellis platanos, saxaque protrahis, Et uentos celeres, et uaga flumina Orphaeis fidibus blandius allicis, Seu quum tergeminis tollis honoribus Ornatque illecebris Roma fugacibus, Num celsum quatiunt flamina uerticem? Idem quin solido robore permanens. Mundum sub pedibus, saeclaque despicis, Qui quum praecipuis dotibus affluas, Virtutum merito proemia possides.
Ad eundem Epistola.

Quod hucusque litterarum silentio fuerim usus, amplissime Domine, nec ad te quicquam mihi scribere sit uisum, causam quidem tui aduentus, utpote quem in dies expectabam fuisse scias. Nam quum amplitudo tua ab urbis digressu in procinctu esset, ego tum uerbis tuis, tum mox etiam Pontificis Max. id ipsum credere persuasus sum. Quum uero me mea frustratum opinione creuissem, protinus tum allocutione F. Dorothei, tum quorundam aliorum tuum aduentum in dies Natalis domini differri mihi responsum est, ab Abbate uero Lauri in VII. Klas Nouembris ex litteris tuis ad eum missis. Has itaque meas his omnibus adductus perbreues ad te scripsi, simul etiam uersiculos quos operi applicui, quibus animum meum tibi diu perspectum agnosceres. Ego quidem nulla fatigabor expectatione tui. At postquam opus illud meum a Theatino recoepimus intactum, si quid deinceps in eo per me limari potuit, aut rectius examussim dici, ad unguem discussimus, et ueluti ultimam meo quidem iudicio perpolitionem imposuimus. Ni forsan aliqua Dominus me latere uoluerit, Argoo illi celsitudinis tuae capiti lynceique reseruans oculis indicandum.

Vale beatissime Domine.
Iacobus Bonus Bartolino Taccholetto S. D.

Quum me diui Martini festo in Aedem sacram contulissem, altare sanctum debita deo soluendi pro more meo petebam. Et ecce Paulus filius tuus ex insperato sese mihi a latere tulit obuium. Protinus amplexatus hominem de salute tua ex eo sciscitari coepi. O amicissimi mei desideratum mihi nuncium, te bene ualere retulit. Deo Max. Opt. gratias ago. Tu quoque me recte ualere scias, quin etiam beate. Nactus enim sum hic inter ignotos solamen sane unicum, uirum cuius amicitia laetus fruor, uirum desiderabilem, uirum inquam Termegistum; scribit hic inaudita, mira pandit, de quo alias (uita comite) plura dicemus. Opus illud meum τὸ εὐαγγέλιον quod probe nosti Pont. Max. Aegydio S. R. E. Cardinali uidendum probandumque delegauit. Viro plane tum doctrina singulari, et auctoritate magna, tum gratia et uitae probitate praecipua, pontificios inter senatores primario, qui laudat illud enixe, magnopere admiratur. Nos autem hic in urbe moram trahemus, donec ab impressoribus dies noster elucescat omnibusque sui uolentibus copiam faciat, quod ut breui fiat operam nauamus.

Bene uale. Romae XV. Cal. Decembres. MDXXV.
Lex sibimet ponenda. Nil temere dicas, inconsulteue facessas, Hanc seruato libens constanti pectore legem. Tristes pelle animo curas, et inania uites Gaudia, quae pulchro moderabere semper honesto. Exulta, si labe cares, si criminis expers Dulci indulge Deo, qui te intimus incolit hospes. Quum de te loqueris, paucis perstringe modeste, Quumque necessarium fuerit, propriisque caueto De rebus caelanda loqui, nec prodiga lingua Iactet te, aut cuiquam laxis detractet habenis. Vrere ueridico sermone, et cognita dicas. Nullum laede uolens, patienter uince nocentem, Nec contra uanos latratus ipse relatra. Fortis inhaere Deo, quo te uis nulla reuellet, Non amor eliciat, non illecebrosa uoluptas, Non odium euertat, non ullus separet usus. Frena iram, et tacita rixantem supprime pugna. Pacis ama coeleste bonum, semperque quietum Pectus habe, et semper discordibus abstine rixis. Oppugnatores placidae procula aufuge pacis.
Ad Bolloniam Morinorum ob Diuae Templum Virginis. Salue primi mihi quae dicta es ultima tellus, Oceano genetore uenis nam prima sub auras Aerias, et prima ratem super aequora uectam Excipis, aetherio tibi quae deuexit Olympo Thesauros coeli magnos, et munera prima Virgo prima tulit, lac quod Deus ubere suxit Virgineo, tulit os, quo diua pastus in aluo est, Scriptorumque caput sanctum, primumque uolumen. Foelix quae tanto decorata es munere tellus, Tellus sacra, Dei Matrem quui copia facta est. Praesentem uidisse, atque audiuisse loquentem, Et coluisse suo reparatum numine Templum.
Ad Henricum vii. regem Angliae bello accinctum. Quam Mars armipotens ualidus, quam pulcher Apollo est, Quam formosa Venus, quam Luna decentius astris Omnibus micat, quam Iuppiter optimus inter Coelicolas, quantum Saturnius eminet ignis, Diuite Mercurius facundae flumine linguae, Viribus Alcides, opibus Iuno alma beatis, Quamque nouem sapiunt decima cum Pallade Musae. Quicquid habent superi, simul omnia possidet unus Henricus, supra terrae regesque ducesque. Vis mage mirandum rex inclyte numen haberi, Esto amor, unde deus fias, haec gratia sanctos Vna tibi herois uirtutibus addet honores.
Ad eundem belligerantem belligerentem contra Gallum, uaticinium. Orbis in aduersum bello dum saeuit in orbem, Et tonat horrendis Mars asper utrinque sub armis, Concilium uocat Omnipotens, ac talia fatur. Bella haec o superi crudelia nulla leuabit Conditio, ni tollat amor, cognata duorum Arma armis regum, et concordia corda coibunt. Occidet armipotens dum bellua bella minatur. Fata palam fient Henrici a sanguine regis.
M. Io. Policarpi Seueritani Sibenicensis Predicatorii theologi carmen ad lectorem Nullus adhuc cecinit tam clare dogmata Christi Carmine grandiloquo, quam fecerit ipse Iacobus, Illyriae splendor, Racusaeae gloria genis, Moribus egregiis, uirtutis clarus alumnus, Qui castus sanctis quaerit coelestia rebus, Aequat et ingenio uiuaci sydera coeli, Impia quo clarum nomen Libitina sacrauit Huic uati nunquam morituro carmine tali, Quare abeat Sardus cantor, delator et ille Gorgoneo semper cui uiscera felle tumescunt. Laudibus usque piis celebres hunc candide lector.