CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-14+02:00. Nodus hektor-p-carm.xml in collectione croala.

Functio nominatur: /documentum/croala/hektor-p-carm.xml.

Documentum hektor-p-carm.xml in db croala


1. PETRUS HECTOREUS MICHAELI AEMILIO PRAEDICTOt. j. Mikši Pelegrinoviću CUM IDEM AEMILIUS AD BAPTISMUM SUAE FILIAE IPSUM PRO COMPATRE VOCAVISSET. 1558 Compater excellens, salve, mihi dulcior illo melle mele , quod in caeris laeta recondit apis. Filia, maternos mores imitata tuosque vivat, foelicem mox aditura virum. Livia Nestoreos tecum tua transeat annos conjux, quae tali conjuge digna fuit.
2. EPITAPHIUM EPITHAPHIUM IN TUMULO SCULPTUM PETRI HECTOREI MATRIS. 1556 Hectoreae, Catarina, domus probitatis imago, hic jacet, o quantum tam brevis urna tenet! Cujus ab exemplo connectes undique lector, quam memorem Famam, qui bene vixit, habet.
3. RESPONSUM PETRI HECTOREI EPISTOLAE AEPISTOLAE HIERONIMI BERTUCII, QUI AB EO SCIRE CUPIEBAT, QUA SIT AD SUPEROS ITER. 1552-1557 Ad superos, si scire cupis, virtutis alumne, corporis exuto pondere qua sit iter; hortulus ostendet noster, breve namque, quod optas, in gelido sculptum limine carmen habet.
4. PETRI HECTOREI PHARENSIS CARMEN DE LY(A)EO LYEO . Viderat Augusto proles Semeleia mense fervere spumosis dulcia musta cadis; exardensque, sitim cupiens sedare per aestus, depromsit rapida fervida vina manu. Nec satis est potasse semel cratere liquorem. pleno tam gratum, stat renovare vices. Protinus ardentes flagrans rubor occupat artus, erubuere genae, blaesaque lingua fuit O quam dulce meum dixit, dixisse potantem dulce merum, risit rustica turba deum. Procabuit, sertumque cadit, tenuantur ocelli, ructantis premit hinc turgida membra sopor. Turpiter obscaena detectus parte jacebat, fabula ruricolae ludibriumque choro. Transiliant nimii mortales munera Bacchi; talia cum laedant pocula sumpta deos.
5. EXIMIO ARTIUM ET MEDICINAE DOCT. VINCENTIO VANETTO. 1561 Vincenti, clarum nomen cognomine vincens, et patrios superans nobilitate Lares; cernis, quanta tuae virtutis signa dedisti: te vult nostra Pharus, te cupit Aspalatum. Petrus Hectoreus.