CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-14+02:00. Nodus draskovic-j-epist-1839-11-12.xml in collectione croala.

Functio nominatur: /documentum/croala/draskovic-j-epist-1839-11-12.xml.

Documentum draskovic-j-epist-1839-11-12.xml in db croala


Rec.: 12/11 1839. Dilectissime Metelle!

Multa accidunt, quae sumopere conbinationem mediorum indigent, ut res nostrae tueri, et fulciri valeant — prae ceteris autem interest scire, quae sit probior opinio in publico: Hinc te obtestor, fac ut usque meum adventum ad vos te genuine informare valeas de opinionibus. Zagrabiae multi optant ut lingua hungarica cesset esse studium ordinarium siquidem mancipatus iste turpis, inoperosus, et ingratis hungaris tributus exstiterit. Ceterum consectaria conclusorum dietalium majorem nobis adhuc (si regimen accesserit) mancipatum parant — quid ergo eatenus sentiatur? An non in concursu Slavonitarum, salvo Verböcio, consilium separatum petere, cum pecunias sufficientes habeamus, illudque restaurare, approbationem majoritatis consequi valeat? Si te circa 20. usque 22. Varasdini futurum scivero, sic veniam, et super his consultaturi. —

Vale, amaque te Amantem tuum Joannem.