CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-14+02:00. Nodus brodaric-s-epist-1536-02-26.xml in collectione croala.

Functio nominatur: /documentum/croala/brodaric-s-epist-1536-02-26.xml.

Documentum brodaric-s-epist-1536-02-26.xml in db croala


Neapoli 26-a Februarii anno a Christo nato 1536. S. Brodericus Episcopus Quinqueecclesiensis Nicolao Olao suo salutem

Charissime Domine et frater, salutem plurimam et commendationem! Tamdiu nec tu quicquam ad me scribis nec ego ad te; licet et ego te ut fratrem amem, et eundem affectum in te esse erga me non dubitem. Statum rerum nostrarum aperte intelligis. Tamdiu tractata est pax Viennae, ut huc nunc sit translata. Hic, speramus, bonum exitum habebit. Quod Deus concedere dignetur, bonorum omnium largitor, fortuna caesaris et fratris. Rogo te domine, ut meam humillimam seruitutem in gratiam sacrae reginalis maiestatis dominae meae clementissimae commendare velis. Cui si ob meum ex Posonio a se et a vobis discessum adhuc indignatur, possem vere illud dicere, quod est apud poëtam: Inuitus regina tuo de limine cessi, Sed me fata Deum, quae nunc has ire per undas Imperiis egere suis.

Scribe iam tandem aliquid ad me saltem prouocatus, et optime vale. Neapoli 26-a Februarii anno a Christo nato 1536.