CroALa, 2024-11-01+01:00. Nodus andreis-f-sylla.xml in collectione croala.
Functio nominatur: /documentum/croala/andreis-f-sylla.xml.
DIALOGVS SYLLA AVTHORE TRANQVILLO ILLVSTRI ET MAGNIFICO VIRO D. IANO LASCARI RHINDACENO DOCTRINARVM ET ANTIQVITATIS PARENTI, TRANQVILLUS ANDRONICVS DALMATA, S. D. CVM MICHAELE NARDINO meo necessario, uiro ingenioso et docto, longa mihi disceptatio fuit de nostrę nationis homine Diocletiano Imperatore, qui eadem animi magnitudine, qua sublatus erat ad fastigium rerum humanarum, ad priuatam uitam redierat. Quod me defendente, illo contra nitente, eam disputationem sub Caesaris et Syllae persona retuli. In temperando autem stilo non simplex difficultas fuit: nam ratio poscebat ut esset infra oratoriam grauitatem et sua grauissimis personis dignitas attribueretur. Existimaui hanc meam foeturam non nihil ad tuam fortunam pertinere, non autem solandi tui atque confirmandi gratia, in quo uirtus et litterae summum adire periculum uideantur, sed quoniam augustali sanguine ortus, utpote cuius maiores longa serie Constantinopoli imperarunt, uicissitudine rerum ad hanc tenuitatem redactus sis. Quam tu commutationem sic fortiter toleras, ut istud uiuendi genus elegisse uideare. Itaque mitto tibi hunc dialogum ut cum tua forte conferas ac, si probaueris, te authore exeat in manus hominum, et noster Diocletianus uindicetur a calumnia.
Vale. Tranquilli Andronici Dalmatae dialogus Sylla, Interlocutores Caesar, Sylla, Pompeius, Minos.CAESAR. AN EVAsimus in terram,
uale Charon; ego ad Plutonem festino. Dii immortales, in quod discrimen adduxerat me fortuna, linter putri carie quasi cribrum fathiscit: undique Palus scaturiebat, iam alluebat poplites, ac posteaquam in ripam impegimus, pęne tota cimba dissiliit. Non ita me rabies aestuantis oceani, non adeo furentes maris Adriatici procellae terruerant. Equidem abhominor hanc tempestatem: nam uereor ne istuc sit omen cuiuspiam infoelicis euentus, qui meum animum curis et perturbationibus exagitet. Sępe solent magnas calamitates quędam ueluti signa antecędere quibus etiam nostra crudelissima cędes significabatur, si dii uoluissent ut longius animo prospiceremus. Cęterumquid attinet aut ueterum malorum recordatione, quorum obliuio saluberrima creditur, tam altum dolorem exasperare? Aut nouis consternari auguriis, quorum fides incerta est? Vtpote quae a temeritate profecta irritis effectis plęrumque uates ipsos deludant. Quod si quid aduersi nostris ceruicibus impendet, satis est tunc miserum esse, quum inuaserit: non etiam longe antequam ulla suspitio appareat metu, ueluti mulierculę, concuti ac (uti aiunt) de gradu deiici. Pręsertim quum fatis eo temporis et loci conpulsus sim, ut neque futura uigore mentis pręcaueri neque casus, si quibus perstringi necesse fuerit, repelli uiribus aut magnitudine animi queant. Addeque precibus et squallori nullus pateat locus. Qui lachrimis flecti possunt adamantina pectora, siquidem ad inferos ne fama quidem (ut audiuimus uulgo circumferri) misericordiae nomen perduxerit? Quo si forte descenderet, ante solio suo decaederet Pluto,quem reciperetur: adeo regnum hoc nihil mite, nihil benignum amplectitur, sed usque quaque seuitiae Tyrannidis in morem indulget.Iam haec uallis undique rapidissimis fluminibus et uasta palude circumsępta, nullae naues praeter huius senecionis rimosam phasellum haud reuehendis umbris destinatam.Excubat in ostio latrator Cerberus terribilis aspectu, nec minus diligens quam truculentus ianitor, adeo ut ne Mercurii quidem soporifera uirga falleretur; uerisimile est Ditis quoque prouidentia passim dispositos esse custodes qui seditiones atque tumultus, siqui subito exorirentur, compescerent atque comprimerent. Quin etiam demandatum aliquot fidioribus (quamquam haud scio quid possit esse fidum in tanta Tyrannide) utinsidias, conspirationes , omnia denique consilia explorent ac deferant ad ipsum principem. Sed o uanam meam mentem ac prorsus immutatam: quam indignas cogitationes magnitudine Cęsarissugessit : dii faxint ut nihil minus cupiam, quam aut in ambienda dignitate aliqua deprecandaue contumelia, si qua innocens iniuria perstringar, ante cuiusque pedes uolutari aut refugere, si deposcar in labores, pericula, tormenta, cruciatus, demum quamlibet honoris et famae dimicationem. Reminiscere te Caesarem, qui peruicaciam inimicorum armis contundere maluisti, quam uirtutis rerumque bene gestarum ab inuidis et ingratis ueniam deprecari: tum subeat nunquam in tuum pectus ne minimam quidem formidinem descendisse: sed inuicto semper animoprofectum in aduersa, cuius magnitudinem nulla unquam uis, nec robur Gallorum, nec ferocitas Germanorum, nec Hispanorum aestus, Poenorumque doli, et Alexandrinorum insidię, non denique furor ciuium Romanorum multęque aliae pestes labefactare potuerunt, nihil sordidum, humile, caducum, sed unumquodque magnificum excelsum immortalitate dignum consiliis mentis agitasti: nihil aggressus es quod foeliciter non expugnaris, perruptis omnibus terrae marisque difficultatibus: impetus subuertisti, uires perfregisti, consilia dissipasti: in summa nihil humanum potuit obsistere tuis conatibus. Caeterum ne quisquam uideatur integram foelicitatem assecutus, a maleuolis, qui se configere cornicum oculos credunt, saltem illud uitio dabitur, quod licet iam confectis bellis ciuilibus, in maximo tamen odio ciuitatis uidear negligentius uixisse. Et profecto iam ęuitatis et gloriae rerum gestarum satietate cęperam inuadi: subuerebar etiam inconstantiam humanorum casuum, ne uidelicet fortuna mutato cursu meas res secundas aliqua labe respergeret. Quippe non tam laudantur quae fortiter ac prospere gesta sunt, quam uituperantur ea quae in aduersum rapit mutatio temporumut uel minima offensiuncula clarissimum quodque nomen obscuretur. Haec animo quum penitus insedissent, atque huiusmodi curis inuolutum impia atque nefaria manus inuasit, non illa hostium externorum aut sicariorum manus, sed amicorum, sed familiarium, sed domesticorum conspiratio, detestabili exemplo fuit: cuiusmodi insidias non Artaxerxes, non Mithridates, non Ptolemeus Euergetes, non mortalium quisquam, ne deorum quidem (si fabulis credere par est) uitare potuit, tamen supersunt haeredes tantae iniuriae, qui nihilominus crudelitatis atque perfidię reposcent ab inimicis poenas. Atqui trucidarunt annis grauem, fama clarum, gentibus admirabilem, unico tantum dispendio, ac nescio quidem an maxima iactura nostrae futurae dignitatis, quod iam pridem animo concupieram, non arripuerim. O spes fallaces, o inanes meas cogitationes, o pestilentem L. Cottae moram: nunc medius inter Cyrum et Alexandrumsederem , pulcherrimo inferis, uel ipsi Diti spectaculo: nam uel pręliorum quibus interfui, uel bellicosarum gentium quas superaui, uel prouinciarum quae mea uirtute in Romanorum potestatem uenerunt, uel tandem numerusoccisorum referatur, non dubito quin longe Cyro antecellam, Alexandro saltem par futurus sim. Eximiam Cyri laudem et eam plane solam in monumentis ipsius legeramus quod regnum abstulisset a Medis. Alexandrum autem non inficior res gessisse memorabiles, sed tantae nonfuerunt quantas Graecia prędicat. Peculiare ferme quibusdam antiquorum uideo fuisse, aliena eleuare, sua uero in coelum tollere. Caeterum quoniam iniquitas et perfidia improborum et inuidorum hominum ab hoc fastigio deiecit, in proxima regibus tribunalia recipiar.SyL. Pompei, uides hunc qui citato cursu properat, Cęsarem uultu expressit.
POMP. Eum ipsum color ac liniamenta referunt, sed nondum plane satis queo dignoscere: tam lacero est et cruento corpore.
SyL. Si Cęsar est, nouo te certamini accingas oportet.
Pom. Ipse tandem profecto est: non admodum sero pęnas suorum scelerum dedit: nescio quam Monarchiam mente conceperat immensa honorum ambitione et insatiabili cupiditate gloriae quibusdam ueluti furiis agitatus, ut erepta ciuium libertate, profligatis iudiciis, prostrata ac euersa incolumitate reipublicę, nullo denique amicorum aut inimicorum discrimine habito sanctissimam
atque pulcherrimam rempublicam in crudelissimam Tyrannidem conuerteret eaque solus per summum nefas potiretur: quo uidelicet summo loco conspicuus absque arbitris magistratus distribueret, prouincias ordinaret, conscriberet exercitus, inferret bella, stupris et adulteriis impune abuteretur, ac ea faceret omnia quę collibuissent. Hic omnes suas cogitationes collocauerat, hanc solam existimabat fęlicitatem, perinde quasi huiusmodi status (ut alię res humanę instabiles ac perbreues sunt) non dicam immortalis, sed futurus esset diuturnus: praesertim quum nullo iure, nullis legibus, nulla pia causa per fortunas, sanguinem, uulnera, caedes multorum istuc peruenisset. Siquidem odia grauiora, tametsi recentibus in malis plaerumque metu se cohibent a uindicta, mox tamen tanquam ex abdito prorumpunt ac in auctorem malorum repente grassantur. CAES. Deum immortalem, quid ego uideo, ingens profecto monstrum si uera uisio est: atque utinam somniarem et hoc spectaculum euanidum redderetur. Sed corneis nimirum, non eburneis oculis aspicio: quod me non solum delectatione non afficit, sed pęne dolore
examinat , omnes aduersarii primi atque illustres regum ad latus inorchestra consederunt: agnosco Syllam, Pompeium eiusque liberos, Catonem, Scipionem, Petreium, Domitium, Afranium, Faustum, L. Caesarem, et alios permultos, qui mecum de imperio et uita dimicarunt. Rursus in subseliis (quę res meum dolorem exulcerat) C. Marium cum C. filio, Carbonem, Lepidum, Cinnam, Sertorium, Curionem, Antonium, Dollobellam , et reliquos nostrę factionis in obscuro abiectos latere. In uarias mehercule sententias anceps distrahor: nec satis liquet damnem an rideam decreti huius auctorem, si modo quicquam huiusmodi uel princeps uel iudices uoluerint statuere, utrobique uictores et uicti, utraque pars Imperatores et Legati, illorumque pariter atque horum res praeclarę memorantur. Illi tamen fastigio euecti in humi depressi sunt: illis sublimis locus, his contigit abiectus. Porro mihi deberi supremam sedem uel inimici fatebuntur: quis enim temere se uel nostrae magnitudini uel gloriae ęquauerit? uictus in acie numquam, uictor semper euasi: splendidissimos triumphos ęgi, pulcherrima erexi Trophęa, ad extremum uitae perpetuum dictatorem et monarcham senatus populusque Romanus, Gręci et barbari uenerati sunt, ac ueluti numen aliquod adorarunt,et mox defunctum referent inter diuos aris, apud quas uotis se obligent meo nomini constructis. Cur igitur moror, et primum (si repugnarit) sella non detraham et deturbem? SyL. Vt uoluit oculos accensos, ut indignabundus secum meditatur truci nos subinde uultu inspectans perinde quasi minitetur: bellum tibi paratum cerno, nec enim poterit unquam uel odium eius in te uel ambitio conquiescere.
POM. Vide potius Sylla ne tecum contendat, siue cum Bruto, quorum dignitas illustriore loco sita est; mecum olim armis decertauit qui reliquos omnes ea tempestate uirtute honoribus auctoritate superaueram: nunc quoque, certus sum, qua mentis est uecordia, maxime illustria inuasurum. En recta
perficiscit ad te Sylla, sed non reor magnopere timendum, quin nullos secum ueteranos adduxerit.CAE. Sylla cur cessas? Quin descendis
actutum ? non didicisti ab istis sectatoribus tuis inuictam Cęsaris magnitudinem, cuius gratia ei locus iste destinatus est? Nam Brutum minime uidetur ęquum suo loco mouere: non mehercule qui nescio cuius libertatis assertor et uindex fuisse nuncupetur in admodum tenui ciuitate uelut incunabulis nostri amplissimi imperii, sed cum ob solam antiquitatismemoria et admirationem, tum maxime qui ipso Brutoconsularis impii auctore hic honor ad nos tamquam per manus traditus perueneritquo nostra uirtus non excitata solum, uerum adaucta quoque ac celebris per totum orbem diffusa est. SyL. At quidem nec Pompeius, nec Scipio, nec Domitius et reliqui, quos in sublimi uides conspici, licet olim tibi ui coacti succubuerint, nunc tamen nequaquam loco decędent.
CAES. Dum integrum est non obluctamini pertinaciter meis optatis, alioqui more meo ius uiribus quęram.
SyL. Neque tuis honoribus inuidemus, neque magnitudine terremur, quin potius haud parum miramur te accepta tanta clade, quam hoc tuum
lancinatum uulneribus corpus indicat, quum tantum denique uirium et sanguinis amiseris, nondum resipuisse, atque ex longa tanquam peregrinatione non remigrasse domum. Atqui oportet alios posthac moresinduas : nam hic et alio iure uiuitur et aliis legibus coercemur. Fortuna res humanas pro libidine uersat ac miscet: huic eripit, dat alteri: amicior his quos inuocata non respexit, quam quos obsequentissime ditauit: multos euehit altius ut per ludibrium ruina maiore humo illidat, minime per Iouem cęca uel bruta, ut temere a quibusdam cęcis et prorsus inexpertis taxatur; alioquin esse oculatissimam et perspicacissimam satis constat, quod mortalitate nuper depositaquam plurimis exemplis edocti sumus. Etenim mortales, quum momentaneam uitam in terris agant, omnes suas spes et cogitationes in opes et honores conniiciunt: quibus adeo inflantur, adeo intumescunt, ut obliti suę fragilitatis, obliti mobilitatis rerum humanarum, se perbeatos credant: ac huiusmodi foelicitatem, quae inanis sane ac perbreuis est, aethernam fore arbitrantes, spretis sapientum monitis, neque suas calamitates ex subitis rerum mutationibus prospicientes deorum se immortalium aequasse potentiam in animum inducant. Itaque fortuna facto animorum experimento quum uidet homines prosperis rebus insolescere, quasi postico clanculum delapsa ludificat spes inanes, dissipat uanas cogitationes: hanc euanidam foelicitatem conterit ac euertit.CAESAR. Obstrepis isto sermone Sylla: nec enim modo uacat sententiosam orationem audire.
SyL. Adhuc appares, Caesar, illecebra dominationis irretitus uastam ante cęcutientes oculos nebulam quamdam habere: sed si uelamen istud a fronte detraxeris, tum intenderis mentis aciem, liquido deprehendes dominationem, quam tantopere affectaueras, somnium quoddam extitisse. Ad hoc quęso consideres quo necessitatis
adactus sis: circumspice ac perpende singula: omnia, quocumque te uerteris, tristia occurrunt, perpetua nox, immensa uastitas, horrenda situ ac neglecta humiditate facies, ubique gemitus, luctus, eiulatus, poenarumque ac tortorum mille species, atque iis intermixtae furiae noxios usque quaque terrent alios, alios dilacerant. Quum accusaris, undique conuolant qui tua scelera proloquantur ac denudent: lapides et umbrae prodeunt in reum testimonium dicturae, ipsa uero conscientia princeps accusationis omnem turpitudinemsigillatim uel ipsas cogitationes impudicas iudicibus explicat: nusquam autem praesidium cernitur: nemo subscriptor adest periclitanti: nemo patrocinium exhibet reo: nemo implorantis opem miseretur praeter benefacta: haec fortissime capitis periculum propugnant nec unquam a defensione desistunt, nisi quum uis aduersariorum et numerus praeualuerint. Proinde honores, imperia, triumphoshinc iam obliuiscere.CAESAR. Quid malum, philosophaster? magistrum te mihi praebes, et grauem sane, non secus ac si esses aliquis Antisthenes aut Diogenes aut Crates aut Menippus.
SyLLA. Operepraecium arbitrabor
fecisse, si te nunc maxime repuerascentem ab errore sanis admonitionibus reuocauero. CAESAR. Cur discipulos tuos huiusmodi pręceptis non instruebas quum eos ad cędem, sanguinem, bonorum proscriptionem hortabare?
POM. Discrutior ista Caesaris petulantia, qui sibi persuaserit se pium facinus ęgisse quum ad inuadendam Tyrannidem in uiscera reipublicę arma inferret, nos uero nefarios atque sacrilegos affirmat qui restitimus sceleri, qui repellere iniuria conati sumus, quorum periculo nil aliud tentatum est nisi ut ciuibus libertas ocium et sua commoda seruarentur integra.
SyL. Ego semper uolui bonos ciues saluos esse una cum incolumi republica, atque omnes labores et pericula mihi subeunda esse duxi quoad id perficerem ac, ut opinor, iam perfeci. Eos uero, quos aut ambitio ad seditionem, aut cupiditas ad rapinam, aut ad cędem odium stimularat,
ad hoc omnes reipublicę hostes, euersores libertatis, oppugnatores patrię, labem ac pestem ciuitatis, impios, scelestos, nefarios, profligatissimos ciues ferro ac flama persequutus sum, extrusi, exterminaui, bonis et patria interdixi, quo ipsi iidem digna suis facinoribus supplicia perferrent et reliquiab huiusmodi spe nefaria pestiferisque conatibus deterrerentur, denique ut liceret in ea republica, quam nostri maiores suo sanguine fundarunt, uirtute auxerunt, concordia stabiliuerunt, aris, focis, diis, penatibus, liberis, coniugibus, bonis, industria paratis secure frui peremptis sicariorum cateruis aut expulsis: qui subinde oculis obuersantes, dies anxios, inquietas noctes, iniucundam quoque uitam efficiebant. Igitur criminabere quod profligatis perditissimis hominibus patriaque mea uirtute conseruata, iudicia, quae iacebant, erecta sint, legibus, quae silebant, auctoritas data, postremo suo cuique dignitas et decor ciuitati redditus sit ac restitutus?CAES. Nimirum ut ingentes sub hoc prętextu parares diuitias et miseria multorum fieres magnus et formidabilis.
SyL. Nihil minus, per Iouem, siquidem patrimonium a patre tam amplum accoepi relictum ut uel ad tutelam amicorum satis fuerit: quapropter dixeris imprudenter me rebus nouis ob inopiam studuisse.
CAES. Id refert perpendas non quantum tibi redierit ex
s paternis, sed quam multa appetieris: quo pacto licet et Gargara conderentur in tuis horreis et fluenta Lydię possideres, tamen ut quispiam Irus egentissimus iudicareris.SyL. Tua, Caesar,
interest haec animo reuoluere, qui ad inusitata incredibiliaque aspirabas: mihi quidem satis superque ad bene beateque uiuendum illa successione paratum esse uidebatur. Quin etiam alia longe maior et melior a maioribus obuenerat haereditas, uidelicet gloria uirtutis rerumque gestarum, ut quoties intuerer ipsorum imagines, intuebar autemquam sępissime , toties in memoriam reuocaretur inuictus eorum animus ac reipublicae amantissimus, communiumque bonorum, non autem utilitatis propriae studiosissimus: quorum alii bene dicendo, multi sapienter consulendo, plęrique bellicis artibus urbem nostram domicilium Imperii orbis terrarum effecerunt. Pulchrum igitur ipse ratus maiorum uestigia sequi, praesertim quum recto itinerepraecelsissent (alioquin imitari notatos infamia, siue turpitudinis aliqua labe infectos execrabile flagitium existimatur), eos mihi maiores exemplar uitę meae proposueram. Haud ignorabam quam constansipsorum laus, quam frequens in sermone hominum memoria uersaretur ac, dum stabunt monumenta litterarum, uersabuntur: nam cui non dulce est meminisse Scipiones, Publios, Gneos, Africanos, Asiaticos, Nasicas, aliosque terrores hostium ac reipublicępropugnacula, qui de una domo Corneliorum tanquam de equo troiano prodierunt? Rursus nemo est adeo corruptus ingenio quin a Sicinio, Sp. Melio, Petiliis, Gracchis, Saturnino, Druso mentem auertat, ac huiusmodi turbulentos homines, seditionum faces, sentinam flagitiorum perpetuo oderit: quos satius fuisset abolere de memoria hominum, nisi quum citantur, in dedecus uocarentur. CAES. Vidisses profecto senatorios magistratus non obnunciantibus tribunis plębis impunitate proposita furere in eos in quos libido suasisset.
SyL. Vtrumque comprobatum Radamanthus
confimauit : non uides ut inter se diuersi longeque dispares sint? illos uirtus extulit ad laudem: hos ad ignominiam depressit improbitas: illi fructum bene actę uitae capiunt: his ob iniquitatemsuplicia non desunt, unde non immerito crebris mei sapientissimi patris admonitionibus instituebar ut fortunis bonum nomen anteponerem ac potius uirtutem ipsam haurirem quam eius imaginem sectarer. Ad quod me toto animo incumbentem philosophię studium impulit. Et quum duę uiae se aperuissent, altera quietem, labores altera ostentans.Porro uitam ociosam, in qua reliquum aetatis cursum procula ciuilibus negotiis atque perturbationibus urbanis legendo scribendoque licebat honestissime sanctissimeque transigere, posthabuimus: non hercle quod ignauię repręhensionem metueremus, neque quod illud uiuendi genus contemneremus ob humilitatem, alioqui saluberrimum esse animo pariter atque corpori liquet: non inflatur superbia, non pallet inuidia: odio non incenditur, nullis iactatur fluctibus, nullas pelagi uentorumque minas extimescit: atque (quod omnium pulcherrimum existimo) non pendet a libidine fortunae, sed omnes rationes quum in se ip-o collocarit, iucundissimo sese ocio consolatur. Verum enimuero cogitanti mihi ac diligenter animo prospicienti in quas calamitates et pericula inuidia nouorum et improborum hominum casura esset nostra respublica, uisum est absque cunctatione uires, ingenium, sanguinem, uitam etiam (si res postularet) ei potissimum reipublicę impendere, quę quum genuerit, educarit, litteris, ac bonis moribus ornarit, ad hęc maiorum imaginibus satis reddiderit opulentum, hoc idem merito et suo iure a me reposcere potuisset. Hanc ego uitam non laudabilem tantum, sed heroicam plane diuinamque semper putaui: quid enim diuiniusinter mortales quam proprio periculo cędem a ceruicibus ciuium repellere, urbem deorumque templa a conflagratione, Italiam ac totum orbem a uastitate conseruare? Haec profecto (repetam enim) haud unius hominis, sed potentiae deorum similia sunt. Huiuscemodi opes ego semper (ut fatear) affectaui, ac si denuo, quod a me deprecor, reuiuiscendi facultas haerbis Aesculapii daretur,sola me plane commoda ciuitatis et ornamenta sibi uendicarent.CAES. Non aliter tu, Sylla, uerbis cupiditates tuas prętexis ac multi Gręcorum philosophi barba et baculo uelabant, nam quorsum candidatus ambiebas tribus, singulos prehensabas, discurrebas ut amens in Campo martio comitiis
conturiatis alliciendo largitione suffragia?SyL. Nimium es, Cęsar, in contumeliam procax: at hercle in primis illud incredibili me delectatione afficit quod nulla fuerim cupiditate stimulatus ad munia bellorum ac reipublicę obeunda. Sed quum de summa rerum ageretur, soli tunc mihi non ambienti, ne optanti quidem causa mea, fuerant honores uniuersi decreto senatus ultro delati; numquam tamen assensi ut fęciales ad aliquos populos mitterentur, nisi iustissimis de causis, tum demum florentem fore rempublicam arbitratus,
quum non faceret iniuriam, sed propulsaret: nec a se ipsa modo ruinam, sed a sociis, amicis, confęderatis amoliretur. Quod maiores nostri quum facere consueuissent prosperos successus habuerunt: magis enim bono iure, quam uirtute militari uictores euaserunt. Recense omnia bella quae gesserunt ab expulsis regibus, repete si uis ab ipso Romulo urbis conditore, unum excipi uolo peregrinum, qui aeque in suos atque in hostes fraude atque crudelitate grassatus est: reperies nihil ab illis auide, nihil iniuste fuisse factum: quamobrem uel ipsis hostibus uenerationi nomen romanum erat. Nunc autem paucorum temeritate atque auaritia totus senatus populusque Romanus in inuidiam arcessitur. Quid ulturus M. Crassus mouerat expeditionem in Parthos? Aut quibus tu causis, Caesar, commotus es disiunctos ab orbe terrarum Britannos, nihil tale commeritos, bello sollicitare? quae necessitas urgebat Germanię Galliam ponte coniungere et in siluis quęrere gentes ut uincerentur? Videlicet ut titulis atque triumphis gratia nouitatis accederet: nam uulgus mirum immodum rebus nouis capitur iisque applaudit, et in auctores beniuolentia ducitur: qui dumtaxat uictorias numerat,causas bellorum non ponderat. CAES. Haud contemnenda (ni fallor) documenta nostrae uirtutis in Gallia reliquimus: neque me poenituisset rerum a me gestarum etiam si nunquam Germanos et Britannos adiissem: unde tamen patrię titulos non mihi quęsiui. Sed alias quoque
oportunum erit meum animum ad calculos reuocare, atque in coniecturam ducere. Quoniam uideris te Libero patri aut Herculi facere parem, peruelim, Sylla, mihi explices primo, si minus tangebare diuitiis (ut ipse iactas) quid bello ciuili proscribebas, quid rapiebas bona ciuium? parum fuit sanguine crudelitatem exsaturasse, nisi etiam in bona inuasisses: an quo delicatius philosophareris necesse erat amplissimis aedificiis dedaleas uillas extruere ac sumptuosam comparare supellectilem. Nam illę certe decumae ex uniuersis fortunis Herculi consecratae, lautaque populo Romano conuiuia facta uidebantur ampliores opes et fortunatiorem uitam aucupari.SyL. Quum hostium furor, quasi tempestas, omnia protereret, pecuniae fuerant undecunque coaceruandae: sine quibus (ut te non latet) nihil potest expugnari, sunt enim instrumenta rerum agendarum et nerui belii. Cęterum
exhausto aerario, amicorum pecunia usi sumus: nemo autem nisi quem senatus hostem patriae iudicauerat, proscriptus fuit: nemo facultates amisit, nisi parricidę, qui rempublicam armis lacerauerant: aequum esse censuimus eos nihil habere in ea urbe, cui machinabantur exitium, sed omnia, quę publicę libertatis inimici possedissent, Patriae defensoribus in proemium laborum et periculorum elargiremur. Quantum autem ad me attinet, paruo contentus fuissem necessariis dumtaxat suppetentibus ad usum uitae: quod abunde significaui decimas Herculi dicando: quem idcirco luxurię coercendę atque comprimendę delectari tradunt, quod ipse contemptis superfluis opibus frugaliter continenterque uixerit. Sed nostram innatam frugalitatem exigebat imperii dignitas et amplitudo populi Romani ut posthaberemus. quod si fuissem minus splendidus imperator existimatus, non defuissent qui me calumniis, uniuersum uero senatum probris dilacerassent, quod imperium contulissent in hominem abiectum: et qui nesciret se gerere principem ciuitatis, ex quo caeteris gentibus contemptui facile haberemur. CAES. Opinionem cupiditatis tuę
tam diluisti: inuidię uero, glorię, atque ambitionis uehemens suspitio restat. Quippe si dulcedine laudis non titillabare, cur tanto conatu resistebas C. Mario ne tua statua una cum monumentis Bocchi regis tolleretur? Pręterea ut cum eodem C. Mario iam minime uerbis contenderes, uerum etiam armis decertares, profecto non concitabat amor reipublicę conseruandae, in qua nulladum nubecula tempestatis apparuerat: sed cum ingens ambitio, tum uetus odium et inuidia honorum Marii; quod si negas quicquam istarum rerum tuum pectus inflammasse, planum facias oportet cur aegre ferebas bello Mithridatico tibi prouinciam eripi Sulpitia rogatione? non dolebas tacito populi iudicio Marium anteferri, quod aptior uideretur, qui potentissimi regis impetum reprimeret bellumque periculosissimum conficeret? siquidem recenti memoria Iugurtham catenatum ante currumaegerat , Cimbros et Theutones terribili marte ululantescaeciderat ad internitionem, atque posthac spes omnes ciuitatis in Mario fuerunt sitę ut tertius urbis conditor appellaretur.SyL. Tua mihi, Cęsar, imponit necessitatem interrogatio ut inuitus in hanc dissertationem descendam, qua Marium uehementer affectum iri sat scio,
siquidem recordatione dolor recrudescit ac ueteris erroris noua pęnitentia cruciatus augentur. Hic nulla sunt malorum solatia pręter obliuionem, quae hauritur ex Lętheo flumine: non absunt autem crudelissimi Plutonis ministri qui, ut torqueant, in memoriam peccata subinde reuocent. Itaque, C. Mari, paulum hinc faciem auertas donec Caesaris quaestioni satisfacio, ne meo sermone lęsus quippiam de me grauius existimes, quando magis tuam infoelicitatem solari quam exasperare uelim: nam odia omnia contentionesque, quas tecum pro reipublicae dignitate susceperam, diremit mors oblitterauitque. Equidem, Cęsar, C. Marium semper credidi fortissimum imperatorem et bellicis artibus insignem, sed moribus et litteris admodum rudem, utpote qui humili natus loco poene a pueritia castra secutus erat, imperitus ciuilitatis et morumurbanorum melius hostem ferire quam rempublicam administrare nouerat: magisque corporis affectibus obedire quam prudentia ueraque fortitudine libidinem animi cohibere consueuerat. Idcirco plęrumque impos sui ferebatur ueluti nauis tempestate, cum reuulso gubernaculo iactatur quo fluctus impulerint: hinc pernicies multorum, hinc reipublicae naufragia exordiumhabuerunt. Quamquam haec mortalium natura est ut saepe uanis, interdum etiam pestiferis cogitationibus inuadantur: eas tamen rectrix ratio, quae fuerit bonis disciplinis confirmata, protinus tanquam ab arce deturbat, nihil admittens in contubernium praeter honestatem. Quorum autem animus nullis institutis philosophię munitus est, contingit ut ad omnes casus ancipites tandem quod praua cupiditas suaserit amplectantur, non quidem rationi, sed inuidię, dedecori, turpitudini, ac reliquis flagitiis obtemperantes. Cuiusmodi hominibus si quando fauor populi, mutationis ac rerum nouarum cupidissimi, summum honorem mandasset, maximos uidebam in republica fluctus excitatum iri. Quod ut diuinarem cum pleraque fuerunt in causa, tum uero Terentius Varro, cuius temeritas Canensi pugna nostram urbem tam graui clade afflixit ut, si hostis maturauisset exercitum admouere ciuitati, euersum fuisset imperium Romanum. Quare quod ad illam primam discordiarum facem restinguendam cum C. Mario incredibili concitato superbia, ac inusitatis flagrante cupiditatibus, ad hoc spe nouandarum rerum mirabiliterinflamato furenteinque audacia, patrięque pestem nefarie moliente concurri: non modo meum honorem tutatus sum, uerum etiam suscepta causa nobilitatis et saluti bonorum prospexi, et uires impotentię uel potius furoris pręcidi. Num putas, Caesar, idque tecum altius expende, satius fuisse me tunc prębere C. Mario, homini nouo, scelus impium anhelanti, spectatorem? qui audacior, qui melior exitiabili commotus odio in nobilitatem quam apud populum uarie criminando (ut Syracusis Dionysius Daphneum et diuites accusans tyrannidem obtinuerat), minime uero suis meritis consulatum adeptus est.CAES. Sylla, plus nimio commoueris.
SyL. Ne transuersum quidem unguem a semita ueritatis discedo, puta dictum ex Tripode.
CAES. Saltem astringas orationem qua
poene obruor, neque poscit hoc tempus isto sermone teramus ocium.SyL. Immo necesse est patienter audias: nam et nefarios animos aduersariorum et me culpe omnis expertum cognosces.
CAES. Dum tamen orationi laciniosę modum adhibeas.
Syl. Ergo Marius, quo etiam fauorem plebis sibi conciliaret, se publicum optimatium inimicum professus est: siquidem alia uia non dabatur aditus ad honores, uidelicet ut odium, quod secum ipse e domo attulerat, noua causa geminaretur.
compertum habuerunt homo callidus ac ueterator illius ordinis animos fuisse patribus semper infestos, quod multis secessionibus et tribunorum plębis intercessionibus demonstratum est, adeo ut iis plaerumque tribunis, qui senatum grauius exagitassent, magistratus in odium nobilitatis prorogaretur. Semper hi duo ordines in urbe Roma cunctis etiam in locis inter se dissenserunt, nec unquam huiusmodi simultas uel tacitis mentibus extirpabitur. Quippe quum uulgus aequare se nobilitati uel ignauia uel natura uel legibus nequeat, odio in ipsam incenditur, dehinc mores et omnem uitam probris atque criminibus incessit atque proscindit: pro grauitate superbiam, pro moderatione timiditatem, auaritiam pro frugalitate iniqua interpraetatione appellat: Marius, quum istuc spes omnes suorum honorum uel potius Tyrannidis coniecisset, perstilenti rabie primum ad meam statuam et Bocchi regis amicissimi populo romano summa erga me inuidia, ingratitudine uero in tantum regem inaudita penitus euertendam se accinxit. Quod ei flagitium si ex animi sententia successisset, extemplo maiorum monumentis exitium gladiatoria ferocitate intendisset. Quid tunc animi, quid sensus fuisset nobis miseris quum statuae frangerentur, imagines delerentur, disiicerentur arcus, trophęa ruerent, tot regum atque gentium spolia diriperentur , titulis etiam triumphorum e templis atque porticibus derasis, ne qua uestigia antiquitatis, immo uirtutis et glorię posteris relinquerentur? quas res ubi asensu oculorum submouisset, quo nobilitatis nomen prorsus oblitteraretur, Annales romanos igne concremauisset: uidelicet ne memoria tantorum principum in ea urbe extaret, pro cuius incolumitate se toties hostibus deuouerint, quam pulcherrimis triumphis exornarint, quam gentium fecerintimperatricem ,quum apud gręcos et barbaras nationes rara uirtute rebusque clarissimis uigerent, haberentur admirationi, ac in exemplum bonarum artium atque fęlicitatis identidem citarentur. Credis, Caesar, quod tuis Iuliis aut Martiis, ad quos tuam refers originem, quoniam ab ipsis turpiter desciueras, pepercisset? Erras quidem si tibi persuasisti hominem furibundum fuisse delectum aliquem habiturum. Ad haec in nobilitatem odio maiore fuerat inflammatus quam non dicam te, sed quemquam alium diligere potuisset. Is demum crudelissimus tyrannus est cui facinora, non uirtutes aditum ad Tyrannidemstrauere: praeterea si sit insolens imperii modicisque parentibus, quo dignus principatu uideatur, omnia sursum deorsum miscet in uitam et fortunas ciuium debacchatur: in summa timeri mauult quam amari. CAES. Nunquam talia mihi uenerant in mentem: nec possum adduci ut credam tantum facinus a Mario cogitatum fuisse.
SyL. Non uideris, Cęsar, satis cognoscere naturas hominum, pręcipue quum ingenium Marii uafrum, ferox, malignum, ingratum, ac plane rusticum et ad dominationem semper erectum non perspexeris: nam ea, quae hactenus recensui, porro leuia dixeris prę iis quae referenda sunt.
CAES. Illam iacturam ex disiectis monumentis maiorum et memoria generis oblitterata intolerabilem, nedum grauem accępissemus: praestaret meo iudicio uita carere quam per summam iniuriam in ordinem plebeium coactos amissis ornamentis familię infęlicem spiritum trahere. Sed quę sunt ea qua grauiora dixisti?
SyL. Vbi generosus iste ex balneo de tanta calamitate publica triumphasset, Gygantum percitus amentia in contumeliam reliquę nobilitatis erexisset statuas flagitiosorum hominum, qui aut legibus agrariis, aut legum abrogationibus,
aut quibusuis calumniis rempublicam concusserant: uel hoc unum facinus sufficeret ad inflammandam plebem in miseras reliquias optimatium, quum illi per nostrum dedecus illustres haberentur. Tum uideres in urbem ex municipio Arpinate migrare greges cognatorum et affinium principis sine domo, sine tribu, sine nomine: hi post ingentem ciuium stragem et miserabile diluuium facultatum urbanarum nostris fortunis locupletati protinus in senatum ad iudicandas regum causas introducerentur, qui nihil in uita nouissent propter subulas, crepidas, malleos, ligones, et id genus alia instrumenta. O pręclaram tum demum rempublicam Romanam, o foelix imperium orbis quum nactum fuisset consules, prętores, censores, aediles, reliquosque magistratus ex sutoribus, fabris, ergastulis, aliaque multo magis hominum sordida fece, quos inter mesonautas atque mediastinos nemo sanę mentis recipiendos putaret. Quis nisi impius sui suorumque hostis hoc monstrum posset oculis aspicere? quis domum suam nonreliquendam arbitraretur in tam funesta et conspurcata republica? Quis Scytharum plaustra, mapalia NumidarumAethiopumque criptas lari patrio non anteferret? profecto non expectaremur donec sponte profugi solum uerteremus, nec diuersis temporibus eiiceremur singuli, sed eodem momento uniuersi, ut Arpinatibus libera urbs remaneret uel potius in Arpinate municipium Romę nomen migraret. Haec ipse nefaria consilia paucorum auxilio, mea tamen imprimis uirtute fregi, oppressi, extinxi.Caesar. Sylla, quam proxime accędis ad eos qui cribro uaticinantur.
SyL. Non sunt hae uanę coniecturę, Caesar, neque sine ueteribus exemplis: te quoque in Graecorum libris, quum Rhodum ad Molonem
nauigasses , lectitasse puto plaerumque nobilitatem uel inuidia uel auaritia plębis ciuitatibus eiectam,fere obseruatum est eos maxime quisusceperunt inquilinos aduenas, grauiter seditionibus iactariue Sybaritę receptis Achęis atque Trezeniis, Thurii quoque iisdemSybarinis : sic Actisseos, Zancleos, Bysantios, Apolloniatos, Syracusanos, Amphipolitas hospites aduenae seditionibus uexarunt, alios etiam patria domo eiecerunt. Nuper uero a nostris militibus Messanę facinus secutis optimates oppido Rhegio, non tamen ultionis expertes, fuerunt expulsi: frustra creditur salus leuitati uulgi etiam in tranquillo,qui Euripo inconstantior est. CAES. Necdum excidit mihi suspitio te restitisse Marianis conatibus tua ipsius causa: haec opinio, nisi me ratione liberaueris, aetherna futura
esse .SyL. Quemadmodum gloriam non appetere modesti hominis officium esse arbitror, ita, si sua sponte in pręmium uirtutis et laboris accesserit, negligere superbi est: nec enim aliud post reipublicę commoda restabat quo uulnera iacturamque temporis simul etiam aetatis nostrę consolaremur: quod si passus fuissem tolli meam statuam, dii immortales, in quam infamiam fuissem deuolutus? siquidem agnoscere uiderer aliquod meum flagitium? neque desiderarentur (ingenia enim hominum paratissima sunt ad maledicendum) qui proditionis, alii rapinarum, alii aliorum criminum (prout cuiusque animus est) insimularent.
Quos malum ubi uulgi sermonibus increbuisset, haud quaquam innocentia, fide, integritate, nullis bonis artibus, ne testibus quidem ex Iouis tabulis euelli posset: illę primae conceptiones animorum tenacissimę sunt, ac etiam uita functos insequuntur. Quo pacto lucem in tanta ignominia intuerer? quos ego laqueos, quas siccas, quae pręcipitia, quę aconita non mente reuoluerem? Sed omittamusmeum dolorem: hanc dedecoris egregiam haereditatem liberis ac nepotibus relinquerem? his gloriarentur minores triumphorum titulis? his posteris ego praelucerem ornamentis qui lumini maiorum perpetuas tenebras offudissem? CAES. Iam non improbo quod famę detrimentum sis fortiter
amolitus : quod hercle ipse quoque tunc faciendum putarem. uerum id absoluas quibus de causis bellum ciuile suscitaueris, perniciosę rei detestandus auctor, ne amplius ambitionis et inuidiae postuleris.SyL. Ego uero tibi morem geram, efficiamque (ut spero) credas me culpae nullius affinem fuisse.
CAES. Si minus absurda nec aliena fuerint a ratione: imprimis a te peto ne inuoluas me Dialecticorum ambagibus, neque per angulos Chrisippi decurras.
SyL. Hęc nugamenta iampridem garrientibus in Exhedra scolasticis reliquimus: nunc autem non diuersum ab eo sermonem audies, quem in senatu de republica faciebamus.
CAESAR. Perge igitur.
SyL. Quum aliquot in difficilimis bellis
praesidio fuissem populo Romano bellumque sociale grauissimum profligauissem multisque aliis in rebus nostram rempublicam pro mea uirili parte iuuissem, utneque me laborum, nec eam poeniteret operum meorum: insuper honestissime functus amplissimis honoribus indixeram ocium mihi a publicis muneribus in reliquum tempus uitę meae, nisi reipublicae necessitas a me praesidium in suis periculis efflagitaret: quippe nec ipse plura exoptabam, nec amplius quicquam optanti praestari poterat. Interim allati sunt Mithridatici belli tumultus: eam prouinciam senatus absenti mihi decreuit: quam Sulpitius tribunus plaebis rescisso senatus consulto (nescio quidem a maleuolis incitatus, an inuidia nobilitatis) in C. Marium noua rogatione transferre conatus est. Cui pesti nisi me fortiter opposuissem (de me taceo), fuisset autem senatus auctoritas non debilitata modo, sed radicitus euersa: curia deinceps a nemine bono frequentaretur, quando abolito iure senatus omnia libidine tribunicia decernerentur: tuas quoque gallias, Caesar, unde non mediocrem uirtutis famam reportasti, aliquis tibi Mysorum postremus uel fullo uel sutor eripuisset. Quid? inuiderem C. Mario, quem nunquam mihi parem existimauerim?CAES. Multos gesserat continuos consulatus.
SyLLA. Leuitas populi fuit qui
sępe improbos suique similimos beneficiis persequitur. CAES. De Iugurtha triumphauit.
SyL. Quamquam illud bellum uirtute Metelli magna ex parte confectum erat, tamen adhuc triumphus successori fortasse reseruatus fuisset, nisi egomet Iugurtham a Boccho rege impetrauissem.
CAES. Cimbros Theutonesque cęcidit.
SyL. Has etiam uictorias cum C. Mario communes mihi duco: siquidem legatus in his pręliis haud paruam operam
nauauii .Posthac uictorię Marii conticuerunt, et belli splendor obsoleuit. At enumeraquiem ipse in Italia, Sicilia, Graecia, Asia gesserim, qui semel praelio Marium uicerim, deinderedditus fama necarim, ad hęc C. Marium filium, quem paternę furiae agitarant, ad consciscendam ultro sibi necem compulerim; iam facile intelliges quantum illi uiro antecellam. Atque alios conplures ea tempestate sapientissimos homines et fortissimos imperatores, quibus nunqum caruit, senatus habebat. Quę apud exteras gentes esset existimatio de nostro ordine, si Marius imperator aduersus Mithridatem missus fuisset? dicerent nos ignauos, imbelles, ineptos ad obeundam huiusmodi prouinciam ab Arpinatibus ducem impetrasse, ut olim Lacedaemonii contra Messenios pugnaturi Tirtheum abAtheniensibus obtinuerunt. Proinde non fuit inferendum in nostra republica adeo fędum exemplum neque fuerunt nouis hominibus aditus aperiendi, ut sęse supra suam naturam attollerent quibus utilius est parere quam pręesse. CAES. Nescio medius fidius cur tantopere extollas nobilitatem, quum plęrique reperiantur quibus, si nomen hoc ademeris, indigni luce iudicabuntur.
SyL. Et si nonnullos contingit a suis parentibus degenerasse, qui eo maiore odio digni sunt quod spretis legibus honestatis, ad quam uirtute maiorum quasi lumine inuitabantur, maluerint uitam sordidissimis uitiis inquinare, tamen si canes, equi, et alia animalia optima sunt, quae generosissima, certe uerisimile est idem in hominibus euenire; eo quidem magis quoniam nobiles uiri, qui ubique locorum in pręcio habentur, et natura, et institutione, et suorum exemplis (quos rari sunt qui non imitari uelint) ad uirtutem accenduntur. At uilis et indocta multitudo nulla maiorum habet uestigia quę sequatur nisi turpia, quorum magis conduceret obliuisci: quocirca ingenuis disciplinis
non tam ob ignauiam, quam quod hortentur ad uirtutes, infesti sunt: quas si quando nanciscuntur, uidelicet bonę artes quum ad ingeniumsibi dissimile accesserint, commutata natura in factionem uitiorum abeunt, ac ueluti uilissimi transfugae fractis pudoris atque modestię claustris omnia per summum nefas perturbant. Nam Pompiliorum et Catonum exempla non facile reperias. In uniuersum id dixerim: ex bonis plaerumque deteriores, ex malis uero nisi mali non procreantur, ut Thersitem Codrus interdum generet, Codrus a Thersite nunquam generetur: peruulgatum est mali corui malum ouum, et hiacinthum e squilla nequaquam prouenire. CAES. Ita est ut dicis, Sylla, agnoscimus aliquot uirtutis tuę rudimenta,
nunc etiam aspicere Marii errorem incipio: cui non est amplius in animo patrocinari nec enim fas est malefacta cuiusquam defendere, ubi rationem repugnare constiterit.SyL. Sero, Cęsar, incipis oculos aperire, et quasi de longissimo somno expergisci.
CAES. At ego non intempestiuum puto, quoties emendare atque in melius uertere licet.
Syl. Nullus neque locus, neque tempus, neque rerum status prohibet immutare uoluntatem: caeterum quo pacto caedes, rapinas, iniurias, bonorum reipublicęque ac pęne orbis terrarum uexationes apud inferos, ubi
cuncta geruntur alieno imperio, corriges? irrita sunt uota necsurdis auribus principis exaudiuntur: pręmium et supplicia iudicum irrogantur arbitrio. Nunquam recordabare mortalitatis tuae? non ueniebat in mentem fragilitatis et inconstantiae rerum humanarum? non succurrebat Iouis superni tesseras nunquam non recte cadere? an tibi narium putabas affuturum, cuius satelles fędere scelerum ac nefaria societate coniunctus fuisti? At ipse porro nequicquam suos errores deplorat.CAES. Nolim, Sylla, tibi persuadeas me ullius necessitudinis gratia secutum fuisse partes Marianas: uerum quod occupandus ea potissimum uia principatus uidebatur. Ad excitandum uero bellum ciuile sum necessitate compulsus, quum rescindenda magnis uiribus tot
impedimenta fuerint: alioquin parricidium esset ciuium sanguine manus commaculare: quos tamen uniuersos praeter capita factionis aduersae incolumes uolui: undique mea uox in Pharsalico praelio circumsonabat, ut ciuibus parceretur: multique iam profligatis omnibus aduersariis, et bellis ciuilibus extinctis mea clementia seruati sunt, quum poenam iure belli meruissent.SyL.
Tanti ne fuit istec dominatio, ut per uulnera reipublicę peteretur?CAES. Propter imperium nihil non fas esse, in cęteris
uero rebus pietatem colendam arbitror. Quo magis te, Sylla, demiror, qui te ipsum abdicaris a pulcherrimo terrarum imperio magnis a te difficultatibus adepto, et senatus consulto populique auctoritate in perpetuum confirmato. unde multis occasio carpendi tui relicta est. Quidam opinantur abiecti animi fuisse quod te imparem tantę moli senseris, quod tuis humeris sustinere pręgrandis principatus onus non ualueris: alii calumniantur senectute iudicium amisisse: multi etiam mente captum affirmant: mihi uero nescisse litteras uideris, nec ullam rerum pręteritarum memoriam habuisse. Haud alia fere materies bellorum omnium ab orbe condito fuit. Quoties populus Romanus ferociter cum nationibus pro imperio dimicauit, tametsi multis eius possessio futura communis erat? concurrunt gentes inter se regnandi cupidine, fratres in arenam progrediuntur, nati parentes trucidant: ad principatum festinantibus iura legesque nihil officiunt: adhoc tam pręclari conatus nulla nec impietatis nec irreligionis notantur labe: nam quo pacto mortales uocabuntur in calumniam, si huiusmodi affectionibus dii quoque perstringantur, et qui tum facinus arbitrare mutuis odiis inter se dissideant,dolisque in fastigium nitantur? Singulis horis atque momentis inuocamus Iouem optimum Maximum, eique Vota nuncupamus, quod non minus iustus ac beneficus in omne genus hominum, nostraque salus in eius esse tutela existimatur. Atqui ille sanctissimus deorum patrem solio ac diademate per uim spoliauit, ac regno expulit: quod semper timuisse uidetur Saturnus et ipse animi a parricidio non alieni, ut a se potius deuorandos liberos quam educandos in sui detrimentum statuerit.SyL. Non sinam te, Caesar, diutius in tanta turpiter hallucinatum impietate uersari, nec sacrilegis aliorum erratis accedentem a cognitione summi boni uerique immenso separatum interuallo existere. Videndum autem in primis est non quid quisque de diis sentiat (quando plęrique figmentis anilibus impudentissime diuina cum humanis permiscuerint), sed quibus potissime sapientem deceat fidem adhibere; siquidem qui friuolis mendaciis leuiter inheret, bis impudens est: nam et alienam culpam probat, et sibi nouum errorem inducit. Quid autem absurdius quam credere deos non tantum inter se bella gerere, sed etiam cum mortalibus congredi? alios odisse, aliis fauere, et
uictos, interdum etiam uulneratos humanis uiribus succubuisse? Haec uidelicet fiebant Homeri temporibus et Hesiodi: nunc uero uel omnes dii confecti bellis perierunt, uel non audent amplius in terram deuolare: nullum enim aetate nostra uidimus aut audiuimus: quamquam et terrae grauioribus armorum ruinis quatiebantur, et quotidie pluribus aris litabatur. Dii quidem quum sint immortales, sempiternisque sedibus sempiterna gloria fruantur, auctores bonorum omnium quae aut oculis hominum aut mente perspici possunt (nam ea mala quibus frequenter mortales affliguntur, e suis flagitiis ortum habent), dii, inquam, stulte creduntur mutuis inter se odiis laborare, qui uel humano generi additis uirtutum igniculis in natura pręcipiant, ut inter se caste atque concorditer aetatem agant, ac ueluti parentes semper ad honestatem incitant. Quod nisi deflectendum esset ab incepto sermone, multo apertius tibi facerem deos Apathes ab omni contagione quam longissime abductos orbem unanimi concordia gubernare: quod praesertim ex stellis certissimo colligitur argumento: quae si uel dii sunt, uel (quod magis putarim) iussa deorum exequuntur, qui mortalibusinuisibiles penitissimis aditis resident certis legibus et mira uicissitudine emergentes occidentesque ad continuam rerum propagationem et decorem uniuersitatis demonstrant in supremis deorum sedibus nihil non agi summa cum sapientia atque uirtute.CAES. Sua cuique opinio blanditur quum ueritas in occulto est: Cęterum (ut de cęlo in terram oratio deuocetur) pręstantissimi habiti sunt omnes qui suas cogitationes altissimis in rebus defixas tenuere, imperiumque, quod animo concępissent, ortu solis et occasu terminauerunt. Stupidos uero nemo
inficiatur , quos humi reptantes nulla rerum illustrium cupiditas ad gloriam excitauit. Ac mihi quidem uidetur excellentissima ingenia saltem duabus maximis de causis ad summum niti debere, ne scilicet indignioribus se pareant tum imperio potiantur: qua re nihil in terris amplius aut pulchrius hominum potestati natura tribuerit. Quodsi quispiam tacitus haec secum reputauerit, nequaquam diuersus a mea sententia recedet. Igitur ex antiquis regibus labente quotidie uita nostra in deterius facile coniectura possumus assequi quales principes habituri sint mortales. Priscis temporibus, a quibus hęc ętas degenerauit, rara documentasanctitatis in principibus apparuere. Tu nunc speras Minoas, Aeacos, et Rhadamanthos? Quin potius aut Diomeden Thracem, aut Busiridem Aegiptium , aut aliquem Agrigentinum Phalarimexspecta . Ita plęrumque fit, ut hęreditaria regnorum successio procliuior ad impotentiam et alia scelera quam ullatyrannys existat: ab Heroibus enim non semidei, sed fere noxę procreantur. Demus tamen quempiam regem natura benignum, liberalem, uirtutis amantissimum: quam citissime lenitatem hanc omnem consilia malorum peruertent. Quid detractores et inuidi? cessabunt aut insecare lingua, aut uirus in auribus principis instillare quoad cuiusque optimi uirtutem reddiderint inuisam? quam ut extinguant, sub specie beniuolentię durissimisprouinciis onerabere: uel tibi laboresHerculani proponentur uelChymere Bellorophontis obiicieris, uel ut Iugurtha parentum nostrorum memoria profligare difficillimas bellorum procellas cogeris. Quid si uel iniquitate locorum uel hostium magnitudine, uel arbitrio fortunae, cuius uis pręsertim in bello multum pollet, infęlicitergesta re exercitum amittas; audebis patriam reuisere regique, cui carnifex animus est, teostendere, aut inermis furorem in republica concitati populi subire? Quicquid acciderit aduersi (licet optimas rationes consilio tum explices), intemeritatem tuam et imprudentiam torquebitur. Nam fere usu uenit ut consilia euentis ponderentur, et cui res aduersępraeter spem contigerunt, ille nihil omnino prospexisse dicatur. Interdum etiam corruptus hostium auro proditionis insimulabere. Quapropter accepta ignominia nisi ciuium crudelitatem experiri malis, Alcibiadis, Cononis, Thucididis, Annibalis exemplo solum exilii gratia uertendum est.SyL. Quid si redeas uictor omnium opinione superata?
CAES. Num ideo conquiescent odia malorum? aut inuidia, felicium rerum alumna, conticescet? Vtinam non irritarentur inuidorum animi aliena gloria, et in uirtutem pestiferos gladios non acuerent: siquidem imprimis honestum arbitrantur magnitudinem beneficiorum maxima ingratitudine compensare. Non uenit in mentem
Milciadis atque Themistoclis, libertatisGręciae propugnatorum, ut hic ob liberatam patriam in exilio, ille uero in uinculis mori coactus sit? Quid praeterea uirtute Coriolani, quid Camilli, quidAphricani , quid Asiaticifratris Aphricani aut fortius, aut sublimius, aut populo Romano conducibilius fuit? Contra quid magis ingratum ciuitate nostra, quae optimos ciues ac de se bene meritos uariis criminibus in foro atque iudiciis petulantissime proscidit ad iniuste damnauit? Haud aliena mihi quoque merces ab inimicis meis proposita fuerat: qui constituerant, si priuatus redirem postquam utrasqueGallias decenio potestatis Romanorum fecissem, eorum omnium, quae ad splendorem et decus populi Romani gesseram, circumpositis armis in foro rationem publice redderem. Hac in spe prouincias suscipimus administrandas, et cum hostibus confligimus: haec pręmia pro uulneribus totiesque ob rempublicam fuso sanguine referuntur? Sed alius dixerit nolo ductare exercitum, aut aliis pręesse, mihi mediocris in ciuitate degam. Nulla mehercule seruitutis expers conditio futura est, nec tamen nunc connumerabo rapinas libidines, eorumque, qui ius in alios habent, superbam dominationem, atque alia penę infinita, quae domi grauissima perferuntur. omitto etiam quoties aerarii nomine luxuriaSatraparum et auaritia tuis fortunis explenda sit, illud unicuique luctuosum acin primis tenuioribus ciuibus funestum est quum gerendum erit bellum; non pro libertate neque ex commodo publico, sed unius libidine atque dementia necesse est nomen dare militiae: deinceps innumeri terra marique labores adeundi subeundaque plurima uitae pericula, quoad unius deliramenta sanguine multorum expientur. Helena seu Lauinia praemium uictoriae futurum est: aut Indię Scytharumue deserta stultis regibus exploranda comites uniuersos, fame, siti, ęstu, frigore, clade conficient: interdum in fluuios expeditio ducenda: nonnumquam montibusexequandis siccandoque mari cogetur operam nauare misera uulgi multitudo: nec putes labori quietem impetrari posse antequam uel parens tellus dolore obstupescat uel compedibusNeptunus constrigatur. Altera ex parte fastigium regale imperandique dulcedo mirabiles excitant amores: finge te, Sylla, eminentissimum, aequam diis potestatem assecutum, qui ductor sis classium, exercitus imperator, multis equitum atque satellitum cohortibus uallatus in summa opulentia rerumque successu, arridentibus undecunque fortune blanditiis, nutu Iouis in morem omnia gubernes,alios terra, alios mari persequaris,castiges rebelles, superbos excidas, subiectis ignoscas, adsis pręsidis tuam opem implorantibus. Tum reges occurrant priuati abiectisque regalibus ornamentis aduoluti tuis genibus sesę ac regna tibi dedant, uitamque una cum dignitate arbitrio tuo summittant: quorum alios tua liberalitas pristinae fortunę restituat, aliorum perfidia clementiam a te non impetret: insuper hos distes , illis honores et praefecturas largiaris; in summa, quem libuerit, extollas et pręcipites: Quos fauores hominum senties? quot audies acclamationes? quae uota publice priuatimque pro tua salute suscipientur?SyL. nempe multi risum in conspectu Sardonium ridebunt: multi etiam clanculum subsannantes genuinum infigent.
CAES. Quicuqid dixeris (qualecunque autem illud fuerit), subductis superciliis
admirabundi laudabunt: passim praedicabere diuina loqui, tonare etiam et fulgurare: ac uice oraculi sermo tuus per ora populi circumlatus habebitur. Quum semel tototrienio te uniuersę ciuitati ostensurus plateasobequitabis , quamuis morePersarum uelata facie, tamen uulgum, quasi aliquid augustius humana specie uisurum, dum credit numen quodpiam sub hominis formalatere, uidebis undique certatim concurrere, alios ex fenestris prospectare, multos fornices, epistyllia, tectaque domorum concendisse repletis omnibus plateis: atque ibidem studio e proximo conspiciendi alios inter se trudere aliis pressura proculcatis, nonnullis etiam suffocatis interemptisque. Tum ędium uestibula tapetis et auleis ornari, uicos spargi floribus,extrui temperarios arcus, imagines tuarum uictoriarum in ferculis uectari. Quid autem dicam de his qui adolent odores exoticos et diapasmata, symphoniacosque pueros proponunt? Quorsum enumerem tibicines aliosque musicos omnigenis instrumentis uoluptatem prouocantes? ante omnia iucundissimę sunt ac simul pectus et sensus permouent uniuersosillae populi crebrae uoces immensas laudes applausu maximo congerentis: pars inuictum, plęrique foelicem, haud pauciores patrem patrię dictitant: non desunt a quibus terrenus Iupiter nuncuperis. Atque ut pulcherrimus tanto cumulus honori accędat, sub catastrophem huius spectaculi alacres in medium procurrunt, qui sęse, nonsane noxa neque ob metum, sed aemulatione decoris pro tua incolumitate deuouerunt mutuisque uulneribus in tuo conspectu trucidantur. Vtinam,Sylla, uidisses magnificentiam atque splendorem meorum triumphorum cum spectaculis apparatissimis, affirmauerim te pedibus in meam sententiam iturum. SyL. Hispaniensem innuis an
Aphricanum , qui non de externis uictis agebantur, sed de ciuibus et liberis Cn. Pompei? Quibus oculis putas huius luctuosi spectaculi funestam lętitiam a populo inspectatam? maxime quum intuerentur imaginem Scipionis in pompadelatam sibi gladio pectus traiicientis, et effigiem Petrei inedia ferroque se necantis? Nempe uel sola Catonis forma repręsentata, quo pacto manibus uestem atque recentia uulnera dilacerauerat, gemitus et lachrimas inspectantibus excussit.CAES. Nihil citius lachrima arescit, pręsertim uulgi qui miseratur aliena mala. Quamobrem facile uno epulo atque congiario rediimus in gratiam omnesque ueteres iniurias pręsentia commoda
oblitterarunt .SyL. Fateor his animos plębis deliniri ac in seruitutem addictę nummo pertrahi, sed aemulorum, quibus honores libertatem omnem uiuendi iucunditatem ademeras, fuit insanabilis dolor. Nolim existimes nobilitatem Romanam stoliditati Capadocum auctoratam esse quibus persuasum erat uiuere populum sine rege non posse: excelsi nostris hominibus
semper animi fuerunt et insueti iugum pati. Caeterum de his satis est, redi ad cardinem. CAES. Praeterea uis amoribus operam impendere, speciosissimę uirgines adducentur: uescendum est,
Sibariticis mensis accumbes. Quis prohibet autParthicis indulgere conuiuiis, aut, quę concupiueris, illico perficere? omnia ex animi sententia ueluti diuina uirgula suppeditantur. Proinde non desistes mihi temeritatis nomen impingere, qui haec affectarim: uide potius ne stolidi sit atque omni sensu carentis tot aceruos laudis, tantam uoluptatis ac cumulationem contemnere. Haud raro solet euenire ut ii, quorum omnis cura est numero sapientum haberi, maxime desipiant, ac merito pro gloria pręmium stultitiae reportent. Atque opinor, Sylla, te aliquoties erroris tui pęnituisse: mihi uero ut diuturna possessio tantę fęlicitatis iucundissima fuisset, ita nunc sane męrorepoene conficior quod repente fastigio deiectus ad hanc rerum inopiam et solitudinem (ne manticis quidem relictis) deuolutus sim.SyL. Caesar, opere pręcium esse arbitror ante rationes depositę a me dictaturę, quę semper obnoxia maledictis improborum hominum extitit, aduersus conuitia defendere, quam luce clarius ostendam te magnis in tenebris
summaque uersari cęcitate, ut ipsemet agnoscas ac tandem confiteare (si per pudorem licebit) hoc tuum Tyrannidis patrocinium nullis ueritatis subsistere fundamentis. Male, inquis, de te sentiunt homines, sed mali profecto, quibus nunquam probari uitam meam optaui. Nec enim ullius tam admirabilis uirtus fuit, neminem inter mortales adeo praeclara facinora extulerunt, cuius glorię malignitas non obstrepuerit, inuidia laudem non sugillauerit: nullum contra flagitium tam nefarium, nulla tam impotens dominatio audita est quę laude caruerit atque fautoribus; ut studia animum cuiusque impellunt, ita rebus uel laudandis uel culpandis inclinantur. Eorum certe, quibus omnem uim recte sentiendi uitiorum prauitas abstulit, longe maxima pars est: quidam amore obcęcatur: alios rapit odium: multi iudicant ex proprio commodo: alii uero aliis affectibus feruntur. Pertimescerem ego istius fecis cicatricosum iudicium? aut me permoueret nequissimorum hominum auctoritas, qui ueluti quodam uiolentissimo turbine per pręcipitia cupiditatum ac perturbationum a cursu rationis abstrahuntur?Atqui neminem opinor bonum atque integro et sancto animi iudicio fuisse, neque posthac futurum, quiuel opera mea uellicet, uel consiliis constantiam abroget ac maturitatem. CAES. Nimis de te magnifice, ne dicam arroganter praedicas.
SyL. Ego quoque sentio uani esse hominis in proprias laudes excurrere absque occasione, sed quum a calumniatoribus arcessitur in dedecus, laudabile est infamiam quomodocunque a se depellere: neque te, Caesar, debita laude fraudauerim, si quidem magnum alioquin et praeclarum uirum semper iudicaui tum in ciuilibus negotiis et administratione reipublicę, tum etiam imperatoria dignitate bellicaeque fortitudinis operibus, hac una dominationis immoderata cupiditate excępta; quod ipse certis signis quum pręuidissem, decreueram tuo capite manibus Marii parentare. Cęterum stultis amicorum precibus expugnatus tanquam e cauea furentis lęenae catulum emisi, qui adolescens spiritu uiribusque comparatis orbem sanguine ciuium cruentaret: atque eam nobilissimam rempublicam, quae meis consiliis atque periculis a seruitute liberata, ac prope funere erepta pristinę fuerat incolumitati restituta, is, inquam, flagitiosus Marianorum scelerum minister furore percitus exagitatam bellis, cladibus funestam, hebetatam uiribus et prorsus exanguem immanissimis
hostibus obuiam prędam relinqueret. Porro tibi persuadeas hanc pręrogatiuam Caesari suo Venerem a Ioue impetrasse, ut illi uni mortalium omnium liceret per caedes latrocinia uastationem ad principatum proficisci, cunctis bonis artibus, imprimis boni et aequi, funditus euersis. Mihi autem longe mens aliena est nec unquam haec opinio penitus insita inueterataque extorquebitur quin putem nefas esse hominem aliquid homini detrahere, et alieno incommodo suum commodum augere, nisi uero temere siccariis et raptoribus poenam capitis legibus irrogari statutum sit ac in unum quodque facinus more maiorum grauiter animaduerti. Quum igitur leuiora delicta iubeantur atrocissimis expiari suppliciis, euersoribus urbium, et quorum opera publica salus oppugnata et libertas extincta sunt, credis impunitatem propositam esse? alioquin et impios Gygantum conatus spesque sacrilegas olim consensu gentium execratas iam sua sententia laudi posteritas ascribet. Quocirca (ut ad meam causam quasi postliminio reuertar) quod nequaquam inuitus aliena possessione decesserim, aequissimi atque fortissimi animi fuit. Quippe omnia pessum eunt diuinaque non dignoscuntur ab humanis, nisi his qui magistratus gerunt non solum a ciuibus iniuriam propulsent, etmalos ab inferenda prohibeant, uerum etiam si minus incipientesa lare , tum suis affectibus statuant modum, tum incitatiores cupiditates frenent: quin etiam nisi manus a rapinis, et oculos ab impudico temperauerint aspectu, ad mores potentiorum reliqua multitudo componitur uitamque principis exemplum sibi ac normam uiuendi propositam esse putant. Quod si principes non magis libidinibus regerentur quam regerent libidines et acres suorum uitiorum uindices existerent, profecto non inuaderetur tot prauitatibus genus humanum, labe scelerum passim ueluti contagione serpente ac proxima queque occupante, ut rara membra alicuius ordinis integra relicta sint. Nunc tecum, Caesar, examina utrum uidear repręhensione dignior an laude, siquidem minime peregrinis moribus inquinatus per maiorum decurrendo semitas me ipsum uici, meisque commodis et uoluptatibus peperci, ut ea, quę nostrę reipublicae usui essent, mea potissimum cura, studio, diligentia prospicerentur.Accaedebat ratio conseruandae uoluntatis eorum quorum collocati meritis eramus in amplissima dignitate. Hi quum imperium Romanum longe latęquepropagassent, inuictum esse (si diis ita uideretur conuenire) uoluerunt: quod nequaquam futurum arbitrabantur si a iustis legitimisque magistratibus ac imperandi uicissitudine ad unius arbitrium summa reipublicę deuolueretur: etenim satis apparebat diuisum iri mentes ciuium et fore ut multas in partes corpus reipublicae scinderetur plęrisque ad culmen regię dominationis aspirantibus. Quis autem alteri caederet in libera ciuitate quum ius omnium commune esset? aut quis tam humili sorte in obscuro est qui se dignum principatu non credat et aliis anteferri non studeat; eo iam impudentię et ambitionis uentum est. Idcirco discordię grauissimę cum acerrimis contentionibus ciuile bellum suscitarent, ac usque adeo cędibus inter se furerent, quoad suis imperatorum uiribus conficerentur imperiumque totius orbis clarissimum omnibus ex paribus quassatum rueret ac penitus extingueretur.CAES. Ita ne rudes animi fuisse nostros maiores existimas ut aliquid in rebus humanis perpetuum apud se statuissent? ita imperitos antiquitatis ut non habuerint ante oculos quot amplissima regna potentissimęque respublicę fluxu temporum a stirpe interiissent? Haud aliter sęse humanę res habent ac sydera: haec enim exoriuntur, illa occidunt, ac per uices imperia
sortiuntur . Olim regnumAegiptiorum abunde clarum ac gentibus formidolosumfuit: at hi nunc salutem suam populo Romano commendarunt. Fama est Amazonas multis nationibus imperasse, quarum nihil praeter nomen ad nostram aetatem peruenit. Viguerunt Assyrii: Parthorum duodeuiginti regna fuisse produntur: terribiles Persarum copię terra marique metuebantur: quae plane omnia aut euersa sunt, aut multum a superiore fortuna deciderunt. Quid Athenienses, Lacedemonii, Macedones? Nonne late imperio potiti sunt? num Carthaginiensium opes ingentes non meminimus? at omnes hi ceruicem Romanorum potestatibus flectunt uictique iugum patiuntur. Vnde facile est conniicere imperii quoque populi Romani propediem interitum fore: quęlibet ętas suis rerum mutationibus perstringitur. Porro quis tot conuersiones, tantam temporum instabilitatem non admiretur ac obstupescat? Hi Graeciam occupauerunt: illi Asiam: alii in Sicilia consederunt: ab aliis Hispania possessa est. Quae demum natio Italiam suę ditioni uendicare non tentauerit? Fortasse posthac eueniet ut aliquę gentes incognitę ex Scythicis nemoribus in Italiam migrent iusque Romanis ac Italicis populis ex Capitolio dicant. Quare superuacua mihi uidetur haec tua de posteritate sollicitudo: quę necessitas allatura est, humano consilio repelli nequeunt aut immutari: nam et princeps poetarum cecinit:Non potis est fixas parcarum auertare leges.Sil. It. 9,475 : nec speret fixas Parcarum uertere leges.SyL. Quae postremo de ui fatorum adiecisti, inexplicabiles
anfractus habent: opinor haec in scrinio Iouis tantum seruari, nunquam ad mortales peruenisse. Itaque ne uideamur in tenebris palpare, satius esse puto nos quęstionem hanc silentio praetermittere.CAES. Redeas igitur ad institutam disputationem.
SyL. Non inficior equidem res humanas mutationibus obnoxias crebro fortunę uolubilitatem experiri: nec enim cuiquam dubium est nihil aethernum constansue cęli ambitu complecti, nullius pedes adeo inconcussa stabilitate figi ut proni ad lapsum non sint. Quapropter non sumus ita leues ut speremus dominationem Romanam cunctis saeculis duraturam: caeterum foelicem optamus ac diuturnam.
CAES. Atqui uereor ne multorum opinio sit eam nimis diu floruisse in magnis praesertim seditionibus et malis intestinis. Cogita quamdiu reges urbi praefuerint, quamdiu respublica per consules administrata sit, longam seriem annorum inuenies:
mirum quo pacto iam senescens imperium quicquam sui pristini uigoris retineat. SyL. Pręcipuę quum tu, Cęsar, ipsius uiscera laceraueris cęterisque tradideris laceranda. Viguisset profecto uigeretque diu, si non tibi ipsi, sed populo Romano dominationem comparauisses eiusque fuisses honorem tutatus: non dolerent hodie tui ciues impunitas Crassiana clade legiones.
CAES. nimirum iste dolor nunquam ad me peruenit.
SyL. Ergo tibi soli uiuebas, qui nec bonis tuorum lętareris nec malis ingemisceres? nescis te cum naturam tot animi et corporis dotibus muniuisse, tum ad summos honores indulgenter a fortuna prouectum, ut ex tua industria quam plurimi fructum decerperent?
CAES. Decet mehercule suam quisque rem agat, suis commodis attentus sit: ex superfluis uero liberalitatem exerceat.
SyL. quasi non haec potissima sit, deorumque potentię non aequiparetur: quippe nec alio itinere Liber pater, Hercules, Ceres, Pallas et alii ad diuinitatem profecti sunt.
CAES. Sylla, nimium obsoleta uetustate narras: qua si res ita se haberet uti ais, nihil istoc magis tuę sententię subscriberem: sed contrahe iam uela et cursum quo cęperas intende. Nequeo tamen intelligere quomodo te isto ex labyrinto euolueres: haec maxime
pugnant inter se: perpetuus dictator, quum nihil minus cogitares, renunciatus es: quod omnes ordines et magistratus ratum habuerunt, et ipse (licet dissimularis) approbasti. deinde contendis cędendum fuisse de iure alieno, quasi uero iniuste possideres ea quae partim efflagitare tui labores uidebantur, partim consensus omnium in te collocauerat propter liberatam, ut affirmas, a seruitute ciuitatem atque in sua pristina libertate conseruatam: quibus de causis duo clarissimi uiri, Codrus in Gręcia, Cyrus in Perside, regno potiti sunt. Haec usque adeo intricata sunt, ut ad Sphyngem Thebanum autorem referri queant, adeo quidem obscura ut puteo (quemadmodum aiunt) constrictus incedere per tenebras Heracliti uideare. SyL. At ego facile tibi ostendam orationem meam nulla in parte a se ipsa dissidere neque ullis ita nubibus uelatam quominus prima facie intelligi possit. Quum populus Romanus summam in grauissimis periculis mihi potestatem mandasset, uoluit succurri periclitanti reipublicę: cuius incolumitatem una cum uita ciuium atque fortunis defenderem; non autem, ubi aliorum Tyrannidem euertissem, ipse confestim principatum arriperem: urbs
autem utroque modo libertate spoliaretur: atque (ut dicitur) dum Charybdim declinat, incideret in Syllam; mens huiusmodi non fuit uniuersi populi necinuentum ut imperium in me perpetuum conferret, se uero in aethernam demergeret seruitutem. Caeterum id a meis necessariis exquisitum est, quorum intererat oficii me cunctis laudibus et ornamentis afficere. Igitur amici retulerunt, senatus assensus est, populus auctor fuit: tametsi tunc eadem ipse mihi uendicare potuissem. Quid credis ciues nostros beneuolentię gratia seu meę uirtutis admiratione iis me uoluisse beneficiis prosequi? certe legionibus tribuerunt, ac tempori obsecuti sunt. Quae res oportuna mihi uisa est, donec reipublicę status ordinaretur: erant enim plus habitura ponderis quae fuissent a uero legitimoque magistratu instituta. Proinde cunctis ex sententia perfectis dictaturam deposui, legiones reipublicę restitui, satellites dimisi rationem rerum a me gestarum ad nutum populisigillatim redditurus, ut nemo esset, cui minus constaret me ob tutelam publice libertatis, non priuata simultate bellum contra Marios, communes bonorum omnium hostes, gessisse. Sed finge cunctorum ordinumalacritatem in me ornando fuisse maximam et constantem, negabis esse magni animi quod abductus procul ab illecebris et uanitate rerum humanarum proculcatisque ac dissipatis teterrimis libidinibus quę, ut plerumque sunt uehementes et incitatę, rationem subigunt captiuamque post terga trahunt; superata denique laudis titillatione, qua mortalium pectora maxime permouentur, potuerim fascibus imperatoriis carere, pulcherrima re atque iucundissima, quemadmodum ipse arbitraris? Desinant igitur maledici calumniaria me quicquam uel fracto animo uel alienata mente factum fuisse: quando neque per deuia, neque per obliquos tramites hoc iter primus fecerim. Olim Ptolemeus, Ariobarzanes, Seleucus regnum deposuerunt: apud nos Cincinatus a dictatura, Messalla Coruinus ab urbis praefectura se abdicarunt imperium perinde atque naufragium fugientes: in quo in numera mala aggeruntur, ad humilem statum, uelutasylim quietis, intimumque sinum pacis et ocii, ubi profundissime in utramque aurem dormiendi facultas esset, descenderunt. Posthac animaduerte, Cęsar, an decere tuam grauitatem uideatur unumquodque ex primoimpetu animi de more imperitae plebeculę iudicare: diligenter omnes scrutandi sunt secretiores mentes recessus, et penitiores fibrę pectoris accuratius disquirendę , singula denique grauissimo iudicio tanquam trutina ponderanda priusquam de uita cuiuspiam illustris uiri sententiam pronunties.CAES. Hactenus maledictis respondisti: nunc uero quemadmodum
polliciberaris , compara principumarumnas una cum uoluptatibus.SyL. Sedulo tibi mors geram de tyrannorum cruciatibus, quos probe cognoscemus si non superficiem tanquam per transennam considerantes, sed quasi Lynceis oculis eorum anxietates introspexerimus. Deum immortalem, quot ueluti diducta Chlamyde uectes, quot claui, quot tela, quot fędę cicatrices et letalia quasi Chironis uulnera in toto corpore luxatis membris ac distortis apparebunt? Si praeterea propius intueamur quibus curis conficiantur, quantos labores perferant, quas sustineant uigilias, quam ingentibus periculis et insomniis
exterreantur , nemo carebit admiratione, superesse nonnullos, qui tantum onus ab humeris non excutiant, et hanc malorum Hydram priuata redimant quiete. Nam qui hebeti plęrique iudicio nihil neque scelerisneque turpitudinis praetermittunt, quoad in summo constiterint, hi personatam foelicitatem conspicati, magnis calamitatibus inuoluuntur: iis duntaxat, quę oculorum et aurium sensu percipiuntur, animum intendunt, fędissimas autem sub fuco delitescentes maculas non uident: quas si aeque exploratas haberent atque ipse habeo, sępenumero mentem ab ista pulchritudine regnorum ad spes priuatas conuerterent: mox dilaberentur illae feruentissimę cogitationes, et omnis uesana principatus inuadendi cupiditas extingueretur, ut tandem nequaquam dubium esset humiles in agris aediculas et holerum in ocio tranquillissimo cibum longe praestare tessellatis pauimentis et incrustatis marmore parietibus aureisque tectis, quae sexcentis columnis innituntur, uniuersę, inquam, pompę ac strepitibus armorum et supręmę dignitatis: porro tenuioris uictus iucunditati neque Persarum apparatus neque mensae Syracusanę, nullę opes, nullę delitię, nulla regum bracteata foelicitas comparari potest. Etenim qui regnorum administrationem suscepere, ac gentibus, populis, nationibus pręesse statuerunt, non arbitrentur se ad desidiam natos et uoluptates, quo uitae curriculamolliter in magna rerum affluentia summaque tranquillitate ad finem extremum deducerent. Atqui proponant necesse est publicam incolumitatem communiaque commoda sibi prospicienda, augenda et conseruanda esse: ut quum ipsi iugularint , atque animum tutelę suorum intenderint, urbibus atque prouinciis esse quęsita salus et securitas uideantur. Quę si patribus familias negligenda non sunt et gubernatores magnopere student, ut suam quisque nauim incolumen in portum appellat (interim nullum tempus sine maxima sollicitudine transigitur: caeteris quietem agentibus ductor classis domicilia solis et lunę momenta perpendit: nunc regionum et maris naturas metitur: modo digitis computat quot supersunt dies ad ortum et occasum Orionis atque Succularum, ut cautus impendentes tempestates aliquo defugiat recessu, uel si depręhensus in mari fuerit impauidus pręuisas excipiat et facilius euadat. Hic urit Malea:Symplegades illic formidantur: alibi Sytes et Siculifreti uortices pectus exanimant: ad haec fluctibus inter se concurrentibus uehementer angit.Experuceras : iam arę sub undis depressę: iam instabiles arenarum cumuli et pręruptę moles in coelum pertingentes, aliaquehuiusmodi curis assiduis pensitanda, quibus nauarchi uelut exitialibus colubris impallescunt). quid in magno imperio constituti, quos omnes quarta luna genitos crediderim non secus ad sęse mala attrahentes, ac Cęcias nubes? quantas commotiones, quot aestus, quas tempestates et subitas procellas in magna morum et linguarum dissimilitudine, ambientibus undequaque saeuis et minacibus hostium copiis, non cogitent sibi perferendas? Quod ingens regnum, aut quę respublica potens diu uel externorum bellorum uel domesticarum seditionum fuit immunis? haud quiescit unquam genus humanum, nec statu, quem fors obtulerit, contentum est. Quippe natura mortalium in hoc praua dici et existimari debet, quod in suo quisque negotio hebetior semper nouas res molitur, sperans, si conditionem fortunae mutauerit, successus meliores adepturum. Proinde bis duntaxat a Romanis in tot aetatibus in tanta annorum reuolutione templum Iani clausum est, aliis atque aliis bellis ueluti capitibus Hydrę succrescentibus: quae quum aliquando breui tamen interuallo conquieuissent, ciuilibus discordiis exagitabantur: quod malum intestinum citius uel amplissima imperia quam ullus hostis euertit. Porro quoniam homines procliuiores ad facinora sunt quam ad uirtutes, a quibus facinoribus nullius auctoritate, ne deorum quidem immortalium maiestate deterrentur, quotidie uarii tumultus atque Panici terrores in agris et ciuitatibus compescendi sanandaeque diuersorum scelerum pestes exoriuntur. Num credis paucos ad tuas opes et potentiam incumbentes imperandi libidine torqueri? ac dies et noctes anxie cogitare quemadmodum assectatam tyrannidem animo gladiatorio arriperent? In amplissima dignitate suspecta sunt omnia, timentur amici, familiaribus non confiditur, a liberis et uxore cauendum est; illa uitę conditio miserrima est ubi magis spei ad tutelam sui corporis in barbaris hominibus et canum fide reponitur quam in iis quos genueris, nedum tenuiore necessitudinis uinculo copulatis:adhoc non opes tantum, sed ingenium et uirtus cuiusque formidolosa sunt. Delatores quidem et susurrones omnes ad unum et a caluo (ut dicitur) ad caluum communis regum omnium ac regnorum pestis, totidem uomicae rerum publicarum et carcinomata, primas atque postremas partestragediae sibi deposcunt: his, quoniam sunt aures et oculi principum, nulla ianua clauditur quominusadmittantur: nullum tempus importunum est quo minus audiantur. Deum immortalem, quantas curas pectoribus ingerunt? quot mentem perturbant in somniis? quot latrocinia fumum uenditantes committunt? quam diris calamitatibus urbes implicant, omni fere labe his ex fontibus manante? nam quum assiduis criminibus dicta factaque singulorum clam inuisa regi faciant, irritant ipsius animum et mox ad crudelitatem impellunt. Extemplo uenit in opinionem leuis, crudelis, sanguinarii principis: quę nomina (quam maxime fieri potest) a magno et praeclaro principe fugienda sunt: siquidem non paucorum ciuium, sed omnium populorum odium et inuidia contrahuntur. An uero, quos tibi putaris insidiari, supliciis supremis afficies uniuersos? at hi, quum sint potentiores, multisque cognationibus et affinitatibus muniantur, mordebunt frenum, ut dicitur, ac periculum periculo propulsabunt. CAES. Hactenus existimaui multo maximas in quouis genere flagitiorum clementiae partes
concedendas esse. Caeterum ubi nimia lenitate mei animi scelerum impunitas in meum caput recidit, opinor maiorem in huiusmodi casibus uitae rationem oportere haberi, quam opinionis uulgi cum inmolitiem ferret armata multitudo? temperaret a conuitiis? non diris execraretur? Sed quid ego conuitia execrationesque commemorem? multi, per Iouem, inuenirentur Arbacti qui regem adeo delicatum, adeo delibutum unguentis, nidore, corollis, meroque redolentem Sycioniisque indutum calceis et ueste Coa inter mulierculas pensaparcientem una cum suis psaltriis, spintriis, tineis atque soricibusaule ad extremam desperationem compellerent.Set statuatur ciuitas non magis in odium quam beneuolentiam propensa, tuique similis tyrannus appetentissimus laudis existat, segetemque gloriae susceptis expeditionibus in bellicosas gentes non per pręfectos caeterum pręsens ipse quaerat: profecto in summa ocii penuria non aberunt graues occupationes cum perplexis cogitationibus ac rara quiete nocturna, somniisque turbulentis atque terrificis: nec tamen in hunc ordinem refero iudicia,foedera , edicta, consultationes, sunt enim uel ocioso peculiaria et pacis quoque tempore quotidiana. Porro quum onus ipse solus belli sustineat, quum totus unius humeris exercitus incumbat, fit ut mentem indiscipienda mille negocia disperciat. Antequam de acquirenda uictoria consiliumineatur (quoniam leuibus ex causis tumultus in castris et seditiones excitari solent), non tantum erit opereprecium blando alloquio summissaque commilitones oratione compellare, singulorum fidem atque uirtutem extollere, atque in iis dumtaxat demonstrare spes omnes honoris fortunarumque sibi repositas esse, aliis multa dare, omnibus plurima polliceri: uerum etiam accuratissima opera impendenda est (haec autem non ignarus alioqui expertissimo rerum huius modi recenseo,qui hic maxime locus poscere uideatur) ne commeatu prohibitus exercitus fame prius, dehinc lue conficiatur: cuncta enim, quae casus uel necessitas attulerit aduersa,secordię imperatoris ascribentur: quae si grauiora fuerint quam aequo animo ferri possint, undique concursus a militibus in auctorem certatim fiet illius capite acerbitatem fortunae expiandam arbitrantibus. Iam reliqua consideremus aeque curarum atque trepidationis plena. Omnibus intempesta nocte mortalibus post curas et labores intermissos quam suauissime stertentibus ductor exercitus (nam tuus quoqueuates inquit:Principe non dignum est noctem dormire per omnem) interdum cubito innixus multa tristia secum reputat: modo per silentiumtabernaculo egressus, ne qua uel proditione uel ignauia excubiarum ab hostibus in castra per uallum aut portas irrumpentibus repente somnolenti milites opprimerentur, circuit omnes plateas, perlustratisque portis castrorum uigiles in soporem incumbentes monet, hortatur, precibus fatigat, diligenter posthac obseruent, nequid per tenebras detrimenti negligentia ipsorum capiat exercitus: nihil non exequitur et in castris mouendis quoduasa conclamata fuerint, et in iis metandis unde nulla necessitate prohiberi queatquominus quumliuerit euadat. In itinere uero per antecursores explorantur hostium aduentus: hi praemittuntur ad angustias, alii ad colles occupandos, alii iubentur in subsidium a tergo sequi. Interim sollicito de copiis et animis hostiumoportune quispiam transfuga adducitur: is secreto interrogatus edocetsigillatim numerum atque ferocitatem aduersariorum, ut prę magnitudine diuisis aciebus ingrediantur: mox nunciatur adesse hostes in propinquo, magno instare impetu, uel pulueris indicio instarcrassę nebulę continenter augescentis, ut necessario conferendę sint manus.Tunc repente (ut fit) multa oritur trepidatio,
tumultuatur passim, suam quisque spem sua consilia secum agitat. Tyrannus intimis pręcordiis compresso cruciatu, caeterum uultu spem simulans transfugam ex composito in concionem producit: iubet omnes bono animo esse: nam aduersarios, licet magno ueniant agmine, ficulnis tamen uiribus non esse timendos, puta maxima ex parte calones et lixas,ingenter scortorum greges in plaustris et impedimenta circumnectantes: postremo confirmatis oratione militibus persuadet ut non minus prędę quam pręlio sese accingant. Caeterum dum animo reuoluit cataphractos equites et currus falcatos ac elephantes cum turribus,ad hęc uelites alios, alios sagittarios et funditores, alios diuerso genere telorum armatos cohortes pęne insuperabiles, artus inuaduntur frigore atque animo linquitur. Eductis tamen exercitibus et aciebus utrinque instructis, ubi classica intonuere, miles non admodum consternatur, paratus, si hostes terga dederint, fugientes persequi et caesorum spoliis onustus reuerti,ad haec a triumphante imperatore donatiuum accipere ac epulo interesse; sin grauius premet aduersarius, abiecta parmula cursu quam expeditissimo saluti consulere: quem unaquęque latebrani re facili iudicio, tum in alienis negociis ęstimandis incredibili temeritate uanaque ac inconsulta persuasione sępius ad poenitentiam usque laborantis: nam quos uenia dignos ob tenuem suspitionem arbitraris, ualentiores ad spes perficiendas indulgendo efficis: atque etiam quum suspecti habeantur, maturius metu se liberare uel periculoso facinore coguntur. Tunc illud pulcherrimum donum Cyclopis exemplo in pręmium benignitatis exitio proprio breui compensandum. Et quamuis complures a sumenda de scelerosis hominibus pęna causę cohiberent, ne tamen pendeas animi ac subinde circumspectes (quum pręsertim audierim uulgo dici malum esse custodem diuturnitatis metum), omnia ferro, flamma, ruina excidenda sunt, unde aliqua periculi suspitio apparuerit.SyLLA. Recte ais, o Caesar, quando multa sunt in uita hominum turpiter et calamitose neglecta, emendatione tamen aliqua corrigi possunt: istius autem sceleris, si pręsens occasio negligatur, postea quum tanti ueneni uis continenter uetustate inualescens per capita multorum demanarit, nequicquam recuperandę facultas desiderabitur. At uereor ut omnibus abominantibus ac etiam extimescentibus tuam crudelitatem dicaris
non obuiam ire flagitiis et improborum hominum ferociam legibus contundere, uerum plęraque fama circumferetur uel rapacitatis studio, uel inata sęuitia te caedibus in bonos ciues grassari, nec temperaturum ab huiusmodi feritate quoad uel unus supersit cuius uirtus formidolosa uideatur. Qua in spe uiuet populus singulis momentis expectans ad supplicia rapi? applaudent alacres tibi cruento sanguine popularium ac truculentissimae tygridis in morem saeuientis? quinimmo clandestinis imprecationibus deuouebunt et ex singulorum formidine commune odium in tyrannum procreabitur.CAESAR. Oderint dum metuant:
quę uis enim extimescenda est quum assistant delectarum cohortium praesidia, fortimissimisque stipatoribus latera circundentur?SyL. Falsus es, Caesar, ac toto (uti ferunt) aberras cęlo: siquidem ad tuendum et conseruandum regni statum nihil esse tam firmum, tam stabile, saepe compertum fuit, neque classes, neque exercitus, neque bellicas machinas, neque cum ingentibus thesauris arces munitissimas, quam est subditorum fauor atque beneuolentia; quę tamen cum plurimis beneficiis, tum uero iustis imperiis, et imprimis obsequio atque facilitate demerenda
sunt: nihil aeque pestiferum gubernatoribus urbium arbitramur ac ubi ciuitas percussa metu odio in ipsum principem accenditur: scilicet ullę uires obstabunt quo minus imperio deiiciatur? dehinc extorris amissa patria et domo, si forte cum spiritu euaserit, miseram uitam exigat? certe nullę Dionysio Syracusano deerant opes ad stabiliendam tyrannidem pręter amorem ciuium, quamobrem turpiter eiectus apud alienos in sua calamitosa senectute ludibrio habitus est: nonne Macedones ob superbam dominationem Demetrium in bello deseruerunt? nunquid etiam simili de causa Tarquinius a nostris urbe non fuit exclusus? Caeterum inde faciliusconnicere licet quam friuolę sint opes tyrannorum, quippe trigintasenissimi tyranni non potuerunt Athenis Thrasybulo, ciui exuli, resistere: ac (ut nostra rursus cum externis coniungamus) Romę decemuiris tyrannidem exercentibus haud cunctanter imperium abrogatum est. Quid quidem plęrumque non expectato uniuersorum consensu uel a custodibus in tyrannum irrumpitur, uel uxor iugulat per quietem, uel amicorum liberorumue indignatione, aut spe commodorum et honoris, aut desiderio uindicandę liberatis ex improuiso tyrannicidiaconficiantur? CAES. Quandiu expetuntur aliena auxilia blandiendum censeo: qua re sublata, imperio pro libidine uti conuenit: nimirum a bellis abstinere, parta iam dominatione, ex usu esse affirmare non dubitarim: nam dementis est, quum semel in tranquillo sis, in dubiam fortunae aleam proficisci, quę sępe dum tentatur, ut est inconstans, unico reflatu sua pulcherrima beneficia miserabili ruina inuoluit; si uero bella pręter opinionem ingruerint, ea legatis demandentur, quo pacto tuum periculum alieno periculo ueluti clauum clauo expelles.
SyL. In easdem ansas incidisti, quinimmo fumum defugiens in flammam desilis. Quum inermes antea uel propinqui timerentur, copias tuas et robur tyrannidis firmissimumque uitę pręsidium alienę submittis potestati: tum prębentur arma ciuibus longa seruitute oppressis, uidelicet ut pręliis exacuantur et uictoriis animo erecti diutius pati iugum seruile dedignantes aperta ui se afferant in libertatem. Praeterea quum uita omnium posita in certamen esset agereturque de finibus imperii patrięque incolumitate atque is, cuius maxime interest in pugna praesentem adesse, in commune discrimen descendere neglexisset, quo animo tantam in periculis
mol fideliter abscondit. Quod si etiam in manus hostium inciderit, paruo precio redimitur. Imperator paludatur, ab omnibus cognoscitur, petitur ab omnibus, undique in eum, quod uictoriae pręmium sit, tela proiiciuntur. Cui fugere inclinata iam acie cum dedecorosum tum quoque minime tutum est, capi uero grauius morte ducitur. Quam alacris reuinctis post terga manibus et pedibus cathenarum pondere grauatis currum uictoris prosequeretur? quibus oculis intueretur, quibus perferret auribus contumelias et probra quum quadrupedis in morem curuatus equum hosti conscendenti ceruicem submitteret? Quae nex tam atrox est quin fęliciter cum tanta commutaretur ignominia? Itaque quum ex sola uictoria salus et summa rerum pendeat, totis uiribus adnititur ut Iupiter Capitolinus recentem gremio laurum accipiat: quasi amens hinc inde cursitat, alios hortatur, strenue pugnare obtestatur, alios pugnam capessere, modo fessis et uulneratis e pręlio subductis integros substituit, modo cornu laboranti subsidium immittit, ac, ubi maius certamen est, plurimus sese mediis immiscet hostibus: iam fugientium ceruix in hostes intorquenda signiferoque perculso formidine et ob haec segnius telis se obiectante uexillum abripiendum et in armatorum agmina proiiciendum quod manipuli deprecandę ignominię gratia fortiter pugnando recuperent. His atque aliis distringi malis necesse est, quae a neutro nostrum, dum exercitibus deuincti mortalitate pręessemus, abfuere. CAES. fateor esse
labore ingentes perferendos et maxima pericula: quae tamen incredibilem gloriam pariunt: illa quidem choreas, conuiuia, somnum ueluti pestem abominata per senticosa loca pendentesque rupes uagatur, difficilis inuentu, difficilior apprehensu, plęrunque multis armatorum cateruis uallata, per aciemnouaculae rerumque mille discrimina adeunda irritos mortalium conatus amplexu lubrico facit, nec aliter ferme quam cruentum cędibus comitatur. Quocirca Sardanapalus et Xerxes, quum se luxuriae et inertię dedissent, nullum sui celebre nomen posteris reliquerunt. At Semiramis, etCrius inclytis operibus gloriamimmortalem assecuti sunt, quorum fama uigebit memoria sęculorum sempiterna. Proinde qui propagationi nominis ac ęthernitati student, uitam periculi obiectant, ut uno aut altero memorabili facinore inter uiros illustres connumeratifrequentes praedicentur: quae res absque sudatis et anhelis laboribus, id est, quod aiunt, citra puluerem et sudorem ne Iouis quidem filio (quo tuis utar exemplis) concessum fuit. SyL. Haud facile dixerim uaniorem opinionem an magis pestilentem induerint mortales: quae adeo altas ęgit radices, ita mentibus obcęcatis adhęsit, ut ad nullas rationes oculos aperiri patiatur. Quippe ratio iampridem persuasit constantem gloriam nequaquam ex iis rebus scaturire, quae licet magnę sint, cum scelere tamen affinitatem contraxere: alioquin Phaeton et Herostratus incendiarii manibus impio facinore contaminatis cęlo terraque cari haberentur: quos tamen omnia sęcula, omnes hominum aetates uno ore infamarunt. Nam Herculis memoria summa cum ueneratione colitur, quod ex ipsius erumnis ingentia in mortales commoda redundarunt. Neque ego laudem Iouis ex eo constare putauerim quod uictor pręlio Titanas et Gygantes deleuerit (ad uindicandam impietatem necessitas impulerat), caeterum quia publicam agens utilitatem cumulauerit amplissimis beneficiis humanum genus aeque propriis ingenii uiribus atque beneficos liberos procreando. Igitur eum uirum dicemus
ueram gloriam ac nominis aethernitatem assecutum ex cuius industria uel gentes uel urbes uel nationes nullius iniuria iacturaque ingens emolumentum percęperunt. Caue, Caesar, imperitum uulgus imitatus temere credas quemquam istorum, siue Cyrum, seu qui in anxietatem Alexandri ac Democriti uanitatem diffunduntur, quasi beatos laudibus extolli debere: nisi uelimus insatiabiles et effrenatas cupiditates ac scelerata facta in rebus honestis connumerare. Quibus gentibus illę rapinę, non uictorię, Macedonis Alexandri (nam hunc audio maxime rerum gestarum admiratione crebrari) latronis more in bona, uitam, libertatem miserorum hominum grassantis usui ac non potius calamitosae fuerint? Ipsi quoque Macedones postmodum sibi funestas experti sunt, quum in diuidenda praeda dissentientes mutuis cladibus uulgo sternerentur. Sed aliquantisper publico blandiamur errori, adiuuemus tuam insaniam, ubi nihil a pertinacia decedis; esto magnitudine rerum gestarum terras mariaque fama tui nominis impleuisti, unicuique potentissimorum et clarissimorum regum gloria antecęlluisti, omnia denique tuis optatis obsecundarunt, ut fęlix tua et aliorum persuasione uixeris: quam repente sola mors, exacta quasi una diecula uitę, tot aceruos uoluptatum, tot congestas delitias, tot fortunę blandimenta, omnem istam longe lateque imperandi dulcedinem unico momento extinxit: nec tamen istius fęlicitatis tragicum finem inter mala referam, qui suauissimas uoluptates amarissimo felle condiit. CAES. In corpus omnibus casibus obnoxium, quod potuit, uis liuoris
egit : cęterum illustris et peruagata fama nomenque Cęsaris per cunctas gentes, urbes, insulas, portus, ultra fines imperii Romani celebratum, haud ullo potuit affici detrimento. Nisi me ratio meorum honorum ad desiderium perficiendi cursus ętatis meę hortaretur, profecto magnopere mihi fuisset optandus is exitus uitę. Quid enimalius mea nece factum est, nisi ęqua mecum reliquis hominibus conditione mortalitatis ob ingentem gloriam immortalitatem adeptum esse, ac propediem inter diuos consecrandum.SyL. Caesar, illa sunt adulantis et formidolosę plebis deliramenta, etiamnum rebus nudis inania nomina deorum imponentis: nihil amplius ab hominibus pręstari potest quam ipsi habeant: quodsi possent immortalitatem in alios conferre, eam potius sibi quisque arriperet.
CAES. Non sum adeo rationis expers, ut me deum
esse credam: illa hominum opinio est. SyL. At nullus istius uanę persuasionis tanto locorum interuallo sensus ad inferos descendit, nulla unquam rerum humanarum delectatio Stygem pręteruecta est. Libenter scire uelim, Caesar, ubi substiterint illę ueteranę cohortes, quamdiu uoluptates prosecutę sint: nam uidimus nudum et cicatricosum ac denso curarum agmine stipatum in aulam Plutoni ingredi. Num tibi magistratus cum insignibus obuiam honoris gratia uenerunt? at nemo plane, ne ipsi quidem minutuli qui quondam supplices tuis genibus aduoluebantur, praetereunti assurexere, non dignati sunt oculis intueri: haud quemquam aliena perinde negocia distringunt: suis fere quilibet aut malis torquetur aut solatium ex bonis capit. Pari conditione reges et inopes agimus, alium a priore statu ab alio non discernentes; illa enim fortunę potestas fuit. Qui autem inuictum gerentes aduersum diuitias animum, quum inclusi corporibus
eisent , sancte pieque uixerunt, ad nullas uoluptatum illecebras mente prostrata, hi pulcherrimas nacti possessiones cuiusuis męroris expertes ocio foelicissimo fruuntur. Qui uero aut impudicis uoluptatibusuolutati sunt, aut alios afflixerunt iniuria, hos uel Ixionis radiidissecant, uel Tyciin uultur depascitur, uel saxum Sysiphi assidue reuoluendum delassat, uel hi Chymerę lacerandi alligantur, uel obiiciuntur Cerbero in frusta dilaniandi.CAES. Incassum terres hominem impauidum, qui ad nullos casus et minas fortunę consueuerit oculis conniuere.
SyL. Id certe non faciebam: nec attinet illi formidinem incutere quem illico terrores inuasuri sunt. Sed nimirum, dum aliud ago, tua interpellatione huc sermo deflexit.
CAES. Dum sinuosis Meandris acies instruis et moribus inferorum occuparis, longior quam decebat oratio fluxit: qua re factum est ut animum quoque ab instituta dissertatione diuerteris. Atqui uellem comparationem tyrannicae uoluptatis ac iuxta malorum (ut proposueras) tanquam in aliqua breui tabella depingeres, ac uelut imaginem poneres pręter oculos, ut sub compendio facilius intelligerentur.
SyL. Nihil refert dissimules an oblitus sis, nam utramque paginam legisti: magis tamen putarim falli memoria, aut sane, quod uerisimilius est, ad huius modi collationem animum non adiecisse. Quippe ita natura delectatione
totos proluunt quo pacto aliunde premantur non satis uideant, quod uel in uenatoribus et citharędis deprehenditur:illi studio persequendarum ferarum allecti laboribus haud animum intendunt, hi, quum pretermodum uocis harmonia capiantur, plęrumque fidium discordiam non recte percipiunt; utcumque tamen sęse res habet, quoniam modo Zeusis, Phidię, Timantis copia caremus, nec ipse arti pingendi sum initiatus, ea conspectu uicissim tibi describam, et in breui formula collocabo. Haec igitur adiiciantur ad opes et fastus imperatorios, quos tu quidem auidius atque curiosius percensuisti. Dinocrates architectus ab inferis in tuum obsequium reuocatus haud absimilem regiam urbi, quam in Atho monte metari constituerat, ex Numidico, Pario, Laconico, Aegiptio, Dalmatico, Porphyretico marmore ędificet, quam Athlas una, Hercules altera ex parte suis humeris sustineant, Phegite lapide transluceant parietes, atque auro et ebore lacunaria collustrent: calcetur onixemplemate uermiculato sub conchiliatis peristromatis: multa uestis Attalica, multa Britannorum aulea uisantur, instratis splendide accubitis cocco et bysso piloque leporino et plumis perdicum subalaribus ad somnum suapte inuitantibus: adsint etMentoris toreumata, et signa Policleti, et Apellis tabellę,murrhina etiam atquecristalina uasa, et ingentes colossi Praxitelisopus, ad hęc qualia nec ędilitas M.pia uiderit, nec luxuriantis Luculli cupiditas exquisiuerit. Hic tu sub uite Bithinica lectis purpureis aureque picturatis discumbes; tum astabunt Niliaci structores,a cythos Hylas uel Ganymedes: non desiderabuntur Gratię, non Veneres, et Osiridis musae: frequenter se offeret Apicius, magister gulę, nouis gannearum condimentis fastidientem stomachum irritans: spumabunt Cecuba gemmeis identidem sitim ab ingressu prohibentia.CAES. Tot ac tanta commemorasti bona ut nesciam plane, an Iupiter quicquam amplius habeat.
SyL. Haec tibi puta contigisse.
CAES. Si fortuna tuo dicto subscriberet, auderem fęlicitate cum unoquoque deorum certare.
Syl. Nunc, Cęsar, audi reliqua, largius ex altero dolio Iouis hausturus. Sic inter delitias uoluptuanti tristis affertur Laconica scytala hinc Syriam a Parthis uastari, illinc Gallias rebellasse, atque Hispanos ab imperio deficientes iniisse societatem cum Pęnis: alius ab Hannibale cęsas nuntiat legiones: alius a Ponticis hostibus Asiam, uoluptatum fomitem, trucidatis praesidiis et negociatoribus Romanis oppressam teneri. Iam classes in Lybico mari tempestate submersę: quam multa
laedoria liberę dicacitatis deuoranda et ingrato decoquenda stomacho:…am etiam multi ciuiles motus bellorumque tumultus et nocturna conuenticula deferuntur, hic insusurrat in aurem cauendum a medico grandi pecunia corrupto, mox significatur uxorem nuptias cum adultero celebrasse earumque pręmium tyranni cędem pactam esse. Interim plęrique semianimes liberti accurrunt nunciantes potentiorum coniurationem detectam, qui iam et faces ad incendium et arma parauerint ad caedem, nec alio relinquente fluctu alius inuadit, sed multi globatim cuneatimque adoriuntur. Tu nunciis huiusmodi, qualia singulis prope diebus unicuique tyranno accidunt, non perturbareris, non animo concideres? nimirum, opinor, ab illa elegantia et splendidis apparatibus oculi quam longissime auerterentur: palatusetiam num suauissimas dapes, omniaque lauticiarum lenocinia quasi cicutam refugeret. Pręterea non trepidares, non paueres crebro suspiciens districtos enses et Samiata spicula de tectis aureis tenuissimo filo ceruicibus impendentia? securitatem profecto cunctis huiusmodi molestis delitiis et ingrata pompa libentissime redimeres, quibus holerum cibum et Aglai sophidii angulum in Archadia potiora iudicares: ubi leuis cum nocte somnus accęderet, acuietum atque robustum corpus ad extremauitę spacia traduceretur. At uobis cum inopia somni, tum immenso mordacium curarum agmine intempestiui cani circum tempora sparguntur, et properata gradu tacito senectus obrepit, simul irruunt in exhausta continuis libidinibus membra dolores laterum, stomachi cruditas, manuum tremor, pedum inconstantia, dispnea, distillationes, angina, sacer morbus et articularis atque alia mille id genus mala, quibus omnes rationes uoluptatum iugulatę penitus concidunt: tum delitias nacti grata possessione dominantur, contumacissime potionibus, emplastris et Mithridaticis medicorum anthidotis resistentes, ut non temere nisi cum exhalatione animę digrediantur. Quotus quisque est non dicam tyrannorum, sed iustissimorum regum, qui curricula uitę leuiter emensus fato, non uiolenta morte perierit? CAES. Homerus tamen ait eos sub aureo Iouis clypeo consistere.
SyL. Mirum quo processerit humana credulitas;
quasi non gratior esset diis innocentia pauperumimpotenti regum dominatione, aut fortasse minus accepta est thuris et uerbenarum incensio lactisque sacrifici, quam Hecatonbe superbę litationis uana ostentatio.CAES. Verisimile est deos magis gaudere quum immolantur armenta tanquam
opipare cęntauros.SyL. Nequaquam ita est, Caesar:
nam quum omnia deorum sint, nulla re indigent, quo stultius est credere eos fumo uesci atque nidore sacrarum carnium, quibus affatim nectar et ambrosia suppeditantur; uerumtamen incredibilem capiunt uoluptatem ubi facultas inciderit in quempiam dignum suo arbitratu beneficia conferre, haud temere concęptis hominum uotis aut nuncupatis acquiescentes: siquidem imprudens mortalitas plęrumque solet optare quę sibi impetrata mox calamitosa forent. Etenim opes, honores, magistratus, imperia non secus ac teterrimam pestem iis, quos a recto bonoque transuersos improbitas egit , proiiciunt, quo semper inter curas et pericula uersantes inquietos et insuaues dies perferant; quibus uero de nefandis cupiditatibus agere triumphum contigit, eos bonis longe beatoribus ditant: paruo contentos faciunt ac lęta ualitudine prosequuntur, adduntur ingenuę disciplinę multaque ac uaria rerum humanarum et diuinarum cognitio, qua prorsus uera sapientia mortales arctissimo diis amicitiae uinculo glutinantur; hisaccedunt uxor morigera liberique sospites cum nepotibus mores parentum ęmulantes; hę sane firmissima bonorum omnium et pręcipue sapientum persuasione diuitiae maximę sunt ac uera fęlicitas humana. Ac mihi quidem uidetur mortalium uitę condicionauigationi perquam similis esse, quę duobus fere generibus nauigiorum perficiatur. Quidam admirati turritas naues bellicisque machinis instructas undique uariis picturis puppes ornantibus ingentem illam molem, quę sibi ipsi oneri est, aegerum sulcaturi conscendunt: tum confestim scopulorum uitatis muricibus in altissimum pelagus abducuntur: ibidem quantum imbre madescant, quam uehementibus exagitentur tempestatibus, quam terribiliter balenas et orcas extimescant, quantas calamitates et miserias patiantur, nemo satis explicare pro atrocitate rei potest: an quicquam usque adeo firmum atque munitum uel natura uel hominum industria fecit, quod stridentes illę procellae ac decumani fluctus non quassarent, disiicerent, demolirentur? Quanto satius angusto myoparone margines radere terrarum,qui quodlibet foramen tutissimus portus est: nullam saeuitiam truculentissimae tempestatis alligati funiculo non rident, quum sępe naues enormis magnitudinis in littore quatuordecim subnixę anchoris conuellantur. Quę, malum, dementia est putare iucunda corruscum auro, argento, gemmis, uestibus fulgentem auidissimo uentri quęsitas opes ingerere, stipatusque gregibus barbarorum per ceruices domitorum populorum incedere, et ad singula momenta pauitare?nisi forte uenenum in auro poculo suauius arbitreris, et auide puerorum in morem absinthii plena cimbia, oris melle dumtaxat illitis exhaurienda contendas. Omittoiamque neque cibus pro uoluptate, nec iter pro auctoritate, neque bella pro iudicio suscipiantur: quum te putas maxime uiuere, praeceps ad mortem concitatissime raptaris. Quid commemorem Alexandri Pheręi miseram erga suum corpus diligentiam? Quid infęlix et abominantum regis Massinissę custodia suae uitae commentum recenseam? quorsum attinet solitudines Mithridatis et anthidota referre partim a tua memoria remota, partim hoc tempore non satis apud te ponderis habitura, quam oculorum sensu non cernantur, cui te maiorem auctoritatem quam animi iudicio tribuere nuper indicasti? Ecce Plutonem aspice, qui licet deus inferorum et princeps uastissimi Tartari nigris tenebris ac tetra mucidaque caligine sit amictus,ad haec quamuis Herebi, Terrę, Stygis, Acherontis, Cocyti, Lethes maxima pariter et horrenda sobole Demomorgonisque tota muniaturprosapia , qui peruigilibus excubiis faces et colubros circumgestantes nullum locum in tota regia,quam uastissima est, nullum angulum, nullam cellulam armariumque non attentissima cura perscrutantur: attamen, dum hos audit,alios aduocat, alios dimittit, nec ocium a laboribus nec intermissionem potest a curis impetrare. Quantum aestuasse dicitur Herculis et Thesei descensu maxime ob pertractum Cerberum? quam ingentibus deinde machinis Heracleoticum ac reliquos hiatus obstruxerit? Sępe uidimus terra sternutante pallescentem trepidantemque necubi per testudines triplicibus cameris fornicatas forte dehiscentes radii solares irrumperent. Idcirco mira festinatione parantur ad tales casus in locis oportunis oportuna remedia: cernuntur passim plutei, suscudes , trabes, pilę, scapi, fornices,antes , impagines, tympana, transuersaria, tigni aliaque insuper quotidie noua fabricantur nunquam cessantibus operariorum familiis. An credis parum terreri praesidem umbrarum auaritiae cuniculis ne refossum baratharum prędae uastationique cupidissimę mortalitatis pateat?anque olim (ut fama est) ligonum sonitus ab Indis et Arimaspisexaudeisbantur magnaDiis anxietate. Sed Herodotusbelissimus rerum nouarum architectus omnem istiusmodi metum abstulit, quum nunciasset a tellure ob affinitatem, quęilli cum Plutone est, hic Gryphes, illic formicas Molossi canis magnitudine ad custodiam auri procreatas, quibus pertinaciter a nefaria cupiditate mortalesex Mirmeciis etHippogeis arcerentur; propter quam merita insignis Herodoto figmentaria sella super omneslogodedalos erecta est. Sed uehementer alia Ditem expectatio perurit. Ad latus Nigritarum decliues campi sunt haud magno negocio penetrabiles: ibi omnis metalli uenae plurimę, praecipue tamen auri solis ardoribus depurgati, gens autem simplex, nuda, citra uanas cupiditates in specubus, naturę tantum inseruiens agit. Istuc olim uenturum Tiresias uates praedixit ex ultimis Europae finibus hominum genus inhians auro perinde ac summo bono superata siti aestuque torrentissimo ac mortiferis ictibus animalium: hi quidem obsequentes auaritię et usquequaque mancipati cęco amore cęca telluris uiscera laceraturi numquam conquiescent quoad uel omnes interierint, uel aulam hanc principis inferorum in admodum abdito reconditam hiatu detexerint; undequum scelera omnia grauissime uindicentur: nimirum cupidis Pluto non immerito succensus in auaritiam longe atrocius animaduertit.CAES. Quid nostra refert utra uita conducibilior sit, regia an priuata? tametsi
mirum immo , dum illa me demulcet opinio uetus quae, licet falsa nonnullis insanientibus philosophis uideatur, tamen iuuat errare (si modo qui error est), dum subit recordatioquo fęlicitatis fastigio rerum constiteram, sed plane nostra consilia de his irrita sunt, quibus dana nobis in uniuersum interdixere. Quin redeamus ad nostram rem, et tu iamcedas mihi, nisi mauis meas uires experiri.SyL. Apage cum istac tua uecordia: hunc locum iudices mihi decreuerunt, deus auctor fuit, omnes ordines subscripserunt.
CAES. Non ipse potius a temeritate desistes, qui te Caesari comparandum putas, quum in gremio scurrarum per dedecora nundinati pudoris adoleueris, et per quasque damnosas libidines magna tuę famę iactura, uel potius interitu ad quaesturam ascenderis?
SyL. Quoniam ueteris me comedię licentia proscindis, tu quoque non graueris de plaustro uicissim audire: siquidem usu sępe uenit ut, qui dicit quecumque uult, audiat que minime uelit. Haud equidem inficias eo me paulo intemperantius in adolescentia uixisse, neque id uni mihi contigit, sed multo pridem aliquot uiris illustribus in nostra ciuitate, uidelicet Manlio Torquato, Valerio Flacco, priori Aphricano, Q. Catulo: quidem uitium fuit adolescentię: tunc enim efferunt se multae cupiditates quę, si nimię non fuerint ac protinus una cum ipsa lubrica ętate conciderint, ut in imperio impetu tolerabiles habentur, ita postea nihil, ubi
recessarint , nominis amplitudini detrahunt. Atque ego longe praestare iudicotandem abiectis uoluptatum illecebris ad bonam frugem reuerti quam uoluptates nunquam nouisse; quod alterum fortissimi animi est, alterum inexperientię: nam incognita non amantur nisi quadam opinione: blanditię uero quibus assueueris efficacissimę sunt ad sensus permouendos et facile cedentes intra sua sępta pertrahendos: quos rursum, postquam desciuerint, cogere sub imperium rationis cum in primis magnę difficultatis, tum omnium pulcherrimum atque laudatissimum est. Te uero, Caesar, quis ignorauit Bithinicumfornicem olim assectatum in prętexta, dehincprętaxatorum et matrum familias assectatorem impudicę gurgitem atque uoraginem impudicitię? cui tuę falacissimę libidines per omnes gradus aetatis augescentes ac stupris nobilibus insignes nonpoenę incredibiles uidentur? quę nisi cum uita (ne Papia quidem lege perditae lasciuię fibulam imponente) non abierunt. Testatur hęc tua caluities et uulgatissimum Thyestis nomen inustaque scomatis perpetua infamię stygmata identidem a milite currum prosequente iactatis. Igitur audebisobiiere mihi tua flagitia, quę non excusantur aetatis imprudentia? maturum iudicio sibi tenacissimis nexibus obstrinxerant. Reor optimum unicuique esse, priusquam alteri alumniam Theonino dente intendat, sua facta circumspicere, atque (ut prouerbio dicitur)in proprium inspuere sinum: impudentis enim est ac dissoluti hominis talionem non uereri telaque in suum oppobrium reditura temere iaculari; nisi uero de genere lamiarum sis, ut progressurus in forum oculos inducas, domi uero deponas, et idcirco cęcutias in rebus propriis, in alienis oculatissimus appareas. Proinde quin coerces istam intempestiuam linguae petulantiam et uallo dentium constringis, ne dum libera uagatur nouos tibi cruciatus afferat? Si tibi iniuria factumitur : experire iudicio. Sed ecce Ascalaphum nomenclatorem ad nos uideo properare: audin quae mandata ferat? uterque iubemur ad Minoen.CAES. Non sum impedimento quin eamus, dum tamen morosis comperendinationibus nonnullis in annum protrahatur.
SyL. Hi iudices a nostris centumuiris longe diuersi nec flectuntur gratia, nec muneribus capiuntur, nec odio indulgent, nec oratorum lenociniis abducuntur a uero: ubi causam sub
comperendio proposuerint litigatores, extemplo secundum eum a iudicibus, qui iustas fouere partes uisus fuerit, de lite pronunciatur.CAES. Id cuilibet optandum existimo ut repente uel uictus concidat, uel uictor exultet.
MINOS. Dic noue hospes, quid tibi uis? quorsum has turbas concitas, nouis litigiorum generibus nostra tribunalia distringens, quasi uero legitimis
negotiis non obrueremur? CAES. Is ego sum Caesar (si quando, Minos, ad tuas aures fama ipsius peruenit) qui domi belloque clarus omnes (excepto rege Macedonum) externos et Romanos imperatores magnitudine rerum gestarum (ne sit inuidia dicto) superarim. Vtrasque Gallias seminarium triumphorum pacatas populo Romano reddidi: Britannos uici: summoui Germanos: a me uires Pharnacis comminutę: Alexandria subacta: Aphri atque Hispani meis inimicis auxilia ferentes cęsi sunt: ad extremum diem necis
summę rerum praefui solus imperator: nunquid ergo, Minos, indigna postulare uideor, si contendo pręferri L. Syllę, uiro alioquin egregio, nequaquam tamen amplitudini Cęsaris comparando.MIN.
Ad haec quid tu, Sylla?SyL. Quamquam, Minos, non dubito tuam sententiam irreuocabilem esse, tamen, ut retundam insolentem Caesaris temeritatem, breuiter respondebo. Quo tempore, Caesar, Gallia tibi prouincia decreta fuit, iam populus Romanus pollens potensque totius imperator Italię, Siciliae, Sardiniae, Corsicę, Hispaniarum expugnauerat Pęnos, domuerat Numidas, dominabatur Illyriis, Epirotis, Aetolis, Macedonibus ac uniuerso nomini Graecorum: tenebat minorem Asiam, Liciam, Pamphiliam, Ciliciam atque Syriam. Deinde Cn. Pompeio duce Bithinios,
Paphlagones, Cappadocas metu potentissimi regis liberauerat: tum uictor perlustrarat Iberos, Albanos, utramque Armeniam, Scythas, Bastarnas, Iudęos, Assyrios, Cretam insulam, cunctis aliis insulis atque littoribus mediteranei maris in potestatem redactis. Porro his uiribus agressus es gentem bellicosam nec tamen uno praelio uniuersam, sed pares inuadendo (quia Galli sub multis regibus agunt) alios dolis, alios magna ex parte suis ipsorum uiribus debellasti. Centornes, Garocelos, Carieriges, Alpinas gentes, non fuit magnum negocium superare, dehinc horum ope additis Vocontiis, Allobrogibis, Heduis, Aruernis, Latobricos, Rauracos, Boios, Treuiros ad deditionem compulisti: haud aliter Ariouistus quoque debellatus est: sic etiam Belgę uicti iugum ciuitatis nostrae subiere. Caeterum si cum enumeratis populis Vbii, Bellouaci, Suessiones, Neruii, Attrebates , Ambiani, Morini, Menapii, Bellocasses, Caleti, Catuaci, Sidoci, Codrusi, Eburones, Aduatici, Armotici, ac Celae omnes, et Aquitani omnesque Oceani accolę suas copias in unum agmen coegissent, quid, Caesar, tuae cohortes potuissent sustinere tantas uires, quum olimparua manu Romam cęperint Italiae fere dimidia partepossessa; Illyrios, Peones, Triballos, Thracas penetrarint, Graeciam uastarint et Macedoniam, Asiam per uim ereptam occuparint? Nam Germaniae atque Britannię magis explorator fuisti quam uictor. Quid autem de Pharnace dixerim, siquidem post Philippicam stragem facile potuit ei regnum adimi, cuius capiti regium diadema Pompeius imposuerat? In egregiis haud sane operibus numerabuntur Alexandrinorum delitiae subactę. A Pęnis et Hispanis, qui iam diuturnis bellis contusi fuerant, nullum graue discrimen impendebat: et pauci quidem pro partibus arma sumpserant. Itaque caeteris inspectantibus cum ciuibus concurristi, ciues trucidasti, ciuium sanguine funestam urbi nostrae uictoriam adeptus es, denique a summo fastigio tyrannidis, quam innumeris facinoribus occupaueras, inimicorum uirtus magno tui ludibrio pręcipitem in profundissimum infoelicitatis barathrum dedit. Atqui meas res modo repetere superuacaneum puto, quas iudicium diligentia iampridemsigillatim examinauerit. Quantum autem uirtute nos inter se distamus, quaeso, tandem animaduertite. Caesar aduersum libertatem bellum gessit: Sylla, ne ea tolleretur, totis uiribus adnixus est: a Caesare defensores reipublicaenecati sunt. Sylla, ut incolumes boni essent, cum profligatissimis hominibus depugnauit. Caesar euertit rempublicam: Sylla eam conseruauit: Cęsar tyrannidem arripuit: Sylla urbem a tyrannide crudelissima liberauit: uter igitur laude dignior uiderit, Minos? MI. Qui nullam uitę dimicationem pro republica detrectarunt, eos honore semper censuimus prosequendos: in qua parte Syllam uel pręcipuum collocauimus et nunc demum
confirmamus . Eos uero, quibus proprium commodum fuit publica potius incolumitate, sub pedibus illorum depressimus ut ab iis, quos olim pessundandos iniuria decreuissent, ipsi uicissim pessundarentur. Quare te, Caesar, huic ascribimus cateruę, ubi Marios et complures alios tuę sortis assessores habiturus es. Et sic statuimus in annum Platonis integrum, atque in commentarios et acta publica referri iubemus.FINIS. M. D. XXVII.