CroALa: documentum

CroALa, 2024-04-27+02:00. Nodus vrancic-m-epist-1558-08-22acdh.xml in collectione acdhcroala.

Functio nominatur: /documentum/acdhcroala/vrancic-m-epist-1558-08-22acdh.xml.

Documentum vrancic-m-epist-1558-08-22acdh.xml in db acdhcroala


Reverendissimo ac illustrissimo domino Antonio Verantio, episcopo Agriensi, perpetuo comiti Hevesiensi, consiliario caesareae majestatis, domino observandissimo. Salutem et felicitatem.

Cum Vienna discessissem prima die Augusti, ejusdem mensis die 14. Venetias attigi incolumis cum omni comitiva et jumentis. Eadem die intellexi parentem nostrum cum omnibus aliis sanum et sospitem, tamen ex recenti vulnere moestiorem; quem spero volente Domino, adventu meo mitigaturum suam tristitiam. Accepit etiam consors mea ex unici fratris morte non vulgare damnum; sed et ego, nam eum loco fratris habui; de ejus familia aeque ac mea cura erit agenda, omnes enim parvuli sunt; mater vero juvenis et inconstans ac inutilis. Hic Venetiis Zacharias et Leonardus Scavonelli bene valent, meque domi eorum exceperunt amicissime et honorificentissime, omniaque pro voto dominationis vestrae reverendissimae promto animo effectum dederunt. Ceterum Zacharias petiit, ut eandem certiorem facerem de ejus servitute, quam in dies exhibet huic majestati caesareae in mittendis litteris et accipiendis ex Constantinopoli; nam cum inde veniunt, per ipsum redduntur agentibus suae majestatis; similiter cum eo mittendae sunt, medio ejus fit, ut habeant recapitum ; ita ut ejus servitus neque agnoscitur, et illi utilitatem accipiunt omnem proprio nomine. Rogat itaque dominationem vestram reverendissimam, ut ejus servitutem commendet caesareae majestati, ut sua majestas sui memoriam habeat et servitiorum ejus. Quod plus est, neque scribere ad dominationem vestram reverendissimam per eorum nuncios audet, nam litterae aperiuntur ejus, et accepto succo ex illis pro suis mittunt. Sed ego commisi, ut medio Hieronymi Jacni deinceps mittat litteras suas. Quod attinet ad vestimenta parentis, libentissimo animo fidejussionem suscepit; accepimus autem panni optimi ulnas 38, akatii ulnas 16, damasci ulnas 12, veluri ulnas 4. Summa tota quam debemus facit ducatos currentes 114, n. 9. Opera Jovii quae reperi latina mitto, historiarum scilicet duo Volumina; Leonis X-mi pontificis maximi vitam; illustrium virorum antiquorum et modernorum item vitae 12. vicecomitum Mediolanensium. Mitto etiam breviarium romanum, quo majoris impressionis non reperi. Ceterum missale strigoniense nullibi reperitur, et qui reliqui fuerant nuper in Germaniam allati sunt; scutellae argenteae quidem reperientur aliquae, non tamen novae, neque ejus formae, cujus dominatio vestra reverendissima indiget; tamen mihi videtur, quod melioris argenti hic fiunt, et leviori pretio. Ita namque cum artifice calculum subduximus, ut ex 72 maviis fient majores scutellae 12; mediocres 12 ex maveis 48; minores 12 ex maveis 30; disci 12 ex maveis 24; tota summa facit mavias 174. Singulae autem maviae constant ducat. 6. p. 23., de liga, ut vocant. Cum manifactura vero singulae maviae constabunt duc. 7. z. p. 1. Promisit autem, quotiescunque datum fuerit illi negotium ut fiant, perficiet totum opus in spatio mensium trium. De ocularibus, cum advenissem, retulit Zacharias, quod nullus artificum repertus sit, qui eo modo, quem optat dominatio vestra reverendissima, sciat ea facere. Ego tamen cum Francisco Caligorio quendam reperi, qui promisit facere experientiam; si fient, ut bona sint, mittentur brevi ad eam.

Pictorem cum maxima difficultate reperimus; omnes affirmant plus in tanto temporis spatio, quo isthuc irent, domi se lucraturos; tamen unus juvenis obtulit se pro fl. 25, et omnibus expensis, ita ut ferme alii 25 exponentur. Sed quid hoc? modo fiat quod volumus. Reverendo domino Nicolao de Dominis decano Tervesii reddidi ejus litteras, quas accepit gratissimo animo, et obtulit se ad vota sua omnia, dixitque se daturum copiosum responsum; litteras tamen ad me nondum misit, sed jussi Hieronymo, ut in reditu divertat ad eum, et accipiat litteras.

Accessi magnificum dominum Marcum Antonium de Musa, qui heri profectus est Veronam pro capitaneo. Salutem a dominatione vestra reverendissima accepit gratissimo animo, et inquisivit de fortuna et valetudine ejus copiose et studiose, deinde jussit, ut nomine peterem a dominatione vestra reverendissima opus ejus historiarum de rebus Hungaricis, promisitque se solum tantummodo visurum et lecturum, nemine participe facto; quare autem id optet, mihi non aperuit. Quod reliquum est, dominatio vestra reverendissima habet hic famam satis illustrem, meque hic viderunt quasi testem ejus magnitudinis splendide cum hac comitiva. Tamen mihi constitit, ita ut ferme exhaustus hinc abibo. De ejus legatione futura plena est civitas, et multi exoptant, praesertim amici. Ego hinc hoc triduo discedam in Dalmatiam, unde copiosiores litteras a me exspectet. Oratores hujus dominii ad caesaream majestatem heri hinc moverunt.

Quod reliquum est, bene valeat et feliciter agat. Ex Venetiis 22. die Augusti 1558. Michael Verancius frater et servitor.