CroALa: documentum

CroALa, 2024-04-27+02:00. Nodus niger-t-epist-clem-1532acdh.xml in collectione acdhcroala.

Functio nominatur: /documentum/acdhcroala/niger-t-epist-clem-1532acdh.xml.

Documentum niger-t-epist-clem-1532acdh.xml in db acdhcroala


Beatissime Pater, post oscula et pulveres pedum beatorum ac humilem commendationem et salutem in omnium Salvatori.

Dum Venetias me contulissem Clisii, per Beatitudinem Tuam hucusque conservati et nunc prorsus peccatis nostris pereuntis ac pereclitantis , causa eiusdem a faucibus orci eripiendi perseverarem, laetatus sum in hic , quae dicta sunt mihi, immo omnibus passim nunciata et manifestata, Tuam videlicet (ut par erat) Sanctitatem et ad Ungariam nepotem suum cardinalem legatum a latere cum pecuniis destinasse ad conducenda tot milia hominum, et non parvam classem praeparasse et in dies ac horas praeparare contra imminentes impetus et innumerabiles exercitus terra marique immanium Turcarum praeparatos iam et in aciem constitutos ad devorandam et prorsus abolendam rem publicam christianam (ut ipsi ariolantur et firmiter tenent), quod Dii, praecor , omen in ipsos convertant. Quibus stantibus ut stant, opere pretium sum arbitratus offerre Sanctitati Tuae in hac causa reliquias senectutis meae, quo vel mihi ut martiri indigno cita mors veniat , vel Sanctitati Tuae suisque ovibus victoria laeta, cum in senibus ex periculo multarum rerum et conscientia anteactae vitae prudentia pariter et audacia vigeat. Quare Tuae Sanctitatis intererit uti et abuti opercula mea, quantulacumque est et in Ungaria iam pridem mihi tocies explorata, nomine publico et ubique locorum et temporum, praesertim in expeditione maritima et navali proelio ad excitandos populos christianos ad vendicandam capescendamque rem publicam christianam et hostes vivificae Crucis delendos et exterminandos, Dei optimi maximi et vicarii sui auspiciis. Quod felix faustumque sit eidem et ovibus suis. Quae diu faelix bene valeat in utroque homine , et tandem plena annis vita potiatur aeterna.

Venetiis, in solemnitate Divi Joannis Baptistae, millesimo D XXXII . Eiusdem Sanctitatis Vestrae Devotus orator et capellanus Thomas Nigro alias episcopus Scardonensis et Traguriensis indignus.