CroALa: documentum

CroALa, 2024-04-27+02:00. Nodus mazuranic-a-epistacdh.xml in collectione acdhcroala.

Functio nominatur: /documentum/acdhcroala/mazuranic-a-epistacdh.xml.

Documentum mazuranic-a-epistacdh.xml in db acdhcroala


Egregie Domine!

Humanissima Tua quinque abhinc mensibus exarata epistola ante reditum amici mei Doctoris quippe Ljudeviti Gaj e Bohemia, pertigit Zagrabiam. Absente igitur illo paululum seposita et postmodum aliis scriptis obruta tamdiu delituit, usque non ita pridem medio hujatis bibliopolae Hirschfeld Rhacusio eatenus percepta quaestio mihi eandem in memoriam revocaret, unaque me moneret, ut eam exquirerem. Quod Tibi ergo, ut expedivisset, hactenus nihil responsi datum est, id pure mea, si quae culpa est, culpa accidisse fateor. Quapropter praesentes ad Te dupplici titulo ego dare obligor: tum ut praefatum amicum meum Gaj, cui ea res valde dolet, coram Te justificarem, tum vero ut et ipse delicti veniam a tua comitate impetrem. Tu mihi igitur benignus velim ignoscas, et considera, me vix alicujus incuriae argui promeritum esse. Me enim multis ordinariis negotiis distentum, absente Gajo perceptarum, ac dein ob longiorem ejus emansionem varus scriptis obrutarum literarum facile oblivisci potuisse, et ipse facile intelliges. —

Quod opusculum Celebris Illyrici poetae Čubranović, Jegjupka compellatum, nomini praefati Dni Gaj insignitum typis vulgare velis, id eidem Dno non saltem apprime gratum esse, sed et pro Tua tam conspicui viri dignitate summo honori cedere debet. Tu fac ut putas. Inscripseris libellum ejus nomini, solatium ipsi certe magnum, sed et pro indefessis ejus in bonum commune conversis conatibus non mediocre praemium et forte ad ulteriora calcar adferres: ceterum et secus faciens ipsius zelo nihil dempturus. — Si tamen, ut praeconceperas, vulgandum libellum meritis hujus nostri praeclari concivis offere ultro persisteres, cuperem, ut juxta hic adnexam paginam quamdam mutationem circa inscriptionem epistolae admittere velles. Dominus namque Gaj nullo publico regio munere fungitur, utpote qui totus amore nationis culturaeque nationalis flagrat, nulla publica munera, utut ipsi plura paterent, ambivit, ne a praeconcepto sibi scopo impediri, sed totus literaturae patriae promovendae vacare possit. Est autem AA. LL. et philosophiae Doctor laureatus, compilator et editor illyricarum ephemeridum ac possessor neoerrectae per ipsum typographiae nationalis illyricae.

Sed indulge, praestantissime Domine, ut de orthographia nonnulla proferam. — Communis orthographia hucusque nostrae linguae, uti scis, nulla, provinciales vero, immo et individuales ipsi ferme innumerae erant. Boni civis quidem a seculis uniformem scribendi rationem anhelabant: sed cum ad id obtinendum quilibet studio partium ductus propriam prae ceteris commendaret, nec meliorem dari posse sibi persuaderi sineret, factum est, ut res continuo sperato caruerit effectu. Non te latet, saltem ita accidisse etiam, ut si quis minus expertus diversos illyricos libros inspiciat, ipsi totidem linguae appareant, quot in Illyrico provinciae aut etiam auctores existunt. Ingenti huic malo medella adferrenda erat, — et cum provinciae illyricae ex quadam zelotypia nulli e sui medio orthographiae praeferentiam tribuere velle viderentur, nullum aliud remedium restitit, quam ut praeclara septentrionalium (latinis tamen characteribus scribentium) Slavorum orthographia adaptetur. Itaque Dr. Gaj primus rejecta propria sua provinciali orthographia croatica modum scribendi Čehicum (Bohemicum), evitatis tamen ejus defectibus, approbantibus compluribus celeberrimis in Europa philologis, in orthographiam illyricam assumendum elegit. Hac ille orthographia ephemerides politicas et literarias in 4. jam annum edit; hac jam maxima pars magistratuum et particularium eruditorum per amplissimas ditiones illyricas publice privateque utuntur; hac intra unum vel semialterum annum omnes libri scholastici pro Regnis Croatiae et Slavoniae adaptati erunt; hanc omnes boni communis studiosi exuto ad exemplum Gaji omni, ut sit dicam, particularismo sine ulla disceptatione amplectuntur: etRhacusina civitas? prima illa et fertilissima mater benignaque altrix illyricarum literarum, nullo illa gressu ad concordiam propius accedet? Voletne semet separare a reliquis utcumque jam unitis connationalibus? — Ego quidem non credo, nisi vel ex nimia zelotypia, vel ex immoderata modestia suam pretiosam literaturam sub impervia aliis connationalibus veste forsan celare intenderet, ne elegantem amatae formam eximiamque ejus venustatem illi quoque admirari, unaque insignia ac immortali lauro dignissima Rhacusanorum merita in aeternam eorum gloriam per orbem divulgare possint! — Ceterum defectus cujuscunque latinae typographiae quod signatas "č, ć, š, ž, ě" facile et exiguo pretio suppleri potest.

Ex literis praeclari patriotae nostri venerabilis quippe P. Franković, Guardiani in ejate Franciscanorum claustro mihi innotuit, illum versiones Higgianas Virgilii et Horatii pro typo parare. — Si Tu de bonitate conatuum nostrorum convictus es, nullus dubito, te alacriter omnem operam daturum, ut desiderata unio quantocyus suum sortiatur effectum. Adhibe igitur curam, ut et ejatem typographum Martekinium ad deficientes sibi litteras comparandas adurgeas, et praelaudatum nostrum eruditissimum virum Franković permoveas, ut memoratas versiones in nova orthographica forma apparare non dedignaretur. Maximum nationi et patriae beneficium praestiteris, si Rhacusii, in tota Magna Illyria maximi momenti punctoAthenis Illyriae! — fundamenta futurae felicitatis per introductionem novae orthographiae Tibi jacere successerit. Non me fugit, magnas in eo subversari difficultates, sed et pariter scio, constanti et assiduo labore omnia obstacula superari posse. Vel forte meliora tempora exspectanda esse putas? Verum quidem est, hoc anno multa obstacula esse, sed an quaeso post unum, duos aut si vis etiam post viginti annos, censes pauciora futura? Omne initium, esto secus optimum aut plane sanctissimum fuerit, suos habuit adversarios : etiam res nostra ergo, non modo in praesentiarum, sed et post secula, si tum initium factum fuerit, omnino habebit: ast quo prius fit initium, eo prius finem sperare licet; dulce autem esset si et nos ipsi necessarios ex literaria Concordia promanantes utiles fructus supervivere possemus!

Haec dum Tibi ardentius commendo, persevero Tuarum virtutum perpetuus cultor Antonius Mažuranić, juratus causarum advocatus et in ArchiGymnasio Zagrabiensi grammaticalium classium professor. Zagrabiae die 4. Aprilis 1838. Dru. Ljudevitu Gaju Izdatelju i učredniku Danice i Narodnih Novinah Ilirskih, Vlastniku narodne ilirske tiskarne u Zagrebu, Probuditelju usnuvše književnosti i starinske narodnosti ilirske, Utemeljitelju nove sloge i ljubavi u Velikoj Ilirii Antun Caznacich. Nikomu bolje slovinskoga blaga skrovište opoviděti i pokazati ja nebi znao ni umio, neg li onomu, koi u svojoj mudrosti zna ga razabrati i uredno razsuti. Pod krilo dakle Tvoje Jegjupku Andrie Čubranovića pouzdano postavljam, za, na něki način rět ću, věštu rukotvorcu pristojno orudje u ruke pridati. Poznane su mi Tvoje kreposti, te dostojno uzvisiše, jer Ti možeš s prevelikim razlogom od svakoga Slovinca, a osobito Ilira iskati harnost onu, koja Tvojim trudom pristoi se radi razplodjenja rodnoga jezika. — Čestita města ona, koja s hvalami rese Tvoja neumarla nastojanja, i koja Tvoja i Tvojih drugorabotnikah korisnieh ime slovinskim narodim presvětlo predat će. U ti broj, Gospodine, i sebe po­stavljam, jerbo ako nisam Tvojom svesti i Tvojimi načini obdaren, Narodne dike duhom ništa manje od Tebe ćutim se razgrian i podžežen. Primi dake moga Čubranovića Jegjupku kao najlěpši cvět, koga je Dubrovački vart za jezika našega diku uzgoijo, i mene u kolo Tvojih priateljah, molim Te, pridruži. Iz Dubrovnika na 21. Listopada 1837.

NB. Si Tibi haec epistola ita, ut ego illam descripsi, aut forte inscriptio minus placeret, Tu deme, adjunge, muta quod volueris, aut sepone totum, si Tibi visum fuerit.