CroALa: documentum

CroALa, 2024-04-27+02:00. Nodus berislavic-p-epist-1518-04-10acdh.xml in collectione acdhcroala.

Functio nominatur: /documentum/acdhcroala/berislavic-p-epist-1518-04-10acdh.xml.

Documentum berislavic-p-epist-1518-04-10acdh.xml in db acdhcroala


I/1. 1518. 10. Aprilis , Zlobochynae Petrus Berislavus episcopus Vespriminensis Leoni papae X. Segr. Stato, Principi, 5, f. 162., 165v. Sigillo annulari. Editio: FRAKNÓILUKCSICS 18961907, IV, p. 251253. Sanctissimo ac beatissimo domino nostro Leoni pape, domino meo clementissimo

Sanctissime ac Beatissime Pater et Domine, Domine mihi Clementissime! Pedum Sanctitatis Vestre beatorum et mei devotionisque mee humillimam commendationem ad pedes Sanctitatis Vestre. Beatissime Pater! Nudius quartus accepi breve Sanctitatis Vestre, quibus scribit inter omnes alias curas, que mentem suam premunt, maximam et precipuam esse, ut misera hec regna, que totius Christianitatis propugnacula sunt, a spurcissimorum Christiani nominis hostium incursionibus devastationibusque conserventur illesaque permaneant. Propter quod nunc quoque apud Christianos principes et litteris et nunciis pro expeditione contra eosdem hostes suscipienda proque modo habendarum pecuniarum ceterarumque rerum ad ipsam expeditionem necessariarum sese instantissime egisse. Apud quos si piis Sanctitatis Vestre admonicionibus obtemperatum fuerit, daturum se operam, ut imprimis miseris his regnis succurratur, sin ad eiusmodi Sanctitatis Vestre pias et sanctissimas admonitiones cohortacionesque animum non apposuerint, alia sese cogitaturum via ut ipsis regnis subvenire opemque fere queat. Interim autem hortatur me, ut solita diligencia curaque et sedulitate ipsa regna tuear defendamque et populos in fide regia et devocione Christiana contineam. Qua in re, Beatissime Pater, quantum fit per me hoc quinquennio 1 In originali: quingennio. sudatum, quantum cum maximo rerum mearum incommodo, periculoque capitis mei laboratum, credo Sanctitati Vestre vel in parte constare, eius enim potissimum admonicionibus, eius hortatu ac pulcherrimarum suarum oblacionum intuitu tam duram tamque periculosam provinciam tanto tempore subivi. Nunc quoque, Pater Beatissime, non minori studio nec minori labore curaque et sollicitudine, quemadmodum Sanctitas Vestra hortatur, pro mea summa erga eam devocione ac erga religionem Christianam pietate defensioni miserrimorum regnorum invigilarem consuleremque, sed omnibus tum meis, tum fratrum et amicorum meorum facultatibus in defensione eorundem absumptis non video, quo pacto illa defendere queam, quum et serenissimus dominus rex meus regnique proceres, ut ipsi aiunt, defensioni eorundem non sufficiant, et Sanctitas Vestra suppetias auxiliaque sua usque ad generalem expedicionem differt. Audivi cognovique, Beatissime Pater, tum ex breve Sanctitatis Vestre, tum ex aliorum litteris abunde, quo studio, qua cura quantaque animi aviditate sanctissimam expedicionem sollicitet, sed vereor, ne aut ob principum Christianorum discordias non sequatur, aut certe, antequam sequatur, misera hec regna pereant in manusque spurcicissimorum crucis Christi hostium deveniat. Nam utcunque fama de Thurcorum tyranno feratur, certe tam frequens assiduaque devastacio depopulacioque horum miserrimorum regnorum eius fortunatos successus testantur. Iminent enim continue cervicibus nostris perfidissimi hostes et iteratis depredacionibus depopulationibus misera ipsa regna vastant diripiuntque nec respirandi nobis spacium permittunt. Quod quum ita sit, Beatissime Pater, Sanctitati Vestre humillimis precibus, una omnium horum miserrimorum Christianorum voce supplico, ut, si ipsa regna usque ad generalem expedicionem utcunque salva esse cupit, quam citissime illis subveniat opemque ferat, neque, quemadmodum sese facturam scribit, exitum rei de ipsa expedicione expectet. Nam, si id fecerit, vereor, ne, quod premisi, in manus hostium deveniant. Quod si futurum est (quod Deus Optimus Maximus avertat), non solum victorias Sanctitatis Vestre vel immorabuntur, verum etiam forte ipsam expeditionem frustrabunt. Ita sunt loca pleraque non manu modo, sed etiam natura munita, ut vix ulla vis hominum, ut ipsi castra tenere solent, illa expugnare possit, quemadmodum etiam antea Beatissimi Vestre satis abunde perscripsi. Itaque iterum atque iterum Sanctitati Vestre suppplico, ut, dum potest, miserrimis ipsis regnis de republica Christiana, si fateri volumus, tam bene meritis tempestive succurrat subveniatque, ne, dum maxime vellet, non possit, cogaturque dicere non putaram, ac in illum, quod et dicere abominor, merorem insidat, in quem ille praedecessor Sanctitatis Vestre tempore amissionis Constantinopolitani imperii insiderat. Ego iam sepius et predixi et predico, utinam falsus vates sim, libenter enim in hac re mentirer, sed certe mihi quam primum et quantissime 2 In originali: quam citissime. Sanctitas Vestra opem ferat. Actum erit de his regnis, quibus ad reliquas calamitates periculaque hoc quoque accedit, quod incole eorundem hostium iam non habitum solum, sed eciam mores inbiberunt, adeo, ut vix Christianismum apud eos liceat agnoscere. Vereor, ne verum esse contestentur, quod dici solet, imperium ad eos transiturum, quorum habitus moresque imitati fuerint. Quod ne accidat, Sanctitas Vestra provideat, iterum atque iterum supplico, quoniam, si amittentur, non minorem cladem calamitatemque Christianitati sunt allatura, quam olim amissio Constantinopolitani imperii attulerat.

Commendo me et devocionem meam ad pedes Sanctitatis Vestre, quam Deus Optimus Maximus pro Christiane religionis incremento multos annos felicissimum conservet. Ex Zlobochyna, Xa Aprilis MDXVIIIo. Eiusdem Sanctitatis Vestre¸ humilllimus et devotus creatura Petrus Vespremiensis Annotatio: Responsio: Arm. XLIV, 5, f. 211v. Editio: NANNI 1992, n. 1008.