CroALa: documentum

CroALa, 2024-04-27+02:00. Nodus baricev-aa-epist-penzelacdh.xml in collectione acdhcroala.

Functio nominatur: /documentum/acdhcroala/baricev-aa-epist-penzelacdh.xml.

Documentum baricev-aa-epist-penzelacdh.xml in db acdhcroala


Abrahamus Jacobus Penzel poeseos professor in Lycaeo Aemonensi Adamo Barichevich, v. s. r. Viro summum reverendo. χαίρειν και εὐπράττειν
Zagrabiam

Grato equidem animo, vir summum reverende, munus, quo me beare voluisti, accipio, gratior tamen longe est, quam mihi ultro offers, amicitia et qua me dignum semper praestabo. Ita tandem aliquando adire licebit doctae Croatiae penetralia atque inde decerpere flores, unde prius nulli velarant tempora Musae. Agedum vero, antequam ulterius scribo, paucis exponere iuvat, quis et qualis sim.

Natus sum a. d. Anno domini. Penzel ne navodi godinu rođenja. XVII. Novembris Dessaviae quae urbs nunc quidem ad circulum Saxoniae Superioris pertinet, ubi Slavonica lingua tota quanta quanta est, exulat, sed ubi ante septem octove secula , gens Soraborum Slavica late dominabat. Hinc quoad aborigines meos, Slavus ipse sum. Curiosus a natura, et litterarum in vulgus minus notarum, indagator diligentissimus, Slavicae gentis historiam, ejusque linguae dialectus varias, ideo, quia plerisque ignotae prorsus erant, a pueritia mea mire amavi. Anno 1770. prima linguae Polonicae rudimenta a magistro Polono didici. Mox, anno insequenti Halae Saxonum tria specimina eruditionis meae Slavicae edidi, nimirum: Dissertationem de Barangis in aula Byzantina militantibus, De origine Slavica vocis caminatae , atque De Hyperboreis . Triennium post eiuravi Calvinismum, in quo natus eram, et Herbipoli prima vice 1774. cum Catholicis communicavi. Adii postea Borussiam, Curoniam, Livoniam, Russiam, ubi linguam Letticam, Lithuanam, Esthonicam atque Russicam didici, ac per hoc tempus, praeter alia nonnulla minora, Strabonis Geographiam , cum amplissimo commentario, Germanice edidi. Mox delatus in Poloniam sum, ubi per integrum fere decennium haesi ac ita Polonice didici, ut hanc linguam fere ita ut vernaculam meam loquor. Ibi Commentarios edidi in Dionem Cassium Lipsiae impressos, atque opusculum De arte Historica . Tandem dira necessitas coegit me Poloniam, quam fere ut patriam alteram amabam, relinquere, sedesque reculis meis in angulo quodam Silesiae quaerere ubi quidem Polonice, sed corrupte loquebantur, adeo ut dialectus illa Bohemicae linguae similior esset quam Polonicae. Ibi per triennium educationi nobilis cujusdam iuvenis praefui. Interea fama de me refertur Vindobonam et Birkenstokius, vir promovendis litteris natus, credidit provinciam scholasticam mihi fore demandandam. Hinc accepi Caesaris iussum ante menses octo, quo mihi iniungebatur, Silesiam relinquere, atque huc migrare, ubi Slavos rursus invenio. Nunc vero, cum eas dialectus, quas Slavica lingua septentrionem versus habet, omnes calleam, nihil antiquius duxi, quam ejusdem linguae dialectos meridionales, Croaticam, puto, Dalmaticam, Ragusinam, Servianam, Bosniensem, atque Bulgaricam, quantum fieri potest, addiscere. Hinc studiosissime grammaticas, atque lexica harum dialectorum conquiro, sed hactenus successu non adeo felici. Hörnerus transmisit mihi catalogum nonnulorum librorum lingua Croatica scriptorum, quos et omnes, cum pretium eorum exiguum sit, ad me mittendos iussi; sed miror inter omnes illos ne unam quidem grammaticam Croaticam esse, cum tamen in collectaneis meis inveniam grammaticam hujus linguae Zagrabiae 1767. a Relkovichio quodam editam esse. Grammatica Illyrica 1772. Vindobonae edita est , sed illa lingua, quam titulus profert, nescio an Croatica, an Slavonica, an Dalmatina sit. Haec igitur prima precum mearum particula de grammaticis; sequitur altera de lexicis. Hörnerus scribit Jambressichium raro obviam esse, et pretio 5 f. venundari: cum vero Vindobonae in bibliopolio Binziano prostet exemplum Jambressichianum ratione trium florenorum lubentius illud, quam Zagrabiense emam. Indicat porro Belloszteneczium 4 f. sed de eo postea videbimus, ubi Jambressichium nactus fuero; nam me Hercle, curta est supellex domi, nec omnia, quae volo emere, possum, licet Aemonae nemo sit tot tantisque libris quam ego sum, instructus. Tertio : Versiones Bibliorum. Cum iam amplissimam Bibliorum collectionem habeam, adeo, ut plus quam sexaginta numerem, ditescere illam utique versione quadam Croatica, Dalmatica, aut Slavonica vellem, nec pretium, nisi prorsus rude foret, de proposito meo me deiiceret. Quarto tandem libri ad Historiam Croaticam finitimarumque regionum pertinentes, ubi eminet inter omnes, velut inter ignes luna minores, opus Kerchelichianum , quod utique habere etiam atque etiam vellem, si ejus pretium modo reditibus meis conveniens, nec enorme prorsus sit. Est Zagrabiae professor, nisi fallor rhetorices, qui 1771. disertationem de columna milliari edidit ad Essekum reperta . Et hanc habere desiderarem praesertim cum possideam plures Schönvisneri de eadem re dissertationes , collectioni Hungaricae, quam amicissimus mihi quondam Windischius redigebat, insertas. Idem ille professor ante biennium Indagationem in veterem Croatarum patriam edidit, quam vellem videre. Huc etiam pertinet Blaskovich, edito immortali opere De Republica Andautonia . Rimski municipij kod Šćitarjeva. Sed ohe, vir summum reverende, iam satis est! Exposui liberrime omnia mea desideria, tu pro favore, atque amicitia tua, fac ut illis fiat satis; ast memento nummos mihi deesse, nec omnia, quae volo, emere posse. Fac igitur ut pretia quam minima indices. Erit praeterea unus, alterve, qui tuum sequendum exemplum, meque munusculo aliquo litterario beandum putabit. Ceterum rogo, ne hoc in malam partem accipias, quod ista epistula nude tibi, nec ullo involvero tecta adveniat; nequaquam hoc ex negligenta fit, sed cum illam Hörnerianis litteris includendam putaverim, spissiores illas quem par erat facere nolui, ne vectorium augmentaretur.

Vale, vir s. r. atque si litterarum, vel civile quoque negotium Aemonae habes, impera liberrime, me semper ad omnia servitia paratissimum invenies. Iterum vale. Scripsi Aemonae a. d. Idus Octobr: MDCCLXXXXIII.
Abrahamo Jacobo Penzel Adamus Barichevich s. p. d. Salutem plurimam dicit.
Labacum

Gratulor Noricorum provinciae, in quam delatus es Caesaris iussu. Et quidni gratuler? Ex quo enim Nicodemus Frischlinius, popularis pene tuus, et Schoenlebenius decesserunt, qui singulari erant Aemonae ornamento, nullum ego quidem in ea urbe novi virum ingenii tam exculti, ut tecum comparari possit. Sed venio ad humanissimam epistolam tuam, ex qua cum iucundum mihi fuit cognoscere omnem vitae, studiorumque tuorum rationem, tum longe illud iucundissimum te ad orthodoxos accessisse. Hoc demum est sapere, mi Abraham!, de cetero omnia studia vostra, quorum desiderio in hac mortali vita non tenemur modo, sed trahimur, scientiae salutis, cujus summa est in Catholica Religione, postponi debent. Librum tuum De arte Historica eruditionibus haud quidem vulgaribus instructum legi non sine voluptate septem ferme abhinc annis, cum in Zagrabiensi Gymnasio humanitatem profiterer. Ex illo tempore cepi te tacito quodam amore complecti, fortunamque incusare, quae te mihi, ubi terarum degeres, occultaret. Nunc vero cum nec tanto intervallo locorum disjuncti sumus et abs te amamur, qui possum te plane et aperte non amare? Et ut intelligere possis, quantus sit meus in te amor, curabo tibi libros omnes, sin minus, plerosque tamen, quos te habere velle significasti, ut primum se occasio obtulerit; curabo autem minima tua impensa. De versione S. Bibliorum Illyrica comparanda frustra laboras. Nulla nobis est. Scito tamen non deesse, qui huius quoque rei adeo necessariae curam susceperunt. A cl. Simanovich, cui superiore anno in edendo Evangelio Συνταττομένῳ Vindobonae operam tuam narrasti, multam tibi salutem.

Ama nos et vale. V. Kal. Nov: MDCCXCIII. Zagrabiae .
Jacobo Penzel A. Barichevich s. p. d.
Labacum

Quas ad te dedi V. Kal. Nov. litteras, vereor ut acceperis. Ex iis meum in te amorem, et obsequendi studium perspicere potuisti. Me vero maxime angit exspectatio opportuna cujusdam occasionis, qua Kerchelichii , Blaskovichii et aliorum opera ad te mittam. Mittam autem dono. Hominis tibi deditissimi officium grato animo suscepturum te spero. Ego crebram tuarum virtutum mentionem facere apud eruditos non desino, qui valde gratulentur, te licet a nobis aliquo locorum intervallo esse disjunctum, vivere tamen inter Pannonios, tibique optant vitam isthic degere commode ut possis. Quod si acciderit, ut ad me rescribas, quod mihi erit longe jucundissimum efficies profecto litteris tuis, ut cum eas legero, te ipsum videre, te alloqui, te demum amplecti suavissime mihi videar.

Vale ipso nominis mei die. Zagrabiae MDCCXCIII .
Abraham Jacobus Penzel A. Barichevich s. p. d.
Zagrabiam

Litteras quas ipso nominis tui die, vir doctissime, mihi transmittendas curaveras, laetus hodie in prandio accepi, nec, ita Dii me Deaeque omnes juvent, salubriores nec jucundiores umquam epulas gustavi. Unum tamen est in illis, quod aegre fero; videor enim ex tuis intelligere, te meas ultimas minimum accepisse. Ego vero nec alias agrestis sum, qui ergo potuissem melitissimis tuis nihil rescribere? Utique vero statim ubi per occupationes licuit, scripsi, gratias egi, quas tibi debeo maximas, pro oblata mihi ultro amicitia, commercioque litterario, quod inter nos perpetuum fore censeo. Immista erant alia nonnulla, de quibus nunc satis recte decernere nequeo. Inerant preces, ni fallor, ut per tuam benevolentiam aditus mihi pateret ad doctorum Slavorum, Croatorum, Dalmatorum scrinia mirum enim in modum hoc eruditionis genere delector, quod nomen sibi ὰπὸ τῆς γλώττης sumpsit. Inerant porro vota pro adipiscenda Katanchichii amicitia, quem penes vos professoris rhetorices munere fungi arbitror. Inerant alia nonnulla, de quibus nunc certi dicere quid nequeo, cum per angustias temporis mihi minime liceat illarum epistolarum exemplum sumere, quas amicis quidem, minime vero reipublicae litterariae scribo. Nos vero Deus non adeo disjunxit, ut hanc sive veredariorum, sive pueruli mei incuriam non aequo animo pati, eamque brevi temporis intervallo resarcire possimus: sed Lipsiam Bratislaviam que de rebus majoris momenti scripseram, nec hinc nec inde responsum aliquod fero. Id vero utique dutius, nam hic unius epistolae iactura quatuor vel quinque mensium dispendio est redimenda. Quod vero nunc ad ultimas tuas, hodie mihi redditas attinet, exosculor benegnitatem tuam, quam ultro mihi in libris transmittendis offers, rogoquenosti enim adagium vetus: beneficium quod cito fit bis fit ut istud fiat quamprimum, si per caetera tua negotia licuerit. Ingratus minime ero, atque unicum faciam quod facere potero. Manebit alta mente reposta Barichevichii benevolentia, nec unquam Kerchelichium , ceterosque quos memoras, ubi collocati meis in pluteis erunt, adspiciam sine suavissimo ac tenerrimo amoris, atque obsequii erga te affectu. Quod ad rationem studiorum meorum attinet, ut etiam extra scholae umbram utilis fiam, imprimendum nunc a Kalendis Januarii inde, Clagenfurti curo diarium aliquod litterarium. Ejus prospectum litteris his adjungo. Quodsi Walliferus omiserit Zagrabiam plura ejus exempla transmittere, rem facies mihi gratissimam, si ejus copiam omnibus iis feceris, qui Zagrabiae linguam meam vernaculam intelligunt. Porro selectum earum epistolarum, quas viri docti mihi passim scripsere, redemit suis sumptibus a me Kleinmayerus , librarius itidem Clagenfurtensis, atque confido earum publicationem viris doctissimis non adeo ingratam fore. Multi mihi etenim multa scripsere a Constantinopoli inde, (vero loquor, nec hyperbolice) usque ad Pades . Tomus primus earum epistolarum, qui sex priores alphabeti litteras complectitur, prodibit ut quidem spero, intra hujus, quod nunc incepimus anni spatium, sed hoc non solum θεῶν ἐν γούνασι κεῖται , Homer, Ilijada , 17, 515. sed praeterea a censoris, redemptorisque fastidio pendet. De aliis meis occupationibus taceo. Hoc unum scito, me nec tabernas vinariae adire, nec bellarum feminarum commercia ambire, nec potentiorum limina salutare. Sed semper vel legere aliquid, vel scribere, vel sÿlvas inter reptare Slično u Plinija, Epistolae , 1, 24, 4. salubres. Habito, Epicuri instar, ἒν κήποις , in suburbio a Gymnasio non adeo dissito, ubi mihi soli, Musisque et Apollini vivo. Vinum amo librosque, quos summo studio majoribusque quam par esset impensis undecumque colligo. Hinc libellos meos lustro, excerpo subinde aliquid, lego, vini haustum delibo, non enim placet ἄμυσις , sic truditur dies. Dapes dapsiles minimum curo. Obtulit tamen ultro vidua nobilis quae nepotem in schola mea habet, ratione septem florenorum victum quem vix alibi adeo delicatum, vel duplicato pretio invenissem. Agnosco hoc grata mente, providentiamque, quae nec iis deliciis carere me voluit, venerabunda mente celebro. Καὶ ταῦτα μὲν περὶ ταῦτα . Denisii carmina dudum iam legi. Eum amicissimum tibi esse summopere laetor. Nam et mihi amicus est, ejusque in aedibus Vindobonam transiens, prandium sumpsi. Meri lepores, merae veneres sunt, nec erubesceret, ut opinor, Catullus , ubi suas esse affirmare deberet. Durichii Bibliothecam Slavicam sic exspecto, ut puella Horatiana iuvenem, trans mare Adriaticum ventorum vi retentum. Dii faxint, ut pretium ejus non adeo arrogans sit. Nam si utcumque loculorum meorum potestatem non exsuperaverit, habebit et illa vel primarium in pluteis meis locum. Hörnerum , cui amicitiam tuam debeo, verbis meis saluta. Scripseram homini optimo de libellis Croaticis mihi transmittendis, sed quia hactenus litteris meis nihil regessit, (primis statim rescripserat) vereor ne illas acceperit.

Ea de re fac me certiorem, vir summum reverende, atque iterum vale. Aemonae a. d. III . Nonas Januarii MDCCXCIIII.
Abraham Jacobus Penzel P. P. Professor poeseos. Adamo Barichevich χαίρειν
Zagrabiam

Ecce iterum Crispinus! Juvenal, Saturae , IV,1. Binas tibi scripsi, ex quo ultimas tuas, ipso Adami die scriptas accepi. Ab illo tempore ne γρῦ quidem abs te, nec audire nec videre licuit, et tamen libros te transmissurum spoponderas. Interea euntne, amabo, litterae meae? Quod si hoc fuisset, ecce, jam tertia scribo vice, annuncioque paratum me esse ad libros, quos tu tam generose promisisti, accipiendos. Fac modo adveniant, (scis enim vetus istud dicterium, quo eum bis donasse ajmus, qui cito donavit) id quod, ut ego quidem spero, facillime nunc instantibus nundinis fieri poterit. Ultimis meis σκιαγραφίαν ephemeridum litterariarum a me edendarum subjunxeram. Quaeso advenitne recte illa qua adumbrata ista erat plagula? Ephemerides ipsae continuant vulgari, et quod in sinu gaudeo, Vindobonae maxime emptores nactae sunt. Tu, ubi perscriberis esse quoque Zagrabiae , qui me measque nugas esse aliquid putant Katul, Carmina , 1, 3-4. , rem facies gratissimam aeque ac jucundissimam. De ceteris rebus qua ad rem litterariam pertinent, iam nihil dicere juvat, quia nescio, an, absit tamen omen, ad Elÿsios campos transmigraveris. Mox ubi litteras tuas accepero, prolixe rescribam, gratiasque quam possum maximas agam.

Vale vir summum reverende, et quod facis me amare, doctamque Zagrabiam ornare, facere perge. Iterum vale. Aemonae ipsis Aprilis Idibus, quibus olim Caesar fuit occisus. MDCCXCIV.

Ubi haec scripseram venit studiosus, qui decem mihi nummos aereos Diocletiani, Valentiniani, Aureliani, Constantini etc. attulit. His κειμηλίοις Aemona valde dives est. Plus centum nummorum hic effossorum, sine unius nummuli iactura iam ipse possideo. Quaeso te, frequentesne sunt hujus generis messes in Croatia?

Abraham Jacobus Penzel A. Barichevich s. p. d.
Zagrab.

Quoniam sero quam numquam gratias agere praestat, malui nunc demum officium quod multis nominibus diu tibi debeo, quam numquam explere. Quamquam res sit non tam difficilis quam odiosa peccatis nubem obvertere, et ea quae minus recte facta sunt, verborum lenociniis ita, quasi benefacta essent, ornare: abstineam prorsus ab omni, quae mihi non plane deesset, excusatione, memor antiqui dicti, quod docet: peccati confessionem optimam esse excusandi se rationem.

Accepi omnia ea quae mihi anno praeterito per negotiatores Desselbrunerianos mense Augusto transmiseras. Non nego, mihi ex illis summopere bina Kerchelichiana opera placuisse, quo splendido sane munere doctissimus Joseph Mikoczij (Ignotus ignotorum, en hominis benevolentiam!) beavit. Libens lubensque ipsi scripsissem, si vel tantillum servitii reddere valuissem. Cum vero studia viri doctissimi mihi prorsus ignota sint, nec sciam, de quibus rebus litteras accipere averet, malui abstinere prorsus a genere scribendi, quod saepe officii parum, plurimum vero taedii in se habent. Egomet certe homines nimis officiosos numquam valde humanos esse credidi. Tu vero Mikoczijum meo nomine saluta, redde gratias tales, quales ab obstrictissimo homine reddere par est, simulque promittito meo nomine, me nunquam illi eo officiorum genere, quo utilis esse possem, defore. Blaskovichio, cujus Historiae tamen I modo tomum accepi, ipse scripsi, teque virum humanissimum rogo, atque obtestor, digneris non quidem tabellarius, sed patronus mearum litterarum esse. Erant enim in ejus Historia Illyrica nonnulla, de quibus subsumebam illi non ingratum fore, si unum, alterumve ipsi communicare. Idem valet de P. Katanchichio, qui me prius salutavit, et cui, homo parum urbanus, nihil rescripseram. Has litteras nullo involucro condidi. Vos enim reapse amicos expertus, credidi me supersedere posse satisfacere consuetudini, qua hic certe magis ad elegantiam, quam ad necessitatem pertinuisset. Non enim mysteria sunt, quae scribo, καὶ τῶν φίλων πάντα τὰ κοινὰ . Verum enimvero his litteris adjeci alias Dombajo inscriptas, nesciens, an et ille, Turcus homo, et Arabs, ad vestrum contubernium pertineat. Litteras inclusi sedulo sic ut decet, atque rogo, ut illas ipsi reddas vel deferendas cures.

Caeterum , mi Barichevich, cave credas, mittutorum horum libellorum, quos tu adjeceras, vel minimum in vicum piper vendentem venisse. Ab eo tempore inde, quo hic vivo, nihil tam minutum est, sit modo nomen urbis Aemoniensis praelixum, quod non pretium aliquod caritatis, ut loqui amant, penes me haberet. Nec edicta, quibus fabulae scenicae pronunciantur, negligo, omne colligo, quodcumque demum urbis nostrae nomen prae se fert. Victurus Zagrabiae, mihi Zagrabia illa foret, quae nunc Aemona est. Patet hinc minutos tales libellos Zagrabienses, non idem pretium ac Aemonienses posse habere, sed an abjiciendos ideo putassem? Primo valent multum hujus generis scriptiones ad cognoscendum populi genium (ego vero fateor genium Croatorum me numquam, nisi forte e cantilenis Prussicis novisse, quibus Croata et barbarus unum idemque est) deinde adjeceras multa minutiora lingua vestra vernacula scripta. Scis vero quanto desiderio vestrae linguae propius noscendae flagraverim. Tua benevolentia atque aliquali expensa mea, desiderio meo nunc prorsus satisfactum est. Possideo libros Croaticos quot satis homini qui integram bibliothecam Croaticam nec formare potest, nec si posset, cuperet. Unum est, quod doleo, inter tot libros Croaticos me nec grammaticam nec dictionarium ejus linguae possidere. Si adipisci possem, insuper aliquid dialecto Slavonica scriptum, res esset mihi gratissima. Quaeso extantne libri Slavonici? Quonam charactere impressi? Ubi prostant venales? Vellem itidem de Dalmatinis (habeo Dalmatica nonnulla, quae Venetiis impressa sunt, loquor vero de iis, quae ditioni Austriaca subsunt), Bosnensibus, Bulgaris etc.

Unum est, quod tibi narrabo, post dormitum ibo. Τρίμηνον erit, et aderat hic nobilis Hungarus, e comitibus Szechenyi una cum paedagogo suo. Hi inviserunt me, lustraruntque libellos, nummos, chartas geographicas, imagines aere insculptas etc. et reliqua, quae hic ultra fortuna mea mensuram collegi. Vidit ille penes me unum alterumque, quod Ungariam spectabat opusculum, abstulit, et inter illa, tria ni fallor eorum, qua a Te acceperam. Iactura non adeo gravis, nec velim ut illam resarcias legendo omnis mea expleta est, quam habere potui curiositas. Penes me hominem privatum latuisset semper, nunc vero in instructissima comitis bibliotheca splendent. Si quis enim bibliothecam integram vel Ungaricam, vel Croaticam colligere studet, illi minutissimus liber, quem alius, qui ea de re non cogitat, abjiciendum putaret, auro contra carum esse potest. Dedi etiam illi e nummis meis ternos, unum Trajani cum Dacia capta , quem aegre perdidi, iacturam binorum aliorum non adeo aegre tuli. Nam erant bracteati, quibus nec dives sum, nec ut sim, valde laboro.

Vale vir summum reverende, meque tibi obstrictissimum, devinctissimumque habeto. Iterum vale. Scribebam e museo meo Aemoniensi Id. Octob: MDCCXCV.
Adam Barichevich Joachimo Penzel s. p. d.

Labacum

Putabam te iam Aemonam reliquisse. Cum ecce fasciculus epistolarum mihi allatus significat et vivere Aemonae te, et valere, de quo magis gaudeo quam complecti queam. Blaskovichio litteras, Mikoczyo vero salutem ipse tuli. Huic meas legendas tradidi, quas cum legisset, ad me conversus mandavit suis te verbis quam diligentissime salutarem. Id quod ego perlibenter quidem facio cum illius, tum tua, tum vero etiam mea caussa. Katanchichius Pestinum mense Julio evocatus est. Ibi Bibliotheca et Numophylacio Academico praefectus campum habet satis magnum, in quo excurrere possit ejus ingenium et industria. Homo fortunam sibi suam finxit. Itaque tardius accipiet litteras Tuas. C. Szechenyius Zagrabiae cum esset, non solum me invisit, sed de libris meis, quos percupido adolescenti donavi, aliquot abstulit secum. Numismata ostenderem, a me nullis hortationibus, nec precibus impetrare potuit. Non deest caussa negandi. Sapere didici. Ante hos annos octo, quo auctore, incertum, non leve illorum accepi detrimentum. Sunt, qui autument servuli perfidia, qui ut auro et argento, quod saepe rogantorum amicorum patere observavit, potiretur perscrutatus arculam, cui confidi, etiam aenea rapuit ad se, profugit. Neque hoc satis. Lucernae, sigilla, claves, aliaque antiquitatis monumenta, a me Sisciae inter rudera ipsa obruta, manu veluti porrecta, in lucem extracta, et domi mea ad curiosorum oblectationem collocata, eodem illo tempore periere. Sed ad Te redeo. Epistolas Tuas cupide exspecto, quarum Tomum I. in lucem proditurum opera et impensis librarii Clagenfurtensis nunciaveras.

Valetudinem Tuam cura diligenter et quod facis me ama. Vale. Zagr. Pridie Idus Decembr: MDCCXCV.
Abraham Jacob Penzel Adamo Barichevich s. p. d.

Zagrabiam

Litteras Tuas, amicorum optime, pridie Saturnalium scriptas (nosti enim hos dies, quos devota Religio Christo nunc dicavit, ἅγιος κρόνος fuisse antiquitus) accepi hodie, quem diem s. Joanni Evang. sacrum esse, eodemque illo vinum lustrare jussere patres. Eone igitur die, qui duplici modo sanctus esse debet, quo nimirum et natus es, memoriamque genii salutaris Tui pie colis, eone igitur die, mi Barichevich, scribere et voluisti, et scripsi? Certe amphoram vini hoc meret, amphorisque ego destitutus, statim lagenam talem qualem lustratam a sacerdote acceperam, apportari jussi, eamque totam ad faeces usque in memoriam tui ebibi, optans bibendo tot tibi vita annos fore, quot guttas chyathi continebant singuli. Vive, mi Barichevich, unicum hoc est, quod opto. Male enim vivere vir tui similis non potest. Quod si habebis mentem sanam in corpore sano Juvenal, Saturae , X, 356. , (hoc vero istud erat quod sapiens olim adprecabatur amicis, eos ubi χαίρειν καὶ ὑγιαίνειν jusserat) cumulus additus meis erit precibus. Et sane preces pro valetudine Tua effundere numquam intermisero: Oscinem corvum prece suscitabo / solis ab ortu . Horacije, Carmina , III , 27, 11/12. Et certe intima ista amicitia tua nota, qua illo ipso die scribere voluisti, quo bene esse cum amicis, genioque indulgere debuisses, permovit me vel maxime, ut litteris tuis eo ipso die, quo mihi a tabellario reditae fuere, rescribendum putaverim. Fuere tamen et alia caussa. Compensare etenim quodammodo socordiam istam volui, qua per biennium fere respondere ultimis tuis distuli. Postea accepi litteras tuas eo tempore, quo commodiore numquam potuissem. Saturnalia celebramus, et scis Saturnalibus servulis liberisque, a Bacchanalibus exclusis, liberum patuisse aditum. Vaco schola, foras non egredior, et large reponens ligna super focum, vivamque lucernam protrahens in lucem Horacije, Carmina , I, 9, 5-8. facile tempus idque commodum nanciscor confabulandi cum amicis. Verum quidem est munus professorium nec triste, nec horridum adeo esse, ut quantulamcumque otii nostri particulam arroganter sibi vindicet. Impius in Augustum forem, si praefracta adeo frons esset, quae talia dicenti non erubesceret. Attamen feriarum tempore, quo totus mihi redditus sum, lubentius quam alias scribo. Ubi enim semel exeundum est foras, scholaque adeunda, tot succedunt negotia, libri conquirendi, imagines virorum doctorum in aes incisa colligendae, mappae geograficae comparandae, numismata effodienda etc ut hora hora, dies trudatur die Horacije, Carmina , II, 18, 15. , ac tandem nihil fiat.

De Gothis candide, et ut sentio, agam, licet hic strictim meam modo sententiam enunciare possim, quam justa argumentationum serie fulcire, res non quidem altioris indaginis. Nam inter Gothos habito, ast majoris otii foret. Ut ab Herodoto totius historiae patre incipiam, penes eum invenio Tÿragetas , circa Danastris, et Massagetas , circa Gihunis ostia. Colligo exinde, exigua, fateor, verisimilitudine fultus, Graecos, omnes populos ultra Istrum habitantes, Getas vocitantes. Fateor istam veri speciem valde exiguam esse, quo, exinde, quia hinc versus occidentem, illinc versus orientem, utrinque Getae habitant, concludi: omnem hanc interamnam regionem a Getis habitatam fuisse. Ast sunt nonnulla, quae, ut ita sentiam, faciunt. Primo e diuturno antiquae geografiae studio didici, veteres geographos finxisse sibi, nescio quam imaginariam lineam borealem, qua omne totius septentrionis spatium, quantumcumque patet, inter brevissimos, ita Dii me ament! cancellos coerctarunt, rescindentes nimirum ab orbe suo boreali, omne quodcumque a polo inde, hinc ad Istrum, (Herodotum loquor, Romanos si velis, me Albim scripsisse vel Vistulam cogita) illinc ad Jaxartem protendebatur. Erat igitur arctis limitibus inclusa terra eorum borealis talis fere, qualem Galli adhuc hodie habent, ubi le paÿs de Nord appellant, (nam ego, mi Barichevich, tibi sancte affirmo, me, dum Cracoviae degebam, ab amico Parisiensi rogatum fuisse, vellem illi opitulari, ut debitor Holmiensis, nomen suum penes tabulas suas solveret) nec mirandum igitur prorsus si totum hunc tractum ab uno eodemque populo Getarum habitatum putavere: imo mirandum potius, nos quibus historiae lux multo clarior adfulsit, ante pauca adhuc decennia totam hunc tractum Tataris adscribere potuisse adeo ut Tatari in vicinia ostiorum Istri Gihunisque rursus forent (scis vero Gihunem, Oxum (Jaxartem) esse antiquiorem, Caspio mari ab oriente illabentem). Interea tamen multis rationibus ductus censeo: nomen Getarum proprie ad hos pertinuisse, qui ab Istro inde usque ad Tÿram vel Danastrin habitarunt. Ab his Getis Graecos et litteras, et religionem, et reliqua accepisse omnia, testis est locupletissimus, ut alia omnia taceam, Plato in Cratÿlo . Victorias quas Lucullus ac Pompejus postea, contra Mitridatem reportavere, jusserunt Odino , patriam suam terra, alio calente sole, mutare, hinc septentrionem tendens, Scaviam venit, quae pars est Sueciae maxime meridionalis. Hinc emersere, mox pullulavere, Getarum coloniam versus occidentem, Germaniam puto, persuasum habeo. Nam ego, ad me quod pertinet, numquam puto, aevo caesariano (aut saltem non longe ante illum) Geticam prolem in Germania viguisse, sed de tota facie orbis antiqui septentrionalis fere sic statuo. Erant α ) Getae , quibus iam limites descripsi, β ) Celtae , versus occidentem longe lateque per totam Hispaniam, Galliam, Italiamque, Germaniamque habitabant, nec his populis ulla, ne minima quidem loquela cum Getis similitudo, γ ) Esthones quos Quenos Islandi appellant, habitabant ibi ubi nunc Suecia etc. Victi a victricibus Getarum armis usque ad intima Maris Glacialis recessus recedere, ubi adhuc hodie sub Fennonum Lapponumque nominibus consident. Pars eorum felicior, successu temporis Pannoniam invadit ibique rem Hungarorum publicam constituit. Sic se res habet, dulcissime rerum, atque veram Ungarorum originem eccum! Rogo tamen etiam atque etiam, ut haec tibi retineas, ne Katanchichius aliquid exinde resciscat, cujus nunc officium est placere Ungaris, qui πῦρ καὶ λᾶρ pugnant se Lappones non esse. Cum vero ego Europam universam tribus his distribuerim populis: 1. Getis , 2. Celtis , 3. Quenis ; jure quodam tuo rogare poteris: Slavis meis equid facies? Ego vero candide et aperte pronunciabo: prisco tempore non diversae ne sejunctae a se invicem gentes Geticae, Slavicaeque fuere. Una erat eademque atque illa communis patria amborum. Id quod linguae eorum mirifice ostendunt.

Dixeram supra me intra Gothos habitare . Ea φράσει quid significare voluerim, iam explicabo. Nimirum lingua Mesogothica mihi in deliciis est, nec unquam transiit dies, quo non aliquam Codici argentei particulam, vel saltem libellum ad explicationem ejusdem pertinentem perlegerim. Linguam Germanicam a matre, ita ut canis latratum, didici, excolui eam assiduo studio, atque quod maximum est, comparatione antiquiorum dialectorum. Slavicas denique linguas calleo, si quis alius, licet nec Carniolice, nec Croatice loqui possim. Nam Slavos vidi: 1. haud procul a patria mea; in Lusatia Superiori circa Budissinam urbem atque Gorlitzam; 2. Cassubos in Pomerania; 3. Polonicae linguae dialectum: α ) in Regno Borussiae, β ) in ipsa Polonia, γ ) in Silesia Superiori, δ ) Russos tam in proprie sic dicta Moskovia, quam in Ruthenia; 5. Bohemos cum Moravis atque nunc tandem 6. Carniolos . Ut igitur ad id redeam, unde excurrit oratio mea. Credo semper me de linguis Slavicae, Germanicaeque dialectis, indole, verba facere, ita posse, ut pro rostris dicens, non vero terra filius, habendus sim. Atque tunc sancte pronunciabo: linguam Slavicam Germanicamque unam eandemque esse, nec extare ullam, in alterutra lingua vocem cujus radix non ex alterutra (fit venia verbo) possit derivari. De ea re, de qua scribo, e mea sententia certus sum. Ast tu fortasse ridebis? et proh dolor, testimoniis, disquisitionibusque haec epistola non potest onerari, quippe qua iam praeterea nimis diu otium tuum detinui.

Succurrit adhuc unum, quod supra de Gothis scribens, omiseram. Herbelotius in divino suo opere omne hoc appellat le paÿs de Getes cui ego superius limitem Getarum adscripseram. Nec frivolus, nec vanus Gallus, sed optimae frugis homo, e quo multa discere possumus, Herbelotius est. Igitur nomen hoc non effinxit, sed fideliter e manu scriptis Arabicis protulit. Nescio an Arabica calleas, sed prorsus fallor, an istud Kipizak (sic scribere solent) a Tamerlanis filio subditum, i. e. ultima orbis terraquei Europeani, versus septentrionem portio aliud esse possit, quam terra Getarum . Novi Hungaros Magÿar se scribere, Madschar appellitare, secuti nimirum alphabetum Arabicum, ubi g et dsch uno modo puncto diacritico discernuntur. Sed ohe iam satis est! Amabo, reddidistine litteras meas Mauro (Dombajum intelligo). Nam earum litterarum mihi interest, siquidem iis incluseram ἀποσπάσματα quaedam Arabica ἀνέκδοτα , quae perdere nollem. Tum Blaskovichius iratusne meis litteris fuit.

Vale VI. Kal. Januarias. MDCCXCV. Aemonae.

P. S. Quoniam te dolere testaris, nihil nugarum mearum in lectissima tua bibliotheca habere, ut habeas aliquid, mitto carmen hoc. De ceteris plane nihil mittere queo, quia ipse libris meis, ab uno si discessero Strabone , cujus unum tantum, atque hoc mancum exemplum possideo, prorsus destitutus sim. Penes nos, ubi librarius manuscriptum nostrum codicem redimit, exempla operum nostrorum difficiliora repertu quam apud vos sunt. Iterum vale.

Abrahamus Jacobus Penzel Adamo Barichevich s. p. d.

Zagrabiam

Nundinas hodie celebramus Aemonae , dulcissime rerum, et ita ut penes Romanos olim non fas praetori fuit per Nundinarum dies agere cum populo, ita et noster Academicus Senatus nefas professoribus putavit per dies cum discipulis agere, quare otio destinati sunt, quo, ut fieri plerumque solet, maxima pars vel eorum qui discunt, vel eorum qui docent non tam utuntur, quam abutuntur. Ego vero, caput jucundissimum, non abutor otio quod nactus sum, sed id respondendis litteris tuis impendam, ad quas memini me ultimis meis non satis accurate respondisse. Occasionem enim arripiens de Gothis tot, tantaque de iis blateravi, ut majora, amplioraque nec charta spacium, nec praescripti litteris limites caperent. Satisfaciam igitur pro virili quaestionibus tuis, et iam ad ea epistolii tui capita veniam, quae tacendo praeterisse recordor. Ac primo quidem de nummis deliciis meis. In media Germania, (vel si Graece mavis, ut tanto facilius barbarorum patriam agnoscas) ἐν μέσῳ τῆς Κελτικῆς , numquam hujus generis cimelia videram, nisi unum alterumque in bibliothecis, quas a prima juventute inde, maxima cum solertia visitavi. Contigerat igitur mihi, unum alterumque antiquorum nummorum vidisse, antequam Cracoviam adire. Hic in clientela potentissimae familiae Soltÿkianae receptus, ad convictum decani Cracoviensis admissus sum, qui praeter ingens Naturalis Historiae Musaeum, comparaverat sibi nummos nonnullos antiquos, quorum numerus ad trecenos adscendere potuit. Possessor hujus Musaei Historiae Naturalis satis peritus, ne γρῦ quidem de antiquitatibus sciverat. Eratque nemo tunc temporis Cracoviae, qui vel unum in Vespasiani τύπῳ apicem legere potuisset. Me igitur adiit decanus jussitque ut suos sibi nummos disponerem, legerem, describerem, explicarem. Feci hoc ut potui, et, siquidem libris adjutus, praeviaque aliqua historiae antiquitatisque notitia instructus, ut credere audeo, non satis infeliciter. Hoc primum meum tÿrocinium fuit, quod in re nummaria posui, similis tunc prorsus eunuchis, qui lustrant, examinant, iudicant feminas, quas ipsi tamen non habent. Sic ego omnino destituebar nummis. Nec Silesia, ubi triennium post vixi, et ex qua huc profectus sum, fecundior nummis Polonia. Tandem providentia fessum iactatumque me viarum militiaeque, hic pedem figere jussit. Vix triduum hic eram, et ecce casu penes Lienhartum ( νὺν ἐν ἁγίοις , hunc puto, qui Historiam Carnioliae Germanice scripsit) ἔκτυπον video Valentiniani . Ardeo ad vultum ignoti mihi imperatoris, (nam Soltÿkius meus nullum Valentinianum habuerat) felicemque possessorem ejus praedico. Quid multa? Risit Lienhartus, Valentinianum mihi dedit, et sic ingenti me mactavit thesauro. Moris mihi erat hunc Valentinianum diligenter in sacculo portare, passimque cuicumque obvius factus fuerim, monstrare. Risere me homines, sed tamen nunc hic nunc alter unum alterumque obolum adjecit, et sic gaza mea pedetentim paulatim crevit. Sed cur detineam te diutius his nugis, vir doctissime? Praesens aes meum ad millenarium numerum excrevit. Noli tamen in eo certum quendam scopum, integritatem aliquam exspectare. Collegi nummos non ut volui, sed ut potui. Attamen in argento ditissimus sum Antoninorum, de quibus vix ac ne vix quidem unus mihi defuerit annus, in aere Constantinus regnat, cum familia ejus, et Valentiniani, quos adhuc nondum satis dignoscere posse, ingenue sed cum pudore fateor. Habeo Vetranionem quem meae collectionis rarissimum puto atque de tyrannis Tetricum , Posthumum aliumque adhuc, qui nunc statim non succurrit nec quaerere juvat. Possideo praeterea bracteatas nonnullas. Porro aes medium Tergesti, Aquilejae etc. cusum, nummos modernos etc. quorum omnium catalogum per ferias has autumnales confeci. Sed ab eo tempore inde rursus ad ducentos nummos congessi, quos describere per angustias temporis nondum licuit. Catalogum meum Tibi, quamprimum occasionem nactus fuero, transmittam. Hanc vero praestolare debeo. Nam res non tanti est, ut veredariis vel ego, vel etiam tu solvere vellemus. Bibliopola vero noster Kornius , homo honestissimus, providebit de occasione atque tunc catalogum addam quoque specimen Catalogi critici , quem scribere incepi, et de quo candidum sincerumque tuum judicium sine felle quidem ut par est, sed etiam sine ullis verborum lenociniis expecto.

Amabo, Dombajus vester qualis homo est? Ego illum nonnulla de rebus Slavicis, hoc est de iis Slavicae linguae dialectis quaesivi, quae in provinciis Turcarum imperio subjectis loquuntur. Addidi quoque orientalia nonnulla, Arabicis characteribus scripta, quae ipse, qui minus adsuetus manuscriptis orientalibus sum, quamquam impressa lego, legere non potis eram, rogo te, mi Barichevichi, pro amicitia tua, ut mihi remittat transmissa, si explicare nolit. A te autem enixe oro, velis eji, quem Croaticis muneribus ditasti, viam ad minimum pondere, ut aliquid de Slavonica, Dalmaticaque lingua accipere possit. Fuisti ipse Sisciae, ut scribis, non est ibi, vel ubicumque alias bibliopola honestus, ad quem ea de re litteras dare possem? Porro: extantne libri in lingua Bulgarica Bosnensive scripta? Differt provinciarum harum dialectus a Croatica, et quomodo differt? Kornigii grammaticam de qua scribis, avide exspecto, et velim iunges illam ei, quem mihi destinasti fasciculo. Non tamen velim putes ideo me omnem decoxisse pudorem. Non gratis eam exspecto, (licet munuscula tua mihi mellitissima sint) indica quaeso pretium, facili modo per Kornium bibliopolio episcopi vestri solvam, libens solvam, lubens, et animo quam gratissimo.

Tu igitur, miser, perfidia puelluli perdidissimi numismata, ego his feriis ratione 50 florenorum sphaerarum par emeram. Puer admota nimis prope lucerna non quidem cremavit earum unam, attamen foede maculavit.

Katanchichii epistolas avide exspecto, non quidem ab officio ejus, (nam si par pari referre vult, non intra anni spatium respondere debet) sed ab ejus humanitate, adjiciet forsitan etiam specimen suum, ut iam aliis opusculis facere non dubitavit. Fac si potest fieri, ut Blaskovichius, nisi litterae meae eum irritarunt, transmittat reliqua Historiae Illÿricae volumina, cui ut ego modo prius volumen ex ejus benevolentia accepi.

Vale, mi Barichevichi, et me tibi quam commendatissimum habe. Aemonae a. d. VI. Kal. Febr. MDCCXCVI.
Abrahamus Penzel A. Barichevich s. p. d.
Zagrabiam

Tu vero, dulcissime rerum, ecquid agis, aut potius quidnam frigidissimis hisce diebus egisti, ubi omnis truculenti boreae vis miserae incubuit Carnioliae? Oblitus tandem prorsus mei es, ita ut ne γρῦ quidem ad ea rescripseris, quae ego optima mente, at fasius forsan, quam par erat, scripseram? Oblitus tandem librorum, quos mihi destinatos, penes se esse insinuaveras? Ast ego non credulus illis. Frigus dissolvens, largius supra focum ligna reponens Horacije, Carmina , I, 9, 5-8. , ac vinum Pucinum, quod Livia olim octoginta annos vivere fecit, benignius depromens Adami nomen sancte, rite, caste, veneratus sum. Atque hodie Dombayo scribens accipio ansam, quam instantes Januarii Calendae praebent, omnia tibi fausta apprecandi, quae mea vota rata esse DEUS rex optimus maximus faxit. Tu vero, mi Barichevichi, arce hunc a te veternum, exspue omnem ex animo tuo pigritiam, ac recrea me tuis litteris, quas jucundissimas mihi esse simul et carissimas esse scito.

Vale vir summum reverende, rescribe quantocytiusque per cetera tua negotia licebit, et res tuas non instanti solummodo anno sed diu etiam, in undevicesimum seculum age feliciter. Iterum vale, et ama paulisper Penzelium tuum, tui amantissimum. Aemonae a. d. III . Kalend Jan. MDCCXCVI.
Adam Barichevich Jacobo Penzel s. p. d.
Aemonam

Ex hac pagella, quam mitto, cognosces de studio hodierna Slavicae linguae in Pannonia , quam proferre quidam, atque exornare pergunt, irritati cultarum nationum morem. In tanto armorum strepitu, qui per omnem late Europam exauditur et hoc praesertim tempore, bonis artibus adverso, non deesse nobis, qui de litteris bene mereri velint, est, cur gratuleris. Certe quidem initio multa timui. Cum enim, ut recte nosti, Pannones haud minus vestium cultu, ac varietate linguae inter se differant, censebam ad lucubrandum ejusmodi lexicon non unius hominis, sed plurium consiliis, labore, ac studio opus esse. Sed postea cum intellexissem, Antonium Bernolak , hominem Slavicis litteris pereruditum, aliarum non ignarum, bonum praeterea hominem lexico huic suam operam dicasse, coepi fausta omnia operi recens edendo ominari. Nos Croatae grates agimus Bernolakio et habemus, qui multa nobis sane optima suppeditabit. Quod superest, sic Tibi persuadeas velim, mihi tuis litteris II. Kal. Jan. scriptis nihil fuisse gratius. Tuae scilicet in me voluntatis declarationem, et vota veluti strenae loco accepi. Id quod a me jure quodam tuo exigis, cum se occasio dederit, diligentissime curabo. Sed haec satis.

Vale Zagrabiae VII. Id. Jan: MDCCXCVII.
Abrahamus Jacobus Penzel A. Barichevich s. p. d.

Zagrabiam

Gratissima mihi fuit plagula illa, quam mihi transmiseras, et quae populis Pannoniam incolentibus, idem hoc praestiturum dictionarium indicit, quod adeuntibus orientales regiones, immortali suo thesauro praestitit Meninskius . Gratior ea plagula vel eo nomine, quia ex ea doceor, Schellerianum dictionarium in scholis vestris esse frequens, qua de re valde laetor, licet hoc minime sperare ausus fuissem. Nam ego de hoc libro ita statuo, eo nullum utilius ad addiscendam linguam Latinam esse. Mihi nulla cum Schellero contracta est amicitia, nec unquam litteras ad eum dedi, sed tamen nescio aliquem, qui ita mihi conveniens ac ille de lingua Latina discenda, atque de lectione auctorum classicorum scribere potuisset, cujus rei ratio in communi, quo usi sumus praeceptore, quaerenda. Prodiit enim Schellerus, licet ad viginti annos me major natu sit, e schola Ernestina , a qua et ego prodii.

Lego tamen in illa plagula, solutionis tempus iam effluxisse. Indica mihi, vir reverende! si adhuc spes libri habendi supersit. Quod si res ita se habet, indica quaeso, cuinam onus solutionis imponere possim. Si Zagrabiae librarius est, qui suscipere vellet, res erit in vado. Nam tunc valde proclive est per librarios Aemonenses transmittere praenumerationem (quo iam mense Novembri dudum elapso, non iam praenumeratio sed tantum solutio erit) librique fasciculum transmittere. Hic litterae frigent. Sacerdos quidam iunior ex iis, quos capellanos vocant, ab initio hujus anni publici iuris facere coepit, ephemerides lingua Carniolica conscriptas, quae res, an optatum successum habitura sit, valde quidem dubito. Amabo Antonius Bernolak , an idioma Croaticum prorsus omissurus? Quantum ego quidem intelligo linguae Carnioliae est valde affine, sed tamen discrepat, aut prorsus fallor, in multis vocabulis aeque ac idiotismis et quod linguam Slavicam attinet, qua Hungari utuntur, et quae tota Bohemica est, ab illa magis adhuc discrepat ita ut nullus Croata, nisi edoctus, Slavicam hanc linguam intelliget. Vereor quoque, ne praeter necessitatem, dictionarium grandius evadat quam evadere debuisset. Ego enim sine ullo conscientiae scrupulo in transmissa mihi pagella, ab Abanowozamski inde omnia quae nunc extant, una littura delevissem. Omnes enim hae voces sic comparatae sunt, ut nulli lectorum, quamvis nec Hungarus nec Slavus sit, ullam remoram injicere queant. Sed ea de re videbunt alii me peritiores. Manum de tabula Petronije, Satyrica , 76, 9, 3. , nisi falcem alienae messi injecisse credar.

Vale, vir venerabilis, et saluta meo nomine omnes Zagrabienses, qui me vel munusculis, vel litteris suis ditarunt, qui me noscunt et mihi bene esse gaudent. Iterum vale. Scribebam Aemonae a. d. III . Kal. Februarii MDCCXCVII.
Abrahamo Jacobo Penzel A. Barichevich s. p. d.
Labacum

Multa mihi, eademque cognitu non injucunda narraverunt litterae tuae VII. Idus Febr : redditae. Illud prae ceteris gratum fuit, quod addidisti, prodiisse Te et item Schellerum e schola Ernesti. Huic paucos omnino doctrina, vix unum aliquem eloquentia parem habuit aetate nostra Germania. Schellerus autem homo impense doctus , ut ait Gellius , ad interiorem Latinae linguae cognitionem, auctorumque veterum intelligentiam multa attulit, quae mihi pueros instituenti usui fuisse, gratus agnosco. Ejus dictionarium quamvis in Graeculorum voculas incidit (vid. Eph: Litter: Helmst ) haud tamen sua laude caret. In Bernolakii opus judex sedere, antequam exeat, non audeo, neque illud comparare volo. Didici tandem damno meo sapere. Saepe redemisse me paenituit librum, quem praestitisset ne emere quidem. Et Tu id ipsum ex plagula, ad te missa, videris mihi non obscure indicasse. Caeterum editum opus citius tibi curabimus.

Linguae Slavicae dialecti sunt plurimae. Croaticam autem Carniolicae et Russicae viciniorem esse, omnibusque meridionalis plagae dialectis, quam aut Bohemicae, aut Polonicae, explanatum est. Hinc fit ut ab homine Croata, nisi edoctus sit, magnam partem illa, qua Hungari utuntur, non intelligatur. Non tamen vana est opinio, affinium linguarum cognitione nostram ditari. Quod te ignorare nolo, illud est, Serbos, Lusatiae inferioris incolas versionem Veteris Testamenti, qua adhuc in sua lingua carebant, nuper accepisse. Quaeris, unde audiverim? Cl. Anton , mei studiosissimus, Görlicio heri mihi per litteras significavit. Possides tu, vir cl. insignem Bibliorum collectionem, facias sciam et numerum, et idioma, et locum impressimis singulorum. Nam id scire, mea permagni interest. Poteris vero otiosus perscribere. Salutem, quibus voluisti officiosissimis verbis dixi, ille te jubent multum salvere et rem Latinam strenue, ut coepisti, urgere.

Vale Zagrabiae XIV. Kal. Martias MDCCXCVII.
Abrahamus Jacobus Penzel Adamo Barichevich s. p. d.
Zagrabiam

Legi, vir summum everende , maxima cum animi mei voluptate litteras, quas Zagrabiae a. d. XIV. Kal. Martias scriptas, dispensatores currus publici recte tradiderunt, atque ut morem gererem humanissimis precibus tuis, subjunxi hisce, sed timidiuscule, indiculum omnium earum versionum, editionumque Biblicarum, quas tenuis mea suppelex litteraria servat. Doleo scruta te, ne carbones dicam, inventurum, ubi thesauros speraveras. Sed qui possem, rogo Te, dives esse librorum, qui octuogesimo nono anno, ne unicum quidem possidebam, et qui per septem hos annos numquam ea usus sum conditione , per quam mihi coemere libros licuisset, iis potissimum, quos fors mihi objecit, contentus? Videbis inibi bina exempla versionis Bibliorum Venedicae, unam utriusque foederis Budissae 1742. impressam, alteram solius novi Testamenti excusam Cottbusii 1710. utraque octonis. Venedicam linguam ubi dixi, Tu eam intellexisse putato, quae longe lateque per utramque Lusatiam tam superiorem, quam inferiorem a rusticis, plebeisque hominibus communis est, et quam Tu in ultimis tuis Serbicam appellasti. De tot, tantisque Slavicis gentibus olim per omnem Germaniam diffusis, in ipso Germaniae meditullio, nunc tantum pusilla ista gens Lusatiam incolens aetatem tulit. Est vero una eademque lingua, qua inferioris, superiorisque Lusatiae habitatores utuntur. Quoniam tamen in pronunciatione aliisque minutiis differat, quoniam porro quaelibet dialectus, ut accidere solet, peculiaria sua vocabula habeat, quae alias, rectius ut puto, in idioticis colligunt, hinc factum est, ut Venedi bifariam sibi linguam esse somniaverint gensque omnibus doctioribus libris plane destituta, utriusque dialecti peculiarem grammaticam ediderit. Grammaticam ejus dialecti, qua Lusatia superior utitur, edidit Georgius Matthaci Budissae 1721. etc , alterius vero Hauptmannus Lubbanii 1761. etc. Fere omnes libri impressi, dialecto superioris Lusatiae conscripti sunt cujus orthographiam, qua nunc etiam utitur, Zacharias Bierlingius in Orthographia Vandalia, 1689. excusa, primum stabilivit. Habent etiam etÿmologum, Abrahamum Frencelium , qui 1693. quaternis de Originibus linguae Sorabicae , opus insanientis sanaeque eruditionis refertissimum scripsit.

Quod si mentem litterarum Tuarum recte percepi, videris putare Sorabos nunc demum versionem Bibliorum accepisse. Sed ego, quod facile fieri potuit, vel mentem tuam, non ita, ut par erat, adsecutus sum, vel Tu cl. Antonii mentem sinistre interpretatus es. Nosti, vir cl. eam ἀκρίβειαν , qua jejunam nudamque Bibliorum Lectionem Lutheri adsectae prosequi solent, et qua nihil iis curae magis cordique est, quam τὸ γράμμα ἄνευ τοῦ πνεύματος blaterare. Hinc facile divinare licet, nec Venedos, quorum pars maxima Lutheri αἵρεσιν sectatur, diu sine interpretatione aliqua divinorum librorum mansisse. Atque ita se res habent. Statim enim post Lutheri obitum, vel eo adhuc vivente, particellae nonnullae Sanctorum Pandectarum Venedico sermone reddita typis evulgata sunt. Quarum nullam possideo, ne vidi quidem, memini tamen Baumgartenium , quem nunc adire non licet, nonnullas earum in notitiis, quas de bibliotheca Hallensi dedit, summa fide descripsisse. Sumptibus tandem auspiciisque comitis Iersdorfii , quae gens ultima atque ditissima omnium Lusaticarum est, prodiit utriusque foederis versio Venedica, anno 1728. 4 interpratoribus : Joanne Langio , Matthaeo Jockisch , Joanne Boehmero , atque Joanne Wavero , quam Kühnius , cujus exemplum possideo 1742. repetiit. Inferioris Lusatiae incolis Novum Testamentum iam Theophilus quidam Fabricius 1709. dederat, quibus tamen huc usque vetus testamentum defuit. Hunc defectum suppletutus Joannes Fridericus Fritz , qui se ipsum Venedice nominat Farrara Jalkoczach a Jolbine et qui litteras suas, quas subinde mihi dat Kolkwez signare solet, obtenta permissione a Consistorio Berolinensi, etiam N. T. Venedice transtulit, utque mihi scribit (ipsum enim librum nondum videre licuit) novam plane orthographiam, a Fabriciano toto caelo discrepantem sequitur. Interim non omnes Lusatii dogmata Lutheri profitent. Sunt et ibi catholici, pauciores tamen numero et libris imprimendis, si non prorsus fallor, lutheranis pauciores. En indiculum omnium eorum, qui mihi hactenus innotuere: Evangelia Dominicalia una cum Epistolis 1690. Porro quem ipse possideo: Kratke Izalsa pratzineno, to jo: inektore wossebnische pojedanja ztoko starowo ha nowoho zakonja 1759. historias continet selectas ex utroque foedere excerptas. Denique quod superius dixi, unam eandemque esse linguam utriusque Lusatiae dialectum, ea de re tu ipse judex sedeto. Descripturus enim sum, quoniam credo libris Venedicis Te carere, initium Evangelii s. Johannis :

Lingua Superioris et Inferioris Lusatiae

1. We spocίatku bie to slowo, 1. Wo sachopenu bescho to slowo, a to slowo bie pola Boha, a to slowo bescho podla Bohga, a Boh bie to slowo. a Bohg bescho to slowo.

Adjeci his litteris etiam plagulam unam ephemeridum nostrarum, quae nunc singulis septimanis hic prodeunt, veniam petens, si forte, quod facile fieri potuit, superiores meas hisce iam quisquiliis oneraverim, ac tandem, quoniam te meas esse aliquid putare nugas Katul, Carmina , 1, 3-4. confido, ἐπινίκιον Carolo nostro adclamatum, quod nolim a te severe nimis iudicari. Ipse enim scio, οἰκονομίαν totius ὠδῆς melius disponendam fuisse, ut taceam unum alterumque prosodicum σφάλμα , de quo non ita ac de interna vi poetica sollicitus sum. Hujus enim generis vitia levi deterguntur spongia, ast quod poeta intrinsecus deest, hoc nulla illi conciliare vel κριτικωτάτη τέχνη potest. Doleo tantum sinistra me auguria pro dextris coepisse. Nam ecce Carniolia tanta quanta iam Gallica est, scholaeque, quod me propius tangit, clusae. Audio eas statim post Pascha esse aperiendas, et sane nunquam claudenda fuissent. Subdubito tamen. Cum enim studiosorum multi e perperam sic dictis stipendiis vivant, quae ante discessum Gallorum numquam solventur, puto hos omnes Zagrabiam , Gracium , Vindobonam etc. migraturos, ubi et suis stipendiis uti, et studium litterarium ulterius percurrere possunt. Quod si hoc acciderit, et ubi totam aestatem mihi sine discipulis degendam esse conspexero, relinquam et ego Gallos, urbemque, veniamque Zagrabiam , ut ibi vel in alia Hungariae aut Slavoniae urbe aestatem transigam. Aliqua linguarum recentiorum cognitio Gallica, Italica, Anglica etc. comparabit mihi forsit penes tuos victum. Nam ita Dii me amant, hic per totam aestatem sine stipendio vivere nequeo. Nihil enim repositorum habeo, neque in loculis, nec in arca. Tu vero fac ubi licuerit, scribe an hoc consilium meum calculo tuo adprobaveris, an non. Nam si iter hoc susciperem, nec postea haberem, unde viverem, conditio mea Zagrabiae deterior adhuc foret, quam hic est. Interim meliora sperabimus.

Nactus tandem sum primum volumen Bibliotheca Slavica, quam Durichius Vindobonae edidit . De quo doctissimo opere, quod tu dubio procul, iam diu vidisti, nihil tibi ulterius scribendim esse putavi. Pergunt Vindobonenses bene de re litteraria mereri. Ut enim de immenso illo stupendoque eruditionis opere Eckheliano sileam, quo omnem numismaticam, vasto ausu, cui et ille modo par erat, complectitur, edidit nuperrime Alterus, indefessae diligentiae vir Phranzae historiam, cujus hactenus versionem modo Latinam habebamus, sed proh dolor, prorsus in usum Graecorum, ita ut paucissima ejus exempla in tabernas librariorum nostrorum pervenierit. Liber baro Locella dedit comptissimam Xenophontis Ephesini editionem , cujus lectione bonas horas nunc fallor. Michaeler , quem hactenus solummodo indagatorem prisci Teutonici sermonis noveram, ingentem librum De Situ Paradisi foras dedit, quem nondum videre licuit, quem tamen aveo evolvere, quia omne studium Biblicum praesertim vero sacra geographia summis mihi in deliciis est. Sed cur ego noctuas Athenis ? Tibi enim, procul dubio omnia haec iam diu innotuere.

Subscribere diem nequeo: domus enim currus publici clusa, et nescio, quando Galli eam aperient, usque ad exoptatum illud tempus litterae hae una cum aliis penes me restare reponique in scriniis meis debent.

Tu vero, vir doctissime, vive feliciter procul ab omni armorum strepitu, et, quod facis, Penzelium Tuum, Te amantem, quantum pote, redama. Iterum vale, et cura valetudinem Tuam. Labaci MDCCXCVII.
Abrahamus Jacobus Penzel Ad. Barichevichio s. p. d.
Zagrabiam

Accepi, vir amicissime, odaica illa Tua mellitissima, qua tibi nomini meo inscrebere placuit. Mellitiora fuissent, si, ita ut exspectare par erat, lineas nonnullas tua manu signatas, addere voluisses. Caeterum ille ego, quem quondam Frischlino comparasti et munus, et exitum Frischlini , utrumque subivi. Remotus sum a munere meo sine ullo viatico, sine pensione. Quare? Hoc non dicam, nam nemo judet in caussa propria, et mihi difficili bile tumet jecur Horacije, Carmina , I, 13, 4. . Praestat igitur ἐπέχειν . Attamen, tu vir amicissime, si esset Zagrabiae nobilis Croata, qui paedagogum filiorum suorum desideraret, rem faceres mihi gratissimam, si me comendares. Musicam equidem nescio, sed Gallice, Italice, atque Anglice scribo loquorque. Testes commercium meum litterarium, cujus primus tomus, Anglicas, Italicas, Gallicas, atque Latinas litteras continens, nunc jam impressus est Lipsiae et cujus exemplum tibi transmittam, si modo, adhuc Aemonae degens, fasciculum Nundinarum Lipsiensium accepero.

Vale, vir optime, atque me etiam extra Carnioliae fines amare non desine. Iterum vale. Aemonae a. d. VI. Id. Junias MDCCXCVIII.
Adam Barichevich Jacobo Penzel s. p. d.
Labacum

Jamdudum ad Te litteras dare statueram, vir optime, ne existimares, Te ex animo meo excidisse. Sed ab hoc officio cohibuit me nuncius de subita profectione tua Aemonensi ab urbe. Facit tamen mea erga Te amoris magnitudo, ut, cum isthuc Zagrabiensis quidam civis iter haberet, eum sine mea epistola Labacum venire noluerim, periculum facturus, an reipsa iam alio profectus sis. Caeterum ubicumque terrarum sedem figes fortunarum tuarum, DEUS te incolumem ac nobis amicum diu servet, quod profecto intelligam ex frequentiore missione litterarum, quae semper, ut adhuc, gratissimae accident.

Vale Zagrabiae XVIII. Kal. Mayas MDCCXCIX.