CroALa & LatTy: documentum

CroALa, 2024-04-29+02:00. Quaero matiasev-caraman-ferocia.xml in collectione croala.

Functio nominatur: /croala/opendoc/matiasev-caraman-ferocia.xml.

Documentum in PhiloLogic croala: matiasev-caraman-ferocia.xml.


Ferocia Turcarum per Christianos Compressa, versio electronica Matijašević Karamaneo, Antun 1658-1721 Gorana Stepanić Hanc editionem electronicam curavit Neven Jovanović 2014-06-29 Mg:C 262 versus, verborum 1629

Izdanje priređeno u okviru znanstvenog projekta Hrvatska latinistička epika, (Filozofski fakultet Sveučilišta u Zagrebu, Hrvatska). Kolovoza 2014

Digitalna verzija: CroALa Arheološki muzej Split, rkp 50b56

latinski 1716 poesis Litterae recentiores (1600-1850) Saeculum 18 (1701-1800) 1701-1750 poesis - carmen poesis - epica
Neven Jovanović 2014-08-23 Početna verzija. 2014-08-23T13:35:15Z Gorana
Ferocia Turcarum per Christianos Compressa. Carmen Antonii Matthiasaevii Caramanaei Dalmatae Issaei, Iuris Vtriusque Doctori. Ad Illustrissimum Dominum, Dominum Ioannem Petrum Fustinionum, amicorum optimum. Per Franciscum Radossium. 1716.
Praefatio. Carmina sunt partes tenerae, studiumque iuventae, Fas quibus intento vix rear esse mihi. Quam prope iam senium , morbi tristesque fatigant Angores animi, qui patuere tibi. Desinit unde mihi causis de pluribus esse Vividus ingenii, qui fuit ante, vigor. Quando dabam laetus ventis mea vela secundis, Expertus tumidi murmura nulla vadi. Qui si decrevit, moles crevere malorum Inque meas poenas area lata patet. Curarum veluti suspensus in aequore versor, Ne mea, victa malis, cymba fatiscat aquis. Nique mihi dudum subvenissetis amici, Mersisset nostrum vis decumana caput. Et videor mihi tristis adhuc audire frementis Vndosas moles in mea damna freti. Hoc, utcumque fuit, crescente timore, peractum In specimen nostri carmen amoris habe.
Carmen. Ad sanctas nunquam fortasse litavimus aras Successu meliore Deo; qui nulla precantis Pro bonitate sua populi peccata moratus Adfuit illius votis, pessundare nempe Aggressus gentem, nobis suprema minatam. Hinc nuper Geticas internecione phalangas Non procul a Graecae muris audivimus Albae Teutonicae virtute manus, duce Principe caesas Eugenio, toties cui dulcis adorea cessit, Et cui fraena suo data sunt a Caesare rerum. Ille quidem tali pugnavit in acre Scytharum Dexteritate genus, disciplinaeque tenore, Vt non possit homo, sed numen ab axe videri Delapsum tantis qui dudum viribus auctos Tam bene, tamque brevi victor confecerit hostes. Sic impendentes nostris cervicibus enses Cum vita posuere Scythae, qui tota cadentes Viderunt sua castra capi, vertique superbas In praedam properanter opes: et quidquid arenae Nobilibus vehit Hermus aquis et dives Hydaspes, Diripitur: milesque frequens sibi vendicat aurum, Trux quod Hyperboreis Arimaspus gryphibus aufert. Ingens rumor adhuc inibi tunc esse reperta Ter quinquaginta, septemque bis aenea torvi Mavortis tormenta refert, congestaque magnae In belli sumptus instantis pondera gazae. Caetera quid referam? Poterant tentoria dici, Et capti fortasse boves, multique cameli, Bubalus atque frequens, et oves ibi praeda fuisse Cum cunctis carris, equitumque cibaria turmis Suffectura diu, peditumque subinde catervis. Ista mihi reticenda puto, ne bellica multa Instrumenta novem, priscis ignota Latinis; Cum Romanorum victricia Solis utranque Terrerent vexilla domum, nullaeque vacarent Terrarum partes ab eorum fortibus armis. Mox ubi barbarica cuneos a caede calentes Collegit: fertur solers instare favori Fortunae Dux, immo Dei: motisque repente Castris, hostiles celerasse retundere vires, Consurgit celsis ubi Temesuaria muris: Obsidione volens hanc cingere protinus urbem, Asserturus eam Domino pugnando priori. Huic tantum virtutis inest; vis tanta decentis Corporis, ac animi, tantumque vigoris in armis, Consiliumque sagax, et tanta peritia belli, Vt spem frustrari non possit Caesaris umquam, Non equitis, peditisque sui, non publica nota. Odrysius perhibetur adhuc voluisse tyrannus Effectum turbare rei, quater illicò missis Suppetias decies millenis fortibus urbi Militibus; satis ipse putans hos esse, superque, Qui Germanorum subitis conatibus obstant. Providus at Princpes, nihil obsidione soluta, Dicitur agminibus venientibus obvius isse Cum bellatorum delecta parte suorum: Et stratis mox caede Getis, ter quinque, decemque Fusilium vexisse redux in castra tuborum, Fulminis in morem solitorum sternere muros, Armatosque globos glandis penetrantibus ictu. Edocet ipse manus ad proelia summus Olympi Illius, et digitos ad bella ferocia rector: Vtpote qui gestit festinus adesse precanti, Et tantum virtute sua praecingere robur. Tempore semper adesse Deus implorantibus eius Ambiguis in rebus opem, totoque propinquat Numine, cum dubii subeunda sit alea belli. Hac ope, Dalmatiae cum nuper turbo Gradivi Finibus intonuit, generosi dextera Balbi, Praesidii spes una sui, roburque, vigorque, Nil Scythicis tardata minis, defendit ab omni Impete barbarico turriti moenia Signi. Sub quibus in celsos numerosa cadavera saepe Creverunt tumulos, praerupta cacumina muri Aequantes: talemque ducem tunc Balbus agebat, Vt regredi pavidos properanter adegerit hostes. Saepius admotae multo nihil ordine scalae Parietibus inuere Scythas, nihil ardor eundi Par crebros ad summa gradus fastigia muri: Nam fato cecidere pari, cum desuper ignis Plurimus ingrueret, vastique subinde molares, Et conscendentes quidquid prosternere posset. Hoc si forte Getae non essent objice fracti, Posse videbantur tota regione potiri; Iniecto populis a belli mole timore, Illorum robur quam propulsare nequiret, Nempe suis oneri tanto conatibus impar. Si tandem saevi longa didicere ruina Bistones, a nobis immensum stare Tonantem, Intentum momenta suae defendere causae. Pars in Pannoniis, ut diximus, altera Thracum Teutonicis, fautore Deo, iam concidit armis: Altera dedecori queriturm cladique superstes Ionii per stagna maris sibi prorsus iniquas Processisse nihil fraudes ad fortia clarae Moenia Corcyrae Getico subigenda tyranno. Nempe quod infecti nonnulli labe nocenti Proditionis erant, certo Deus indice nosci Mox voluit, velut esse monens sibi moenia curae Spiridiona suum pietas ubi perpete cultu, Eximioque tenax semper veneratur honore. Hoc pacto divo nil turpis profuit hosti Commentum subtile doli: quia putre recisum In reliquo pestem sedavit corpora membrum, Nec potuit foedus per viscera serpere morbus. Post aliquot conspecta dies fuit hostica classis Praecipitem de nocte fugam celerasse per aequor Vix importatis in pinea tecta catervis, Expositis tunc in terram cum subdola venit, Fraudibus, atque manu debellatura vetustam Corcyrae celebris spatiosis moenibus urbem. Hanc nisi summe Deus caeco terrore fugasses, Vix poterat toto nostrae molimine classis, Et Ducis ad pugnam Veneti virtute cieri, Sit licet illa frequens, licet ille sit inclytus ausis. Namque fuit defensa locis, confisaque vastis Corporibus; cuius vix pondere sustinet aequor: Quam vix Aeolio, vehemens nisi missus ab antro Per pontum bene ventus agit, cuiusque ceruchos, Expensosque sinus vix sat capit arduus aer. Vt se res habuit paucis, prout ipsa referri Audivi, memorabo libens. Exercitus ingens Postquam Corcyrae furtim descendit in ampla, Proditione magis, quam fretus viribus, arva. Innumeris biferos protriverat undique turmis Alcinoi gens acris agros; passimque vagata, Trux sua constituit tandem prope moenia castra. Sed stetit accessus multorum sanguine stirpi, Vulneribusque, ferae: crebroque furentibus armis, Mortibus innumeris illud decreverat agmen. Nam subitò Veneti solertia prompta Senatus, Bellaci veterem qui non minus indole Romam, Ingenti quam mente refert; ut inaudiit hostes Phaeacum tenuisse solum, submisit abundè Subsidium tantae propugnatoribus urbis. At Deus interea toties in vota vocatus A Venetis, populisque piis, excivit ab omni Adiumenta plaga, Thracas pulsura, vel ipso Appulsu, cum visa fovent: et iussa deinde Fama fuit Scythicas replere timore catervas. Protinus extremo Rex Lusitanus in orbe, Navus inaccessas aptari iusserat alnos; Impositis aptis ad atrocia bella maniplis, Ignarisque metus; at ahenis insuper armis, Victuris resono tua dire tonitrua bombo Salmoneu, paribusque suo Jovis ignibus ictu. Fecerat acer idem gentis regnator Iberae, Et Melites numerosus eques: quos Maximus omnes Pontificum simili dudum praeverterat orsu, Exemplo Liguri, populisque futurus Hetruscis, Et si forte potis, promptis ad praelia Gallis. Vtpote proximior iam ventis usa secundis Auxerat adventu Venatas Romana carinas, Et classis Melitaea suo: quae corpus in unum Vt coiere rates, magno coepere timori Esse Scythis, quem Fama celer vehementer adauxit. Commotis etenim vicinos Chaonas alis Terruit, et celsae Buthroti protinus omnes Introgressa domos, coepit vulgare Getarum Sub Jove Pannonico spumantes sanguine rivos, Et simul aggestos ingentis stragis acervos. Addidit his, dici iam Temesvaria capta In Germanorum firmis iam manibus esse, Atque iugum didicisse pati, conterrita postquam Propugnatorum strages, et funera vidit. Obniti vis nulla potest his bellica Thracum, Quin teneant Albae quamprimum moenia Graecae, Et tota belli Buthroto mole propinquent. His cum complesset pavidos sermonibus aures, Bistoniis in classe metum factura maniplis, Praepetibus pennis celsa non segniter urbe Exiit, et sparsas vicina per aequora naves Pervasit, totumque loquax conterruit agmen. Pannonicam siquidem non solum turbida cladem Dixit, et Eugenii victricia Principis arma Excidio ventura manûs, quae nobilis ausa Obsidione fuit Corcyrae claudere muros: Sed citò postremis naves ex partibus orbis Affore, Threicias aequent quae mole carinas, Bellacique globos superent virtute Scytharum. His tali bellator inest, et robore nauta, Vt cum longinquis se credidit impiger auris, Oceani nil monstra tremat, fluctusque minaces: Contemptor mortis, flagransque cupidine laudis, Mansurae, suprema suis post funera gestis. Dein Corcyreis irrupit proxima muris Castra, graves ipsis ducibus, turbaeque minori Incutiens hinc inde metus: dixitque futurum, Vt pereant rabidave fame, Venetisve subacti Morte luant poenas; ut quos Thetis undique claudit In cincta tellure mari: quia classe suorum Devicta, regressus eis omnino negatur. Hispanas primo referebat Iapyga naves Affore, Bistonias iunctim quae fortibus ausis Invadant a fronte rates; cum terga, latusque Classe premet Pisanus atrox, Romanaque virtus, Et Melitaeorum non exuperabile robur. Hos ubi Fama metus per castra patentia sparsit, Nocturno tacite mox solvitur arcta recessu Obsidio, notumque petunt terrestria littus Agmina, rostratas ibi conscessura carinas, Non procul in tuta sparsim statione manentes. Anxietate fugae numerosa cibaria passim, Atque viros, supraque modum liquisse Gradivi Grandia sex novies tormenta, pecusque feruntur? Excepit pavidos Thracas non dispare classis Acta metu; solvitque suos festina rudentes: Insessisque diu, vehementis flamine venti Per fluctus propulsa maris, diffugit ab oris: Visa sibi Venetas iam iamque venire carinas; Et coniuratas in mutua foedera puppes. Qui longo nobis hucusque fuere timori, Nostrorum iam tela timent, querulique dolere Flando suam didicere vicem, qui vique, minisque Immensum nobis importavere dolorem. Jam nostris cessisse gemunt, vincique timore; Qui quondam vicere manu: cadique videbant Viribus usque suis a nostrae milite partis. Adversa procul ite rates ave; flatibus, oro, Vt rabidis sulcetis aquas: vos fulmen adurat Incestas veluti puppes Aiacis Oilei; Sive procellosi pereatis ab igne Capharei Qualem Graiugenis ostendit Nauplius ultor: Adversus Venetos, quae consensistis in arma, Inducias pactas non exivisse sinentes: Quaeque per insidias urbes studuistis habere, Quas illi didicere sibi virtute parare. Expandis, gens diva, scelus: dignasque probroso Vltori poenas violatae crimine pacis Persolvis iam clade Deo: quam defore nullo Tempore fautorem Venetis confidimus armis. Ossa per Alcinoi campos dispersa tuorum, Impigra quos Veneti straverunt militis arma, Omnes divinum sunt testatura per annos Auxilium, probrumque tui deforme furoris: Qui numero, foedisque dolis, non robore pugnat, Sed virtus, ope freta Dei, quem nostra moratur. Plus nostrae valuere preces, quas fudimus imo Vnanimes ex corde Deo, ne traderet hosti Nos male perdendos, quam barbarus impetus eius, Qui terra gravis, atque mari speraverat amens Cuncta statim cessura sibi, quo verteret arma. Virtutum fert summus opem Deus undique nobis, Adiutor noster, Deus auxiliator Iacob.


Croatica et Tyrolensia